Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Nona. NOno in hac distinctione & secundo de voto paupertatis quaeritur, quomodo dari possit modus cognoscendi: quando & quomodo seruetur monachus immunis la proprietate. Ad hoc responi detur Ioannes Andreas in Nouella in cap. Cum ad monasterium. de sta. monacho. & Panor. in eodem ca. insequitur. Proprium (inquiunt) dicitur quicquid abbati celatur, vel celatur ei vel alteri praelato. Contra hanc rationem soluendi quaestionem sic argu mentor. Ex ea non potest constare quando abbas est proprietarius in coenobio: cum ipse multo plura expendat contra regulam quam duo vel tres: fortassis quam omnes. Si dicas, Ioannes loquitur de aliis monachis fecluso abbate. Contra hoc arguitur. ergo habeo quod non loquitur vniuersaliter de maximo proprietario in toto coenobio, qui tantum inutiliter expendit quantum omnes religiosi. Secundo. illa via euadere non potest. nam pono quod abbas imprudens & opulentus concedat cuilibet monachorum excessiuam pecuniam expendendam ad libitum: iam isti monachi nihil abbatem celant: & tamen sunt proprietarii. gitur. Non valet color quo Panor. hoc roborare nititur de seruo habente pecuniam ex consensu do mini: qui non est proprietarius. quia proprietas illius pecuniae est domini: quam dare potest cuilibet, siue peccet, siue non. Bona autem coenobii non sunt abbatis: sed est duntaxantur eorunm fidenlis dispensator.

⁋ Restat ergo aliter respondere ad quaestionis titulum: supponendo quod per abbatem / quemlibet superiorem intelligamus in coenobio: siue sit abbas, siue clusione sequitur quod facultas abbatis facit aliquid non esse proprium, quod sine facultate esset proprium. Secundo sequitur quod abbas potest capere sine alicuius facultate alterius a se, illud qaumguaraegunlae, no. repugnat. nam potest aliis facultantem impartire: ergo illam in se habet. nemo enim dat quod non habet.

⁋ Quinta conclusio. Quilibet monachus, siue abbas, siue inferior potest esse proprietarius venialiter & mortaliter: grauis simen & minius grauitetr. honc est sub aliis vocabulis: potest quilibet istorum. contrauenire suo voto paupertatis per veniale & mortale. Per (grauissime intelligo multum grauiter. Non enim capio suplatiuu affirmatiue vel negatiue / de virtute sermois: sed ad bonum sensum. Probatur haec conclusio quo ad tres partes. quod venialiter peccet patet per motus secundo primos: quia sic peccatur contra praecepta diuina. Secundo etiam de actibus deliberatis: quia si non posset peccare venialiter: hoc esset quia contraueniret suo voto de pauptate: sed hoc non probat intentum, quod sic ostenditur. non magis obligat votum spontanee emissum quam ius diuinum: immo de iure diuino obligat post emissionem. sed aliquis potest peccare venialiter contraueniendo praecepto decalogi: vt furando spinter vel pomum quod no est notabilis bonitatis. Fodem modo in proposito / celando a superiore aliquid quod non est notabilis bonitatis sine facultate eius comcessa, vel rationabiliter praesumpta. Hinc Innocentius tertius in cap. praefato. Cum ad modonasterium. dicit. Vnde si ocqui alicui fuerit specialiter destinatum: non psumat illud accipe: sed abbati vel priori vel cellerario assignetur. Quia peccet mortaliter grauissime probatur: quia potest capere multa bona coenobii, & contra intentionem regulae ea expendere: vt abbas vel syndicus pecuniam habens in custodia. & sic erit auarus, proprietarius, retro aspiciens ab aratro / ad quod manum misit: & de itinere ad viam promissionis redibit ad Aegyptum, vel in Babylonem proficiscetur. & sic legem diuinam transgredietur. Refert Cassia nus libro. vii. cap. xix. verbum sancti Basilii epsopi Caesariensis ad virum senatorii ordinis Syncletum nomine: quem cum monachus effectus esset / sic corripuit. Senatorem Synclete perdidisti: & monachum non fecisti. volens dicere, non esse bonum monachum qui pecuniam habeat. Et Vrbanus papa. xii. qu. i. c. Scimus. dicit. Quicumque vestrum comunem vitam susceptam habet: & vouit se nihil proprium habere: videat ne pollicitationem suam irritam faciat: sed hoc quod domino est pollicitus fideliter custodiat. ne damnationem sed praemium sibi acquirat. In super arguitur a posteriore, non infligitur magna poena nisi pro magnis peccatis. sed pro talibus peccatis magnae poenae infliguntur, probatur haec minor. nam bea tus Gregorius in libro Dialogorum refert se quendam in sterquilinio sepeliuisse, penes quem mediocris pecunia inuenta est. Et Innocentius tertius in. c prae prior. aliqui namque sunt prioratus adeo pingues vt coenobia. vt videre est de prioratu sancti Andres Per monachum autem / canonicum & quencumque religio sum intelligimus.

⁋ Hoc praenotato pono aliquas co ciusiones. Prima est. Nuillus religiosus potest habe proprium de virtute sermodois. Probatur. quilibet religio sus abdicauit dominium omnium rerum a se in prima sua professione. ergo nullus alicuius dominii est capax quamdiu est monachus.

⁋ Secunda conclusio. hoc non ob stante loquendo vt plures / aliquis monachus est proprietarius. nam ita loquuntur omes & bene, de malis monachis.

⁋ Tertia conclusio. quilibet religiosus est proprietarius: & contrauenit voto pauprtatis suae emissae, quando vtitur pecunia contra suam regulan Probatur sic. aliquo modo religiosus dicitur proprietarius per secundam conclusionem: & non solum per pecuniam abbati celatam, vt contra loannem Andream / & Pa nor. diximus: nec per hoc quod dominium rei habet per primam conclusionem: nec videtur per quid aliud: ergo noc modo est proprietarius. Secundo probatur idem. nam per hanc viam aliis votis suis & constitutionibus contrauenit: ergo eodem modo suae pauprta ti. Tertio probo idem. Religiosus debet habere ali quem limitem rationis: vel regulam infallibilem per quan possit cognoscere quando male viuat. sed hoc fit per re gulam quam profitetur / quae est rationabilis ab optimo patre instituta: & per maximum pontificem admissa & approbata. Sicut enim inter leges vltimata resolutio est reducenda ad legem dei per quam tandem cognoscitur an lex sit rationabilis (& propterea recte dicitur quod voluntas diuina est prima lex obligatoria potissimum in contingentibus) ita inter leges humanas oportet ad legem illam tendere quae est rectior: & de cuius rectitudinem magis constat. sed sic est de regula quam homo profitetur. Et licet voluntas abbatis, religioso sit lex viua & animata: tamen quando constat, vel prima fronte dubitatur: an iuste praecipiat: oportet iacerae fundamentum ex regula per quam id cognoscatur. regula enim non potest deuiare: superior vero plerumque deuiat.

⁋ Quarta conclusio. Tenens aliquid temporale sine facultate abbatis concessa in particulari vel vniuersaliiest proprietarius / vbi in casu rationagilifacumltate habita non esset proprietarius. Patet: quia tam regulae quam professioni contrauenit. Secundo, tenet contra voluntatem superioris: cum non habeat facultatem ab eo concessam: quia si facultatemhaberet: non esset proprietarius. Exemplum de concessione particulari. cum praesentatur Petro monacho liber: Petrus habet facultatem a superiore librum suscipiendi in vniuersali. Abbas autem videns Paulum bonum religiosum & studiosum / si concedat ei facultatem recipiendi libros & similia quae regulae non repugnant: ipse capiens non contra regulam, non est proprietarius. Ex hac con fato. Cum ad monastcrium. Prohibemus quoquod districte in virtute obedientiae sub obtestatio ne diuini iudicii: ne quis monachorum proprium aliquo modo possideat. sed si quis aliquoid habeat proprii: totum incontinenti resignet. Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit dephensus habie, regulari moni. prae de monasterio expellatur: nec recipiatur vlterius nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quia si proprietas apud quemquam inuenta fuerit in morte: ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio sub terretur: secundum quod btuns Grego. natrat in dialogo se fecisse. Et loanes Cassianus de institutis renunciantium cap. xx. sic recitat. In septimana cuiusdam fratris cum praeteriens oeconomus tria lenticulae grana vidisset iacere in terra: quam hebdomadario festinanti dum ea praeparat concoctioi / inter manus cum aqua qui diluebantur, elapsa sunt: confestim super hoc cosuluit abbatem: a quo velut interuersor, neglectorque sacri peculii iudicatus / ab orone suspensus est. Cuius negligentiae reatus non aliter eiremissus est nisi cum publica poenitentia diluisset. Non solum enim seipsos non esse suos: sed etiam omnia qua sunt sua, credunt domino consecrata. Propter quod si quid fuerit in monasterium semel illatum: vt sacro sanctum / cum omni decernunt reuerentia debere tractari. Tantaque fide vniuersa procurant atque dispensant: vt etiam ea quae despectui habentur, paruaque reputantur ac vilia, si vel loco mouerint, vel competentius collocauerint: si gillonem aqua impleuerint: si ex eo cuiquam obtulerint ad bibendum: si tenuem festucam de oratorio cella ve submouerint: mercedem se consequuturos a domino tota credulitate confidant. Ex verbis istius eruditissimi religiosi arguitur sic. Religiosi in Aegypto, Syria, & Scythia credunt se & bona omnia, deo data, & reuera ita est. ergo contra illd / bona coenobii expendens, sacrilegium facit: & quanto plus aufertur, tanto peccatum est maius. Hoc idem ostenditur per poenam Anantae & Saphyrae inflictam. Actuum. v. & ludae, pecuniam Christo & apostolis datam / furanti. Ex istis patet altera pars: quod aliquando est peccatum mortale / mediocre ac paruum aliquid tenendo. Ecce probatam minorem. & per consequens habetur tota conclusto.

⁋ Ex hac conclusione infero quod grauius peccat abbas sinendo religiosos suos esse proprietatios & seipsum, quam feipsum solum. nam secundum faciendo peccat etiam grauiter, scandalizando alios actiue, quia capite languente, caetera menbra dolent. Sicut enim ex nimiohumore & ceatharro in capite / pleuritis / colica / & ileos / & caetera id genus in corpore vero generantur: sic in corpore mystico scilicet teligione. cum tamen sit caput, magis debet tendere ad caelestia quam aliae partes corporis, vt in homine videmus. sed alios sinendo etiam peccat aliis peccatis, totiquot sunt religiosi in domo: & pluries ex parte temporis / proprietatem non relegando. Abbas nanque ad duo tenetur: & seruare regulam in se: & aliorum vitia cohibere.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. Religiosus habet vsum licitum omnium rerum quibus vtitur licite. sed aliqua est res cuius proprietas nodistinguitur ab eius vsu. vt patet in rebus vsu consumpti bilibus: quemadmodum sunt panis, vinum / & cibus. quia siquis vtatur eis: ad earum vsum / earum transmutatur dominium. Respondetur. religiosus habent dominium talis rer & proprietatem in actuali vsu: sed non propterea ditur proprietarius: quia dominium rei identificatum cum eius licito ysu non sufficitur denominare vtentem proprietarium. sicut albedo in dente Aethiopis non sufficit eum denomninare album. Etiam non potest rem illam alienare ad nutum sed potest non dari ei vnqui: quod in proprietario non contingit. nam proprietarius dniunimn reni ante vsum dat cui vult. hoc autem non potest religiosus.

⁋ Secundo arguitur. ponatur quod aliquis relinquat in testamento suo aliquid religioso: illius rei religiosus habebit dominium. Sed ditis & bene. illud acquiritur monasterio. xviii. qui. .c. vnico. vt si quid reliquatur seruo / ius acquiritur dominoita quod per momentum ius no consistit in persona serui. vt in l. Placet.litutr. de acquirem. haeredi. cum religosus sit magis coenobio astrictus quam seruus domimno. Seruitus enim spi ritualis est strictior. liiii. dist. ca. Multos. Contra hoc pono quod relinquatur consanguineo hac conditione adiecta, vt nihil acquiratur monasterio. Respondetur sufficienter ad argumentum vsque ad obiectionem, quae non concludit. vt patebit ex proximo argumento.

⁋ Tertio. ponatur quod aliquis profiteatur tria vota religionis ea conditione vt in domo sua maneat / tenendo rerum suarum proprietatem. tunc sic arguitur. lste est religiosus: & tamen est proprietarius licitus: cum nemo obligetur ad paupertatem nisi volens. modo iste vult& patet casus argumenti in cap. Insinuante. quicle. vel vouen. de illa muliere nobili quae emisit votum sancti Augustini in propria domo.

⁋ Respondetur. si aliquis profiteatur vt in domo sua cum omnibus bonis suis moretur: aut ex certis redditibus viuat: hoc non est contra substantiam monachatus. nam superior potest hoc concedcre cap. Cum inter. de elect. & potest talem amouere si velit: licet non debeat nisi pro iusta causa. Si autem fiatur reseruatio per viam conditionis resolutiue vel suspensiue: vt dicendo / aliter non intendo profiteri / nec alio modo: tunc non est locus interpretationi: sed vitiatur actus & non conditio. & sic non erit religiosus vllo modo. vt in cap. fina. de condi. apposi. Ista autem nobilis mulier suscepit religionem in propria domo. Si vero fiat alius contractus / vt dicatur oblatus monasterio nihil ad a. ls enim non est religiosus. & sic nihil contra conclusionem. Cum enim inter haec vota non sit essentialis dependentia: potest quis duo eorum vouere / & non tertium: puta castitatem / & obedientiam absque pauprtate: sed manca erit haec non religiosus. & si tot habeat / est duntaxat mathematica pauprtas & nomine: nec est gloria religionis, sed ignominia & dedecus: & religionis exitium. Tertio quando dat suis consanguineis diuitibus aliquid puro dono, est proprietarius. Si dicas. pluribus egent pro sua conditione. hac via concludens eum licite posse dare haec bona regi vel duci ditissimo, quod est absurdum, contra regulam & intentionem fundatorum. Quarto quando abbas est profusus in vestibus vel in cibo. Quinto quando se confert ad curias principum, sine rationabili causa multa expendendo. Si quis dicat eum peccare sic pecuniam prodige expendendo: & non esse proprietarium: eadem est sententia: & verbale solum discrimen. Sed cum religiosus non possit habere dominium rei vsu non consumptibilis, quando prodige aliquid expendit contra regulam: melius est dicere quod semper est proprietarius. nam in aliquibus talibus est proprietarius: vel nunquam eum proprietarium dabis, nec est maior ratio in vno quam alio: ergo in quolibet tali. vnus tamen actus proprietatis erit alio multo mi nor. Et breuiter vbi expendit conformiter ad institutionem seum regulam suam, non peccat contra votum paupertatis: vbi contra regulam, est proprietarius. Er pro illo dignoscendo / consideret abbas intentionem fundatorum & religionis institutoris: & conetur illam imitari quantum potest. & si parum ab illo fine dis cedat: paruum est peccatum. si multum, plurimum peccat: & plagis vapulabit multis. At si abbas indoctus fuerit: asciscat sibi vitum sapientem & deum timentem qui regulam explanet. vbi autem occurret dubium, an in aliquo contraueniat voto pauprtatis: consulat illum: vel plures vbires erit implicita. eorum enim vtendo consilio / nullo modo erit proprietarius: & omnis conscientiae scrupulus ab eo auferetur.

⁋ Secundo arguitur. Religiosi in aliquibus coenobiis habent decem ducatos pro vestibus ex consensu abbatis: & tamen non sunt proprietarii, quod probo: quia vnus potest seruare totam pecuniam com munitatis pro vestibus & aliis necessariis emendis. sed quia ille erit pecuniae administrationi nimis implicitus in suam iacturam spiritualem: nam quid tetigerit picem inquinabitur ab ea. Ecclesiastici. xiii. i vtilius fuerit illud onus duobus impartiti: & qua rati ne duobus / eadem ratione vel maiore / tribus: & cuilibet reliquatur sua portio decem ducatorum / ab officio non praepediens. & exonerabitur vnus procurator communis per multorum paruam sollicitudinem.

⁋ Et confirmatur haec ratio. si oporteret abbatem in singulibus necessariis expendendis adire: inuerecundi & effrontes continuo eum pro necessariis adirent: verecundi autem etiam in necessitate non exigerent. Item contingit abbatem crebro aliis esse inuolutum: vel aliumlab eo substitutum: & superuenientes cognatos religiosi pro sua obedientia & crebro inutilis, nec ille erit religiosus & mortuus ciuiliter. si tamen verbis impropriis vtatur dummodo non constat expresse de opposito: pro religione est interptandum, vt res potius valeat qua pereat.

⁋ Quarto arguitur. Pontifex potest disper sare cum religioso vt egrediatur coenobium & ducat vxorem: vt dicemus in voto continentiae. ls igitur potest habere proprium: & est religiosus. igitur. Respondetur negando quod vllo modo sit religiosus: cum a morte ciuili sit resuscitatus ad vitam ciuilem. sicut religiosus resuscitatus a morte naturali, non est amplius mona chus: sed potest vxorem ducere si non fuit sacerdos: & esse proprietarius sine peccato, nec est concedendum cum aliquibus quod ille non teneatur ad continentiam sed ad pauptatem: quia nullo modo amplius est religiosus, perinde ac si non vouisset vnquam.

⁋ Quinto arguitur. Si quis per metum vouit religionem est religiosus. cap. Porrectum. de regula. & tamen potest habere proprium ex cap. Perlatum. quod me tus causa. Respondetur: si metus sit ab homine vt quis profiteatur: non tenet professio, ex cap. Perlatum, nec mirum quod habeat proprietatem. si vero metus aliunde proueniat: puta ab infirmitate, periculo mortis, in mari, inter latrones, vel huiusmodi: non impedit votum religionis, dummodo caetera quae ad votum sufficiant ponantur. praesumitur enim talis metus a deo incuti.

⁋ Contra sextam conclusionem argumentor. Habeat abbas mille scuta, quorum ducenta vel trecenta sufficiant religiosis nutriendis. Templum autem & domus non egeant reparatione. hic abbas potest reliquam parte pecuniae ex pendere vt volet: & tamen non erit proprietarius. igitur.

⁋ Intendimus hic paucis attingere illud quod principaliter in quaestione quaeritur. Dico ergo primo. quam do abbas expendit secundum rationem: vtpote aedificando templum & coenobii muros ad includendos fratres: in hoc non est proprietarius. Quo ad mensam vero & famulos, quia mundum reliquit per professionem suam: tametsi quinquies mille ducatos potest expendere annue: sufficit aei habere consucium religiosum cum vno, duobus: vel tribus famulis: & mensae ac vestium mediocritatem: famulis soluendo pro laboribus. eo namque modo certum est eum non esse proprietarium. Non asciscat sibi famulos consanguineos qui eum ad mala impellant: sed ex toto conuentu deligat religiosissimum fratrem consocium: & famulos probatae vitae in castitate & sobrietate. Certum autem est ipsum esse proprietarium, si reliquam partem pecuniae nominatae expendat in multitudine clientum, & potissimum diuitum in mensa. Secundo proprietarius est, si tot nutriat quot multi iam epscop non potentes plura expendere quam iste abbas. Ille enim votum pauptatis emisit: non aut alter episcopus probitate non excipi, siue tractari. ergo expedit quod uilibet habeat sua pecuniolam expendendam.

⁋ Responde, tur. hic tangitur casus sicut in priori argumento ambiguus, ansciliet liceat & expediat religiosum conventua lem hatre certam pecuniae summam pro vestibus & aliis necessariis expendendam. In primis suppono quod muta licent quae non expediunt. Secundo dico non expedire quod religiosus habeat certam quotam pecuniae sic expendendam, vt tangit argumentum / immo est valde periculosum: quia est cuilibet religioso dare occasionem redeundi ad vomitum & ad Aegyptum. id est ad sae culum quod deseruit. nam opinione mea quilibet hoc in se experitur: cum aliquam pecuniam habet: sollicitior est ad pecuniam colligendam quam cum nihil habet: & ad temporalia distrahitur. Secundo dabitur ei occasio mediante pecunia de inquendi: quia si pecunia non esset occasio peccandi stulti fuissent omnes religionum institutores / sic arctis sime pecuniae vsum prohibentes, quod nefas est dice re. Tertio dico. possent aliqui tales esse in via salutis, dummodo pecuniam illam capiant distribuendam solum, sicut prudens oeconomus sibi distribueret: nisi sic via obliqua aliis detegeretur. sed multi non sic ex pendunt: quare ipsis aperitur fenestra ad vitia. Pro regula itaque habeto. Nullus religiosus potest pecuniam data expendere nisi cum licite potest petere pecuniam a superiore / & omnino in tales vsus. Si igitur sit prudens religiosus in coenobio qui nouit suam regulam: & nolit aliter expendere pecuniam / quam regula patiatur: debet debito congiuitatis / vel necessitatis non capere illam quotam pecuniariam ne via reliquis imprudentibus aperiatur. Crebto enim homo abstinere debet a licito etiam si nihil mali sequaeretur, propter sequalam. propterea ex Cassiano allegauimus publicam poenitentiam hebdomadatio iposi tam pro ablatione trium granorum solum ob sequalam mali: ne parua audentes sensim procederent ad maiora.

⁋ Ex his patet argumentisolutio. Cum enim religiosi illi videantur esse proprietarii: & de proprietate sint vehementer suspecti: quamuis non sit necessarium eis ab hac summa pecuniae abstinere: securum tamen est & consulendum. pot autem non religiosus pecuniam seruare: vel plures vicissim: qui rationem districtam habeant reddere abbati. & melius est religiosis de hoc se non ingerere: quia certe periculosissimum est officium totius coenobii. Et vtilius est quod vnus sit impli citus potissimum prudens circa iliam pecuniam expendendam, quim multum mereatur si bene expendat, quam quis quod religiosorum: quorum nonnulli sunt propest ad malum: & forte omnes erunt infecti. Item potest esse quod vnus sit prudens oeconomus: & non plures: vl duo & non plures. & tunc illic sistendum est. licet autem omnes essent prudentes: propter confequentiam quia non continuatur prudentia: in vno standum est, vel in coenobio vel foris, prout opportunum videbitur.

⁋ Ad confirmationem respondetur quod non oportet adire abbatem / sed procuratorem prudentem qui effronti imponat silentium: & verecundo neget nihil. & si negauerit, quaerimonia est ad abbatem deferenda / qui omnia iudicare debet.

⁋ Habes vtcumque ex his quomodo monachus quilibet possit deprehendi proprietarius / vel non praecipuus autem proprietarius in coenohio est abbas. nam si cum quinque scutis decedens sepultus est in sterquilinio a bea. Gregorio: iure abbas sub vmbra praeminentiae decem milia ducatorum & amplius sensim profundens meretur iuxta centrum terrae sepeliri. Cui consonat responsio Diomedis piratae capti & Alexandro Macedoni praesentati, dicetis. Quia ego pauca in mari capio / pirata vocor: tu autem qui omnia in terra capis, imperator vocaris. Idem nanque religiosus subditus abbati congnito menalo, mente dicere potest. Ex quo patet quod abbatis officium est in tota religione periculosissimum: quia pecuniam picem manuu denigratiuam tractat. & se in vita cum Augusto censens felicem: in Priami calamitates incidet. Hinc Actuum. vi. de apostolis legimus. Conuocantes autem. xii. multitudinem discipulorum dixerunt. Non est aequum nos derelinquanre verbum deii & ministrare mensis. Vbi glossa iuterlinearis. Meliora sunt fercula mentis qui dapes corporis, quaere officium eorum qui temporalibus praesunt est infimum. Si itaque velit se a proprietate seruare immunem / figat se in tuto: in expensione bonorum coenobii dubia prudentes & deum timentes consulat: rato egrediatur coenobium: sed versetur cum aliis in choro. nam praestat. quod aliquam iacturam faciat coe nobium in temporalibus ui abbas, vel aliquis religiosorum periclitetur in anima. Forte enim coenobium nimis abundat. Elonget praeterea se a saecularibus viris. Hinc beatus Antonius hominum conspectus cum fratribus fugit. & ad Carthusienses difficilis est ingressus. Bernardus vero iussit in nemoribus habitare. Et potissimum fugiat consanguineos / a quibus facilius vincitur prudens: cum religioso cuilibet dictum sit illd Genesis. xii. Egredere de terra tua / & de cognatione tua, & de domo patris tui: & veni in terram quam mostrauero tibihoc est, relinque terrena id est fortunae bona (& de cognatione tua) hoc est egredere de inclinatione tibi connaturali, id est appetitu illicito carnis (& de domo patris tu). hoc est, procul sis a consanguineis tuis qui animam tuam abs te euellunt. & veni in religionem: & versare cum bonis: & cum iis quorum sancta est conversatio: quia Cum sancto sanctus eris: & cum nnocente innocens eris. Et cum electo electus eris: & cum peruerso puerteris. Psal. xvii. Cum manum ad aratrum miseris: noli retro aspicere. Purgare insuper habet abbas religiosorum vitia, & potissimum religionem tangentia. Dabit eis solum necessaria quae ad salutem conducunt: non ferculorum pluralitatem quam fra- trum sanitati corporali nocet. det eis tamen portionem sufficientem quae corpus enutrire sufficiat: vt fercula bina non sordida nec infecta / & non amplius: cum potu. sic namque fiet ne corpus in animam recalcitret. Non enim oportet habere oculum ad vitas patrum in Thebaide aegypti. tum quod homines forte tunc essent robustiores: tu quod multi illorum sensim latitudinem temperantiae arctam in se procreauerant: ad quam nec ipsi, nec alii tenentur. tum quod illic haerbe, aquae, & fructus sint meliores quam In his regionibus septentrionalibus. Non det autem pecuniam religiosis in particulari pro vestibus. Ioannes Ca ssianus cap. xii. loquens de spiritu philargyriae vir tualiter tangit de pecunia in particulari, dicens. Non ignoro quedam qui semetipsum autumat monachum: sibique (quod est deterius) de perfectione blanditur: qui cum admoneretur vt omnia a se relegaret: abbati respodit si tu habes vnde plurimos sustentes: me simiter habe cur prohibebis? illic Ioannes Cassianus reputat illum spiritu philargyriae laborare. sed verum est quod ille iussus erat a superiore pecuniam relinquare. Et forte sunt multi iam vocati religiosi, quibus si abbas praeciperet omnia fradere, no traderent. quicunt tamen se paratos omnia tradere abbati, confidentes in eius humanitate, perqo tius negligentia, quod num quam resignationem petiturus situ. Monachus autem eques vel pedes pro rationabili causa ad locum aliquem transiens, vel in studio, potest habere pecuniam cum famulo. Nec aliquid potest dare in eleemosynam de sua pecunia extra religionem, citra extremam necessitatem. ratio est: quiapecuniae sibi traditae, solum habet vsum: nisi super hoc specialem habeat facultatem a prudente superiore. Diximus etiam monachum, licet rei vsu consumptibilis proprietatem habeat: non tamen esse proprietarium. Vestium enim quas defert, non est dominus, sed earum vsum habquaedam tamen vestes ei committuntur / quia magis conveniunt. nam si breuis / vestes longi viri assumeret, & econverso, esset in religione difformitas. & circa assignatas vestes quilibet est magis sollicitus quam si successiue varias assumeret.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9