Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 7

Quae sit poena simoniacorum
1

⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Septima. Eptimo & vltimo circa hanc materiam quaerituri quae sit poena simoniacorum Respodetur. licet multiplices sint eorum poenae: tamen de grauioribus solum loquarVna poena est quod simoniaci in ordine vel beneficio sunt excommunicati: nec ius acquirunt in beneficio. Hoc quaestione quinta in probatione conclusionis diximus. Et Martinus Quintus in alia extrauagante facta anno secundo sui pontificatus Mantuae, quae incipit Damnabilem. confirmat omnes excommunicationes, suspensiones, priuationes, & interdicta, & alias censuras a sum mis pontificibus latas contra simoniacos: quas vult incurrere ipso facto omnem simoniacum occultum vel manifestum, vbicumque simoniam commiserit: cuius cumque status: etiam si episcopatus aut cardinalatus, vel quauis alia ecclesiastica vel temporali praefulgeat dignitate: dictarum excommunicationum, suspensionum & poenarum absolutionem sibi reseruans nisi in mor tis articulo, nec vult quod virtute concessionis indul ti aut cuiuscumque facultatis absoluendi concessae vel concedendae a sede apostolica possint absolui: nisi specialiter de peccato simoniae auctoritatem absol- uendi contineant. Hoc idem voluit Eugenius Quaitus in extrauagante quae incipit. Cum detestabile. & Paulus Secundus in processu quem in die louis sancta fecit. & Sixtus Quartus.

2

⁋ Secunda poena est quo ad restitutione, quae est onerosior in fo ro animae. Dicitur quod ab omnibus poenis a canone latis, suspensione, irregularitate, infamia, excommu nicatione, pontifex dispensare potest. Et haec sit vna propositio siue conclusio, cuius ratio est: quia non est aliquod statutum pure papale quod possit eu obliga re. sicut enim par in parem non habet auctoritatem: ita nec idem in seipsum.

3

⁋ Secunda conclusio. Non potest dispensare quin simonia contra ius diuinum, sit peccatum. probatur: quia inferior non potest legem superioris reuocare.

4

⁋ Tertia propositio. potest tamen face re quod actus qui esset simoniacus propter suam prohibi tionem in inferiori: sit non simoniacus. hoc sequitur ex probatione primae propositionis. Non tamen potest fa cere quod illud quod in tali actu fuit peccatum, non fuisset peccatum: quia de praeterito non potest facere non praeteritum: immo nec deus. vi. Ethicorum.

5

⁋ Quarta propositio. potest dispensare cum simoniaco pa ctionali quacumque pecunia data, quod licite teneat be neficium. probatur. potest dare ei nouam collationem illius beneficii: nec ius naturae vel diuinum repugnat quin is sit illius beneficii capax: ergo potest ei illud conferre. Satis enim purgatur vitium quando res peruenit ad dominum. ftu. de vsucap. l. Si fur. &.c. Quod quidam. S. Si forte. i. qui. i. vt si ego habeam equum tuum furto sublatum: equo manente penes me, potes in me transferre dominium equi, & manebit meusModo pontifex potest conferre beneficium & praeuenire communes collatores. & hoc rationabile est in proposito: quia alioquin homines contra conscientias non resignarent haec beneficia: quamquam potest esse aliqualis oc casio emendi beneficia. Sed de munere ab obsequio quando nulla est pactio: si homo sit idoneus quocumque fine inseruiat: non credo quod teneatur benefi cium restituere. Fodem modo si prece vel consanguinitate beneficium acquisiuit, dummodo sit indoneus, sufficit poenitere de peccato, siue erat intentio prin cipalis, per obsequium vel preces obtinere beneficium, siue non. lstud potest ostendi per capitulum vltimum de simonia.

6

⁋ Sed de simonia mentali inter doctores est difficultas non modica propter. c. fi. huius rubricae: vtrum homo beneficium acquisitum per simo niam mentalem si secum non dispensetur a Romano pontifice, teneatur resignare. Pro cuius intelligentia con siderato. Quaedam est simonia mentalis sine operequaedam mentalis cum opere subsecuto sine pactione. & quaedam cum opere subsecuto pactionalis. & intelligo de pactione in munere in re vel in spe. Pono exempla. vnum, do collatori a. summam pecuniae vt habeam pactione beneficium in te: & ipse sic accipit. De ista pactionali non reuocatur in dubium quin homo teneatur beneficium resignare, nec pot ali ter poenitet. vt in. c. Inquisitionis. de accu. & poe nae excomunicationis permissae sunt contra hos lataede mentali autem sine opere non esse restitutionem faciendacertum est: quia illic nihil datur: vt in vno corollario pri mae quaestionis diximus. De secundo membro: vt quan do do praelato pecuniam vt beneficium habeam tempore vacationis eius vel ante: & ipse scit me hac inten tione dare, & illa intentione suscipit, nihil mihi loquens: variae sunt positiones. Ioannes Andreasdicit quod sola intentio nuqui inducit nisi simoniam mentalem. hoc approbat Panor. in. c. Tua nos. Contra hoc arguitur. beneficium in hoc casu acquirens tenetur ipsum restituere: nec titulum. in beneficium acquirit: vt patet per allegata. alioquin esset simoniae palliatio: & tacite sine pactione formali homines emerent bene ficia. Et pontifices volentes simoniacam labem est me dio tollere, contra istam potissimum sicut contra vulpe culam loquuntur. Praeterea si quis nomine Petrupo Petro ignorante, & etiam episcopo: apud collateralem episcopi simoniam commisit: Petrus tenetur beneficium resignare. i. qui. i. Praesentium. ergo a fortiori in casu nostro. Et patet invsura. Dicis. pecunia foenebris est accipientis ad vsuram: qua pecuniam pontifex remittere non potest. restitutio vero simoniaca est facien da ecclesiae quam remittere potest ecclesia si vult. Obii cio. vna ecclesia non potest remittere pecuniam alterius ecclesiae. Non valet dictum Hostiensis dicentis vsuram iure diuino prohibitam: Simoniam vero in beneficio, de iure solum humano. Hoc enim est contra praedicta in quaest. secunda huius distinct. Ioannes Andreas dat aliquas friuolas rationes, dicens. Magis quis obli gatur ad mutuum quam ad beneficium. in simonia mens vtriusque potest esse lacerata: ideo melior est conditio possidentis. in mutuo solum deprauatur mens mutuantis. Primum est falsum. aliquis enim obligatur alteri dare beneficium: mutuo vero non, extra necessitarencontingit etiam quod in simonia vnius solum mens lace retur: & in vsura aliqua / vtriusque. Panor. tamen in cafi. discedit ab opinione priori in ca. Tua nos. Ma gis explanando membrum de quo est quaestio: sit hoc exemplum. Petrus dat trecentos ducatos praelato tempore praebendae vacantis, & nihil dicit: episcopus hos trecentos capit: & ratione eorum sine pactione dat praebendam. hic est vera simonia, & tenetur restituere, vt opinor, pecuniam episcopus: nec Petrus acquirit ius in beneficio. Et est simile, si ego deponerem mille quod episcopus non dabit fratri meo beneficium vacans, credens quod hac via auarus episcopus fra tri meo dabit beneficium: & reuera ita facit: tunc dico quod episcopus tenetur hanc pecuniam restituere: nec frater acquirit ius in beneficio. & ita vtrobique quando effectus simoniae mentalis est causa mo- tiua habendi beneficii. Alia enim est simonia men talis, quae non est causa habendi beneficii. & tale beneficium vel pecuniam acquisitam non oportet restituere. vt si idoneus aliquis det episcopo gradarium nac intentione vt sibi praebendam det: nihil super hoc episcopo significans: iam iste est simoniacus. post annum vel duos episcopus memor & muneris accaepti & idoneitatis, dat ei beneficium quia idoneus est: fortasse equus quo inuehitur est causa memoriae: nec episcopus tenetur restituere gradarium: nec clericus praebendam: & tamen praecessit simonia mentalis & hoc quadrat cum litera quam posui: quae congruit proposito.

7

⁋ Teneo igitur idem esse in vsura & simonia. Et proportionabiliter hic dicendum est ad dicta de vsura in simili. Et ad caput fi. huius rubri cae: dico quod illic est sermo de monacho. Ordinatum siquidem erat in concilio quod religiosi recepti precio vna cu recipientibus de monasterio expellerentur & in arctioribus monasteriis ad peragendam poenitentiam detruderentur. Sed recepti ante illud conci lium ponebantur sicut recepti in aliis locis eiusdem. or dinis: vt dicitur in. c. Quoniam. consultus est pontifex: an illud statutum monachorum ad abbates extem datur: & ad resignationes temporalium & spiritualium. Respondit. Romanus pontifex dicens. Consultationi tuae breuiter respondentes dicimus mandatum apostolicum aetiam ad abbates extendi: & ad resignationes spiritualium & temporalium: quae nullo pacto sed affectu anim i praecedente vtrinque taliter acquirum tur: in quo casu delinquentibus sufficit per sola poe nitentiam suo satisfacere creatoriteos pro simonia hu iusmodi non teneri. Dico quod pontifex loquitur solum quo ad istos monachos: vt maneant monachi & in coenobio. Etiam potest pontifex pecuniam taliter acquisitam applicare cui velit in pios vsus: quemad modum faciebat applicando huic monasterio de quo est mentio, necloquitur de alia simonia indifferenter.

8

⁋ Aliter tamen & forte apparentius respondebo. quia nec glo. ordinaria, nec alii quos super hoc legi, literam ad intentionem meam explicant: eam ordi nabo. & hoc sic. Quando affectio animi emendi beneficii praecessit: vt in Petro idoneo dante gradarium episcopo hoc in anno: episcopus illius intentionis ignarus dat Petro beneficium anno sequante / ob eius magnam idoneitatem: vterque tenebit acceptum licite: vt diximus. Petrus etiam poterat mutare propo situm simoniacum quod praecesserat volendo episcopo pure dare, non respiciendo ad praebendam: & iam nulla pactio praecessit formaliter vel aequiualenter: quare non est opus restitutione. Secus est, dicit pontifex, si pactum praecesserit, pactum inquam expressumi vel effectualiter hoc est virtualiter, implicite vel aequiualenter. tunc autem est pactum aequiualenter quando factum & modus faciendi aequiualent pactioni verbali. quis enim est qui deberet negare illic esse restitutionem magis quam in verbis vel scripto? Totus textus integre hoc modo seruatur vt idem sit de vsura & simonia. Ioannes Andreas, Panor. & alii capiendo vt ceperunt, num quam poterant ad portum vllum deuenire: sed putantes portum attin gere agitati sunt a contrario vento in altum pelagus. Et quia hac praxi vtor quando est apparentia magna: non credam glossis: sed verba textus pondero. taque ad textu rediens: opinione mea inueni quod pontifex solum loquitur de simonia mentali in qua non proceditur ad effectum: pro qua sufficit poenitentia vt in secundo corollario primae quaestionis huius dist. dixi. & tunc intellige ( vtrinque taliter acquiruntur). i. quae homo habere vellet simoniace. Glo. tamen in ver bo (affectu animi) dicit quod sola voluntas siue affectus animi non facit alique simoniacum: licet aliter peccet. Et in. c. Consulere. dicit sic. Sed hoc non credo quod sola voluntas facit hominem simoniacum dummodo contenta sit suis terminis. vt in. c. vltimo. licet alias peccet: sed hic non fuit contenta suis finipus: immo processum fuit ad actum. Vult ergo di cere quod in. c. fi. nullo modo processum est ad actum & nullo modo sit simonia, sed peccatum. At hoc est falsum. nam si est peccatum vt bene concedit, addo, non spectat ad aliud genus peccati quam ad simoniam: ergo est simonia. & patet solutio ex secundo corollario quaestionis primae. & secundum hoc nulla est difficultas. Ic dubitatur cui facienda sit restitutio pecuniae simoniace acceptae. i Distinguitur. vel pecunia data est in odium eligendi: & sic non est restituenda illi qui dedit: sed ei in cuius odium data fuit. ariliter. de calumntatori bus. l. iii. S. vltimo. vbi datur repetitio pecuniae datae vt calumnia fiat non danti: sed ei contra quem ca luniam procurare volebat. Quemadmodum si pecunia detur pro aliquo eligendo in eius odium: non tenetur electus resignare beneficium vel ordinem. vt patet in. c. Nobis. de simonia. quia fictione iuris praesu mitur quod alter esset eligendus & idoneus: sed alius in eius iacturam dedit pecuniam quatenus in electio ne poneret maculam. Vel pecunia data est in fauorem eius qui spirituale adipiscitur. Vel data est pecunia vi vexationis iniustae redimendae: quia alia via ius sibi acquisitum obtinere non poterat sine grauio re dispendio: & tunc est restituenda danti. Alter enim turpiter accepit: & propterea dans potest contradicere itur. de condi. ob tur. causam per totum. Vel data est pecunia in casu in quo dare non licet. Panor. post dominum Anto. & Hostiensem dicit. Vel dedit pecu niam saeculari vel regulari. Primo modo si ille qui de dit non habet vnde viuat: ei restituetur. ar. c. Veniens. Si habeat vnde viuat: ecclesiae applicabitur in cuius ignominiam pecunia applicabatur. De regulari pro- portionabiliter dicatur. Non potest hic magna ratio restitutionis haberi. In multis consulerem dare pauperibus: vel in quoscunque pios vsus. & hoc sufficit. An Giezi restituerit acquisitum a Naaman Syro nec ne: non refert. est enim quaestio facti.

9

⁋ Hactenus de simonia quae se in varias effigies instar Si monis Magi transtigurat: quia casus cum vna circumstantia est simonia infectus qui illa circumstantia exutus est candidus. De poenis simoniae tam in se quam quo ad restitutionem & a iure diuino & a canone inflictis. Et quid de simonia mentali dicendum sit: & quod non semper pari passu est restitutio facienda in vsura & simonia. in vsura enim lucrum vltra sortem vi mu tui acceptum, semper illi restituetur qui mutuo accepit quod non oportet semper in simonia. Amplius dictum est quod religiosus simoniace religionem ingrediens manet religiosus: nec potest exire, licet sit puniendus:. sicut ordines accipiens simoniace: reuera ordines accipit & sacramenta: sed non ordinum exequutionem. Ex quo patet quod multum distant: beneficium simonia ce & pactionaliter habere: & monachatum vel sacra mentum. Spirituale extendendo ipsum ad spirituali annexum, est illud quod ordinatur ad opus: quod miraculo se & supenaturaliter speratur a spiritu sancto: vt praedicere futura contingentia: curare infirmos miracu lose: sacramenta, donum linguatum, mancipari cultui diuino, siue per religionis ingressum, siue per ius ad beneficium gratia illius mancipationis accipiendum: sepultura, & similia. Et haec de simonia a qua nos immunes seruet qui ob eam Simonem Magum iuste punit: sicut Simonem Petrum pro illius euitatione praemiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7