Quaestio 16
Quaestio 16
An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate
⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae. Quaestio Decimasexta. Ecimmosexto in hac distinctione quaeritur. An quis ossit profiteri religionem reinquendo parentum alterum in extrema necessitate. Pro solutione quaestionis ponam conclusiones.
⁋ Prima est. Male facit filius religionem profitendo / relinquens parentum aliquem in extrema necessitate. Probatur conclusio, nam succurrere parentibus in extrema necessitate est praeceptum legis naturae & diuinum. modo consilium istud non absoluit a praecepto diuino: nec facit ipsum desinere esse praeceptu.
⁋ Secunda conclusio. Filius religiosus tenetur coenobium egredi vt parentibus aliunde sustentationem habere non valentibus succurrat. Et quia Beatus Thomas in secunda Secundae, & Nicolaus Lyranus. Matth. xv. tenent priorem conclusio nem / & contradictoriam huius: paulo prolixius hano probabo / per expressa verba Christi in eodem capite quibus glossam futilem apponunt. Cum illic scribae & pharisaei arguerent Christum quod discipuli eius transgrederentur traditiones seniorum de no lauandis manibus ante cibum: proposuit eis quaestionem: quam si soluissent: data fuisset responsio quaestioni eorum: & non sicut Nicolaus putat: clauum clauo retundendo. Quaesiuit itaque Christus, quare vos transgredimini mandatum dei propter traditionem vestram: inam deus dixit. Honora patrem & matrem. vos autem dicitis. Quicumque dixerit patri vel matri: munus quodcumque est ex me /- tibi proderit: & non honorificabit patrem suum aut matrem suam. & irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram. Hic expresse est sermo de succurrendo parentibus in necessitate quod est dei praeceptum. sed vt glossa interlinearis exponit: dixerunt auari pharisaei. si filii offerant deo hoc quod parentibus debetur, id magis proderit parentibus quam eis succurrere: & etiam filiis. vVbi Christus dicit praeuaricari legem dei propter traditionem hominum. nam offerre deo sacrificium: est licitum communiter: sed male fit dando illud quod homo tenetur dare parenti: quia relinquitur dei praeceptum. sic autem est in casu nostrae conclusionis. Sed dicis. hoc solum concludit priorem conclusionem: quod scilicet ante ingressum religionis bona si habeantur danda sunt parentibus: vel laborandum est pro bonis habendis ad eis subueniendum. Ideo probatur aliter conclusio sic. Si quispiam premeretur & conculcaretur ab equo: religiosus stans in ostio / potens ei succurrere / prohibente abbate teneretur succurrere presso. vel si claudus sit in domo quae igni consumitur: religio sus succurrere potens / prohibente abbate ex lege naturae & dei ad hoc tenetur. ergo eodem modo in casu conclusionis secundae. Non valet responsio Nicolai dicentis quod succurrere parentibus est raeceptum affirmatiuum / obligans pro loco & tempore. modo post votum religiosis succurrere paentibus est illicitum / prohibente superiore. sicut sacerdoti non licet succurrere patri per vsum armorum si ab hostibus inuadatur: quia iam non est ei licitum pugnare corporaliter. Hoc inquam non valet. nam praeceptum affirmatiuum pro loco & tempore obligat: sed iam est locus & tempus: quia si praetermittat, parentes morientur. Et quod affert de sacerdote / non habet speciem veri: quia potest re sistere patrem iuuando & contra hostem defendem do: ac si nullo modo esset sacerdos: vbi pater non posset aliter euadere. nullum enim praeceptum humanum ab hoc relaxat. Dico ergo sicut Christus intendebat contra scribas & pharisaeos: quod apostoli comedentes relicta traditione tam crebro lauandi manus non peccarunt. Nam Marci. vii. sic scribitur. Pharisaei enim & omnes iudaei inisi crebro lauerint manus suas / non manducant. quod Et peccant deo offerentes (nisi occurreret praeceptum) non succurrendo parentibus. Sic relinquens parentes fame morituros ante religionis professionem vel post, propter votum sponte emissum & hominum traditiones, legem dei transgreditur de parentibus honorandis. & egredi coenobio etiam abbate prohibente / non est peccatum. sicut apostoli non peccabant re linquendo traditiones seniorum.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur argumento altero commentatoris, seu vt dicunt postillatoris. Contrahens matrimonium non tenetur cohabitare cum patre, propter aliud vinculum quo obligatur vxori. ergo neque per professionem a fortiori. Item arguunt aliqui. maius est vinculum deo factum quam parentibus. votum est deo factum. igitur.
⁋ Ad primum dicitur quod potest: subuenire patri cohabitando cum vxore. Ad secundum nego quod sit vinculum deo factum: cum sit contra praeceptum dei / non subuenire parentibus: nec votum est ad oppositum. Nihil est dicere, praeceptum de voto est de prima tabula: subueni re autem parentibus de secunda. quia dicimus votum non esse obligatorium in hoc casu. Nec valet. di cere: non habet voluntatem / cum sit religiosus. quia adhuc praecepta ecclesiae tenetur seruare prohibente abbate. ergo a fortiori praecepta dei.
⁋ Contra eandem conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod filius non tenetur profiteri religionem quando parentes sunt tristes de eius professione: sic scilicet vt affirment se morituros si filius coenobium ingrediatur. consequens est falsum. alioquin multi a religione prohiberentur.
⁋ Respondetur negando sequelam. illa namque tristitia in gaudium tandem convertetur. id enim plerumque visum est. & licer dicant se praetristitia morituros: non consequens est quod morientur: nec eis in illo dicto est credendum: quiam pauci vel nulli hoc modo moriuntur. Si tamen praeter legem ei reuelaretur quod parentum alter moriturus sit si religionem assumat: lam est euentus conclusionis. Nec tristitia diuae virgins tempore passionis hoc loco citanda est. tum quod Christus salutem publicam humani generis egit. tum quod sciebat matrem ex illa tristitia non morituram.
⁋ Sccundo arguitur. Homo non in infinitum tenetur plus procurare necessaria parentibus quam aliis: sed pro aliis non tenetur religionem differre: ergo nec pro parentibus.
⁋ Tertio, Petrus non potens manere cum salute animae suae in saeculo potest religionem profiteri: quia plus debet curare salutem animae proprie quam corporalem parentum.
⁋ Quarto arguitur. Ad eius professionem sequitur solum parentum mors corporalis: & magnum detrimentum filio in spiritua: libus: quam iacturam non tenetur subire pro morte corporali parentum: quibus forte prodest perite fame, quia sunt in bono statu.
⁋ Quinto arguitur. dicit Christus. Matthaei. x. Qui amat patrem aut matrem plusquam me / non est me dignus.
⁋ Ad primum istorum conceditur maior: & ad minorem dicitur: quod si daretur aliquis qui mortem obiret nisi filius professionem religionis differret: deberet differre. nam conditionem particularem parentum nouit, & nosse tenetur, non sic autem aliorum: quia putat alios ad quos spectat talis cura & indago, circa hoc insistere
⁋ Ad tertium non admitto positum in argumento. nam cuilibet religio christiana sufficit ad salutem: quam homo seruare potest. & si peccet / datur ei remedium per poenitentiam. sed si ita foret vt argu mentum imaginatur: plus deberet curare salutem animae suae quam vitam corporalem parentum: immo quam vi tam corporalem propriam.
⁋ Ad quartum nego primam propositione quod solum sequatur mors corporalis parentum: immo spiritualis mors filii obligati parentibus succurrere ne pereant. & esto / parentibus conduceret corporaliter mori: filio hoc non conducit: qui ex praecepto diuino tenetur parentibus subuenire: licet iacturam in spiritualibus faciat.
⁋ Ad quintum concedo auctoritatem vt iacet: quia illic est sermo de illo qui ad fidem catholicam no conuertitur, vel eam relinquit gratia parentum. is enim peruertit charitatis ordinem: cum deus sit super omnia diligendus. in proposito autem nostro propter praeceptum dei iste succurrit parentibus. & vbi deus praeciperet vnum: & parentes aliud: deo parentibus relictis / parebit, quatenus parentibus succurrat. & vbi nullus alius eis prouidet non solum in extrema ne cessitate: sed etiam differenda est religio potiusquam notabile detrimentum patiantur: vtpote quod mendicando, vel seruiendo vitam protegant / si ante erant nonesti: non autem pro eorum pomposo statu, vel ob eorum tristitiam. in iis enim verificatur illud Hieronymi ad Heliodorum. Per calcatum perge patrem: per calcatam perge matrem. licet illud meius quadret de assumptione religionis christianae.
⁋ Ecce quo modo quis tenetur religionem differre ad tempus, & forte perpetuo. vbitatur. An sit multum consultandum & deliberandum de religione profiitenda. Respondetur: nullus debet tale t onus subire sine matura liberatione / conferendo cum viris sapientibus & deum timentibus: non cum religiosis: quia omnes te ad suam religio nem attrahere nitentur / si sis futurus eis vtilis in spiritualibus vel corporalibus. In primis oportet videre an in religione quam quis profiteri intendit / sancte & pie viuatur: an non. Si secundum: non est illic profitendum. Si primum: oportet prospicere an is de quo dubitatur: possit ferre onus rigidae religionis. Non placet quod in. qui. vltima secundae secundae bea tus Thomas dicit. Non confidat in propriis viribus. quia in propriis viribus no confidit: sed in bonitate diuina. secundum illud Esaiae. xl. Qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem. Dico non esse expectandam a deo miraculose nouam fortitudinem ob religionis professionem: quia non ingrediens sperat in domino, vt religiosus. Alia ratio non valet. licet enim professio religionis in se sit melior quam eius omissio: forte non huic. nam contingit quod homo melius ad salutem animae suae & ad glo tiam dei melius se habeat in saeculo qui in religione. vtputa, habet solum vnum beneficium quo est contentus: qui vel docet in schola: vel in templo vtiliter ad populum declamat: de temporalibus non est sollicitus: prouisionem sufficientem & non superfluam habet: viuit cum honesto famulo vel famulis / procul a mulierum societate: & a superbia potest cauere in religione christiana / quam nouit melius quam abbas. Tales enim doctos viros in bonis vniuersitatibus, laudabiliter viuentes plures dabis: ad quos indocti refugium habent: vt ad oraculum Apollinis. Quibus, opinione mea, non est consulendum / religionem profiteri. nam episcopi & curati iuxta praedicta sunt in ordine altiore quam religiosi simplices. Vnde Gerson in regulis moralibus vbi loquitur de superbia, bene dicit, stultum esse dicere quod de ingredienda religione consiliandum non sit: sed ad primam inspirationem ingrediendum.
On this page