Quaestio 19
Quaestio 19
An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Decimanona. Ecimonono in hac distinctione, & secundo de religiosis in vniuersali quae us ritur. An transgressio cuius libet in regula contenti sit peccatum. Henricus Gandensis in vi. lib. quodlibe. tenet quod sic Alii quod non: sed solum trans gressio trium votorum principalium.
⁋ Sed ponam conclusiones ad quaestionem responsiuas. Prima est. Non quaelibet transgressio regulae in religioso est peccatum. probatur. nam patres regulas componem tes erant circumspecti, intendentes religiosos regulis suis deducere ad caelestem paradisum. sed hoc non fieret / si quaelibet statuti regulae transgressio esset peccatum. Secundo probatur idem. Non quaelibet transgressio regulae fratrum minorum est peccatum: ergo nec in aliis religionibus. probatur consequentia: quia beatus Franciscus non magis loquitur de peccato quam alii. antecedens patet per cle. Exiui de paradiso.
⁋ Secunda conclusio. Non quaelibet transgressio contra tria vota essentialia est mortalis. Probatur: quia contingit peccare venialiter in furto / etiam deliberato ob paruitatem obiecti: ergo circa proprium hoc potest contingere, obedientiam, & castitate: etiam ob actus indeliberationem, vt in primis motibus.
⁋ Tertia conclusio. Quaelibet transgressio deliberata contra tria essentialia vota religiosorum est pecca tum. Hec conclusio probatur: quia talis transgressio est pessima quae in religione euenire potest: & si ipsa non sit peccatum, nulla erit peccatum. & sic nullus peccaret regulam infringendo.
⁋ Quarta conclusio. contingit dare multas alias tranigressiones a tribus votis / peccata probatur. ita est in regula minorum: ergo eodem modo in aliis nisi patenter id excipiant. Ante cedens patet: quia hoc conclusum est in concilio Viennensi / vbi ponitur hoc verbum (teneantur) vel aequipollens: quod in regula tenet vim praecepti: & debet obseruari a fratribus tanquam tale: & cum hoc posuerit in aliquibus constitutionibus & non aliis: signum est quod hoc intendebat. & ita in aliis regulis vbi id inuenitur: nisi expresse ponatur quod non intendant obligare sub poena peccati: sed solum ad poenam etiam si inferatur. Secundo, ratione materiae de qua agitur: quae est tantae vtilitatis vt eius praetermissio notabiliter regulam decoloret. & per vtriusque horum transgressionem cognoscitur esse peccatum: & a fortiore quando simul concurrunt, vt concilium definiuit. & vbi ineruditus super hoc dubitat: regulam docto ostendat ipsum consulendo. Aliqua autem ad quae Minores sub poena peccati obligantur, quae conciliu ponit, subnectemus. vt de non portandis calceametis: non equitando nisi in necessitate: quod vilibus vestibus induantur, quae reputentur viles secundum consuetudinem regionis in qua morantur, tam quo ad colorem, quam quo ad precium. In hoc in vtroque regno Britannorum multum hodie peccatur, non loquor de ob seruantibus. Sed citra mare etiam ante reformatio nem non fuit error in vestibus. Pro aliis religiosis notetur haec theorica in concilio Viennensi statuta. Quando in tegula habetur (teneantur) vel aequipollens: vel ratione materiae de qua agitur, statutum est tantae vtilitatis pro regula conseruanda: vt ipso sublato, iudicio prude tum regula decoloretur & aperiatur via propinque ad alia quae cognoscuntur praecepta, praeuaricanda: iam transgressio est peccatum.
⁋ Contra primam conclusionem argumentor. Religiosus pro qualibet transgressione contenti in regula potest puniri. vt si vna manu tenens poculum bibat: vel ex fragilitate loquatur post completorium in coenobio. sed nemo est puniendus nisi ratione peccati, quod probatur sic. Quilibet actus delibera tus vel est bonus / malus / vel indifferens secundum vnam positionem. secundum aliam bonus vel malus moraliter. teneatur secunda positio quae est probabilis. nam si actus bonus voluntatis / de se non habeat iudicium prudentia le sui regulatiuum: iam non est bonus nec malus: nec proprie deliberatus. Isto supposito arguitur sic. pro opere bono nemo est lapidandus. Idcirco Christus cum percuteretur: vt dicitur Ioannis. xviii. respondit Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. si autem bene / quid me caedis: ac si diceret. male agis me caedendo propter hoc quod bene ago. & cum nemo sit caedendus pro opere bono: & pro qualibet transgressione in regula religiosus possit rationabiliter caedi: sequitur quod quaelibet transgressio sit peccatum, contra primam conclusionem. Simili ferme modo potest argumentum duci / ponendo actum indiffere tem. inconveniens autem videtur quod aliquis percutiatur pro opere non malo / iuxta sententiam saluato ris. Si male locutus sum: testimonium perhibe de malo. addendo. si autem bene: quid me caedis?
⁋ Re spondetur ad totum pondus argumenti, non est inconueniens quod quis puniatur pro opere bono quando in sua regula hoc est vetitum: vel pro actu indiffere ti quando actus ipse est in regula vetitus, nec incon uenit virum esse punitum sine culpa, dummodo subsit causa: vt sit vigilantior in regula seruanda. Quo modo prudens in artibus praeceptor percutit scholasticum non surgentem ad lectionem matutinam hora quinta: licet non fuerit excitatus: sed percutit illum leniter sine eius culpa: non autem sine causa: vt meminerit alloqui excitatorem: vel horam surgendi menti imprimat vesperi dum it cubitum: vt hora consueta surgat: & vt alii sint vigilantiores & caueant a simili errore. nam Felix quem faciunt alie na pericula cautum. Sic religiosus percutitur vt ir posterum tam ipse quam alii sint magis solliciti ad amussim seruare regulam. Christus autem percutiebatur pro opere bono: nec legem habuit in oppositum.
⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusio nem. Petrus religiosus vouet totam hanc regulam ac si voueret vnam copulatiuam ex omnibus statutiin regula compositam. ergo cuicunque statuto contraueniat: suo voto obuiat. & per consequens peccat. Dices sicut aliqui: profitens non promittit se serua turum regulam: sed obedire praelato secundum re gulam & constitutiones. Contra hoc arguitur. Suso piens sacerdotium licet non promittat se dicturum horas canonicas: & celebraturum: cum tamen veli esse sacerdos / tenetur facere ea quae illi officio incumbunt. ita de episcopo, curato, & docente artes contingit. ergo regulam aliquam profitens quocumque modo loquendi vtatur / tenetur facere illa quae illius professionis sunt.
⁋ Respondetur concedendo quod feligionem profitens tenetur seruare illa qua illius professionis sunt. Nihil est quod aliqui dicunt alios aliis cautius & prudentius vouere: nulla enim verborum est vis seu cura. nam sicut sacerdos promittens se velle viuere pro statu sacerdotali tenetur ad ea quae sacerdotio incumbunt: sic alter factus sacerdos nihil loquens tenetur ad eadem: & antece denter vult exequi ea quae officio illi incumbunt. Ad nodum igitur argumenti respondetur concedendo quod profitens vouet totam regulam eo modo quo regula obligat. & cum regula obliget ad aliqua sub poenam peccati mortalis: ad alia sub poe na peccati venialis: ad alia sub aliqua poena si inferatur: eo modo vouens obligatur & non aliter: non secus ac si vouere copulatiuam ex tribus statutis: quorum a. obligaret ad mortale: b ad veniale: & c. ad aliquam punitionem / si inferatur. Nam idem est vouere haec tria vota: & vo uere se facturum a. sub poena peccati mortalis: b sub poena veniali: & c. sub punitione aliqua si inferatur. Et sicut dico de his tribus: ita de omnibus dicendum est. exemplum in simili. vouens regulam euangelicam / vouet eam adimplere eo modo quo hominem obligat. modo aliqua sunt praecepta: quaedam prohibitiones: & quaedam sunt monitiones & consilia. primorum transgressio est mortalis: posteriorum non est peccatum nec proprie transgressio.
⁋ Tertio arguitur. Forte conditor regulae non cogitauit de peccato in transgressione: vel si cogitauit / nihil circa hoc statuit. ergo hominium expositio innititur debili fundamento.
⁋ Quarto. aliqua verba videntur importare vim praecepti in regula: aliqua vero non: sed propter ardu tatem materiae capimus ea loco praeceptorum. sed quam do hoc sit: dubitant sapientes: & inter se contradicunt: sic vt nesciatur: vtra pars sit vera. & ita manebit regisa anceps: quando homo peccat & quando non.
⁋ Respondetur ad tertium quod religionum institutores seu fundatores prudentes & perspicaces per verba ostenderunt suam intentionem. Et licet non cogitauerint de quolibet in particulari: an sit peccatum necnes volebant tamen astringere religiosos suos ad suam regulam seruandam sub poena peccati secundum iudicium prudentum: & regulam eorum iudicio ex ponendam reliquerunt: ac scite & ex industria tacuerunt de transgressionibus quae non sunt peccata: ne per hoc religiosi forent proniores ad transgrediendum statutum.
⁋ Ad quartum concedo assumptum. sed videatur si verbum praecepti sit certum & expressum: sic enim non oportet longius inuestiga re. si habeat tantum oneris vt eius transgressio denigret regulam: iterum est praeceptum. si illa duo concurrant: iam est luce clarius esse praeceptum. Et quamuis sit dubium inter sapientes quando sit praeceptum, & quin non: tamen non est dubium de peccato apud prudente. in casu autem ancipiti sumatur pars securior / periculum relinquendo: sicut in aliis contractibus fit. hoc enim nihil mali contra regulam arguit. Nonne vides in lege gratiae contractus ambiguos: & aliqua quae videntur habe re vim praecepti prima fronte: quae tamen non habent intentionem praecepti? vt Marci. vii. Christus praecepit discipulis ne cui dicerent miraculum a se factum. & tamen non obligauit eos vt non diuulgarent illud. Quaedam etiam habent praeceptum in intentione: sed non in modo. vt Exodi. ii. Non furtum facies. per verbum imperatiu modi. Quaedam habent & intentionem praecepti & modi. vt est illud Ioannis. xv. Hoc est praeceptum meunvt diligatis inuicem.
⁋ Quinto arguitur. homo tenetur confiteri quamlibet transgressionem regulae. sed nemo tenetur confiteri nisi mortale: ergo quelibet transgressio est mortalis. Respondetur, nescis probare maiorem quando constat quod sit talis.
⁋ Contra quartam conclusionem & documentum illic positum arguitur sic. Minores habent sub vi praecepti / non vti calceis: & tamer vtuntur sine peccato, vt videmus. In super in regionibus frigidis, vt in Scotia, & Norpegia, in hyeme est molestum & durum indui calceis incisis siue sar daliis. immo contingit delicatum senem illis vtentem religionem eorum profitentem / aegritudinem aut mortem incidere. ergo tum rigor illius statuti relinquendus est.
⁋ Ad primum respondetur negando minorem: quia induuntur calceis duntaxat superne excisis: alioquin integris & bene suppactis. Nam & Marci. vi. de apostolis ad praedicandum missis scribitur. Sed calceatos sandaliis. vbi glossa Bedae. Vt neque pes tectus / neque nudus ad terram. Sandalium autem no est ca ceus. Dicere vero quod prohibeantur induere calceos in conis sicut Paulus Burgensis dicit in loco allegato: nullo modo est apparens. Ad secundum respondetur quod assuetus in pueritia indui sandaliis / eis optime in senio vtitur sine laesione: quemadmodum est de facie: & sicut assuetus dormire sine velamine in capite, non incidit in morbum. sed senex contineat se domi, in templo, vel in schola alios docendo ne morbum incidat. Etiam quando deambulant, calefaciunt pedes. aut eos stam do aut sedendo moueant. motus enim localis est ca lefactiuus. scio tamen quod necessitas non habet legen In itinere autem vbi nullus occurrit pannum superponant. quantum tamen possibile est caueant ab illis cerimoniis praetereundis ob malam sequelam. Vbitatur. An religiosi pecscent comedendo carnes. Respondetur. multiplices sunt religiosi. aliqui enim sunt el quibus carnes non sunt interdictae ex re gula vel ex statutis capituli. vt minores: religiosi sancti Augustini, certis diebus. Alii sunt quibus sunt prohibitae carnes extra necessitatem: vt Benedicti ni. & de istis est dubitatio an peccent carnes comedendo. Sed respondeo quod abbas cum eis potest dispensare, vt pro causa rationabili comedant carnes in conclaui seu domo aegrotorum: & vt opinor extra refectorium in alia domo / aliquos vocando, vel aliquibus dando facultatem: sic vt ordinarii aliqui maneant in refectorio comedentes pisces. sicut in Britannia faciunt multi. regula nanque hoc permittit & pontifex in capi. Cum ad monasterium. sic inquit. In refectorio vero nullus omnino carne vescatur. Raritas autem piscium & eorum caritas, vel religiosi debilitas potest esse causa sufficiens dispensandivt carnes comedantur. Et idem opinor probabiliter posse fieri apud Britannos: qui licet piscibus abundent, non tamen habent copiam vini. Et licet Carthusienses diu viuant: non est tantus rigor in non esu carnium Benedictinis quantus Carthusiensibus. & potissimum apud eos qui ab antiquo hoc habent: modo sit probabile principium de iusta causa ab initio: vel non constet de opposito: hoc seruato vt semper in bono numero sint religiosi / pisces comedentes in refectorio: & omnes abstineant certis diebus vt faciunt. Et istud patet. xx. q. iiii. cap. fina. & de consecra. dist. v. c. Carnem. Et forte non est mortale comedere carnes abbate dispensante sine causa: vt putat beatus Thomas in primo quotlib. & loannes Gerson. caueant tamen quantu est possibile secundum verba & intentionem regulae. & cap. Cum ad monasterium. ponderabis sine glossa vlla.
⁋ Hactenus quomodo quaelibet transgressio deliberata notabiliter contraueniens alicui trium votorum essentialium est mortalis. Dico etiam quod aliqua statuta possunt esse tantae molis ad coseruationem trium votorum: vt ipsis contrauenire sit peccatum mortale. An autem aliquid sub poena peccati mortalis obliget: cognoscitur penes duo. Vno modo quando habetur hoc verbum teneantur, vel aequiualens cadens distincte super vnum faciendum. vtpote, fratres minores teneantur non equitare nisi in casu necessitatis. si autem ponatur in fronte totius regulae, non est idem: quia tunc ex vi verbi super totam regulam cadit: vt in solutione secundi argumenti diximus. Secundo modo cognoscitur penes vtilitatem materiae quam statu tum tangit, quod tanti est ponderis in coseruatione regulae, vt sine eo regula patiatur difficultatem vt in vigore maneat, quando vero illa duo concurrunt, notum est. Aliqua autem sunt consilia & decentia, vt quod fratres doment carnem suam: non loquantur in coenobio: quae prudens iudicat non esse magni ponderis: quorum transgressio non est peccatum, si no sit conteptus vel superioris prohibitio. na mitius agitur cum lege qui cum ministro legis.lit. de arbi. l. Celsus. Volens tamen religiose viuere, eniti debet omnia in regula contenta ad vnguem conseruare ob securitatem & ne alios scandalizet: nec praeterire illa. quae parui momenti videntur. ne assuetus pusilla praeterire successu temporis maio ra praeuaricari non formidet. Hinc enim pedetentim religionis feruor extinctus est
On this page