Quaestio 1
Quaestio 1
An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
⁋ Distinctionis Trigesimae primae nulli alteri commendasset. Omnes vero consanguinei mo Quaestio Vnica. re scripturae fratres dicebantur. sic Abraham Loth fratrem appellabat. Genesis. xiii. qui tamen erat ei Ro distinctio nepos ex fratre: & Saram vxorem suam / sororem. Genesis. xx. modo multi apostoli erant eius cognati ex ne trigesimaprima parte matris. vt patet ex solutione ad quartum.
⁋ lam quaero. An tria boiam vidimus quomodo erat verum matrimonium na matrimonii exinter christiferam virginem, & virginem loseph. cusent actum matrinec virginitas vtriusque partis cum matrimonio pu monialem ne sit peccatum. Ainaduertes gnat. Si enim matrimonio per verba de praesenti contracto, vit membris genitiuis orbaretur: verum eris luxta diuum Augumatrimonium, & inseparabile nisi per religionis ingres stinum super Gene sim ad literam libro sum. & manebit hincinde virginitas corporis, & animisi voluerint. vel si duo nunc votum simplex ix. c. vii. triplex esse virginitatis vouerint: edocti a spiritu sancto non bonum matrimonii. esse periculum contraueniendi votis / pariter contrahen non quod haec tria sint de essentia matrimonii: nam potest do: & deo matrimonium praeicpiente: matrimonium esesse verum matrimonium sine illis. sed aliquo moset licitum cum virginitate. Praeterea diximus quod mu do possunt dici matrimonio essentialia: quia pactiolier non haeres poterat nubere cuicumque viro cuiuscum ne excludens ea in principio contractus: nullo mo quod tribus populi Israelitici: haeres autem solum vido contrahit: vt ante diximus de conditionibus in ro suae tribus. Alioquin vna tribus creuisset & almatrimonio appositis. Sed haec tria sunt potiotera decreuisset in magnitudine terrae super sortes da ra quae matrimonio insunt, scilicet bonum fidei: tas a deo sub ducatu losue, quod erat incommodum hoc est seruare fidelitatem alteri coniugum / non redpro tempore illius legis in illa plaga terrae. Et propterea terdendo cuiuis alteri vsum sui corporis: & coniugi ram vendere non poterant vltra annum iubileum. reddendo quando par est. vt inter Vlyssem & Pe Amplius diximus terram partitam secundum capita nelopen: inter Lucretiam & eius maritum Collati eorum qui Aegyptum egressi sunt. Salphaad autem num fuisse memorant. Bonum sacramenti est inmortuus est in deserto: cuius terram filiae: quia filios dissolubilitas: hoc est, quod vinculum sit indissolubi non habuit) acceperunt in haereditatem. Et ex consequenle. Petrus Paludensis hic tres positiones de entita te sequitur quod multiplicatis liberis diminuebatur inter te vinculi recitat: quas ad indissolubilitatem coneos dominium terrae. Vlterius patet quod beata Maria sem ducere existimat. Vna tenet quod vinculum est relaper virgini tradita est custodienda. primo ipsi lotio rationis solum. Secunda positio, vinculum est seph in coniugio: secundo post eius mortem Chrialiquid absolutum corpori inhaerens. Tertia est quan sto suo filio. tempore vero passionis commenda Petrus insequitur, quod est quid absolutum in anima. ta est virgini nepoti ex sorore. Addo. licet loSed dico illa proposito non conducere. quaecunseph senex depingatur: non est verosimile quod temquod enim res sit vinculum: semper manet aequalis impore contractus matrimonialis sic fuerit senex. & dissolubilitas. Vlterius dico quod nulla positionum quam id testatur glossa Esaiae. lxii. super illo verbo. Harecitat est vera, non prima: quia nulla est relatio rea bitabit iuuenis cum virgine. id est loseph cum Malis nec rationis / prout existimat. quod alibi videri habet. Et iam hoc ab omnibus praeterquam praedicatorum & minorum conventu tenetur Parisiis / reclamante nemine. Secundo si illud vinculum esset qualitas absoluta: tam secundum nominales quam reales post carnaem copulam matrimonialem deus posset huiusmodi qualitatem absolutam corrumpere manente perpetuitate vinculi sicut nunc manet. Dico ergo, viculum nihil aliud esse quam personas coniunctas. vt in distinctione. xxvi. diximus. Et sic habetur quod quaecun quod opinio aliorum teneatur de entitate vinculi: idem est de indissolubilitate: dempto tertio Petri commento irrationabili. Tertium bonum est bonum prolis. Bonum autem prolis est sancte & religiose prolem si gene retur / educare. secundum illud secundi Ethicorum primo. Non parum immo plurimum quin potius totum refert: sic an non sic homines ab adolescentia consuescant. &. iii. c. eiusdem. Ob voluptatem (inquitus res improbas agimus: ob dolorem vero res posthabemus honestas. Quapropter homines ab ipsa statim adolescentia (vt inquit Plato) ita institutos esse oportet: vt iis gaudeant doleantque, quibus gau dere dolereque oportet. Haec enim educatio ac eruditio recta. Quia autem hoc ponderandum censuit Aristoteles: auctoritatem Platonis in medium adduxit: vt illud roboraret. Propterea antiquitus solebant parentes deum timentes suos liberos in locis sacris / moribus instituendos tradere: & postea matrimonio. Hoc nempe de christifera virgine / cuius in distinctione praecedente mentionem fecimus, beata Anna & venerabilis loachim studiose obseruarunt, quod natrat Baptista Mantuanus primo libro Parthenices primae: cum inquit. Mos erat antiquis longum seruatus in aeuum: Aede puellares annos includere sacra: Aetatemque deo teneram / primumque dicare Virgineae fiorem vitae: & generare pudoris lugenui curam: sanctosque inducere mores. Mox vbi vestitum prima lanugine tempus Venerat: in thalamos ibant, hymenaeaque tecta: Conunctaeque viris proli indulgere solebant. Propterea legum memores & moris auiti Venturi Solymam trima cum prole parentes Deseruere solum / galilaea quod Nazareth arua. Ex quo patet quod multi habent proles qui non habent bonum prolis: cum non religiose prolem instituant.
⁋ lstud autem triplex bonum in lumine naturali est aequum. alioquin coniuges num quam bene cohabitarent, sed alter alteram deciperet. vt in distinct. xxvi. q. ii. diximus. Et illud ostendo ex Marone primo Aeneidos solum naturaliter loquente. vbi in persona lunonis ad Aeolum ista tria explicat, inquiens. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae: Quarum quae forma pulcherrima Deiopeiam Connubio iungam stabili: propriamque dicabo: Omnes vt tecum meritis pro talibus annos Exigat: & pulchra faciat te prole paretem. Ecce bonum prolis. peri propriam fidelitatem inteligit. & cum dicit, sta- bili, & omnes annos, perpetuitatem intelligit. Simi le est in. iiii. Aeneidos dum Dido imponit Aeneae ipsum violasse matrimonium ob recessum in ltaliam. ob quod volens Aeneas se purgare / dicens non esse matrimonium: sic inquit. Neque ego hanc abs condere furto Speraui (ne finge) fugam: nec con ugis vnquam Praetendi taedas: aut haec in foedera veni.
⁋ His praemissis respondebo ad intetionem quaestionis: quando sit licitum vxorem cognoscere: & quando illicitum. Magnam autem varietatem inter doctores hic inuenio: & viros opinione mea nimis rigidos. Ponam aliquas conclusiones.
⁋ Prima erit haec. volitio qua quis vult cognoscere suam:- causa prolis generandae tempore / loco / & modo debito / est actus bonus moraliter: & in habente gratiam meritorius. quando loquor de copula carna li: intelligo de actu elicito illius actus imperatiuo: quia actus exterior potest a bono actu & malo simul & semel imperari. Probatur conclusio. aliquis actus coniugii est bonus: & si aliquis sit bonus, erit actus assignatus. igitur. Insuper quilibet actus cadens super obiectum debitum / finem debitum / circumstam tiis requisitis circumamictus est bonus moraliter. actus de quo loquor est huiusmodi: igitur. obiectum debitum est propria vxor: finis est generatio prolis. causa prolis generandae est quando mulier non est impraegnata, & non constat de eius infoecunditate, non enim oportet actualiter actum quemlibet referre in deum. de circun stantiis autem requisitis nonnihil postea loquaemur. & si sit bonus actus moraliter, & gratia affuerit / est bonus meritorie: quia a gratia elicitur.
⁋ Secunda conclusio. Actus quo quis reddit debitum vxori petenti / est licitus. patet. xxvii. qui. ii. Si tu. &. xxxiii. qui. v. ca. i. Et probatur ratione. Negare debitum vxori petenti est actus iniustitiae: ergo ei reddere est actus iustitiae: quemadmodum reddere depositum. quia non modo vir habet dominium sui corporis: sed & mulier. primae ad Corinth. vii. Mulier autem trifariam debitum petere potest. vno modo verbo. secundo nutu vel signo: quod mariti est cognoscere. Tertio modo quando vir cogitat secundum fragilitatem huma nam quod ipsa erit tentata / si non detur ei debitum: & epsa peteret nisi verecundia probis mulieribus ingenita obstaret: quae non est in viro.
⁋ Tertia conclusio, cognoscere vxorem gratia euitandi adulterii in ipsa / est icitum. probatur: quia matrimonium non solum est in officium: sed etiam in remedium. Insuper vire hoc modo occurrit peccato vxoris suae ne adulte retur: & eam tunc cognoscere non est prohibitum: ergo est licitum. haec conclusio patet primae ad Co rinth. vii. vbi dicit Apostolus: Propter fornicatio nem autem vnusquisque suam vxorem habeat: & naquaeque suum virum habeat. Vxori igitur vir debitum reddat. Praeterea forte tunc rationabili- ter ipsa potest petere debitum: cui vir tenetur succui rere si potest sine suo damno.
⁋ Quarta conclusio vir licite cognoscit vxorem gratia vitandi adulti rii in seipso. Quia haec conclusio est contra san. Tho & do. Seraphicum: probatur sic. Vir licite cognosci vxorem gratia euitandi adulterii in vxore ex praemissa: ergo in seipso. probatur consequentia: qui quilibet tenetur succurrere potius sibiipsi qui alteri. Exi pli causa. si Sortes sit assuetus cum Berta commisce ri ante matrimonium: sed vt a fornicatione se retrahat / contrahit cum Teberga: & Bertam allocuturus ante propriam vxorem cognoscit vt libido in se extim guatur: & adulterium in seipso euitet: quis dicet eum in hoc male agere? Apostolus nihil aliud vult pe praedicta verba. Propter fornicationem autem vnusquisque suam vxorem habeat. acsi dicat. vtatur vir propria vxore: quia hoc est ei licitum vt in se fornicatione eu tet. Non valet quod Paludanus dicit: conclusio est vera si non possit aliter vitare: puta domando carnem, vel fugiendo consortium alterius: vel non loquem do seorsum cum sola. hoc inquam non valet. & ratio est: quia habens duas vias rationabiles potes: alterutram quam vult libere & licite acceptare. vt di hac carne comedere vel illa, nec voluptas maior in vna re arguit peccatum, quod patet in potente come dere de anserulo / & porcello: qui tamen de porce lo comedit quia magis diligit: & ex consequenti maiorem voluptatem ex illa comestione capit. Insuper vir non tenetur retrahere vxorem suam ad viam non voluptuosam / faciendo eam ieiunare / & cor pus macerare: aliqua enim voluptas est licita: ergo nec seipsum.
⁋ Quinta conclusio. Quis potest vxc rem suam licite cognoscere gratia sanitatis habendae tam in se quam in vxore sua. eodem modo gratia serenandae mentis suae vel vxoris. Probatur. sanitas est optanda, sicut mens sana in corpore sano. & medici dicunt ei quod ea procuratur / suam vxorem cognoscendo: & ista est propria eius vxor / data ei in remedium igitur. Non valet quod aliqui dicunt: Non est idem de euitanda fornicatione in se vel vxore: & de sanitate corporis vel mentis. nam. vii. Ethicorum dicitur quod concupiscentiae venereorum in quibusdam insani as faciunt. & ratio est. quando non potest haberi proles per actum generationis quae est finis principa lis matrimonii / capitur aliquid de fine minus princ pali: scilicet de adulterio euitando: secus est de sani rate dicunt, quia propter eam non ordinatur. In lumine naturali / opinione mea gentilis philosophus d ceret illud esse licitum, nec constat ex sacris literis bibliacis oppositum. Neque debemus legem dei ni mis arctare / sicut nec ipsam laxare: vbi de opposito docetur. modo matrimonium est datum viro & mulieri in remedium. Si ergo medici probabiliter dicerent quod mulier aliqua insaniam mentis vel mortem incurreret nisi cum viro suo dormiret: non opinor illic vllum esse peccatum / si vir eius eam cogno: scat vt eam ab his praeseruet: & nullo modo causa euitandae fornicationis in se vel in ea: nec ad gene rationem prolis.
⁋ Sexta conclusio. voluptas incidens in copula carnali cum vxore / non reddit actum illicitum. probatur. quando aliquis facit actum liberum licitum / propter passionem naturaliter inhaerente actui / actus prior non redditur illicitus: nec illa passio ei imputatur. exemplum cape de comestione cibi & bibitione potus. vterque enim istorum actuum est licitus: & voluptas in cibo & potu naturaliter incidit ob coniunctionem obiecti conuenientis cum sua potentia: siue voluptas sit magna / siue parua non refert: potissimum quando homo non facit actum illum ob voluptatem. nam comedendo eum dem cibum habens gustum bene dispositum / maiorem voluptatem capit quam habens palatum indispositum. sed absit quod propterea peccet.
⁋ Septima conclusio. Quicquid homines dicant difficile est proba re quod homo peccet cognoscendo vxorem suam causa voluptatis habendae. semper intelligo dummodo non sit in iacturam corporis eius vel vxoris / vel mentis / vel in iacturam foetus generandi. Et probo quod non sit peccatum. Si quis comedat plus qui sibi sufficiat / non transcendit latitudinem temperantiae in cibo ( dummodo cibus non sit in iacturam corporis vel animae: & cibus sit prohibitus) ob solam voluptatem / non ponendo illic finem principalem. nam si quis pyrum vel pulchrum pomum comedat gratia voluptatis / non peccat. ergo neque cognoscendo propriam vxorem. Dicendo autem oppositum multos (vt opinor) coniugatos de peccato argues. Praeterea in lu mine naturali hoc non videtur dicendum: nec auctoritate scripturae hoc ostendi potest: ergo licet docto res etiam sancti dicant contrarium: non habetur intentum. Et si forte suasiones hae tibi sufficiant: non tamen ponitur haec conclusio tanquam in publico pre dicanda: sed vt homo confessiones audiendo possit cognoscere quando sit peccatum. Theologi nam quod interest multa cognoscere quae in publico sermone dicenda non sunt. sola autem aedificatoria sunt praedicanda.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. secundum indulgentiam admittitur matrimonium. primae ad Corinth. vii. ergo actus eius non potest exerceri sine peccato. Respondetur. indulgentia est illic de minore bono & non de malo.
⁋ Secundo arguitur. erubescunt coniuges de copula carnali: ergo est tui bis. Respondetur. est turpis turpitudine poenae & non culpae. nam si Adam non peccasset: non magis erubuissent homines in hac commixtione quam in tactu digiti ad digitum. propterea ante peccatum licet men bra genitiua in primis parentibus essent nuda: non erubuerunt: bene autem post peccatum: cum ce- perunt folia: & fecerunt sibi perizomata. sic etiam erubescit vir de egestione superfluitatum naturalium primae & secundae digestionis, & occulte facit: nec tamen sequitur esse peccatum.
⁋ Contra secudam conclusionem arguitur. mulier peccat petendo debitum: ergo vir peccat ei reddendo. Respondetur. consequentia est nulla: quicquid sit de antecedente, quemadmodum ego habens pecuniam tuam in custodia / quam repetis a me / intendens eam inutiliter expendere: hoc non obstante, quia mea non interest, reddam tibi pecuniam. Similiter vsurarius / raptor / & existens in mortali petens Eucharistiam in publico / peccat petendo: sed ego non pecco pecuniam eis dando / vel Eucharistiam. Praeterea mihi dubium est an ipsa peccet petendo. potest tamen coniunx petere debitum sic illicite vt alter non teneatur ei sic reddere. sed quando sic / & quando non: prudentis est diiu-m dicare. & qiuis petens peccet: eius peccato non cooperatur alter / cum licite debitum reddat.
⁋ Secundo arguitur. Elephas non accedit ad elephantem impraegnatam: nec alia bruta foeta seu impraegnata appetunt coitum. ergo mulier nunquam potest petere debitum quando est grauida vel confecta senio. Respondetur, consequentia est nulla. nam varia animalia varios habent appetitus. aliqua enim in vere coeunt vt asini, cameli, porcus syluester / & aues. quito de historiis animalium. aliqua in decembri vt vrsi. aliqua omni tempore vt mulier. vnde mulier & iumentum secundum Aristotelem. iiii. de generatione ani malium / impraegnata appetunt coitum. Secus est de aliis animalibus. quare per alia animalia assumere argumentum de muliere, nihil est. quod tibi ostenditur ad oculum. Nam vir licite potest ex praemissis extra generationem prolis petere debitum. immo licet peccaret: mulier teneretur ei reddere. si autem abhorreret hoc a natura, non libenter redderet debitum. deus ergo dedit ei aliam naturam quatenus viro satisfaciat, nec ad alia bruta respectum habebis.
⁋ Contra tertiam & quartam conclusiones simul argumentor sic. quis potest procurare sibi remedium de seruanda castitate tam in se qui in vxore sua, alia ratione quam vxorem cognoscendo: per abstinentiam scilicet. secundum illud Terentii. Sine Cetere & Baccho friget Venus. Et recitat Vegetius. iii lib. ca. iii. quomodo Poenus Hannibal in fiorente tate vigiliis & abstinentia corpus suum macerabat, per quas libido extinguebatur. Si hic infidelis hoc effecit ob rei militaris gloriam: quanto fortius debet christianus miles hoc efficere? ergo non debet exponere se vni actui per quem priuatur ratione. nam vii. Ethicorum dicit. philosophus. Venus furatur intellectum spisse sapientis, quemadmodum qui pos test sitim extinguere vino aqua diluto, peccaret vinum purum bibendo: ex cuius potu percutiatur eius ratio ad ebrietatem, & rationis amissionem. Non est autem simile de somno qui est viro necessarius: quia acquirit sibi aliquid aeque bonum vel melius per somnum. digestio enim in somno completur: & mane somno peracto citius egerit quam alio tempore: quia virtus digestiua aliis sensibus ligatis operatur in somno: & vires corporis & animi firmantur. ergo acquiritur aliquid ita bonum vel melius quam amittebatur in ratione.
⁋ Hic respondetur negando anrecedens: ita commode pro communiugatis loquor. Secundo consequentia est nulla. & argumentum, si aliquid valeret, contra primam conclusionem militaret. l cet enim homo priuetur ratione in coitu per breuen morulam: hoc excusatur per aequiualens / faciendo illud ad quod tenetur, vel quod licite potest. Tertio sic & melius. priuari ratione no arguit peccatum / quando homo facit actum licitum: vt patet in dormiente: & pugnante in bello iusto: cuius ratio percutitur per vulnera inflicta / per medicinam, studium honestum, vel huiusmodi. Non est idem de ebrietate omni sapienti interdicta. vt in. xvii. distin. huius diximus. priuari autem ratione non est causa quare ebrietas sit mala: sed quia multa alia inhonesta in ebrietate contingunt.
⁋ Secundo arguitur per Augustinum in libro de bono coniugali. Coniugalis concubitus generandi causa, non habet culpam: concupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum coniuge propter thori fidem, venialem habet culpam. Idem ponit glossa Augustini primae ad Corinth. vii. & cum ( satiandae, ponitur refrenandae. Respondetur. auctoritates sanctorum non canonicorum sunt stricte exponendae vbi extreme loquuntur, vtrin proposito: & non extendendae. modo glossa Augustini in loco allegato dic it quod in tribus bonis matrimo nii excusatur coitus vt non sit peccatum: vel veniale est. ad veritatem autemdisiunctiuae sufficit alteram partem esse veram.
⁋ Contra sextam conclusionem arguitur er Gregorium dicentem, vt magister in litera al egat in cap. vltimo huius distinct. & Gratianus xxxiii. q. iiii. in ca. "Vir cum propria vxore dormiens nisi lotus aqua ecclesiam intrare non habet". Et paulopost. "Sed quia ipsa licita admixtio coniugis sine voluptate carnis fieri non potest: ideo a sacri loci ingressu est abstinendum. quia voluptas ipsa sine culpa nullatenus esse potest. Et hoc probat sub iungens. Non de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo matrimonio susceptus erat, qui dicebat. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum &c." Respondetur. Hugo canonista hac auctoritate potissimum inductus tenet quod nunquam actus coniuga lis potest exerceri sine peccato: & qui debitum reddit, peccat saltem venialiter: quia illic est quidam pruritus & voluptas in emissione spermatis. Ecce virum alioquin ingeniosum / ob sonum verborum totum mundum illaqueantem. Ego facilius ( vbi nulla restare: alia responsio) decem auctoritates Gregorianas inficiarer quam hoc concederem: dicendo, ipse sic dicit: sed non probat. & tamen vbi quis dicit inopina bile: opus est fortissima probatione. Sed dictum Hugonis sic improbatur. Sortes tenetur reddere debitum vxori: & non potest reddere sine peccato: ergo tenetui ad actum peccati vel ad peccandum. Sed forte (sicui ipse & non sine ingenio) negas consequentiam, quenadmodum haec consequentia non et valida. Sortes praesbys ter tenetur celebrare missam: & non potest celebra re sine lingua: ergo Sortes praesbyter tenetur habere li guam. sic dicetur de alia. Contra. hoc non satisfacit argumento. quia sicut presbyter tenetur in casu celebrare: sic suam linguam seruare: ne sua culpa amittatur Secundo ad nodum rei. Sortes hunc actum copulae coniugi tenetur reddere: hic actus est peccatum i te: ergo ad peccatum tenetur Sortes. consequentia est syllogismus expositorius. & antecedens concedis. Absurdissimum autem est concedere quod homo ad actum qui est peccatum / & non potest bene fieri / teneatur. ac si concederetur quod Sortes teneatur ad celebrationem: & tamen celebratio non possit esse sine peccato
⁋ Sufficienter opinione mea errore Hugonis euacuato: in meipsum argumentando vertar: probandd quod homo ad peccatum teneatur. Capio actum praecepti diuini ad quem Sortes tenetur: & habeat coscien tiam erroneam quod ille actus est peccatum. tunc sic Ad istum actum Sortes tenetur: hic actus est peccatum ergo ad peccatum Sortes tenetur, consequentia est syllogismus expositorius. & maior patet: quia est actus praecepti diuini. & minor patet: quia quicunque elicit actum licet de se bonum / quem iudicat malum peccat contraueniendo conscientiae suae.
⁋ Respondetur. illud argumentum non concludit, propter duo. primo admissa conclusione istius argumenti / nihil habetur nisi quod ad aliquem actum qui est peccatum sibi / ex stultitia sua ipse teneatur. hoc est: ad aliquid Sortes tenetur: & illud est sorti peccatum / contra ueniendo conscientiae suae. ille tamen actus potest bene fieri deponendo conscientiam erroneam / & vincibilem. Sed actus coniugalis de quo loquimur non potest bene fieri secundum Hugonem propterea multum interest inter haec duo. Secundo dico quod nec conclusio argumenti adducti est concedenda propter hoc argumentum: licet consequentia si bona. nam maior ex qua partialiter dependet est falsa. Sortes enim potest implere praeceptum de per medietatem illius actus / & medietatem medietatis: quia ad nullum gradum illius tenetur. & sic sem per maior est falsa. sed si actus in certo gradu praeciperetur: oporteret ad priorem viam habere recursum. Vult autem beatus Gregorius dicere quod plerumque est peccatum in hac voluptate propter aliquam inordinationem additam. Ad verbum psal. dicitur: quod ponitur plurale pro singulari: quia illic est sermo de peccato originali: peccata enim parentum Dauidis non sunt sua. glossa marginalis Augustini llic dicit. Non quia peccatum sit misceri coniugibus: sed quod fit de carne: poenale fit. Et glossa interiinea ris eiusdem. Non quod de adulterio natus: sed quia in omnibus trahitur iniquitas ex Adam & vinculum mortis. Peccatum namque & iniquitas interdum capium tur pro poena peccati. Item quod fit contra naturam hominis primo instituti / potest dici peccatum. Etiam peccatum est superius ad culpam. hinc mostrum in natura. ii. physicorum vocatur peccatum: non autem culpa. Nec mirabere si interdum glossemati glos sema addatur/ nam & pisces in aqua salsa aliti / sale iterato egent.
⁋ Ecce tria bona matrimonii, scilicet bonum sacramenti, quod est matrimonio essentialius, & reliquis duobus eminentius. Bonum fidei, tam in reddendo debito pro loco & tempore / quam non reddendo alteri. secundum priore est essentialius matrimonio loquendo de redditione licita. Bonum prolis: vt proles si habeatur religiose educetur. Et licet carna lis copula in coniugio crebro sit licita: tamen quia plura peccata in eam incidunt & turpitudines: dicitur excusari per tria bona matrimonii. Et vltra haee voluptatem actui deus indidit ne ob actum turpem euitaretur generatio. Nam Arist. quarta parti cula probil problemate. xv. & in. viii. problemate eiusdem dicit tantam esse turpitudinem in actu vt masculus nunquam eam diligat quam primo cognouit / virginitatem amittendo. Non sic autem est de multis aliis actibus: qui totiens bene fiunt quotiens male. lsta tamen bona matrimonio non sunt essentialia. Insuper potest quis vxorem cognoscere gratia pro lis generandae: hoc est quando probabiliter vel apparenter proles generabitur. item reddendo debi tum vxori: vel quando ipsa aliquo signo petit: quia non refert quomodo quis suam voluntatem exprimat / verbis an factis. litetr. de leg. l. De quibus. vel quando dubitatur de eius incontinentia nisi ei detur. Et potest quis etiam petere debitum gratia adulterii in seipso vitandi: quod etiam alia via ad quam non te netur, potest euitare. Ex quo sequitur quod potest ci bis calidis vel osculis seipsum prouocare, si aliunde impotens fuerit ad satisfaciendum parti mode rate petenti: vt columbae & vrsi faciunt. Fodem modo potest vxorem cognoscere gratia mentis serenandae, vel corporis praeseruandi in se vel in vxore sua: & hoc aliquo modo potest reduci ad generationem prolis: quia is qui sano est corpore & mente, est aptior ad generandum quam infirmus vel amens. Societas enim viri & mulieris est ad amicitiam. viii. Ethicorum, non solum ad sobolem generandam: sed etiam ad consolatione & ad alia obsequia mutua praestanda. Vlterius diximus difficile esse in lumine naturali probare quod coitus viri cum propria vxore gratia moderate vo uptatis sit peccatum imputabile, hoc est culpa: dummodo non ponatur alia mala circumstantia: & nolit maritus cum aliqua alia concumbere quam cum sua & contra: nec sit in iacturam corporis aut animae in eo ve in vxore eius: aut prolis. Sancti tamen rationabiliter rigide & seuere de carnali copula locuti sunt: non quia iudicarunt eam vtrobique esse malam: sed ob pronitatem qua in ea delinquitur. verum eorum dicta non oportet extendere: sed potius in hac parte re stringere: ne omnes coniuges damnemus. Et theologo expedit tum in confessione audienda: tum in consilio dando / scire qui in ea re sunt culpabiles & qui non.
⁋ Apostolus quoque vas electionis & virgo pronitatem humanam in libidinem considerans primae ad Corith. vii. paucis verbis de carna li copula magnam compleuit sententiam. Cuius dicta epilogando ponam per propositiones: vt ad eas obtutum in hac materia dirigas.
⁋ Secunda propositio. Propter fornicationem aut vnusquisque suam vxorem habeat: & vnaquaeque suum habeat virum. hoc est: potest sine peccato satisfacere suo appetitui cum propria coniuge. Melius est enim nubere quam vri. Ex quo sequitur quod maritus potest & reddere debitum & petere gratia euitandae fornicationis: siue in se / siue in sua. hoc enim expresse illa verba volunt, quod magis adhuc explicans Tertiam propositionem ponit.
⁋ Mulier sui corporis potestatem non habet: sed vir: & contra. Per quan popositionem intelligo apostolum dicere voluisse. Cum vir habeat dominium corporis vxoris, & contra: potest mulier gratia sanitatis corporis vel mentis habendae vti corpore viri sui: quia potest vti re sua, vbi no est ei aliqua lege naturali diuina vel humana interdictum.
⁋ Quinta propositio. Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus: vt vacetis orationi. Per hanc intelligo neutrum coniugum posse castitatem vouere sine alterius consensu, aut religionem profiteri. sed si mulier in aliquo sancto tempore continere velit: & non possit suum maritum ad cotinentiam similem inducere: reddat ei debitum / ne adulterii viri arguatur.
⁋ Sexta propositio. Et iterum reuertimini in idipsum ne tentet vos sathanas propter incontinentiam vestram. hoc est: si coniugum alter sit in periculo incontinentiae: sibi mutuo debitum reddant, & petant ob incontinentiam euitandam.
⁋ Septima propositio. hoc autem secundum indulgentiam dico: & non secundum imperium. vbi glossa interlinearis. Et ideo non peccat qui aliter agit: immo peccat qui sic agit: sed leuius. Sed certe hanc glossam non intelligo. volebat apu stolus hoc dicere: non est praeceptum contrahere: sed permitto tanquam licitum. volo autem omes homines esse sicut meipsum.
⁋ Postremo adhortor dominum praedicatorem, in sermone de sexta & septia conclusione, & osculis coniugii licitis: & de prouocatione per cibos & medicamina in casu rationabili loqui non debere: quia non omne verum & licitum est in vulgus spargendum: sed solum illud quod posse aedificare iudicet prudens. scimus tamen interdum ex rationabili dicto / verbi diuini declamatoris prudentis / occasionem malos accipere: quod concionator euitare non potest.
On this page