Quaestio 2
Quaestio 2
An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Secunda. Ecundo circa eandem distinctionem quaero: An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote vt contra nat matrimonium. Non quaeratio in hac quaestione: an aliquis coniugatus sit sacerdos: quia notum est quod sic. vt de apostolis nouimus: & adhuc de graecis. sed quaero de illo qui prius est in sacris: & postea matrimonium contrahit dispensante pontifice. Idcirco autem hanc quaestionem pro pono: quia a paucis annis retroactis fuit quaestio in facultate nostra proposita: & maior pars in partem negatiuam descendit. Impraesentiarum paucis etiam eandem quaestionem attingere conabor suadendo quod dispensare nequeat. siue autem ostende rto quod non possit de iure, hoc est / peccat faciendo si ne rationabili causa: siue de facto, puta dispensatio eius est nulla: habebo propositum: quia ad hoc vel illud concludendum nitar: nunc ad vnum sensum / nunc ad alium secundum rationes occurrentes disceptaturus.
⁋ Primo sic argumentor. haec propositio est de iure diuino. nullus prius sacerdos potest: vxorem ducere. ergo in hoc non potest Romanus pontifex dispensare, consequentia tenet: quia legem dei non potest e medio tollere: alioquin dispensare posset quod fieret diuortium in noua lege in matrimonio, quod non est dicendum. antecedens habetur ex sexta synodo. vt recitatur. xxxii. distin. caSi quis. vbi canon sic dicit. Si quis eorum qui ad clerum accedunt, voluerit nuptiali iure mulieri copulari: hoc ante ordinem subdiaconatus faciat. vbi Apparatus iuris vigilantissimus interpres sic inquit. lstud caput euidenter est contra illos qui dicunt quod graeci possunt contrahere in sacris ordinibus. Nec etiam ( dicit) tempore Apostolorum lici citum fuit contrahere in subdiaconatum. quod pro bat per cap. Cum in praeterito. lxxxiiii. distin. vbi Aurelius in concilio Carthaginensi dixisse legitur. Cum in praeterito concilio de continentiae & castitatis moderamine tractaretur. & paulo post. Vt quod Apostoli docuerunt exemplo, & ipsa seruauit antiquitas: nos quoque custodiamus. Notum est autem quod multa de iure diuino tenemus quae nec expresse in iure diuino continentur: nec possunt euidenter ex illis deduci. accipe exemplum ex quaestione praecedente de muliere non ordinanda in sacerdotem, & de ordinum singulorum institutione. hoc enim antiquitate cum paruis rationibus congruis conuincitur. Similiter nec in nouo testa mento legimus summum pontificatum successoribus Petri concessum a Christo: quo non obstante de iure diuino summum pontificatum tenemus. & ita in multis aliis. Non est praeterea verosimile si illud fuisset de solo iure humano: quin aliqui pontifices super hoc dispensassent, quod in diebus Api parati & multo post, non est auditum. Multi nanm quod fuerunt sacerdotes quorum fratres maiores na tu sine haerede vita decesserunt: ad quos opulentissimae haereditates deuenere: qui facile obtinuissent dispensationem & facultatem contrahendi, si apud sapientes vspiam fuisset reputata dispensatio licita.
⁋ Secundo arguitur ad idem. maximus pontifex non potest dispensare cum religioso etiam non sacerdote vt ducat vxorem: ergo nec cum presbytero vel existente in sacris. antecedens conceditur a doctore sancto: quem propterea induci mus quia eum clypeum constituunt aduersarii: licet non credam eius positionem veram: vt distin. xxxviii. dicemus. Quidam tamen tortuose eius dictum ac praeter eius mentem flectit dicens ipsum moueri vt diceret quod maximus pontifex non potest dispensare, propter verbum pontificis de sta tu monacho. ca. Cum ad monasterium. vbi Innocentius tertius dicit, nec aestimet abbas quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare &c. Si beatus Thomas vidisset (inquit) pontifices dispensare sicut in diebus istis factum est: re uocaret sententiam. Haec euasio multifariam defi cit. tum primo quod aliqui pontifices ante dies beati Thomae in hoc nisi sunt dispensare, quod legit bea tus Thomas. nam hoc recitat Altisiodorus quem prae manibus habebat. quo non obstante tenuit pontificem non posse dispensare. Tum secundo. aliud est de facto pontificis: & aliud de lege eius scripta consilio prudentum condita. nam si facta pontificum & regum facerent leges obligatorias: esset mirabile de legibus. secus est de Christo, cuius actio est nostra instructio. Tum tertio. illa est vna ratio num eius./ & stat potissimum in hoc quod Leuitici vltimo scribitur. Animal deo immolatum non potest in vsus humanos reuocari. & certe si conarer in scho la positionem illam tueri: ad illud dictum confugerem: & difficile foret me ab illa spelunca extrahere. In hoc stat Ioannes Capreolus vir sane eruditus: bti Thoma propugnator: & eius doctrinae addictus. Sed coeptu prosequor. doctor sanctus negat consequentiam. & ratio est, dicit quod religiosus est mortuus ciuiliter: cum bona animae / corporis / & fortunae a se abdicet. sacer dos autem est solum mutilatus, cum bona animae & fortunae reti neat: abdicando a se solum incontinentiam, & continentiae se astringendo. Haec responsio est subtilis: sed non sufficit, quod sic ostendo: quia ita incontinentia est a sacerdote ablata, & se continentiae mancipat vt religiosus. alia autem duo sunt impertinentia. vt si vnus continentiam solemniter voueat, scilicet Sortes: & nihil aliudi alius solenmniter voueat continentiam cum. iiii. vel. v aliis diuersis & impertinentibus: idem est quo ad continentiam, & siue vnus dicatur mortuus ciuiliter, & alter mutilatus siue non, nihil refert de nominibus. Tunc sic. haec consequentia est bona. Romanus pontifex non potest absoluere religiosum non sacerdotem a voto continentiae: ergo nec sacerdotem vel existentem in sacris a voto continentiae: quia est eadem ratio. & antecedens est verum secundum sanctum Thomam: ergo consequens non est ab eo negandum.
⁋ Item istud est ratio ni maxime consentaneum, quod sic ostenditur. cum immundi non possent vesci panibus propositionum, primi Regum. xxi. a fortiore nec edere carnes agni qui pro nobis passus est. Praeterea sacerdotes veteris legis vmbratice sacerdotes respectu legis gratiae in hebdomada qua ministrabant: a propriis vxoribus abstinebant. sed sacerdotes nostri cultui perpetuo dei manc pati sunt: ergo semper debent abstinere a mulieribus: nec debent vxores habere. Item quia tunc sacerdotes solum erant admissi in tribu Leui & in familia Aaron: necessarium erat interdum vacare generationi, non sic autem est in lege gratiae vniuersali: quae de qualibet gente sacerdotes admittit. ergo ad sacerdotum propagationem non oportet sacerdotes generationi vacare.
⁋ Praeterea si illud ius est humanum: est ex magnis conciliis cum magno libramine patrum introductum & ecclesiae vtilissimum. porro vtilitas eius patet ex incommodis quaesequerentur ad oppositum. nam si praelatis liceret vxores ducere: bona crucifixi haereditate possiderentur: cum & nunc videamus multa nepotibus & remotioribus consanguineis impartiti. Praeterea a rebus diuinis luxus, vt sancti dicunt, multum abstrahit & homines illaqueat. etiam habere curam reivxoriae, & prouisionis filiorum post morte, praelatos plurimum implicaret, quo minus rebus diuinis & studio se accommodare possent secundum exigentiam officii eorum. Non aliam ob causam musas virgines finxere poetae, nisi quia dantes musis operam oportet studere castitati. Pontifici ergo maximo non licet contra hoc ius si concilii sit dispensare. Dicis. co sequentia est nulla, vt liquet in cap. Non debet / de consangui. & affi. vbi in statuto concilii dispensat. Hoc nihil est: quia illud est vnum positiuum rem publicam nullo modo laedens: sed crebro in eius augmentum. secus est hic. Nam licet leges vniversaliter dentur / potissimum tales, patiuntur tamen exceptionem. & cum non possit quolibet die concilium cogregari: capiti ecclesiae est relicta facultas dispensandi secundum exigentiam temporis & casus. Non potest tamen Romanus pontifex dispensare contra statutum ad intentionem vniuersalis concilii siue de facto, siue de iure licite. vnde Gelasius papa ait, vt scribitur. xxv. q. i. ca. Confidimus quod nullus iam veraciter christianus ignoret vniuscuiusque synodi constitutum: uod vniuersalis ecclesiae probauit assensus, nullam magis exequi sedem prae caeteris oportet quam primam. hoc ipsum patet in cap. Sunt quidam. eiusdem. qui. Et ratio est: quia irrationabile foret quod vnus homo ad nutum suum statutum aliquod laxaret in quo decoloraretur ecclesia. statutum inquam sacerdotio & toti reipu blicae christianae vtilissimum, tot sanctorum patrum excubiis & sudoribus partum: saltem non debet.
⁋ Sed hanc determinationem oppugnabo aliquibus rationibus vt veritas magis emineat. & primo arguitur sic. Recitatur in tripartita historia, &. xxxi. dist. ca. Nicena synodus. quod cum Nicena synodus vellet hanc castitatem introducere, a Pannucio viro castissimo contradictum est. & in ca. Aliter. dicitur quod Graeci non receperunt illud. ergo est solum de iure humano, & nullo modo de iure diuino.
⁋ Respondetur. argumentum non congruit proposito: nam sacrosancta synodus Nicena voluit vitas clericorum corrigere & canones introducere vt episcopi, praesbyteri, diaconi, & subdiaconi cum coniugibus quas ante consecrationem duxerant, non dormirent: vbi Pannucius confessor contra dixit: suasitque concilio ne tale onus ecclesiasticis imponeret. & sic nihil illic sancitum est: vt dicitur in cap. praefato, Nicena. Nec illic est sermo de prius existentibus in sacris: sed de prius coniugatis: de quibus non contendimus: quia graeci sacerdotes passim hoc faciunt: nec voluerunt vitam caelibem ducere. hinc multae clades & incommoda genti illi obuenerunt. nam cum eorum sacerdotes rei vxoriae & liberorum curae dediti essent: minus curare poterant ea quae dei sunt, & populum erudire. secudum illud Apostoli primae ad Corinth. vii. Qui cum vxore est, sollicitus est quae sunt mundi: quomodo placeat vxori: & diuisus est. Et per contrarium n litera dicit, qui sine vxore est, sollicitus est quae domini sunt: quomodo placeat Deo. Deuotione autem & bonis moribus supplantatis Deus mi nus populum curat: & minus meretur ab eo protegi: & negligentibus sacerdotibus, laici qui ab eis doceri debent, sunt minus boni. Hinc priorem gloriam in literis & armis amiserunt & seruituti barbarorum (vnde dolendum est) sunt subiecti. Nam de literis notissimum est, & luce meridiana clarius: eas ad latinos pudicitiae studentes migrasse. Vnde graecorum sortem de literarum amissione deflens Baptista Mantuanus. ii. lib. diui Dionysii sic inquit. Et tua de graiis migrans academia campis lbit ad occasum: vacuasque reliquet athenas. Graecia posi illos semper tenebrosior annos Fiet: & in praedam scythicis data gentibus ibit In nemora, in sentes, obscura in lustra ferarum. Cum autem alicuius regionis boni mores pessum eunt: argumentum est (si non adhibeatur poenitentia, magnae & acerbae clandis futuri
⁋ Secundo arguitur. xxviii. distin. scribitur in ca. Dia coni quicumque cum ordinantur si in ipsa ordinatio ne protestati sunt dicentes se velle habere vxores nec posse continere: hi si postea ad nuptias peruenerint, maneant in ministerio, propterea quod his episcopus licentiam dederit.
⁋ Ad secundum respondetur, quo illic est sermo de prius coniugato, vt dicit Apparatus in commento. sed quia dices glossam esse Aurelianensem textus corruptiuam: legatur litera de habe te vxorem transeunte ad diaconatum: qui si protestat. fuerit se non posse continenter viuere, & postea ad nuptias peruenerit: maneat in matrimonio. tota di ficultas latet in verbis. & per nuptias intellige coniugem. nam in communi modo loquendi nonnunquam dicimus, ille transit ad nuptias. i. rem cum vxore habet. Fodem modo intelligatur cap. Diaconus. xxvii. dist. quia hic est sermo de graecis qui promouentur ad sacros ordines in coniugio. vt patet. xxxi. distin. Quoniam. Sed nunquam a diebus Cirici & Innocentii primi occidentalibus licuit ad diaconatum vel supra promoueri nisi continentia promissa. vt dicitur. lxxxii. distinc Proposuisti. & ca. Plurimos. Sed subdiaconibus ad tempus vsque Gregorii licuit. xxxi. dist. ca. Ante triennium. Et quod istos textus hoc modo intelligere oporteat: convincitur per alios textus & illa quae ad conclusionem introduximus: quae inter se acies oppositas molitentur nisi ita exponeremus. & istius oppositionis signum est quod Apparatus textuum diligentissimus expositor ita tenet.
⁋ Tertio arguitur. Innocentius octauus cum quodam Normanno domino de Ferreris, existente in sacris dispensauit: & filiae eius legitimae habitae sunt Et Alexander sextus cum duce Valentinensi. Idem au diui de quodam his diebus in Francia. & non est verosi mile quod sine magno libramine pontifex in his dispensaret. igitur sapientes iudicant eum posse dispensares quia non est restringenda eius potestas vbi non constat de opposito.
⁋ Ad tertium respondetur. ad quaestio nem facti non respondet iurisconsultus. intelleximus namque multa absque notitia & scitu Innocentii concessa: ipse autem approbauit omnia qua alter concessit, quae approbare poterat: inter quae illud mansit vnum ambus guum. & quamuis eius filia haberetur legitima: hoc ni- hil facit. nam si bona fide mulier contrahat matrimonium cum inhabili: propter bonam fidem mulieris proles aestimabitur legitima. De duce Valentinem si & Alexandro sexto eius patre, ante tamen summum pontificatum: quid contigerit nouerunt omnes. sane fidelis historiae recitatio tam in ipso quam in omnibus aliis est optimum argumentum pro conciusione quam sustinemus. Vnus ( vt scriptores referunt) voluit domum Borgiam in ltalia fundare: & tamen antequam dux ferro in Nauarra occumberet: vnam duntaxat filiam reliquit, cui in ltalia relictum est nihil. etiam in filia extinguitur cognomen. Ille quoque dominus Normanniae solum filias reliquit. Tertius vero, nunc viuens ab omnibus Parisiis cognitus, referebat se timore cadente in constantem virum ad ordines suscipiendos coactum a patre dum viueret. an hoc sufficiat nec ne: nihil ad me. Dicis, non est restringenda pontificis potestas nisi vbi constat de opposito. Respondetur, nec etiam laxanda est ne detur occasio faciendi quod non potest. Secundo dico: nec amplianda est vbi non constat de opposito. & addo potis simum in materia statutum sacerdotum saluberrimum concernente: ne dispensatio sit in illius statuti luem.
⁋ Quarto arguitur. multa mala ex sacerdotum caelibatu sequuntur: ergo statutum non est reipublicae christianae vtilissimum. Antecedens patet: quia multi peccant per incontinentiam: vbi si matrimonium esset licitum / non peccarent: saltem viuerent in castitate coniugali. sicut Loth qui in Sodoma se saluare non poterat, in pusillo lo co scilicet Segor se saluauit. Ad quartum respondet Pa nor. de clericis coniug. ca. Cum olim. inquiens: bonum esset: quod quilibet esset sibi relictus: sic scilicet vt ille qui vellet continenter viuere, ita viueret: & ille etiam qui vellet vxorem ducere, eam duceret. Ad quod respon queo quod non modo inscite: sed etiam valde irteligiose loquitur. verbum nempe illud viri est religiosum habitum, & non religiosam mentem deferentis. Ponit autem illud dictum tanquam glossam Aurelianensem. & ratio est: quia illud cap. est pro conclusione quam sustinemus. vbi dicit pontifex. Nos igitur attendentes quod orientalis ecclesia votum continentiae non ad misit: quoniam orientales in minoribus ordinibus contrahunt: & in superioribus vtuntur matrimonio iam contracto. &c, quod est expresse pro conelu sione: & pro regulam seruo. in rebus nanque ambiguis & arduis verba textus glossematis neglectis pondero. glossatores enim crebro notatiunculas vt verba multiplicent, non solum impertinentes sed etiam repugnantes ( vt in proposito) colligunt.
⁋ Concedo igitur quod mala aliqua sequantur ex sacerdotum caelibatum: sed ad illa non solum oportet habere oculum: vt prudenter dicit Aristoteles secundo Politicorum respondendo ad motiua Socratis & Platonis: quod sequuntur mala ex re- ille vt argumentum tangit, non tenetur seruare castitatem Et simile argumentum potest fieri de illo qui per metum suscipit ordinem sacrum, metu cadente in constanta virum: non quod voluntas possit cogi: sed timore poenae potest induci ad consensum. modo coacta voluntas est voluntas. xv. quaesti. i. ca. Merito. Ilstud patet ex ca. Perlatum. de his quae vi me. & in ca. Ad aures de aeta. & quali. ordi. Si vero pontifex ob cau telam & securitatem dispenset / quod annuo: nihil contra nos: quia forte dum probatur casus in argumento tactus / non requiritur dispensatio. Ex quo sequitur quod aliquis sacerdos in occidentali ecclesia habet vxorem, & forte sine dispensatione.
⁋ Ecce paruulus in cunabulis Cvt a calce incipiam) potest ordinari de facto sacerdos in sensu composito. in sensu enim diuiso non est dubium. & quod graeci contrahunt in minoribus ordinibus: & quod nunquam ab exordio nascentis ecclesiae licuit dispensare cum existente in sacris vt matrimonium contraheret. in cuius argumentum est apud antiquos de voto plerunque dubitatum. sed post susceptos sacros ordines, non est reuocatum in dubium. Sed dicis. numquid pro re ardua & toti ecclesiae vtilissima licet dispensare cum sacerdote vt contrahat: vt si filia Mahumeti Turcae vellet contrahere cum filio a. regis. vel si oriretur magnum schisma in republica mortuo primogenito, quia sacerdos frater succedens, non duceret vxorem.
⁋ Respondetur: si sit de iure diuino: & hoc infallibiliter constet non licet dispensare, non enim sunt facienda mala vt eueniant bona. ad Romanos. iii. Secundo di co. nollem tam constanter stare in conclusione vbi maxima vtilitas spiritualis reipublicae christianae contingeret, quae alia ratione procurari non posset. mi hi sat est quod non potest pontifex dispensare ratiae nabiliter citra talem causam: siue dispensatio teneat: siue non. scio namque multa tenere quae fieri non debent. vt est venditio equi in festo & multa alia. si autem fieri non possit sine causa multum ardua: magis habec propositum. Vlterius dico. siue dicatur continentia sacer dotum esse de constitutione ecclesiae siue de votoparum refert quando quis sua sponte assumit ordines quam pus continentia est annexa: siue ei displiceat, siui non: nam tacite & virtualiter vult continere: quia vult illud quod est eis annexum. Praeterea diximus sacerdotum caelibatum reipublicae christianae vtilissimum temporaliter & magis spiritualiter: quod magis est curandum: pariter & honestissimum: licet sit difficilis & a principio non fuerit facile hunc caelibatum introducere: & quod coniugati non promouerentur ad sacros ordines hoc tamen non obstante maiores nostri quibus erat summa cura honesti non destitere quoad voto potiti sunt. Tempestate vero nostra anaen memini me accepisse cum pluribus dispensatum fuisse quam his tribus de quibus mentionem fe rum & vxorum appropriatione: sed multo plura mala sequuntur ad cotrarium. sic est hic. Oportet aute videre frugem quae ex hoc statuto in republica sequitur: & miscere mala cum illo fructu, & paruum bonum quod sequeretur ex opposito cum magno malo: & videre quid reipublicae magis expediat. Nimirum vt inter arguendum diximus in probatione conclusionis, videmus aliquos sacerdotes impudicos. in mo etiam si vxores haberent: adhuc aliqui essent impudici: vt in matrimonio iunctis videre facili est. plurimos tamen notabiles viros tam in vniuer sitatibus quam alibi: tam in vrbibus quae ruri inuenies castos: sed intemperantes & mali illud non credunt potius mordacibus omnia denigrantibus auren accommodantes. sicut dicit maximus pontifex de praesump. cap. Cum in iuuentute. quod non praesumitur incontinens in senectute qui in iuuentute continuit, si sit prudens & eruditus. multi etiam ambitio si pluralitatem beneficiorum admittunt, qui a luxu velut a Cerbero fugiunt.
⁋ Quinto arguitur. si aliquis pontifex malus ordinet paruulum in cunabulis: ia paruulus est sacerdos, quia masculus baptizatus: & tamen non est cogendus seruare castitatem: quia integritas est res voti non praecepti. xxxii. q. i. ca. Inti gritas. ergo sequitur hoc inconueniens: quod vnus episcopus potest delphinum Franciae ephebum ordi nate sacerdotem: & habere secum testimonium quod ita fecit: & efficere quod haereditas eat in aliam domum vel familiam si pontifex maximus non possit cum illo dispensare.
⁋ Respondetur. ab aliquibus reuocatur in dubium: an non consentiens vt in casu nostro, esset presbyter. & partem negatiuam tenent ali qui theologi: quod nullo modo mihi placet. Nam potns tifex de cle. per sal. promo. ca. vnico dicit quod aliquis potest ordinari infra annos discretionis. & loquitur de posse facti. vbi sic scribitur. Tuae literae continebant, quod sicut ex relatione quorundam receperas. P presbyter / diaco. ordine praetermisso se fecit ad sacerdotii ordinem promoueri. Ipse tibi quoque secreto confessus est se pro certo nescire si res taliter se hab ret. Sed ex quo boni virihoc asserebant, inter quos fuerat conversatus / credebat assertioni eorum: eo quod tempore quo ordines inferiores susceperat / infra annos discretionis fuerat constitutus. Ad hoc est textus expressus de illiterato & infante in ca. fi. de tempoordi. & ad hoc est ratio. Nam quis potest suscipi re ordines ante tempus assignatum a iure: & qua ratione vno die: toto tempore post baptismum. qua re illud nullo modo est reuocandum in dubium.
⁋ Sed tunc restat respondere ad argumentum: & Bernard in glossa in ca. vnico: vbi dicit quod tenetur contine re: & infert quod hic facit ordo quod non facit votum. illud nimis durum puto: nec euitatur inconueniens illatum in argumento. Dico quod illud argumentum non est contra nostram conclusionem: quia paruulus ci. In neutro Britannorum regno me audiuisse memini aliquid de dispensatione in hac materia. Hoc insuper addam: quod si ob ignorantiam meam in alterum extremorum labi contingat de manutenentia huius statuti, vel opposito: malim in primum ob honestatem incidere.
⁋ Potest autem homo hic varios tueri modos. quorum vnus asserit de iure diuino esse quod nullus existens in sacris possit postea promoue ri. & in hoc non potest esse dispensatio ex quacumque causa ab hominibus: nec est idem de religioso simplici. simplicem voco non sacerdotem. quid autem de religioso censeam: postea videbitur. Secundus modus est quod peccat pontifex dispensando cum existente in sacris vt contrahat matrimonium sine causa multum ardua: & alter peccat dispensationem petendo / siue factum teneat in ecclesia militante / siue non, quemadmodum secundum omnes non potest pontifex dispensare cum religioso simplici vt matrimonium contrahat sine causa arduissima. & si fiat pro causa leui & nullius momenti: tam dispensans peccat quam etiam dispensationem ambiens: nisi esset excusatio per ignorantiam inuincibilem. & secundum hunc modum aeque difficile est dispensare cum religioso ac cum sacerdote vt matrimonium contrahat. Aposteriore modo non discedo quae quam est contra sanctum Thomam. Sed hic verba istius Angeli in summa, in vocabulos papa) recensere libet. qui sic dicit. Vnde firmiter credo quod si aliquis petens dispensationem in aliquo casu contra legem dei non interponat importunitatem munerum vel precum: si simpliciter ponat se in manus papae exprimendo casum suum: quod deus non permittet errare vicarium suum in dispensando. lstud sine libramine vllo dictum est. Nam debuit in primis excipere sanguinem ante munera & preces. cuius rei exemplum apud historiographos videre potes de Innocentio. viii. & Sixto iiii. quos in hoc solo sapientes reprehendunt: in caeteris vero extollunt, quod & apud multos alios intueri nunc potes. Secundo. si deus vicarium suum ab omni malo indesinenter protegere velit ne peccet: munera pontificem a recto flectere nequibunt. perinde est ac si dixisset: pontifex dispensat allectus prece vel precio: & contra talia non adiuuat deus: vel ptectio eius contra talia allectiua / non sufficit. vbi tamen talia non sunt a recto abstrahentia: deus eum protegit: vel protegere potest. Dico ergo quod deus relinquit pontificem miximum in manu consilii sui: quemadmodum Petrum pontificem primum ad Galathas secundo. nam ad hebraeos quinto dicit Apostolus, quoniam & ipse pontifex circundatus est infirmitate: & propterea debet quemadmodum pro populo: ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. Et quod hic temere non loquar, patet a signo. Nam beatus Thomas, & ante eum Guilielmus Altisiodorus & alii multi, tenuerunt pontificem maximum non posse dispensare cum religioso vt contrahat: & tamen pontifices dispensarunt: & ita in aliis materiis. Licet autem assertio illa putetur mi nus rationabilis: viri tamen illi suam opinionem in me dium afferentes non debent iudicari temere scripsisse ergo nec hanc sententiam tenentes si fuerit rationabilior vel non minus rationabilis. Haec dicere volui concludendo, vt nos non putes cum Chanaan verenda patris scilicet maximi pontificis detegere velle: sed vt hoc statutum pro virili seruare conemur: putantes etiam maximum pontificem libenter rationes hincinde circa ea quae supremam suam potestatem concernunt / velle audire. Et haec pauca de hac quaestione cum permissio ne benigna pronunc dixisse sufficiat.
On this page