Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An matrimonium sit sacramentum novae legis⁋ Distinctionis Vigesimaesextae Quaestio Prima. Vperius de sex sacramentis scilicet baptismo, confirmatione, eu charistia, extrema vnctione, & ordine loquuti sumus. consequenter de ma trimonio (quod ma gnam partem politiae Christianae contin git) loquendum est. cuius intelligentia theologo in primis est necessaria tam quo ad forum interius quam exterius. multa quoque ambigua includit. in cuius argumentum. xvi. distinctiones super hoc solo sacramento Magister compilauit. &. xxv. solum in aliis sex. sed quam breuissime secundum exigentiam materiae in singulas distinctiones vt in caeteris, scri bere propono.
⁋ Et primo quaeritur talis titulus quaestionis. An matrimonium sit sacramentum nouae legis. Circa hanc quaestionem sic procedam. Primo aliqua praemittam circa rationem nominis. Secundo conclusiue respondebo. Tertio conclusionem impugnaboimpugnationes, vt veritas magis elucescat, sicut in caeteris, eluendo.
⁋ Pro primi expeditione: Ma trimonium tantum valet quarum matris officium: per hoc enim mulieres exequuntur officium maternum. & quia plures labores pro foetu habent ante partum in partu, & post partum quam pater, dicitur matrimonium. Ex opposito opes cogestae dicuntur patrimonium: quia patrum officium est pro familia opes conqui rere & coaceruare. Et quia mulieres iuniores fere con trahunt quam viri: & paucae opes in illo contractu ac quisitae sunt: contractus ipse matrimonium dicitur: quia rebus vocabula consona esse debent. Instit. de dona. S. Est ad illud. de praebem. Cum secundum Apostolum. Et sic definitur.
⁋ Matrimonium est coniuctio legitima viri & mulieris perpetua. Insti. de pa. po in principio. &. xxvii. q. ii. S. i. vel sic. Matrimonium est sensibile signum quo vir & mulier legitime cun consensu praeuio perpetuo communiunguntur. Ponitur sen sibile signum. alioquin non esset sacramentum ex dictis in principio quarti. siue sit vocale siue scriptum nutus, & huiusmodi. sed terminus matrimonium non supponit pro istis signis absolute: sed connota tiue cu connotatione omnia ad matrimonium requisita includente. sicut eques pro homine supponit, non quolibet sed taliter se habente. Ponitur (legitima) ad personas inhabiles excludendas: & habiles includendas. Per perpetua) infidelium & legis Moysi matrimonia excluduntur.
⁋ Ex hac definitione corollaria infero. Primum. Aliquod matrimonium est vox vel voces. vt vox viri: similiter vox mulieris dici potest matrimonium & earum conge ries.
⁋ Secundo sequitur quod aliquod matrimonium est substantia. vt scriptura sensum explicans. hoc ipsum patet per nutus: qui ab homine vel eius parte non distinguuntur: sicut nec motus localis a mobili. Quia non requiratur vox: patet inter mutos. xxvi. qi. vi. Qui recedunt. Idem est in verecunda puella. vel s vir dicat, tange manum si in me consentis: da fiore vel osculum: si ipsa hoc faciat: licet alius maritus pater, vel alius pro ea loquatur.
⁋ Tertio sequitur quoi iicet consensus ad matrimonium requiratur: non tamen e matrimonium: cum non sit sensibile signum.
⁋ Quarto sequitur quod licet matrimonium realiter aliquod sit accidens aeri inhaerens, & crebro euanescat: tamen effectus eius manet in tota vita. Hiciaunt non est quaerenda forma proprie dicta: nec materia, cum accidens nullam talem habeat. Potest dici quod consensus ob spiritualitatem rationem formae participat: & signum sensibile de quo locuti sumus est materia meta: phorice dicta, quae cum toto in recto coincidit. in hoc non est immorandum. Inutile etiam est insistere talibus: quod verba viri sunt materia, & verba mulieris forma nec refert vter eorum prius loquatur: immo possunt. esse muti. Non opinaberis multorum more inter haec discrepantiam: sacramentum matrimonii: contractus ma trimonii: & vinculum matrimonii: quod vnum sit relatio, & matrimonium superius ad sacramentum matrimonii: & quod in lege Mosaica erat. Non pono rela tionem distingui a fundamento & termino. Collocu tio hincinde agitata contractus matrimonii dic potest si placet: sicut emptio pariter & venditio di citur contractus. vbi si verbale actiue capiatur, est ille qui emit: passiue res empta: abstractiue signa mendiantibus quibus ipsa emptio perficitur. His omnibus minime immorandum iudico. Hoc de vocabuli ratione: & quae res sit matrimonium dictum sit: quia id praeterire non solet theologus in philoso phia educatus.
⁋ Hoc praemisso ponitur conclusio affirmatiua ad titulum quaestionis responsiua. quae conclusio probatur per definitionem sacramenti. & per ca. Ad abolendam. de haere. vbi inter sacramenta alia a Lucio Tertio enumeratur. Et vt dicitur Genesis ii. primum in paradiso terrestri instituebatur: quando deus dicebat. Crescite & multiplicamini. & Adam. Hoc nunc os ex ossibus meis. Vnde Augustinus. xiiii. de ciuitate dei. c. xxii. Nos nullo modo dubitamus secundum benedictionem dei: Crescite & multiplicami ni & replete terram: donum esse nuptiarum quas deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando mas culum & foeminam, approbatum in legem gratiae. Matrimonio interfuit Saluator noster in Chana Gali laeae: ac sic sua praesentia ipsum approbauit. & verbo Matthaei. xix. Quos deus coiunxit homo non sepa ret. Et Apostols ad Ephesios. v. ait. Sacramentum hoc magnum est. ego autem dico in Christo / & in ecclesia. Ex istis patet quod contractus matrimonii est licitus & in habente gratiam meritorius si recte contrahatur.
⁋ Contra varias particulas huius de finitionis paucis instabo. Primo probando quod non sit sacramentum. Et hoc sic. Omne sacramentum est collatiuum gratiae virtute operis operati: matrimonium non est collatiuum gratiae virtute operis operati. ergo matri monium non est sacramentum. consequentia tenet in quarto secundae. Et quia maior est nota: probatur minor. nam. xxxii. q. ii. Honorantur. quaerens Apparatus quare datur pecunia in matrimonio potius quam in aliis sacramentis: dicit quia in hoc sacramento non confertur gratia spiritus sancti. Ad hoc introducit. c. Multi. i. qui. i. Idem tenet Bernardus in glos. de simo nia. in. c. Cum in ecclesiae. Et ad hoc propositum alios lo cos citat: scilica. xxvii. qui. i. Nuptiarum. xxxii. q. ii. Connubia. hoc idem Gautredus & Hostiensis astruunt.
⁋ Respondetur. Minor est falsa: vt patet per de finitionem sacramenti. de cuius ratione est, virtute operis operati conferre gratiam. sed in quo tempore vel instanti conferatur gratia: quaestione tertia huius di stinct. dicetur. Glossas illas cu auctoribus resitatis & similibus omnibus nego. Textus autem quos pro se inducunt, ne sonum quidem pro eis habent. Na. c. Multi loquitur contra laicos qui vitam clericorum reprehendunt putantes eos non vere conferre sacramenta. Cuius com trarium illic ostendit Gregorius: & de baptismo, Eu charistia, & chrismate id probat. An matrimonium conferat gratiam an non: illic inuenies nihil. c. Nuptia rum, loquitur de dissolutione vouentium. & ita in aliis ni hil ad eorum intentum habetur. Argumentum quoque eorum nullius est momenti. hic datur pecunia: ergo non est sacramentum. nam & post baptismum in aliquibus locis datur pecunia: & in fine celebrationis missae: vt in dist. praecedente dictum est. hic autem nec maritus nec pres byter ratione sacramenti matrimonii capit pecu niam licite: sed ratione sustentationis mulieris in vi ctu & vestitu, quae sibi plerumque prouidere nescit. Et hoc vbique seruatur apud nos. Forte aliud erat in Mesopotamia Syriae: vbi Iacob seruiuit. xiiii. an nos pro Lia & Rachele: sicque care earum matrimo nium emit: sed ob peritiam in arte pascendorum peco rum multa promerebatur: in signum cuius pro. vi. annorum seruitio magnam pecudum multitudinem collegit. vel hoc esse poterat quia pauper erat: cum in baculo suo lordanem partransiuerit Laban visitatu rus: & Laban potens & secundum gloriam mundi nobilis: sicut adhuc in nonnullis locis ignobilis cum nobili contrahens dat pecuniam & munera, saltem clandestine. Sed qualitercumque hoc sit: non est haec pecunia licite data ratione sacramenti.
⁋ Ex dictis / sequi tur quod haec consequentia est nulla. In virginitate qui coniugio praefertur non confertur gratia: ergo nec in con iugio: cum virginitas non sit sacramentum. Secundo patet hanc consequentiam esse nullam. secundae nuptia non benedicuntur: ergo in secundis nuptiis non confer tur gratia. haec enim benedictio est ex sola hominum institutione: cum nec oporteat materiam baptism benedici. & siue benedicantur contrahentes siue non nihilo tamen minus confertur gratia. Tertio sequitur quod pluries contrahens plus gratiae matrimonialis ha bet quam non contrahens, vel rarius contrahens caeteri paribus. Forte tamen minor gratia in hoc sacramen to datur quam in baptismo & Eucharistia. Non enim est verosimile quod aequalis gratia virtute operis opera ti in quolibet sacramento conferatur: nam virtute operis operantis non est dubium.
⁋ Secundo arguitur probando quod verba requiruntur in hoc sacramento ci. q. i. c. Detrahe. dicit Augustinus. Accedat verbum ad elementum & fit sacramentum. Respondetur. illa auctoritas Augustini est de baptismo qui ver ba requirit: non autem hoc sacramentum. cuius causa est institutio Christi. Et licet facile esset dare con gruentias: circa id non est opus insistere.
⁋ Tertio arguitur. propositum mentale sine explicatione per si gnum exterius sufficit ad votum: ergo etiam ad matri monium. Si neges consequentiam & bene: quia votum fit deo qui scrutatur corda & renes: matrimonium autem respicit homines qui non cognoscunt nisi per exteriora & accidentalia. Accidentia enim magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. i de anima. Ponatur quod angelus dicat Bertae quod Sortes in eam con sentit: & idem dicat Sorti: vel deus reuelet reuela tione interiore: tunc ille consensus sine signo sensibili ad matrimonium sufficit: ergo male ponitur ssignum sensibile) in definitione matrimonii.
⁋ Respondetur, non sufficit consensus mutuus: alio quin si Sortes Bertam videret & in eam consentiret & econverso: esset matrimonium. consequens est falsum quia sic status matrimonialis esset penitus incer tus. requinitur ergo quod consensus ille eis innotescat: quod fieri non potest sine signo seusibili naturaliter. Si autem deus reuelaret reuelatione interiore: esset matrimonium: sed casus est praeter legem, nec hoc defi nitionem impedit: cum secundum legem loquamur.
⁋ Quarto arguitur probando quod non debet esse perpe tua cohabitatio. Omnis res dissoluitur per illas causas per quas oritur. itut. de re. iu. l. Nihil ta naturale. vt patet in societate, & aliis contractibus. C. quan do licet ab emptione discedere. l. i.
⁋ Respondei licet glossa in. c. Omnis. de re. iuris in antiquis. multas conetur dare instantias contra hanc regulam tamen non sunt sufficientes. concedo maiorem: sed negatur minor: quod scilicet solus comuniunctorum consensus matri monium causet, sed deus rantificans. modo si deus dissolutionem cum consensu, vel sine eorum consensu dis solutionem vellet: esset vera dissolutio matrimonii. Analogia est. cardinales Romanum pontificem creant: sed eorum dissensus non destituit eum a papatu: quia deus approbauit illam creationem mediante electione: & post electionem via humana & legitima habi tam papatus de iure diuino in isto constituitur Sic de matrimonio: licet non sit penitus simile: quia papatus potest in casu a persona papae tolli, ceden do sua pura sponte, vel aliqua alia via licita, non sic est de matrimonio. sed tamen quo ad hoc sufficit manuductio.
⁋ Quinto arguitur contra eandem partem supponatur quod in distinctione. xxxviii. dicetur: quod maximus pontifex potest dispensare cum religioso vt religionem egrediatur: & matrimonium contrahat vt haeredem habeat quatenus in republica pax ob tineatur quae alia via haberi non potest. Hoc supposito Arguitur sic. post haeredem vel haeredes geni tos ille tenetur religionem repetere: quia cessante cau sa cessat effectus: ergo matrimonium est dissolubile.
⁋ Respondetur. suppositionem admittendo nego quod teneatur iterato religionem assumere / haeredibus genitis. nam viuente vxore & nolente assumere, cer tum est. & ipsa mortua non opinos quod teneatur religionem repetere cum sit absolutus, & vinculum simpliciter ruptum. Idem censeo de illa quae emittit vo tum simplex: & peccando contrahit: si sit absoluta ab illo qui dispensare in hoc potuit. Et quando dicis, cessan te causa cessat effectus: in causis liberis non oportet. nec in naturalibus nisi quando causa ab effectu dependet: vt lumen a corpore luminoso. nam calor productus ab a, igne: a, igne extincto remanet.
⁋ Hacte nus de matrimonii & patrimonii appellatione: matrimonii definitione: & quomodo ipsum est sacramentum nouae legis. Quamuis autem in paradiso terrestri institutum sit in officium: & postea tam in officium uam in remedium ante legem gratiae: hoc non concludit non esse sacramentum nouae legis: sed non esse sa cramentum praecise legis gratiae. Etiam forte non dedit ante legem gratiae / gratiam virtute operis operati: quod est de essentia sacramenti legis gratiae in non ponente obicem. Vlterius patet quod non sufficit solus consensus ad matrimonium: sed requiritur quod explicetur consensus mutuus per verba vel aliud signum sensibile: quia matrimonium non claudicat vno pede. Item quomodo ipsum sit perpetuum.
On this page