Text List

Quaestio 15

Quaestio 15

An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

⁋ Distinctionis Trigesimae octauae Quaestio Decimaquintarae Actenus de voto paupertatis & continentiae locuti sumus: nunc pro voto obedientiae quaero, & est. xv. quaestio votorum. An votum obedienatiae caeteris votis maius, obligxlget religiosum in omnibus parere superiori. Praemittatur quid nominis obedientiae: quae nihil aliud est quam volitio actualis vel habitua lis qua quis vult parere illi cui debet: & exequi illa ad quae tenetur.

⁋ Quo praemisso respondebitur ad illud quod quaestio supponit, in priore eoclusione: in secunda vero ad illud quod quaeritur.

⁋ Prior conclusio est haec. Votum obedientiae votum paupertatis & castitatis in bonitate exuperat. Probatur conclusio sic. Votum obedientiae alia duo vota infert, & non contra. ergo ipsum est magis vtile & necessarium religioso. nam si quis fuerit obediens seruando suam regulam in qua duo / paupertas & castitas vouentur & praecipiuntur: illa duo seruabit, & ipsam obedientiam: non autem habendo vnum aliorum duorum. potest enim quis esse pauper vel castus: & non obediens. Secundo arguitur ad idem. obedientia habet epitheton excellentius quam caetera vota. dicit enim praelatus, In virtute sanctae obedientiae praecipimus. Praeterea vitium obedientiae oppositum est peius vitiis oppositis aliis votis. ergo obedientia est melior. probatur consequentia: quia meliori virtiti tam secundum actum quam habitum actus peior opponitur. Antecedens ostenditur ex illo. i. Regum. xv. Quasi peccatum ariolandi est repugna re: & quasi scelus idolatriae, nolle acquiescere. id est non obedire. Super quo verbo dicit Gregorius in Moralibus. Sola est quae fidei meritum possidet obedientia: sine qua quisque infidelis conuincitur: etiam si fidelis esse videatur. Citatur a Gratiano. viii. qui. i. Sciendum est. In eodem quoque cap. xv. dicitur. Melior est enim obedientia quam victimae. quod exponens idem Grego. vt glos. marginalis allegat, dicit. Obedientia victimis iure praeponitur: quia per victimas aliena caro: per obedientiam vero propria voluntas ma- ctatur. Tanto ergo quisque deum citius placat: quanto repressa arbitrii sui superbia gladio percipiti se immolat. Praeterea, obedientiam Christi Apostolus ad Philip. ii. commendat dicens. Humiliauit semetipsum factus obediens vsque ad mortem. Religiosi autem est Christum imitari omnibus abiectis iuxta illd Matth. xix Si vis perfectus esse / vade, & vende omnia qua habes: & sequere me. hoc est, conditiones meas secundum fragilitatem tuam. Refert Ioannes Cassianus libro. iiii de institutis coenobiorum, quomodo Ioannes quidam egregius adolescens & religiosus ad seniorum imperium a duobus. miliaribus quolibet die indesinenter attulit aquam: & lignum aridum & quodammodo putre humectabat.

⁋ Secunda conclusio. Vera obedientia non obligat religiosum in omnibus licitis & honestis parere superiori. Probatur conclusio. nullus obligatur ad opus superogationis nisi volens: vouens hanc religionem / no intendit ad vlteriora se obliga re: ergo non male agit alia sibi imposita recusando. Secundo arguitur ad idem. Nam dato opposito sequitur quod professus in religione sancti Augustini tenetur ad mandatum superioris ingredi Carthusiam. hoc consequens est falsum: & consequentia patet per te: cum hoc sit licitum & honestum. Tertio hoc ostenditur per bea tum Bernardum in lib. de praecep. & dispensatione dice tem. Nihil prohibeat me praelatus horum quae promisi nihil plus exigat quam promisi. si tamen obediat mandatis licitis: bene facit: & est obedientia non necessaria sed perfecta.

⁋ Contra priorem conclusionem arguitur. Difficilius est relinquare multa bona quam parere superiori, quod patet de iuuene euangelico qui praecepta seruabat: cui difficile erat suas opes deserere: facile pare re.

⁋ Respondetur. potest dari vnus actus pauper tatis / hoc actu vel illo obedientiae melior: tamen maximus actus obedientiae est melior optimo actu paupertatis. Difficile profecto est cordato viro, & cap toso voluntatem suam perpetuo in manus senio ris ponere: & magna humilitas.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Castitas habet determinatam materiam, similiter & paupertas: ergo etiam obedientia. sed hoc non erit nisi obedientiam habeat seorsum / praeter illa duo vota & regulam. Respondetur negando quod habeat de terminatam materiam sicut alia duo: sed solum req ritur obedientia in regula. Contra hoc arguitur. Ex ilo sequitur quod si sint quatuor iuuenes religiosi: quorum vnus possit solus purgare coenobium sordibus nullus eorum teneatur id facere. consequens est inconueniens. quod sequatur probo: quia hoc non continetur in re gula. loanes purgabit coenobium. Respondetur negando sequelam. quilibet enim tenetur seruare suam re gulam / & illa sine quibus regula seruati non potest. & hoc est seruare regulam. nam si vnus istorum licite pos- sit quoduis onus iniunctum recusare: pari ratione quilibet aliorum trium. itaque vbi necesse est aliquem purgare coenobium, & non est maior ratio de vno qui de illo cui superior praecipit: tenetur ille superiori parere: vel quando est dubium.

⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusio nem. Refert Ioannes Cassianus lib. iiii. ca. xxv. quomodo Ioannes de quo in probatione conclusionis mentionem fecimus / praecipiente seniore lenticulam olei quam sola erat in eremo in vsus fratrum seruata / fregit. Et in. xxvi. ca. quomodo idem Ioannes seniore precipiente vt aduolueret grande saxum quod aduoluere ne quibat: non desinebat quousque plenus sudoribus lapidem humectabat: applicita nunc ceruice: nunc teto pectore. Et in ca. xxvii. eiusdem recitat quomodo Mutius proprium filium in fluuium praecipitare volebat ob superioris praeceptum. Quibus & multis aliis similibus suppositis, quae idem Cassianus recitat, arguitur sic. lsti religiosi quibus praecipiebatur factu difficillimum: immo impossibile: praecipiente seniore, complere conati sunt: & in hoc laudandi omni aeuo. sed illorum facta sunt imitanda: ergo oportet parere abbati in omnibus.

⁋ Respondetur. argumentum bene probat quod bene agitur parendo abbati in omibus licitis quae fieri possunt: & etiam enitendo facere quantum in se est / impossibile: quia illud eniti / est possibile: vt si praecipiatur inferiori euertere arcem: potest inferior manus, ceruicem, pectus, & huiusmodi tali euersioni applicare. sed non sequitur quod homo ad haec teneatur. Vnde si duobus inferioribus Sorti & Platoni: abbas praecipet arcem euertere: & Sortes se applicaret. ad id faciendum: & Plato diceret hoc esse a regula alie num: nec se ad hoc vi professionis suae esse obnoxium: & propterea nolle hoc facere: vterque istorum licite faceret, nec peccaret: sed sortes melius faceret.

⁋ Vnde hic notabis quod abbas potest praecipere inferiori suo multifariam. Vno modo illicitum cognitum tale: & in hoc non est ei parendum. nam praeceptu dei est contrarium. & deo oportet plus parere qui hominibus. Actuum. v. Vel praecipit secundum regulam: puta exequi aliquid quod in regula continetur, vel sine quo regula seruari non potest. & sic tenetur inferior superiori parere. Vel percipit aliquid contra regulam: & sic vbi est ratio dispensandi / parendum est. si autem non sit ratio dispensandi, licet non desit auctoritas in dispensante: non est ei parendum. & hoc quando constat non esse rationem. Si vero praecipiat aliquid in quo est dubium an possit bene fieri: an male, parendum est: potissimum vbi superior est prudens. modo enim praecipiat licitum & honestum etsi a regula alienum etiam cognitum tale, turpe est non parere: potissimum si sit facile factu: licet non sit peccatum.

⁋ Hactenus de obedientia votorum essentialium potissimo voto: & in quibus de necessitate est parendum: in quibus vtile: in quibus non necessarium: & in quibus peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15