Text List

Quaestio 17

Quaestio 17

An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

⁋ Distinctionis Trigesimae octauae Quaestio Decimaseptima. DEcimoseptimo in hac xxxviii. dis. quaeritur An grauatus aere alieno possit profiteri religionem. verbi causa Sortes debet trecenta scuta aplatoni: & est bonus artifex i vel mercator industrius: & sverosimile est quod ante duos vel tres annos lucrabitur totam pecunia & satisfaciet creditori platoni: iam quaestio est vtrum bene agat religionem assumendo dando platoni centum / & debendo ducenta, ad quae soluenda facit se impotentem, religionem profitendo.

⁋ Ad quaestionis solutionem ponam aliquas conclusiones. Prima est. Si sortes profiteatur: hoc est, faciat quod in se est ad professionem: reuera est religiosus. probatur: quia si ali quid obstet maxime est debitum: sed illud non impi dit religionis professionem de facto, licet bene de iu re. igitur probatur minor: quia dolus & blanditiae non impi diunt religionis professionem. de dolo patet. de conuer. coniuga. c. Ex parte tua. & ca. Veniens & c. Ac cedens. & cap. Dudum. & de his quae vi. me. ve cau. fi. Cum dilectus. De blanditiis non est difficultas. & patet: quia in omnibus istis stant simul debitum & religio: ergo debitum religionis professionem non impedit.

⁋ Secunda conclusio. Seruus sine consensum domini non potest religionem profiteri. patet. liiii. dist. c. Nullu episcoporum. & ante triennium potest repeti. xvii. q.d ii. c. Si quis incognitus. & domino restituetur / cum omnibus quae attulit.

⁋ Tertia conclusio. Sortes cedendo bonis suis quae praecise valent centum scuta, & debendo ducenta platoni quae plato non remittit nec remittere tenetur: quae potest soluere manens in se culo / in duobus vel tribus annis: male agit religio nem profitendo. Et licet aliqui religiosi teneant oppositum: credo hanc conclusionem veram. quam sic probo. Male agit se reddens impotentem ad satisfaciendum illi / cui iure naturae & diuino obligatur. modo de iure naturae & diuino est soluere acceptum debitum si alter non remittat, nec remittere teneatur: & profitendo religionem facit se ad hoc impotentem. Secundo probatur idem. seruus propterea non debet profiteri religionem ne iniuria fiat domino, ex conclusione praecedente: sed in proposito creditori fit iniuria. Tertio. scriba peritus vel frater potens lucrari pecuniam / manibus operando ad satisfaciendum creditori, abscindens sibi ipsi manum vltra peccatum in proprium corpus commissum peccat se impotentem reddendo. ergo eodem modo erit in proposito. Quarto. dato opposito conclusionis aperietu via debitoribus & aliena detinentibus vt religio- nem profiteantur in fraudem verorum dominorum & sic vsurarius vel fur potens satisfacere aliunde, cum alieno, cedendo bonis poterit religionem licite profiteri, quod est inconueniens. Quinto. obligatus ad ratiocinia, profiteri non potest quousque se expediat reddendo rationem. liii. distin. cap. Legem. ergo a fortiore in proposito.

⁋ Quarta conclusio. praedictus religiosus sortes sciens & potens in coenobio manibus operari & pecuniam acquirere labo re: tenetur laborare: & pecuniam lucro partam dare cri ditoribus probatur: quia per vota religionis non absoluitur seu deobligatur quis ab illo ad quod iure naturae obligatur, vt a nutritione parentum: solutione debiti: restitutione furti, & similibus. igitur.

⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. ls de quo in tertia probatione huius conclusionis facta est mentio, manum abscindens est absolutus a solutione debiti, cum sit factus impotens ad soluendum. sed sic est hic. Respondetur. maior non probat quin ille peccet, vt in probatione dicitur. secundo minor est falsa: quia satisfacere potest: & tenetur per quartam conclusionem.

⁋ Secundo arguitur argumento beati Thomae in. qui. vltima secundae Secundae oppositum tenentis. Persona liberi hominis non obligatur secundum leges ciuiles: sed res. quia persona liberi hominis superat omnem aestimationem pecuniae. sufficit ergo cedere bonis: nec tenetur in saeculo remanere: vt procuret vnde debitum reddat. Respondetur. hoc argumentum non concludit. nam quicquid sit de iure caesareo in hac parte: homo tenetur iure diuino restituere alienum, nec valet cessio in bonis apud deum: nisi homo proponat restituere reliquam partem alieni quod detinet, vbi potest illud habere labore, haereditate, dono, vel alia iusta via. Nenc excusandi sunt debitores manentes intra septa ecclesiae non satisfacientes creditoribus cum possunt. Loquor in foro conscientiae quia in foro exteriore habent protectionem sub hac vmbra quod soluere nequeant. Secundo hoc est falsum quod persona liberi hominis superat omnem aestimationem pecuniae. nam interdum homo liber venditur pro determinata pecunia: & aliqua pecunia in foro exuperat valorem liberi hominis. De valore autem entitatiuo non est sermo-

⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. Ille aere alieno grauatus est religiosus: ergo tenetur more aliorum regulam seruare: & in aliis horis si vocetur, operari in officiis coenobii. & per consequens non poterit vnquam laborare ad soluendum creditoribus. Respondetur concedendo quod est religiosus: sed nego quod teneatur operari in seruitio coenobii, quousque creditoribus satisfecerit. nam religiosi est seruare legem naturae & dei. alioquin esset religiosus habitu, & non mente. Abbas autem debet sinere eum laborare ad soluendum: vel pro eo solue re. & licet abbas ei prohibeat laborare: non tenetur parere: quia lex naturae praecipit oppositum.

⁋ Ecce ergi quod habens aes alienu furto, vsura, rapina, vel mutui qui non satisfacit: coram deo male agit cedendo bonis. Si autem bona ipsa non sufficiant vt satisfiat cri ditoribus, nisi creditores ei remittant illud quod re manet: vel remittere teneantur: vtpote quia nescit laborare: nec alia via solutionem procurare / siue maneat in saeculo / siue religione: tunc facit quod potest & ad quod tenetur. frustra autem ab eo aliquid exigent: quia inanis est actio quam excludit inopia debitoris. l Nam is. litete. de dolo. & impossibilium nulla est obligatio.litur. de re. iu. tuncque religionem profiteri poterit binis cedendo: & non aliter. Vlterius dico si abbas vel coenobium aliquem debitorem bonorum / scienter recipiat: debet soluere pro debitore vel eum non recipere. & si eum non propalantem debitum susceperit, eijcere postea poterit vbi debitorem sciuerit. quo non obstante alter tenetur seruare sua vota. & videndum est in casu conscientiae an satisfacere possit creditoribus, an non. si primum: quaerat remissionem a creditoribus: & sic eum recipere debebit. si vero non possit habere liberationem a debito: studeat soluere: & deinde profiteri religionem: vel manendo in religione si poterit

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 17