Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebrareturDistinctionis Quadragesimaequintae Quaestio Secunda. Rosequendo materiam suffragiorum, se tundo quaeremus: An sacrificium vel missa dicta pro pilurlibus tantum cuilibus eorum prosit quantum si pro pau scioribus celebraretur.
⁋ Re spondetur negatiue, probatur conclusio. nam valor missae est finitus. modo quando finitum di uiditur in plures partes aequas: tanto quaelibet illarum partium est minutior quanto in plures diuiditur partes. patet ex emplariter pertiendo continuum: qualibet enim quinta qualibet quarta eiusdem continui est minor: & sic de sexta respectu quintae. Forte dicis. virtute operis opera ti valor missae est infinitus & indeficiens pelat & sic aequaliter applicatur pluribus & paucis. vt si es set vnus cumulus infinitus lapidum pedalium: mul ti & pauci finiti capientes portiones aequas num quam pos sent illos lapides omnes auferre: & infiniti homines si essent possent auferre, & semper remanerent infiniti. Quicquid sit de ablatione lapidum infinitorum / le infiniti homines possent aliquo modo auferendo omnes tollere, non erit idem in proposito. nam si essent infiniti mundi vel homines infiniti in eodem mundo: quilibs paruu lus mundatetur ab originali, & haberet gratiam bapti smalem. similiter si essent infiniti adulti venientes ad baptismum: omnium illorum poenae post detestationem essent purgatae. & ita in infinitis sicut paucis. Et quam- uis illud esset verum (quod non est vero simile) solum finite sacrificium a deo acceptatur: & ita stabit nostra conclusio veta. nam totus valor ex parte rei operatae & rei operan tis est maior applicatus paucis quam multis. Et patet per simile tota conclusio. si sortes & plato debeant ciceroni viginti, vterque eorum decem: dando decem non est satisfactio pro vtroque illorum. Secundo argumentor ad conclusionem. Si missa dicta pro duobus tantum valeret quantum si pro vno illorum dicerent: periret deuotio qua homines curant missas celebrari, quod est inconveniens & contra consuetudinem ecclesiae. patet. nam vbi centum vel mil le convenirent ad celebrationem vnius missae: cum cuili bet illorum tantum valeat quantum vni soli per te: nullus cu rabit celebrari sacrificium pro se.
⁋ Ex isto sequitur quod modus Praepositini est fictitius, quod missa celebrata pro sorte tantu valet ei quantum sorti & platoni, nisi quia est ei maior honor adhibitus, quemadmodum est de diuite habente candelam in lectione: a qua alii aequaliter propinqui aeque bene vident. & de lectione lecta vni quam alii praesentes aequaliter capiunt. haec analogia in agete natu rali nihil valet ad lumen spirituale, quod dependet ex aca ceptatione diuina.
⁋ Contra hanc conclusionem argumentor. Ex ea sequitur quod melius & vtilius foret esse de pa rochia sancti Hilarii qui sancti Pauli vel Stephani simiter magis conduceret esse de parochia sancti Baldredi in Adhamen quam sancti aegidii Edinburgi. hoc est inconueniens. cosequentia videtur lucida ex comclusione: cum missa applicata paucis cuilibet eorum plus prosit quam applicata multis. modo duae harum parochiarum sunt exiguae: & tres grandes.
⁋ Respondetur negando consequentiam. nam plures fiunt conciones ad po pulum: & plura suffragia in magna parochia quam in par ua: & meliores forte homo habent vicinos. Sed quia argumentum tangit illud bonum quod prouenit parochiano ex valore missae parochialis: dico quod valor generalissimus aequaliter valet applicatus multis & pau cis. in quo valore includuntur omnes fideles & astantes. Nam sacerdos offerens hostiam super altare dicit. Susci pe sancte pater & caetera. paulo post orat pro omnibus circumstantibus, & etiam omnibus fidelibus christianis viuis atque defunctis. & in canone pro maximo pontifice, rege & antistite ntro orantes subiugimus, & omnibus orthodo xis, non ei diminuit deus valorem illum ob puralitatem astam tium vel christianorum: immo aequaliter eis prodest siue multi sint siue pauci. quare consequentia est nulla: quia parochiani includuntur in valore generalis simo. Sed in valore generalissimo sunt gradus. nam specialius tenetur curatus orare pro suis / hoc es / iis qui dant pecuniam pro sacrificio particulari quam pro aliis. hoc modo seruamus ritum ecclesiae, quod scilicet missa parochialis sancti Stephani cuilibet parochiano tantum valet quantum cuilibet parochiano sancti Hilarii. & tame si duo ex parochia sancti Stephani faciant celebra ri rem diuinam: non tantum vtrique eorum prodest quan tum si eorum alter fecisset hoc sacrificium offerri.
⁋ Se cundo arguitur. sequitur quod si aliquis oret pro infinitis, eius oratio specialis nihil vni prosit. patet. dicat Petrus vii. psalmos pro infinitis si essent, vel pro infinitis possibilibus, vt si mundus fuisset ab aetemo: & in finitae essent animae in purgatorio. vel eius oratio cuilibet proderit aequaliter: & sic redibit positio Pr positini quam explodendam diximus. Forte dicis, & sic ad hoc dicendum est: si aliquis oraret oratione tali quae non est sacramentum, nec ipsum ministeria liter efficit: & illa oratio applicetur infinitis arithme tice: nulli eorum prodest, si deus non aliter applicet quam iste intendit applicare. nam cum valor septem psalmorum vel psalterii sit finitus: non est possibi le diuidere ipsum in infinitas partes aequales non con municantes. & per consequens sequitur quod valor saltem operantis applicatus aequaliter cuilibet anima rum infinitarum si essent in purgatorio, nulli aliquid valeret. Dixi arithmetice. quia si geometrice appli cet vel difformiter: potest cuilibet illorum aliquid valere, vt applicando sorti primam partem proportionalem meriti: platoni secundam partem proportionalem illius valoris: ciceroni tertiam. & sic sine statu, quia sic in infinitum parum vni istorum applicabitur valor. Co tra hoc arguitur. ex solutione sequitur / quod si infiniti orarent pro infinitis, nullum liberarent probat: quia totus va lor est finitus, & aequaliter applicatus infinitis: ergo nulli valet per te. Respondetur, non sequitur: quia totus ille valor est infinitus. Et patet aliter. nam si quilibs istius multitudinis oraret pro vno solo: oratio aliquid valeret illi pro quo oraretur: & non minus meretur tota illa multitudo orando pro tota multitudine in purgatorio quam si vnus oraret pro vno determina te. igitur. Secundo dico quod licet in finitis hoc habeat vbique verum: non tamen oportet in infinitis. nam modus applicandi in infinitis multum facit, sicut auferendi. vt si essent infinita scuta posita ad longum: & infinita multitudo sic auferret vt primus. tollat primum scutum: & secundus secundum: & ter tius tertium: & sic sine statu, nullo scuto praetermisso: tota multitudo auferretur: & tamen si primus homo tolleret secundum scutum, & secundus quartum & sic alternatim: num quam omnia tollerentur. Tertio dico quod iste casus est praeter legem: ac per hoc non mul tum prosequendus. & licet mundus fuisset ab aeterno quod reor possibile: nunquam habebis infinitas animas in purgatorio.
⁋ Tertio arguitur. sequitur quod sacerdos capiens sex denarios quos vocat paruos albos i a sorte / & totidem a platone / non satisfacit vtrique eo rum / dicendo vnam missam pro eis. hoc est falsum cum det eis melius quam acceperit. secundum id quod damin in offertorio missae. Centumplum accipies, & vitam aeter nam possidebis. Dicis forte. debet seruare promissum quia promisit dicere pro quolibet vnam missam: Oppono nihil promisit, sed accepit sex paruos albos, & nihil ei interea dicebas. Insuper si tibi promittam turonum dando tibi liardum satisfacio: & tamen non ob seruo tibi promissum in forma, sed in meliore: cum in liardo nullum turonum inuenias, sed solum aequi ualenter. vel fac obiectionem de auro & argento modo oratio est aurum: & tua pecunia argentunt & vix stannum comparatiue.
⁋ Respondetur concedendo quod non satisfacit vtrique: immo vtrique non satisfacit. & licnon promittat semper verbo: promittit tamen interprtatiue a consuetudine populi: quae consuetudo Parisiis est dare sex paruos albos pro celebratione: quos dans iudicat sacerdotem debere pro se celebrare: & hoc nouit sacerdos ex consuetudine. Non sufficit au tem dare melius: sed promissum oportet seruare n nec est simile de turono & liardo / argento & auro: cum vnum sit resolubile in aliud: & vtrique parti placeat. secus est in proposito.
⁋ Sed contra istuod argumentor. sequeretur quando nobilis quispiam vel notabiliter diues daret sacerdoti scutum: ipse tene retur quatuordecies celebrare: cum totiens sex par ui albi contineantur in scuto. In super dent sortes & plato Ciceroni sacerdoti quinque duodenos in eodem die: vterque sex paruos albos: pro vtroque Ci cero illo die dicat missam: & simiter pro illis copulatim in crastino vnam missam: iam pro neutro di cit missam: & tamen satisfacit. igitur.
⁋ Responde tur ad primum negando consequentiam: quia ex circumstantia casus & modo faciendi sacerdos imterpretabitur quod sibi dederit amore dei, vel puro dono / vel propter honorem coram aliis / vel vt dantem extolleret: nisi aliunde doceatur de opposito. Ad secundum dico quod Cicero pro neutro dicit vnam missam: virtualiter tamen facit, quemadmodum audiens duas missarum dimidietates / virtualiter au dit vnam missam.
⁋ Sed contra hoc replicatur. ponamus quod bina recitatio psalterii sufficiat ad liberandam vnam animam e purgatorio: & sortes & plato simul recitent psalterium: iam sortes dicendo dimidium psalterium satisfacit pro integro psalterio: ergo cicero sacerdos satisfacit vtrique per eandem missam Insuper per obitus canonicos satisfit duobus per vnam missam in ecclesiis cathedralibus, quando enim duo vel tres obitus occurrunt eodem die: non pro quolibet dicitur vna missa: quia nimis impediti esset canonici. Si dicas eis licere / & non pauperibus / quaeren ti bus suas missas (vt aiutem) videberis fauere diui ti bus & habentibus prouisionem / neglectis inopaibus. Tertio, vnus potest deuonus offerre sacrifi crum quam alius: ergo valorillius per deuotionem po test esse tantus vt sit aequalis duobus aliis sacrifi cris: is igitur satisfacit duobus per eandem missam. Ad primum patet solutio ex dictis in dist. duo decima. Ad secundum, non laudamus eos qui tot missas cumulant. nam cum redditus sufficientes ha- beant: videtur quod male agant assumendo excessiue obitus. sed potius debent dari egentibus quam di uitibus canonicis. Vbi autem habent obitus fundatos ab ipsis canonicis capitulu vel episcopo / vel aliquo vicino, vel alio: concedo quod satisfaciant per tandem missam. & causa est: quia instituens seu fundans scit eorum consuetudinem: vel ei dicitur: vel rationabiliter non potest petere aliquid contra eorum consuetudinem. Talis autem non est consuetudo sacerdotum missas quaerentium. Ecce analogiam. in Hispania vel alia regione celebratur pro Carolo: venit Parisios mercator Hispanus: det Titio sacer doti tres Carolos dicens: celebra pro me t credens ipsum dicturum tres missas: ei satisfactum est per vnam missam. Ad vltimum de deuotione non est magnus color in argumento, eo quod non tenetur promissum: & occulta res est deuotio.
⁋ Quarto arguitur. Ex insta conclusio ne sequitur quod non licet alium assumere in memen to praeter illum pro quo capio sex paruos albos ad celebrandum. hoc est inconueniens, consequentia videtur plana.
⁋ Insuper videtur quod prudentius agunt in regione in qua parum dant sacerdoti celebranti uam vbi multum dant. Probatur. nam pro sex paruis ab bis habebis duntaxat celebrationem vnius missae Parisiis: alibi tres: sed plus prodest habere tres quam vnam. igitur.
⁋ Ad primu dicit Doctor Subtilis quod triplex est valor celebrantis. Vna portio attribuitur omnibus membris ecclesiae quae egent: & est portio generalissi ma. Alia est portio specialissima quam sibiipsii ap plicat. nam charitas incipit ab habente. De valore medio scilicet speciali, iam est quaestio / an possit multos in cludere. De illo enim semper loquimur. & dicit ipse quod sic: dummodo principaliter oretur pro dante pecuniam. Sed contra hoc arguo. eo modo poterit duos / tres quatuor / aut quinque includere in memento minus rincipaliter. & sic dans sex paruos albos frauda bitur sua intentione, quia ex tribus minus principalibus conflatur vnum principale. ergo pari facilitate per eandem missam quis potest satisfacere duobus vel tribus Prima fronte apparet quod non loquatur consequenter potest tamen defendi. sed non insisto. Non dubitamus quin aliquis possit adiungere orationem seu col lectam pro anima patris & matris / vel vnam pro defunctis: quia iam apponit aliud quam de regulari missa. sed bonum est cauere vt apparet, ne assumantur plures in memento quo ad valorem specialem quando celebratur pro pecunia. Ex quibus sequitur quod sacerdos includitur in duabus portioni bus valoris missae. Pars enim valoris generalissimi ei valet cum est membrum ecclesiae: & portio specialissima ipsi applicatur. Sic dans sex paruos albos in valo re speciali & generalissimo includitur: in vno gradu quia assistit: in alio etiam gradu maiore.
⁋ Ad aliquod nego consequentiam: quia parum non sufficit alere sacerdotem, quaere est opus honestum eis dare vnde ali possint etiam in vna regione tantum habebis pro vno Carole quantum in alia pro tribus: vt apud Orcades insulas eme bonam gallina vnoliardo quam aegre habebis Parsiis pro duobus duodenis. Ob raritatem enim pecuniae interdum res vili praecio veneunt. Sed dicis. hoc non exx tinguit difficultatem. videtur quod melius sit convenire cum sacerdote vt celebret pro duobus Carolis: quia sic pro quaetuor solidis Parisiensibus habebis tres missas: vbi nunc habes solum duas. & erit aequale meritum ratione dati cum vtrobique sint quaetuor solidi. & cum hoc melius est haie tres missas quam duas. igitur. Respondeo. videtur aliquid colo ris in argumeto: sed non demus ei locum ne inopibus noce at. Dico caetera esse imparia: scilicet honestatem pro vita ministri. nam ler aliqui per titulos imaginarios & mathematicos promoti sint: oportet nutriantur. turpe est enim si incedant pannosi in opprobrium cleri.
⁋ Quito arcumentor. supposito mo do faciendi qui fit asicubi vbi sunt peregrinationes communes vt in alba ecclesia in Laudonia die martis in hebdomada paschae & pentecostes / vel aliis diebus dum sacer dos celebrat, aliquis petit pecuniam pro celebrante. sed tur ergo quod sortes debet impedire alios ne dent aliquid. na quanto pilures aliquid dant, tanto mior est valor missae applicatus sorti. Dicis. hoc non debet facere cum iuria aliorum. pono quod sibi solum prudenter prodest. nam si sit collector imponens turonum, habitis duobus ca rolis redit nihil amplius petendo. Item btuns Hiero. vt recitatur de consecratione dist. v. Non mediocriter. dicit sic. Cum igitur pro cunctis animabus pfalmus vel missa dicitur: nihil minus quam si pro vtio quolibet ipsorum diceretur accipitur.
⁋ Ad primum dico quod non male agit redeum do adepta mediocri pecunia. etiam bene agit colligendo pecuniam egenti: volendo alios mereri. & stat hoc totu ei tantum vel magis prodesse quam obsit diminutio suae portionis in valore speciali. Ad secundum ldicitur quod re citatiue loquitur. vel nihil aliud vult / nisi quod ontio dicta pro multis deuote, cuilibet eorum tantum prodest ac si diceretur pro paucis & indeuote. Vel intelligit de missa sa cerdotis conis, vt curati vel eius vicarii pro tota paro chia. Ex isto sequitur quod totum quod fit offerendo a bono sacerdote praestat oblationi seu celebrationi mali sacer dotis. nam lte idem sit ex parte operis operati, non est idem ex in te deuotionis. modo si aequalibus inaequalia addas: remanem tia erunt inaequalia.
⁋ Sexto arguitur. sequitur ex isto quod suffragia religiosorum minus valeant applicata plurlibus quam paucioribus, quod est falsum. Respondetur. Paludanus dicit no esse idem quando oratio fit per modum impetrationis & satisfactionis: sed non sentio cum ipso. Puto idem esse. & rationes applicatae ad vnum probant aliud. Nam va lor oronis religiosorum est finitus. quare minus cui libet magnae multitudinis valet quam paruae-
⁋ In hac secunda quaestione habe mus quod oratio applicata pluribus non cuilibet eorum tantum prodest ac si esset applicata paucis, siue ofo sit satisfactoria siue impetratoria. Oratio autem est solum meritoria pro ipsomet orante / loquendo de merito vitae aeternae: sed satisfactoria vel impetratoria esse potest tam pro alio quam pro se. Item valor missae vel orationis trifariam secundum multos scinditur: Vna illius valoris portio vocatur valor generalissimus: qui omnibus applicatur. Secundus valor specialissimus qui oranti applicatur. Tertius medius, de quo loquimur: qui minus prodest multis applicatus / quam pau cis: hoc est cuilibet magnae multitudinis. Accipi ens autem sex paruos albos pro celebratione missae, llum valorem medium debet danti totum applicare: nec potest licite alios adiungere: etiam minus principaliter: nisi speciales orationes pro eis adiugere velit vltra missam communem. Circa illam tamen distinctio nem est adhuc difficultas tenendo illa quae ego teneo, quod nemo potest alteri mereri gratiam vel gloriam ad sensum ante datum in. iiii. dist. huius. nam videtur quod valor specialissimus potest alteri applicari. In primis cum peccato valorem medium potest quis applicare alicui: & alteri proderit, licet applicans peccet: alioquin nunquam posset orans orationem suam applicare alicui nisi secundum rectam rationem, quod non videtur dicendum. Quia etiam sine peccato, probatur: quia possum gratis priuare meipsum valore speciali, & illum applicare alteri: licet forte imprudem ter agam. ergo eodem modo de oratione specialissimaquod ego concedo sicut de valore illo medio. & propterea illa distinctio apud me non est magni poderis. Insistas ipse vlterius an ita possit applicare orans valorem generalissimum cui velit: licet peccet ap plicando. Sed vt homo sciat, pro quaibus orabit: non tet hoc documentum. Dicat sic. Domine tu scis cui magis deuincior: & opto satisfacere praecepto. In primis applica orationem meam ei cui plus teneor applicare. Secundo, domine deus extra praeceptum vbi est opus consilii vellem si tuae celsitudini placeret / applicare tali amico meo defuncto / & taliquod si intelligam tibi fore magis gratum si alteri applicetur: rogo / pro illo accipias. Fiat voluntas tua sicut in caelo & in terra.
On this page