Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

⁋ Distinctionis Trigesimaesecundae Quaestio Prima. Agister in hac distictione trigesima secunda ferme similem materiam praecedenti tractat. Propterea illam prosequendo quaeram. An alter cmmuniugum sem per teneatur alteri petenti reddere debitum: & quomodo castitas coniugalis seruanda sit. Pro solutione quaestionis memoriae mam dabis ex quaestione praecedente aliquos casus in quibus actus matrimoniales licitos diximus. Nunc de tempore / loco / & aliis occurrentibus loquamur per conclusiones.

⁋ Prima est. In occulto & cum verecundia est debitum communiugi reddendum. Probatur conclusio. post peccatum primi parentis homines de membris genitiuis verecundantur: & ea occultant instinctu naturali: ergo signum est quod eorum actus esse debent occulti. Secund probatur idem. Si fieret talis actus in publico: cum homines sint ad carnis vitiam procliues: aperiretur via peccandi & proximos scandalizandi. Quia cum verecundia coniunx sit tractanda / patet. Nam per verecundiam seruatur castitas: ergo vbi coiunx est effrons frontem attritam & meretriciam habens: eius castitas periclitatur. haec pars etiam roboratur ab Aristotele secundi oeconomicorum. iii. vbi hoc ex Homero probat dicens. Nam neque amorem neque timorem absque verecundia lau dat Homerus: sed vbique amare praecipit cum modestia & pudore. Eo quidem modo timere Helenam Priamum inquit ita dicentem. O metuende mihi semper semperque timende Chare socer. Et Vlysses ad Nausicaam inquit. Te mulier valde equidem ad miror / & metuo. nam nemo deteriorem se admiratur & reueretur.

⁋ Secunda conclusio. vir vxorem castam desiderans debet eam in sanctis legibus tenere occupatam: & in officiis domus: benigne eam tractam do: & ei fidem seruando: virtutem & castitatem lau dando. probatur. quia deum timendo magis seruabit castitatem / ne deum offendat. Secunda pars patet: quia si vetemo torpeat: via malarum cogitationum aperietur. Tertia pars patet: quia sic ipsa eum magis diliget, & credet eum meliorem, & ex hoc eum plus reuerebitur, & castitatem seruabit Quarta pars patet: quia in vindictam studebit cau te ei non seruare fidem. Hoc probat Aristoteles secundi oeconomicorum. iii. per stultitiam Agamennonis Briseidem barbaram in publica graecorum concione Clytemnestrae praeferentis. At Vlysses cum Calypso Atlantis filia: sempiternitatem etiam pollicente permanere noluit: quia ei curae erat propria vxor Penelope. & propterea ipsa fidem ei seruauit. hinc verificatur vulgare verbum. Frangenti fidem frangitur fides eidem. Vltima pars patet: quia virtus iaudata crescit.

⁋ Tertia conclusio. Vir tenetur debitum reddere vxori & ediuerso, nisi aliquo casu legitimo excusetur. patet prior pars: quia hoc est praeceptum, ex questione praecedente. secunda pars probatur: quia est praeceptum affirmatiuum: ergo solum obligat proloco & tempore. quando autem hoc sit: patebit soluendo obiectiones aliquas comtra conclusionem.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Bertae corpus est ipsius sortis: ergo potest illo vti in publico: vt Diogenes Cynicus fecisse dicitur. Respondetur, consequentia est inualida. Aliquid enim est li citum & honestum vno modo, quod alio modo est inhonestum. Nemo enim est qui non nouit inhonestum esse / ventrem in publico exonerare: quod tamen in occulto licet. Quod de Diogene circunfertur / ani le est commentum. is enim erat omnium hominium suae tempestatis temperatissimus. & dicebatur caninus quia hominum mores vitiosos carpebat: ac ita canis latranerat: non modo Athenis conspicuus: sed totius graeciae fulgentissimum iubar. de quo superbus ille Alexander dicere solitus erat. Si non essem Alexander, vellem esse Diogenes.

⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Aegrotus seu infirmus vel laesus non tenet reddere coniugi petenti debitum: ergo conclusio falsa. Raspon detur. consequentia est nulla: quia homo habet praeceptum de seruanda vita propria: & aliquod de reddendo vxori de bito. strictius autem obligatur seruare suam vitam vel vxoris quam ei reddere debitum. & licet ex non redditione de biti sequatur incontinentia ex culpa vxoris: illa viro non imputabitur legitimam excusationem habenti: qui forte est ethicus vel alio morbo laborat: & reddem do notabilem iacturam in corpore patietur: vel mu lier / si ipsa morbo laboret. lstud patet per simile in naturalibus. nam homo superfluum tertiae digestionis pro continuatione speciei emittit: & bonum nutrimentum pro se tenet. Sed obiicies quod sanus tenetur reddere debitum vxori leprosae. de coniu. lepro. ca. primo. Respondetur. sanus non tenetur continuo issistere & cohabitare cum leprosa coniuge: sed te netur ei reddere debitum: quia non est vero simile quod eam cognoscendo incurret lepram. quod si leoni na lepra percussa fuerit mulier: sic scilicet quod medi corum iudicio sanus non possit eam coguoscere quin tabificam lepram contrahat: non credo quod te neatur ei tunc reddere debitum. hic medicis qui considerant sanum & aegrum credatur. vnusquisque enim in sua arte sapiens est. Vxor autem sana tenetur viro leproso reddere debitum: quia non est tantum periculi la prae contrahendae in ea. nam multorum leprosorum vxores etiam cum maritis cohabitantes videmus non percussas lepra. Vir itaque & mulier quo ad copulam carnalem iudicantur ad paria / quando causae sunt pares. Satis autem vulgatum est: quod sanus cognoscens sanam a leproso cognitam / lepram incurret. ergo a fortiore leprosam cognosces. & hoc si cognoscat cognitam a leproso in partibus inferioribus infa cto: quia forte manent infectiones adhuc in matrice mulieris.

⁋ Secundo arguitur ex parte loci. Sortes non tenetur reddere debitum vxori suae in loco sacro in occulto: etiam licet illic cohabitent tempore belli ad magnum tempus. ergo conclusio falsa. Antecedens patet: quia per hoc locus sacer pollus tur. cap. fina. de consecra. eccle. vel alta.

⁋ Respondetur negando quod non liceat. nam potest reddere & petere in casibus licitis: de quibus quaestione pra cedente locuti sumus. Et ecclesia per hoc nullo modo polluitur: immo per occultam pollutionem mortalem fornicariam non polluitur ecclesia. ea enim quae occulte fiunt non egent reconciliatione.

⁋ Tertio arguitur ex parte temporis. Magister in hac distinctione capi. iii. & Gratianus. xxxiii. q. iiii. cap. Christiano. allegant Augusti. in lib. quaestionum vete. & noui testa. dicentem. Christiano cum vxore sua aliquando conuenire licet: aliquando non licet. propter processionis enim dies & ieiuniorum aliquando non licet conuenire. &c. Et Hieronymus in quodam sermone, & habetur in quaestione & causa allegata. cap. Sciatis. dicit quod tepore quo vxori debitum redditur, abstinere oportet a carnibus agni. ldem dicit Ambrosius in sermone de aduentu do mini. & citatur ibidem. ca. Fratres.

⁋ Respondetur. virpo test vxorem cognoscere causa prolis generandae, vel reddendi debiti vxori: quando certum est vel saltem dubium ipsam habere rationabilem causam petendi, vel euitandi adulterii in seipso. vt in distinctione praecedente diximus. Auctoritates autem inductae sunt de consilio, nec tenetur vir abstinere ab esu agni, si inueniat se bene dispositum mente in crastino. & hoc si non faciat ob contemptum: sed vt reddat debitum: vel quatenus se a peccato praeseruet, quare ergo abstinendum est si expressa prohibitio ecclesiae non superueniat?s sancti autem consuluerunt illo tempore abstinere propter pericula peccatorum qua illi actui inesse solent. sed vbi est viro probabile quod illa non euenient / vel iudicio sacerdotis cum quo cosultat in confessione vel extra confessionem: non est necesse abstinere.

⁋ Quarto arguitur, non est necesse reddere debitum mulieri menstruatae quae de mense in mensem sanguine mouetur: sicut mare bis in die naturali: & quartana febris de quarta in quartam quamdiu durat. Nam dicit Hieronymus super illud Esaiae. lxiiii. Quasi pannus menstruatae, vniuersae iustitiae nostre. Tuc concipiuntur membris damnati / caeci claudi / leprosi. vt quia parentes non erubuerunt in conclaui commisceri: eorum peccatum patenter & aperte redarguatur in paruulis. Ex hac auctoritate sic formatui ratio, non licet cognoscere maritam in iacturam prolis / vel si aegritudo corporis sit consecutura: ergo etiam non licebit ad euitandam lepram vel aliam calamitatem iam ab Hieronymo nominatam. Et Leuitici. xviii. dicitur Ad mulierem quaepatitur menstrua non accedes. Quod si concedas: obiieio. licet cognoscere mulierem leprosam: & facilius ex ea generabitur proles leprosa, quam ex menstruata muliere. Forte dicis. in lepra morbus est continuus: & proles aliter geneari no potest. secus est de menstruata muliere quae fiuxum talem per temporum vicissitudines patitur: & est morbus momentaneus. Contra hoc at guo. si generare prolem leprosam ex se esset peccatum mortale: vbicumque esset illud, esset peccatum mortale.

⁋ Raspon detur de muliere menstruata. vel ipsa iudicat virum suum habiturum se magis inuisam si id vitii in ea de prehendat si dicat: & tunc excusatur. vel neuter eorum scit quod tempore illo proles genita iacturam patietur. & sic vterque excusatur. vel iudicat si vir sciat / non abstinebit: quod ex more viri cognoscere potest & sic excusatur mulier. vel non est verosimile quod generabitur proles in illo conceptum: & tunc debitum reddens non peccat. si vero credat quod abstinebit vir si ei dicat morbum com munem mulierum: dicat: nec est erubescendum in hoc. vt fecit Rachel illudendo Laban patri suo. si autem non abstineat vir, peccat: & mulier reddens excusabitur. Ex his respondere potes ad auctoritatem Hieronymi. Auctoritas autem Leuitici, extra moralia non habet apparentiam. Fodem modo de muliere post partum dicendum est. nam potest vir vxorem suam accedere antequam ipsa templum pro purificatione ingrediatur: quia continere per numerum dierum est cerimoniale legis nunc non obligans: & hoc postquam matrix est a superfluitate purgata. Recitat namque Auicenna in libro de animalibus cap. de formatione embryonis in speciali. Sanguis menstruus in praegnante trifariam scinditur. vna pars est pro pueri cibo. alia pars ad mammillas pro foetu nutriendo extra vterum transmirtitur. De tertia parte locuti sumus. Sed quia viri non interest sci re de hac purgatione: non accedat ad vxorem quo usque mulier eum admittat, quae tempus purgationis nouit. fortasse etiam morbum habet ob laborem in partum.

⁋ Hactenus visum est quomodo vxori reddendum sit debitum in occulto. & addo / non excessiue sed moderate reddendum: ne maritus vxorem ad libidinem suapte natura promptam / faciat procliuiorem: nec possit facile caste viuere in sua absentia non inducat moechos & indisciplinatos in familiaritatem: nec tales teneat famulos. sed seruet ei fi dem / eam diligens cum verecundia: ac ante omnia eam doceat timere deum, nec facile in casu dubio de ea male suspicetur: ne seipsum frustra torqueat. nam si clanculum ipsa fuerit meretrix, & falsos faciat haeredes sine eius culpa: ei non imputabitur. Si vero publicetur error ambiguus: in mulierem peccat & in suos: & deum offendit: & plagam inemendabilem in domo erigit: ac in moerore tota vita sua & ignominia manebit. propterea sit in his prudens & incommoda hincinde ante eliminet quam indicet. Et licet famulorum aliqui sinistre de vxore referant: iudicet hoc ex inuidia dictum / eis silentium in dicendo. at si hoc esse verum cognouerit: vxore vocata sic dicat. talia de te a paucis referuntur fortasse falsa: quibus amore tui deuinctus & nota vitae probitate motus / facile assentiri nequeo. sed te rogatam facio per superos / per meum castum amo rem, & in te fidem, & liberorum charitatem, & tuae familiae & meae & totius viciniae honestatem: vt a consuetudine & societate talis abstineas. quod si amo re non mouearis: te numina, penates, me, liberos, mundumque omnem grauiter offendisse existimes: in tuae vitae perniciem & notam perpetuam. Si his & similibus non moueatur, marmoream cautem & incorrigibilem existimato mulierem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1