Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

⁋ Distinctionis Quadragesimaequintae Quaestio Tertia. N eadem materia tertio quaero: an suffragia exia stentis in mortali peccato prosint defuncto. De sacramentis & opere operato non est quaestio sed de aliis oronibus coniter lidistinguitur. vel faciens orare an in peccato: & tunc nihil valet. & caetera. Respice eos, quia ita communis opinio dicit. mihi autem non sic apperet Sed omrio existentis in peccato mortali generalis vel speci alis valet alteri pro quo fit. Probatur conclusio: suppo uendo vnum quod opinor sufficienter ostensum superius in distin. quarta. quod nemo meretur alteri gratiam sine suo actu proprio, ad sensum ante declaratum. & quamuis illud falsum esset respectu viatoris: tamen certum debet esse respectu defuncti. sed faciens alium orare pro se meretur per actum proprium / qui non est in statu sibi merendi, vt est existens in purgatorio: nec enim gratia augebitur per actus proprios bonos: nec beatitudo, sicut nec in beatis qui sunt in termino finali. Suffragia autem ecclesiae aliquid valent defunctis ex prima quaestione huius distinct. sed non ad augmentum gratiae vel gloriae: nec videtur ad quid aliud nisi adliberationem poenae in toto vel in parte: in proposito. sed existens in peccato mortali potest satisfacere pro seipso, & satisfactum erit in peccato moi tali, vt supra dictum est in distinct. xv. qui. i. ergo eo dem modo pro alio. Possunt applicari omnes rationes ad hoc recitatae in. xv. dist. quae aequaliter probant. vnum vt aliud. Et quia opinio opposita est communis quod existens in peccato mortali non potest pro seipso satisfacere: consequenter ad illam in hac parte de cunt. sed illam positionem minus rationabilem putamus. Insuper si sortes promitteret dicere ter vel quater psalterium pro anima platonis: in peccato mortali non satisfaceret. & quando dubitat se fuisse in peccato mortali tempore quo dixit: deberet iterare psalteria. & sic sacerdos celebrans missam. quia licet valor rei operatae aequaliter valeat deuotio tamen & opus operantis existentis in morta li per te nihil valent. quod non est dicendum. Item iste existens in purgatorio conditionaliter meruit: vt magister ex beato Augustino in litera dicit. & hoc no est nisi decedere in gratia & esse in poena & orationem fieri pro isto, quod est in proposito.

⁋ Ex dicta conclusione sequitur quod non minus meretur de praemio essentiali orans pro multis quam pro paucis. Probatur: quia solum meretur sibi gratiam & gloriam quae non diuiditur aliis / siue sit pro multis siue paucis. sed de liberatione poenae minus sibi meretur: cum vna portio i llius valoris aliis applicetur. Illud autem verbum Ioannis. ix. Scimus quia peccatores deus non audit: est verbum caeci illuminati a Christo, & repreHensum a beato Augustino Homilia. xliiii. super Toannem dicente. Adhuc inunctus loquitur. Si e nim deus peccatores non exaudiret: frustra ille publicanus diceret. Domine propitius esto mihi per eccatori. Sed non audit eos ad vitam aeternam tempore quosunt in tali statu. Solent alii dicere. non audit eos de condigno: bene tamen de congruo. Illud autem commune beati Gregorii in pastorali, Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur: semper ira tus animus ad deteriora prouocatur. intelligitur de imtercedente ad hominem: vel in ordine ad deum si in iuste petat: puta vindictam & non emendationem fratris. sic enim prouocatur deus contra orantem. Alii dant exemplum de domimno praecipiente famulo vt det eleemosynam, & non apte. Dico si dominus praecipiat famulo dare eleemosyna, & ei det, & sit in peccato morta li, esto seruus det in gratia: vel postea quando dominus est in gratia / domino ipso nihil sciente amplius de eleemosyna vel cogitante: dominus nihil merebitur de gratia vel vita aeterna: immo siue famulus det siue non, nihil amplius merebitur de vita aeterna. si autem dominus & famulus sint in gratia: vterque meretur, sed dominus magis quia dat: famuius autem quia bonum opus exercet. & sic si essent philuroles famuli mediate.

⁋ Ex huius quaestionis determinatione habemus quod ontio existentis in peccato mortali valet defuncto. ro est: quia opus existentis in peccato mortali est satisfactorium, ber non meritorium vitae aeternae. ex, xv. distinct. huius. ergo consequenter loquendo homo non intelligit seipsum qui dicit omnronem talem non valere. Inutilis est distinctio Middiltoni & Pa ludani, & aliorum dicentium quod si aliquis existat in mortali quando praecipit alteri vt oret, vel aliquod opus faciat non valere opus alterius: lier praecipiens sit in charitate tempore quo datur opus exequutioni. Dico hoc esse falsum. & addo. licet vterque sit in mortali tam praecipiens quam exequens: adhuc opus est sufficienter satisfactorium. gam Oc loco subiiciam nonnulla du &, u bia. Primum. Sortes habet. ccclxv. animat raea quliberandas: & pro qualibet sufficit vna ase missa: orat pro eis omnibus copulatim quo libet die huius anni. plato habet totidem liberandas: qui primo die celebrat pro vna s.ilie. a. anima / secundo die pro b. & sic quolibet die pro vna anima, & ita per totum annum. vter eorum melius faciat celebrando pro suis: & cui multitudini sit melius.

⁋ Respondetur. parum refert le enim ipsi a. sit melius quam alicui supposito primae multitudinis. b. sit melius qui alicui eiusdem multitudinis tamen transeundo post quinquagesimum cuilibet eorum est peius. & ratio est: quia tota multitudo prima remissius punietur post primam missam quam ante eam: & remissius post secundam qui post primam. & sio consequenter. Sed contra hoc arguitur argumento Paludani in suo quarto tenentis oppositu de inclusis in carcere. Dico rationem illam nullam / cum non remittatur poena detentorum in carcere. secus est in proposito quod enim aliqui remissius puniantur quam alii in purgatorio: non cadit in dubium.

⁋ Petis quid sit missa dicitur quod est corpus Christi oblatum deo patri cum tali cerimonia qua vtitur ecclesia. si enim offeratur in pyxide post meridiem: non vocatur missa. & illa omro est optima inter caeteras. sed quia non acceptatur infinite pro sorte: potest sortes procurare aequalem valorem multiplicando alia multa bona opera.

⁋ Dubitatur secundo: an curati insti male agant capientes sex paruos albos vt faciant telebrari pro parochiano: dantes sacerdoti inopi quamtuor paruos albos, vt interdum fit. Distinguo. vel curati distribuunt totam pecuniam quam habent sacerdotibus: puta faciunt celebrari tres missas pro iuinque duodenis vbi parochianus haberet praecise duas: iam non oportet quod peccent: quia curati parochiano non faciunt iniuriam: nec sacerdoti quem faciunt facere rem diuinam seu missam hora tarda & inten pestiua quando non potest habie aliud. Si autem pro se teneant partem pecuniae datae: inique agunt. nam quaeritur quo titulo illam teneant.

⁋ Tertio dubitatur an curatus possit capere pecuniam vt pro aliis celebret. Respondetur. si curatus sit extra locum suae curae & habeat vicarium loco suo, potest pecuniam capere simiter quando non tenetur celebrare pro suis, potest pecuniam a suis accipere ratione celebrationis: non autem quando te netur pro suis offerre: praeter illud quod consueuit capere.

⁋ Quarto dubitatur: an melius sit fundare altare perpetuum pro anima defuncti, an capere omnes prouen tus quibus emitur ille redditus annuus ad celebrandum vno die. Respondetur. sunt varii respectus & considerationes oppositae. nam ad citius liberandum animam prodest habere suffragia expedita: quia propter velle facere opus non liberatur anima a purgatorio quousque fiat. Contingit tamen quod sit maior gloria dei habere altare perpetuu ad rem diuinam faciendam perpetuo ad finem mundi vsque cum aliis. & sic vnus vna ratione motus non peccat: & alter alia ratione motus faciens oppositum non male agit. vnusqusque enim in suo sensu abundat. ad Roma. xiiii.

⁋ Dubitatur quinto: an magis prosit orare pro viuis, an defunctis. Respondetur. oratio ad multa valet. vt in. iiii. distinctione huius diximus / vtpote ad praeseruandum hominem ne peccet /& ne tollatur de medio in malo statum: vel puniatur ratione culpae. ratione illius plus prodest orare pro viuis: quia extra illa pericula est defunctus. quo ad aliud defunctus actualiter eget maiore ope si sit in purgatorio. & sic magis prodest pro eo orare.

⁋ Sexto dubitatur vtrum homo teneatur orare pro quolibet existente in purgatorio. Et arguitur quod sic: quia sunt in extrema necessitate spirituali / non potentes sibi succurrere: ergo pars affirmatiua vera. Ad partem negatiuam arguitur ex communi hominum consuetu dine non sic faciente. Respondetur negatiue ad dubitationem. & nego quod sint in extrema necessitate: quia possunt soluere pro delicto. nam qui non habet in aere, luet in corpore. sed pauper qui est in extrema necessitate corporali morietur nisi ei fuccurratur. iste autem existens in purgatorio non morietur. & quamquam patietur poenam, non teneor illam poenam rele uare. sicut non teneor tollere omnem poenam a paupe- re frigido vel calido.

⁋ Septimo dubitatur, an omnes. animae in purgatorio aequaliter gaudeant de suffragiis porrectis vni. Respondetur. quilibet regulariter plus gaudet de bono proprio quam alieno secundum prdinem charitatis. vel ei magis placet tempore quo est aptus gaudere. sed non multum gaudent animae in purgatorio. An autem aliquid gaudii habeant cum sua tristitia: impraesentiarum non perquiro.

⁋ Vltimo dubitatur: in quo loco puniantur animae purgandae: & vbii sit purgatorium: & quomodo ab infemo distinguatur. Respondetur. ante aduentum Christi quatuor erant loca in terra: infernus scilicet ad centrum terrae: & circa superficien terrae sinus Abrahae: in quo erant patres nullum crimenpiandum habentes / quia non poterant conscendere caelos, quousque praecium saeculi esset solu tum. Et dicitur sinus Abrahae / quia ipse erat primus & principalis qui pro cultu fidei futuro separabatur ab idololatris. De duobus aliis locis mediis vix constat vter eorum sit altero superior. Probabliciter puto quod puerorum limbus sit immediate situs sub patrum limpo vel sinu Abrahae: & purgatorium in parte superi ore inferni. & sic inter sinum Abrahae & infernum in quo erat diues epulo, magnum erat chaos. Limbus autem patrum post orbem redemptum non manet / quo ad illud officium. Et sic est solum triplex locus recipiendi communis. Vel enim quis decedit in gratia, & non debitor poenae: is protinus ascendit ad superos / sicut leue simpliciter. si cum mortali decedat descendit ad infernum sicut graue simpliciter. si sit debitor poenae, ad purgatorium descendit tanquam graue in respectu. Decedens autem cum originali & veniali locum poenae mutabit post diem iudicii. sed damnati manebunt in locis suis nunc ad iudicium vsque. Aliqui etiam purgatorium habent in hoc mundo: vt quaest. vi. dist. praecedentis ex diuo Gregorio citauimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3