Text List

Quaestio 20

Quaestio 20

An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

⁋ Distinctionis Trigesimae octauae Quaestio Vigesima. lgesimo quaeritur. An sit meritorium religiosos non religiose viuentes reformare. Forma quidem dat esse rei: & materia sine forma inanis est i& vacua. vt de terra dicitur Genesis. i. cum forma autem habet suum nitorem. Et quia quaestio supponit plerosque religiosos suam formam amisisse: & adhuc videmus non omnes eam habere: tam quo ad hoc quam quo ad quaesitum ponam duas conclusiones.

⁋ Prior est. Plerique sunt religiosi in damnato modo viuendi.

⁋ Secunda conclusio. grande est meritum deuios religiosos reformare. Prior conclusio patet: nam plerique sunt religiosi sua tria vota praeuaricantes / & potiisimum paupertatem & obedientia: & sic decedunt: ergo prior conclusio vera. Insuper videmus aliquos religiosos pro paruis beneficiis litigantes sibi perniciosis spiritualiter: assistentes infantibus baptizandis seu eos tenentes aut leuantes: & contrahentes familiaritatem cum mulieribus & saeculo: sequentes tumultus aulicos pro caducis honoribus: quaerentes capacitatem beneficiorum antequam ad ea vocentur.

⁋ Secunda conclusio patet: quia grande est meritum peccatorem a mala via spirituali ad iter rectum reducere: sicut erranti in tenebris noctu meritorium est ostendere rectum iter corporale: & cogere eos tenere religiosam vitam. Ostenditur hoc per rationem domini Innocentii quam Panor. allegat. Aut religiosus intrauit religionem instinctu spiritus sancti: & tunc non potest dicere quod non vult intrare religionem re formatam: aut dicit se non intrasse bono animo: sed solum vt viuat sicut in hoc conuentu viuitur: & sic non debet audiri, tanquam allegans turpitudinem suam ar. c. Inter dilectos. de fi. instrum.

⁋ Contra priorem conclusionem arguitur. Consuetudo legem humanam interpretatur, regula beati Augustini vel Benedicti est regula humana: ergo illam regulam & modum viuendi in ea consuetudo religiosorum ita viuentium interpretatur. Respondetur. de iure diuino est seruare votum emissum nisi vbi obsit rationabilis causa / in qua desinit esse votum.

⁋ Secundo arguitur. capio a. coenobium non reformatum. intentio mea est viuere vt viuitur in hoc coenobio & non aliter: nec aliud in regula intelligo. hoc enim mihi ad salutem sufficit. quod patet: quia nullus tenetur vouere nisi qui vult. nullus enim obligatur ad opus supererogationis nisi volens. xxxii. qu. i. Integritas. sed non intendo me aliter obligare nisi queadmodum in hoc coenobio viuitur: ergo illud seruando non pecco Confirmatur haec ratio. Licitum est sorti ante omne votum indui camisias lineas & vestes preciosas: comedere carnes: habere. xx. scuta sibi data quotannis ab aliquo pro emendis vestibus: loqui in monasterio quacunque hora: ludere / canere / & huiusmodi: & hoc totum non ponit obicem contra motionem spiritus sancti: ergo quis potest illud totum vo uere. sed sic facit monachus coenobium non reformatum ingrediens. sicut canonicus si minus pecuniae habeat pro vestibus / celebrat & capit quotidie sex paruos albos pro missa / vbi eos habere potest sic etiam facit frater minor. & hoc vouet / nec intendit se ad aliud obligare / quocunque nomine voce- tur illa regula, sancti Basilii, Benedicti, Augustini, vel Francisci. ergo ipse non est coram deo cogendus obseruare aliud. & sic frater minor excusatui tractando & portando crumenam onustam pecunia: & omnes mendicantes bene viuunt habendo redditus sufficientes pro sui sustentatione.

⁋ Respondetur. prior ratio est apparens, & Achilles male viuentibus. & Pan. in cap. Super eo. de regula & transeun. ad reli. dicit quod argumentum concludit. Ratio eius est ista. Tria tmummodo sunt substantia lia regulae seu professionis: reliqua enim sunt accidentalia & ad finem illorum trium ordinata. vnde si per tantum tempus de cuius initio non est memoria, aliqua accidentalia regulae non fuerunt in monasterio seruata: satis potuit ingrediens cogitare quod ex aliqua causa illud prouenerit: cum illa accidentalia possint abesse & adesse stante religione in istis tribus essentialibus. vnde saltem antequi regula reformetur per superiorem: illi qui fuerunt ingressi tempore quo remissius ibi viuebatur non videntur peccare. & ita consuluit (inquit) dominus meus dominus Car. Facit ad praedicta. ca. Tua. de sponsa. addit Pan. in fine illius cap. quod abbas potest cogere eos seruare rigorem regulae primae. ratio eius est: quia quantuncur quod durum per abbatem praecipiatur: non valet monachus resistere / dummodo illud sit licitum & implebile.

⁋ Dico hic. in primis nescio an ille Panormitanus tenuerit bene suam regulam monachalem: vehemens est praesumptio in partem negatiuam. Secundo ostendam quod dissute multum ad argumentum respondeat: & quod falsa & inter se contradicentia asserat. falsum est enim quod monachus tenetur parere abbati praecipienti omne licitum & a se implebile: vt in quaestione de obedientia deduximus. Vlterius si coram deo religiosi non tenentur seruare regulam aliter quam hic seruetur / non tenentur parere abbati in foro animae: ergo ipse non potest: cogere eos vt redeant ad primaeuam institutionem: cuius oppositum dicit.

⁋ lam arguo contra principalem solutionem. ex solutione Panor. sequitur quod Mahume tanus de religione christiana audiens / & viuens in sua secta pestifera saluaretur. Item sequeretur quod successores colentium & seruantium primo religionem christianam: deinde periculosas haereses miscentium essent in statu salutis / intendentes viuere more maiorum seu praedecessorum suorum. Sed dicis non esse simile: cum religio christiana sit de necessitate salutis: non autem religio factitia. Oppono. licet hoc sit verum: tamen post votum religio est de necessitate salutis. ergo non das dissimile quo ad hoc.

⁋ Secundo arguitur ad idem: & magis stringit. quilibet obligatus ad aliquid principale obligatur ad omne accessorium ad illud. nam accessorium sequitur naturam principalis. sed frater minor vouet regulam beti Francisci: & monachus regulam bti Benedicti: ergo tenetur ad omne illi annexum. sed tota regula est annexa principali. igitur.

⁋ Tertio arguitur. Suscipiens sacerdotium vel alium sacrum ordinem, nihil cogitans de caelibatu / sub poena peccati tenetur continere. ergo vouens regulam bti Bespondicti, quamuis non cogitet de impletione omnium annexorum, sub poena peccati cogetur regulam seruare. valet consequentia conuenientissima similitudine. & anteceden probatur: quia dato eius opposito: sequitur haec conclusio: si sacerdotes passim incontinenter viuerent: intendens suscipere ordines & viuere more aliorum incomtinenter, esset apud deum excusatus, quod est falsum Si enim non intendat vouere se fore de religione bti Benedicti: cum nullam aliam regulam voueat / non est religiosus. & sic nihil conducit proposito. & ita de votis omnium aliarum religionum. Sed quia fortasse dices mihi: Religiosus vouet regulam beati Benedicti: sed intendit eam seruare sicut in hoc coenobio seruatur:

⁋ Contra hoc quarto arguitur, probando quod non euadat propositum. volens suscipe re ordines: & nolens seruare continentiam: sub poena peccat /noc non obstante est obligatus serua re continentiam: ergo vouens regulam beti Bene dicti, licet velit aliquid quod non bene stat cum regula, tenetur illam volitionem deponere: & velle omne illud quod sequitur ad regulam.

⁋ Quinto arguitur. Si Benedictinus comedens carnes, capiens pecuniam, & faciens omnia illa qua in argumento tanguntur / sit in via salutis: quia intendit viuere vt in hoc coenobio viuitur: ergo si tanta fiat regulae dissipatio vt quilibet habeat portionem seorsum / & mulierem in domo: & ita descendendo in nihilum: sequitur quod in fine illius descensus religionem assumens erit in statu salutis, intendens viuere vt tunc viuitur. consequens est absurdissimum auditu.

⁋ Sexto. ratio Panormitani qua dicit quod sufficit seruare tria essentia lia religionis, est nullius momenti, quia notum est quod paupertatem in regulis institutam omnino violant. nam si frater minor habeat pecuniam: vel religiosus mendicus redditus perperuos quibus viuat / licet dicat se non habere proprium, & illa bona esse dei: cuilibet sano capiti notum est ipsum esse proprietarium. ergo quod ipse vocat accidentale / est essentiale.

⁋ Septimo arguitur. Licet tria vota essentia: lia seruentur: tamen aliqua sunt alia sub poena mortalis peccati obligatoria: vt patet per dicta in quaestione praecedente de regula minorum. Nec constat aliquorum opinione quicquod homines dicant / quod monachus comedens carnes sine rationabili causa dispensationem habens, non peccet: & ita est de mil tis aliis statutis magni momenti pro conseruatio ne regulae. ergo talia non sunt accidentalia / sed essentialia.

⁋ Octauo dato quod praeuaricans aliquod ta le statutum / vel pluta non peccet: cum tamen faciat aditum & viam ad praecipua regulae statuta infringenda propter sequelam sub poena peccati est cauendum. igitur.

⁋ Nono arguitur. Vouens aliquam regulam tenetur seruare illam in potioribus, hoc est in tribus votis & aequalentibus: & cum hoc tenetur facere omne illud sine quo regula seruari non potest. probatur haec maior propositio, non ob aliud prohibetur monialibus vt nullo pacto egrediantur septa monasteriit quod non erat de regula: vt in cap. vnico de sta. reg. libro sexto. & idem potest facere papa in monacho. vt dicit Ioannes Andreas in cap. Ioannes. de reg. & tran. ad reli. Non aliam ob rem obligatur quis euitare occasionem peccati, puta consortium mulieris cum qua non bene viuit. Sed sic est de hoc modo viuendi quo isti deformati viuunt, non enim pos sunt suam regulam seruare. & istud totum patet xx. q. iii. cap. Constituit. de his quae vi me. ve cau. fi. Cum dilectus. & de regula. cap. Ex parte.

⁋ Istae ratio nes opinione mea concludunt efficaciter multos religiosos etiam castos esse in periculoso statu viuem di: nec excusari praetextu consuetudinis / vel intentione deprauata. Quae est conclusio nostra prior probanda. Nec opus est respondere duobus argu mentis factis: puta secundo argumento cum sua confirmatione: quia per improbationem Panor. tationes illae sufficienter interimuntur. nam intentio viuendi vt viuitur in hoc coenobio non suffi cit. Cum enim quis vouet regulam beati Auustinu vel Bamen dicti: obligatur ad omne ei annexum. Ad confirmationem transeat quod potest facere illud quod ponitur in argummento ante omne votum. sed vel vouet religionem alicuius sancti, gratia exempli, beati Bespondicti: vel non. Si secundum, coram deo nullo modo est religiosus: quia nullam aliam religionem vouet: nec religionem sancti Benedicti per te. Si primum, vt facit: oportet votum implere: & quicquid voto repugnat tanquam illicitum resecare. qualis est modus vi uendi in hac religione lapsa

⁋ Tertio contra eandem conclusio nem arguitur. qui ad episcopatus assumuntur voue runt regulam / quam non seruant: & tamen non peccant: ergo nec alii. Respondetur. assumpti ad episcopatus tenentur seruare tria essentialia voti: puta pauprtatem / obedientiam / & castitatem. sed non tenentur parere abbati: quia forte est maximus pontifex vel alius inferior, abbati non subiectus: sed obedi et suae regulae. Cerimoniarum autem regulae tenebit tantum / quatum commode poterit saluo onere quod iam suscepit. Silentio noctumo cum pro curae pastoralis moderamine conferendum sit, non est obnoxius. Et cum habeat tot labores (te expediret quantum commode potest abstinere ab esu carnium) puto sine peccato ipsum posse carnibus vesci. Sed non probo suae religionis habitum reiicientes.

⁋ Quarto arguitur. sequaeretur quod vouens se professurum religionem non satisfaciat suo voto coram deo / profitendo religionem in qua dissolute viuunt: & illi sit dissuadendum illam religionem profiteri: & quod ipsi religiosi peccent suadendo aliis suam religionem profi teri. hoc est contra omnem praxim. & quod sequatur / patet intelligenti.

⁋ Respondetur concedendo illa tria illata primum quidem si non sit spes de propiquo bene viuendi. Sicut enim votum non tenet in omnem euen tum: ita nec potest vouens profiteri licite religionem dissolute viuentium in eadem. Nec sufficit quod proponat alios reformare & reducere. quia citius eum peruertent quam ipse eos convertat, cum inueteratam malitiam habeant. Secundum etiam concedo. nam elaborandum est omni ratione vt sic vouens profiteatur ordinem in quo bene viuitur: & dissuadendum ne coenobium dissolutorum ingrediatur: quia oportet eum praeseruare quantum possibile est a peccato. lxxxiii. distinct. cap. i. Tertium simiter concedo secundum responsionem Christi ad Pharisaeos Matth. xxiii. Vae vobis Scribae & Pharisaei hypocritae qui circunitis mare & aridam vt faciatis vnum proselytum: & cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Isti tamen habitum religionis deferunt: & intrinsecus sunt lupi & hypocritae. de quibus recte dicitur illud Esaiae. ix. Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam.

⁋ Quinto arguitur. est in tentio Sortis viuere sicut viuitur in hac religione & non aliter vt in secundo argumento dicebatur existimat nanque suas vires sufficientes ad viuendum eo modo quo nunc in hoc coenobio viuitur, non enim surgunt in media nocte: non ieiunant: non faciunt illa difficilia quae deberent ex institutione patrum, nec ipse est sufficiens seruare regulam reformatam. ergo non tenetur hunc rigorem seruare in religione manendo. Quicquid Hostiensis hic dicat dico esse eandem difficultatem de illo qui successu tenporis debilis efficitur / vel senex profitetur religionem & incidit in morbum inopinatum post professionem is nutriatur in coenobio: & exigatur ab eo quod commode facere potest.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Coenobia reformans est multorum causa peccatorum. ergo male agit, consequentia est nota probatur antecedens: quia religiosi nouam regulam suscipere nolentes quaerunt dispensationes / causas fingentes: & vestes exuunt / more sacerdotum non religiosorum viuendo, nonnunquam quod peius est, nemora ingressi transeuntes occidunt.

⁋ Respondetur. distinguendo quod reformans sit causa multorum peccatorum, vel per accidens: & sic conceditur. quo modo virtus interdum es causa per accidens superbiae. vel per se: & sic negatur. Adde quod reformatio est causa per se magni bo- ni: quod scilicet reformati religiose & sancte viuant: & placent deum orationibus pro peccatis populi: & exemplo & verbo populum instituant qui in male viuentibus scandalizatur.

⁋ Secundo arguitur. Parisiis vidimus difficile fuisse factu introducere re formationem in conventus praedicatorum & minorum / populo renitente: ergo signum est quod illi quos irreformatos vocant, bene vixerint, & fuerint ita eruditi vt nunc sunt. Respondetur. boni & sapi entes reformationem omnium religiosorum semper quaesiuerunt: caupones autem, pastilliferi / pistores & id genus homines eos ob bonum vtile vel delectabile dilexerunt: quibus videbatur molestum eorum priuari consortio: praeuidebant nanque se non tantum lucri temporalis posse consequi a reformate viuentibus, nec erat populus: sed plebs quae est belua multorum capitum. & isti alios sinistre corruperunt & totam vrbem in reformatores commouerunt. Secundo non cognouerunt bonitatem futurorum sed putabant eos fore hypocritas: & alios vagae vite probos. scimus tamen eosdem postea dixisse se fuisse falsos. & nunc plus vno die exemplis & moribus populus instituitur quam centum antea. In studiis autem multo amplius isti pollent. sed non sola scientia homines extollit. nam aliqui illorum doctissimi euaserunt, sed multo peius saecularibus viuentes literas & sapientiam quaestui exposuerunt: quos literae fecerunt insanire: & arma cotra probos super peditarunt. scientia nanque in corde mali / est ensis in manu furiosi.

⁋ Ecce ergo quod religiosorum ali qui non ceciderunt a sua institutione: qui optime patrissant. de quibus dici potest illud Prouerb. x. Filius sapiens laetificat patrem suum. vt Carthu siani: & Caelestini in Francia. Aliqui lapsi sunt in totis coenobiis & prouinciis in magno nuero: quorum aliqui sunt reformati re & nomine: nullo modo retrocedentes, iam a multis annis: aliqui autem a paucioribus. vtrunque bonum / licet alterum melius. vtrisque autem dicitur illud Matthaei. iii. Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. Alii non reformati manserunt, & manent: qui a patrum limitibus longe errantes discesserunt: de quibus di ci potest illud Threnorum quarto. Quo modo obscuratum est aurum: mutatus est color optimus. & egressa est a filia Sion omnis decor eius. Et Esa. i. Aplanta pedis vsque ad verticem capitis non est in eo sanitas. In quibus verificabitur illud Ecclesi. ii. Si poenitentiam non egerimus incidimus in manus domini. Quos est difficile reformare: tum ob opes quibus conciliant sibi amicitiam magnatum: tum ob proteruiam & inueteratam malitiam: iuxta illud Hieremiae. xiii. Si mutare potest aethiops pellem suam / aut pardus varietates suas: & vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 20