Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

⁋ Distinctionis Trigesimae octauae Quaestio Decima. Ertia quaestio erat: An expediat monachis ha pere bona incommuni in coenobio & non in proprio. Hic enim loquor de non mendicantibus Pro quaestionis solutione re a spondetur affir matiue ad titulum quaestionis / quod expedit monachis habere bona in communi / nihil in proprio habendo. Probatur haec conclusio primo quo ad secundam partem: quia non expedit mona- cho habere bona in proprio propter incommoda quae sequuntur ad proprietate, & crementum auaritiae: praesertim in senio in quo homines solent esse magis auari. vt enim dicit Aristoteles quaerti Ethicorum prio, auaritia in senibus coalescit. Quia bonorum proprietas noceat, ostenditur verbo Senecae dicentis. Tolle haec duo pronomninia, meum & tuum: & omnia erunt pacifica. Non enim essent tot aduocati / procuratores, sollicitatores, & nexus inextricabiles / bella / & huiusmodi. Prior pars probatur: quia non solent homines esse ita solliciti circa bona communia vt propria. teste Aristotele in principio secundi Politicorum contra politiam Socratis & Platonis. ergo bona in communi non impediunt habentes: nec sequuntur illa mala quae sequuntur ad proprietatem. Secundo oportet habere aliqua bona ex quibus religiosi viuant: templa, domus, & reliqua huiusmodi conseruentur & manuteneantur. alioquin non possent cultui diuino vacare: sed essent solliciti pro his bonis habendis quae sunt necessaria multitudini in hac mortali vita. Tertio, ille erat status innocentiae: cui religiosi maxime appropinquare nituntur. Quartosic vixerunt apostoli. vt dicitur Actuum quarto & quinto. & patres sancti eos. imitantes. ergo hoc non modo licet / sed expedit.

⁋ Contra conclusionem arguitur. politia Socratis est reprobata secundo Politicorum a philosopho: & conclusio nostra cum illa coincidit. igitur. Respondetur. Aristoteles repraehendit illud debere seruari in tota politia: in parua autem multitudine proborum virorum non reprobaret. nam incommoda quae contra alios infert contra hanc viuendi conditionem non inferuntur. Hic enim fortior non opprimit debiliorem. sed sunt viri mites cultui diuino applicati / nullos opprimentes, & prouidentes cuilibet vt oportet: & alicui datur cura totius paruae communitatis. vxores autem non habent. quare de earum communitate loqui oportet.

⁋ Secundo arguitur sic. Demonstro omnes religiosos maiores monasterii, abbatem, & reliquos: sint gratia exempli quatuor e sexaginta, eadem est difficultas. Isti a. b. c. d. sunt dominitistorum bonorum, demonstrando omnia bona coenobii. ergo a est dominus istorum vel alicuius partis. alioquin concedere oportet quod a. b. c. & d. plurima bona habent, quorum nullus aliquid habet. & sic das mihi occasionem concedendi quod a. b. c. & de. saeculares habent. roooo. aureos: & tamen a. nullum aureum vel partem aurei habeat, quod est inconueniens.

⁋ Respondetur. argumentum non infert inconveniens / si laici illi haberent omnia bona in communi. sicut concedi potest quod sortes & plato ferunt vnum magnum scannum, & sortes nihil ferat: non totum scamnum, nec partem eius. quod patet: quia si plato suam partem derelinquaret, scamnum mox canderet & cum nullam partem scamni ferat nec scamnum consequens est concedere hanc / sortes & plato ferunt magnum scamnum: & sortes nihil fert. nam iuuare ad ferendum scamnum / non est scannum fer re. sicut in communi modo loquendi quando sortes cum decem aliis fert molarem: non concedimus quod sortes fert molarem. Et si obiicias neganti illam / sortes iuuat ferre molarem / vel partialiter fert molarem: ergo sortes fert molarem: ne gabit protinus consequentiam: licet quando deus & a. ignis producunt calorem b concedatur in absoluto modo loquendi. a. producit b. & ita in causalitate naturali & potissimum diuersarum rationum, effectum suum suapte natura producente / partialiter causare / absolute vocatur causare: ad quod sufficit vsus loquendi. Sic concedere potes. hanc partem & hanc partem copulatim sortes emit. xxx. scutis. demonstrando duas dimidietates equi: & tamen nullam illarum dimidietatum emit: sed iure emptionis pars ei accessit per concomitantiam. secus est in panno / cuius partes etiam emuntur. Ad propositum redeundo: quare potius pr inconveniente habebis concedere quod a. b. c. &. d. copulatim sint domini istorum bonorum (omnia enim sunt monasterii. xii. quaest. i. Non dicatis. vbi monasterium non capitur pro continente) & nullus istorum immo nec aliqui istorum sint domini istorum bonorum nisi quartus moreretur. nam per mortem quarti tres alii sunt istorum bonorum domini. & si ad vnum exclusiue moriantur, bona non sunt illius sed totius religionis illius professionis. & si nullum illius professionis ponas: dico ea esse ecclesiae. lsto modo dicendo nihil habebis dissonum conclus oni. Secundo dico & melius quod omnia bona religionis sunt dei, & deo data / & dicata: sicut ipsi religio si. & ad hoc loannem Cassianum in quaestioni praecedente citauimus dicentem quod Aegyptiimo nachi & illi venerabiles patres ita putant: quorum testimonium est grande. Hoc potest roborari per illa quae superius dixi in distinctione. xxiiii. de bonis ecclesiasticorum saecularium. Et iuxta hunc dicendi modum / ista est falsa, a. b. c. & d. sunt domini istorum tam in sensu diuiso quam composito. sed istorum bonorum deus est dominus: & isti eorum custodes & administratores: qua si non bene custodiant et administrent, peccantur. Sed scito quod siue religiosi omnes huius conventu collectiue, dicantur domini istorum bonorum, siue deus / non multum interest. licet melius sit di cere quod deus. Religiosi autem tenentur haec bona seruare ne dissipentur aut prodige expendantur: & eis vti ad victum & vestitum. Si enim verbum Apostoli i. ad Timoth. vi. in aliquibus debeat verificari: Habentes alimenta, & quibus tegamur / his contenti su mus: maxime in religiosis id esse debet.

⁋ Tertio arguitur contra conclusionem. Si habere bona in communi & non in proprio expediat: quanto plura habentur bona, tanto est melius. consequens est falsum: quia foret nimia distractio pro illis bonis conseruandis: & religiosi redderentur inquieti. consequentia patet: quoniam si habere bonum expediat: melius est habere illud quod magis expedit.

⁋ Huic argumento respondetur negando consequentiam. sicut non sequitur, bonum est huic debili habere sanguinem vel calorem: ergo bonum est habere sine statu. nam potest esse tanta vtriusque copia vt generetur morbus in corpore. Et concedo quod melius est habere illud quod magis expedit / quam illud quod minus expedit. sed aliquid expedit: & potest ee defectus & ex cessus ex parte obiecti vel materiae. bona enim habentur tanquam instrumenta bene viuendi: & adminiculantur ad obseruantiam religionis. sed possent tot bona haberi in religione / vt morbum spiritualem in religionem inducant: & omnes sint solliciti pro eorum conseruatione: & nimis frequententur & infestentur a saecularibus: & quod notandum est, ponant coenobium tanquam signum / malis sagittariis: hoc est fratribus & filiis principum & magnorum virorum secundum saeculum, in regum curiis commorantibus: qui haec opulenta coenobia & non parua quaerunt in commendas. Et licet istud sit cuilibet prudenti indubitatum / ob auaros & eos quod haec bona simul coaceruare student: ostenditur tamen etiam testimonio beati beati Gregorii. iii. libro Dia logorum, recitantis de quodam sanctissimo viro Isaac: quem cum eius discipuli. humiliter intercederent vt pro vsu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet: ille solidus suae pauptatis custos viro forti dignam sententiam tenebat dicens. Monachus qui in ter ra possessiones quaerit: monachus non est quod intelligitur de communibus possessionibus, quam pro communi vsu e offerebantur. Hoc tenet btuns Tho. secunda secundae. quaest. clxxxviii. articulo. vii. in corpore quaestionis corollarie inferens. Ex quo patet quod habere diuitias superabundantes in communi, siue in rebus mobilibus, siue immobilibus / est impedimentum perfectionis: li non omnino excludat eam. Hoc ex sapiente in prouerbiis citauimus: & perbelle ostendit philosophorum prim ceps. x. Ethicorum. viii. Illud etiam pats per dictum vulgare. Deuotio peperit diuitias: sed filia iugulauit matrem. Et ratione argumentor. vel est certus limer dabilis in sufficientia bonorum fortunae pro his. xli religiosis: vel hi possunt licite capere in abyssum si eis dentur. sed secundum esset religionem eue tere quo ad mores: ergo dandum est primum: & limes non est ponendus nisi in bonis quae sufficiunt secundum rationem / cum mediocritate ad eos alendos Praeterea bona data sunt in commune ne religio si sint solliciti circa mundum. sed excessus bonorum vltra mediocrem sufficientiam reddit religiosos sollicitos & inquietos. igitur.

⁋ Ex istis colligitur quod melius es instrumentum bene viuendi in religione haire competentia bona quam excessiua vel defectiua. Et hoc exemple declaratur sic. sint. xl. religiosi in coenobio, quibus mille aurei sufficiant pro vestibus & victu cu quaedam mediocritate: & quingenti pro conseruatione te pli ac domorum: & totide pro abbate & ministris eius vel si opus sit maiore pecunia pro bonis conseruandis in processu, vel pro templo reparando: oportebi abbatem minus absumere. tunc sufficient ei ducenti aurei: & religiosi parcius expendent. pro hospitalitate autem diuitu nihil habebitur: cum sint oppida propinqua: quae accedentes / omnia habere poterunt pro pecunia lsti enim hospites infestant religiosos in spirituali vita: quare non sunt suscipiendi. sed alii religiosi paupares possunt ab eis excipi. Ecce tali coenobio bis mille aurei optime sufficient iudicio prudentum, nec oportet habere oculum ad sterilitatem duorum annorum, vel combustionem domorum coenobii pro habendis pluribus bonis. Illa enim est prudentia sae culi: & sub velamine opes colligere. raro etiam eiu modi calamitates eueniunt. & si religiosi bene vi uarit: vbi quid tale acciderit, deus qui pascit aues in campis, eis prouidebit. magis autem poderam lum est exitium quod sequitur ex abundantia bonorum coenobii continuo, quam illud quod raro vel ratissime euenit.

⁋ Contra istud arguitur. sequitur ergo quod abbates male agant tollendo bona coenobii est manibus potentum / & coenobio applicantes. consequens est falsum: ergo & antecedens & patet consequentia: quia dari tes illa bona malum coenobitis affeite: & erit peccatum solis nobilibus illa bona detinentibus: quod minus ponderandum est. Respondetur. si abbas non posset illa bona melius applicare: argumentum haberet vim. sed abbas a nobilium manu tollens potest multis modis illa bona aliter applicare coenobio, vcplures religiosos creando / ita vt pauca abbati re linquantur: vel noua coenobia eiusdem religionis condendo: vel ea pauperibus elargiendo. & cum hoc tollit peccata nobilium qui iniuste illa bona detinent. Fateor tamen abbates in ea re multum pecca re. Aliqui nanque agricolae terras a coenobio haben locatitias, quam certam quotam soluunt, & suos nutriunt auarus autem abbas qui omnia corradit: cogit hos bonos viros soluere tantum vt non pos sint se & suos alere / sub vmbra ditandi coenobii, quod pulchrum putat: & tamen est malum coenobio. hoc est / dat fomentum peccati ipsis coenobitis. sed hic abbas habet prudentiam saeculi & non dei: cum non aspiciat intentionem institutorum seu fundatorum coenobii.

⁋ Transeundo vt argumentis ab quibus breuiter satisfaciam: Dico quod multi abbates putantes bene facere / & a vulgo laudati, ope coenobii augent vt dicantur bene meriti de rebs coenobii, ignorantes quae dei sunt: vel vt maiore pecuniam pro se & suis habeant. vel augent portionem religiosorum plus quam ratio dictat: vel pecu- niam pro vestibus adhuc multiplicant.

⁋ Quarto arguitur. Matth. vi. dicit Christus: Nolite solliciti esse in crastinum. sed isti religiosi capientes immobilia in commune prouident pro tempore perpetuo: ergo sunt maxime solliciti de crastino: nec viuunt secundum consilium euangelii. Respondetur. habere bona perpetua non arguit sollicitudinem in euangelio vetitam. Christus enim sollicitudinem nimiam de futuris prohibuit. qui autem cum moderamine prouidet, ne aliquid in posterum deficiat: ab illa sollicitudine cauet. immo viuere in dies singulos atque ex tempore, facit hominem sollicitum. Hinc dicit Augustinus. in libro de operibus monachorum. Si hoc verbum domini: nolite esse solliciti in crastinum: ita intelligatur vt nihil in crastinum reponatur: quomen possunt viriire in arctitudinem separatim ab hominibus ad multos dies? & cur dominus loculos habu it vbi collectam pecuniam reponeret: prohibetur cum su perflua sollicitudine cogitare de tempore futuro.

⁋ lam diximus quod expedit habere aliqua in communi pro religiosis sustentandis tam in victu quam in vestitu, pro templo & domibus religioni necessariis & hoc in immobilibus. alioquin deuotio & coenobium facile perirent. Nec factum apostolorum, & eorum quod eos sequuti sunt / qui possessiones in ludaea vendebant & ponebant praecium ad pedes apostolorum / sua det contrarium: quia ipsi erant ituri ad gentes, & illic non mansuri. praeuiderunt enim vrbem euertendam a Romanis. quare nihil immobile & stabile illic tenuerunt. Praeterea paucos contemplationi deditos habere omnia in communi, non est tenere politiam Socratis & Platonis: quam Aristoteles secundo Politicorum reprehendit. Laudasset enim Aristoteles & quilibet sapiens conditionem illam: si aliqui pauci res suas in commune applicuissent: honestae contemplations intenti sine sollicitudine saeculi. Omnia autem bona conmunitatis sunt religiosorum copulatim, hoc est monasterii: vel dei: sed parum interest: be secundus modui loquendi sicut est rationi magis consentaneus: sic est deuotior: vt religiosi se & sua omnia esse specialiter cultui diuino mancipata credant: nec circa partiale rerum dominium oculos figant. Diximus item nociuum esse religionibus ex communi viuentibus habere excessiua bona temporalia. hic autem non respicimus ad excessum iudicio abbatis & prudentum in coenobio temporalia solum considerantium: sed iudicio prudentum legem dei meditantium / & mundi peri cula in diuitiis reputantium. Nam vbi coenobium habet modicas opes pro sustentatione religiosorum nobiles non quaerunt illic religionem profiteri vt sint abbates / more bubonum templa ingredientium vt oleum exugant / & lumen extinguant. nec filli principum ea coe nobia expetunt in com mendam: quare praeficietur filius coenobii religio sae vitae: & nutrietur deuotio. Nec tamen non habe bonae immobilia est obuiare sollicitudini a Christo prohibitae Matthaei. vi. nam in abdicatione bonorum non consistit perfectio religionis: sed in bona vita. Habere autem mediocria bona est instrumentum pfectius attingendae btintudinis quae est hominis finis, quam excessiua vel nihil hatbre. modo caeteris paribus, perfectiore instrumento artifex melius operatur. vt habens bonum calamum, atramentum & papyrum meliores facit characteres quam haec instrumenta mala habens. Sed quia statim occurret obiectio ex i te religiosorum mendicantium qui nihil habent: gratia illius materiam illam attingam: aliqua circa medicantes religiosos inuestigando.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10