Quaestio 14
Quaestio 14
An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo
⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae. Quaestio Decimaquarta. quaIrca votum continentiae quaeritur: An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae vt vxorem ducat in saeculo
⁋ Pro solutione quaestionis eu pono duas conclusiones: qua- rum Prior est. Quilibet religiosus sub poena peccati tenetur se seruare immunem a venereis. hoc est, ne consentiat in actum libidinosum carnalis copulae. Probatur conclusio. quilibet sub poena peccati tenetur caste viuere: religiosus non potest caste viuere castitate coniugali: ergo non patet ei via salutis nisi prorsus a venereis abstineat. Insuper hoc vouer quando fit religiosus: & cum sit persona inhabilis vi suae professionis nunquam potens vxorem ducere oportet quod abstineat.
⁋ Secunda conclusio. Roma nus pontifex potest dispensare cum religioso simplici / hoc est non existente in sacris vt vxorem ducat. Probatur conclusio. nam hoc fecit cum quodam rege Aragonum, nec est verosimile quod hoc attentauit si ne sapientum consilio. Dices sicut dicit Altisiodo rus. xxii. tractatu sui tertii tenens oppositum, quod non dispensauit, sed dissimulauit. Hoc non est verosimile quod nobilis mulier in eum consensisset: non visa dispensatione: nec haereditas sine illa in sobole mansisset pacifica. Sed dicis, & apparentius. ex factis pontificis & ex dispensatione eius non sequitur hoc esse licitum.
⁋ Propterea secundo arguitur ad idem. papa potest dispensare in voto simplici vt notum est ex dictis in ocedentibus: ergo & in voto solenni probatur consequentia: quia tantum obligat votum simplex, quantum solemne coram deo. cap. Rursus. qui cleri. vel vouem. matri. contra. possunt. illic Caelestinus tertius dicit quod sim plex votum apud deum non minus obligat quam solemne. Forte dicis cum glossa. Non minus. i non minori tempore. vel non minus. i non minori peccato in genere: quia vtriusque transgressio est mortalis. sed vna est alia grauior. Contra. votum simplex potest esse cum actu intensiore & diuturniore quam votu solemne. ergo per intensionem actus & diuturnitatem potest attingere ligamen quod solemne vltra votum simplex habet. Potest dici. in voto solenni deus ponitur in possessionem vouentis. in voto autem sim plici promittitur ei illa possessio. Fortius autem est ligamen quo res est data quam promissa, quemadmodum si promitterem Titio & Platoni equum: dam do Platoni equum manet eius, quicquid sit de priore promissione.
⁋ Tertio arguitur. si papa non pos set dispensare in voto religionis: hoc esset propterea quia seruare votum emissum est de iure diuino: vel propterea quia continentia non potest habere aliquid melius. secundum illud Eccle. xxvi. Omnis ponderatio non est digna continentis animae. ve quia quod est deo datum, non potest in vsus huma nos reuocari: iuxta verbum domini Leuitici vltimo. Primum non valet: quia sic in voto abstinentiae non posset esse dispensatio. quod omnes negant. Nec secundum: cui innititur Altisio. quia cotinem tia non valet nisi propter puritatem mentis. modo finis est perfectior his quae ad finem ordinantur. multa quoque sunt alia quae tantum & amplius valent quam continentia, nec valet tertium / cui beatus Thomas innititur. nam calix / libri, & huiusmodi deo di cata pro rationabili causa possunt reuocari. Panes quo quod propositionum sacerdotibus dicati dabantur Da uidi laico in necessitate. primi Regum. xxi. Ergo quod est deo dicatum pro vtilitate publica potest in vsus humanos reuocari.
⁋ Praeterea quarto arguitur. si sit aliquis religionis votum emissurus cui expediat. non vouere pro re vtiliore in republica: possum illi consulere non vouere. igitur possum illi consulere post votum cum dispesatione papae egredi coenobio. ergo ei egredi est licitum: quia regula communis est in hac parte: quando vouetur aliquid in differens ad bonum & malum: quando vergit in malum, votum non est seruandum. Sed si religiosa mulier dispensante papa / posset Turcam cum su is ad sidem conuertere: maior honor / & vtilitas in republica christiana sequerentur ex dispensatione ergo mulieri tali licet capere dispensationem, & egredi coenobio manendo in saeculo: in quo potest cum salute animae viuere: & sequetur magnus honor in religione christiana.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur per auctoritatem Innocentii tertii in capite Cum ad monasterium. de testa. mona. vbi pontifex in fine ca. sic dicit. Nec aestimet abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare quia abdicatio proprietatis / sicut & custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali: vt contra eam nec summus pontifex possit licentian indulgere.
⁋ Respondetur distinguendo quod non possit dispensa re cum monacho vt habeat proprium, vel vxorem. vel in sensu composito: & sic concedo. in sensu diuiso nego. Vbi enim pro rationabili causa cum ipso est dispensatum: non est amplius monachus: sed a toto monachatu pontifex eum absoluit: ac si nunquam fuisset monachus: & resuscitat ipsum qui erat monachus ad vitam ciuilem qui eiuiliter mortuus erat. non enim facit quod nunquam fuerit monachus: cum hoc facere non possit deus, non tamen debet dispensa re eum monacho nisi pro eausa ardua, iudicata rationabili iudicio prudentum.
⁋ Secundo arguitur. beatus Matthaeus non consuluit Eugeniae accipere Hirtacum virum: immo dissuasit: & tame erat apparens lucrifactio vnius regni ad Christum. ergo non est consulendum virgini post votum emissum contrahere cum Turca, etiam licet esset magnus color quod Turca cum maiore parte suorum Christianismum as sumeret. Respondetur. omnes tunc in ciuitate Nadabar, & in Aethiopia erant christiani. quare argumentum non quadrat proposito. Etiam apostolis erat vigor miraculorum collatus ad convertendos infideles: quibus non opus erat iis mediis quae nobis conducunt.
⁋ Ecce votum continentiae quod obligatur seruare religiosus nisi dispensetur secun pro rationabili causa: & tunc continentia non est seruanda de qua in proposito loquimur: sed sufficit ei castitatem coniugalem seruare. & potest habere proprium ac si num quam fuisset monachus, nihil enim ad eum amplius spectat monachatus, non tamen est securus in conscientia talem dispensationem habens: nisi fuerit rationabilis causa iudicata iudicio prudentum. Et quia remissio continentiae est remissione pauprtatis notior: paucis de illa transeo.
On this page