Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Decimasexta. Estat quaestio proxime iam proposita: quid sit videre in verbo: & An videns verbum omnia quae in verbo relucent / videat. Pro cuius solutione scito quod non facio hic difficulta u te de visione in proprio genere, notum est enim quod btuns acquirere potest alias notitias tam abstractiuas quam intuitiuas ex seipso. Sic ergo intellectu questionis restricto / aliqua praemita tam, postea conclusiue responsurus.

⁋ De visione in verbo recentiores ab antiquis discesserunt. Antiqui enim dicebant quod beati vident res in verbo tamqua in speculo in quo creaturae relucent. sed quia hoc indi gestum posterioribus visum est: aliam viam imaginati sunt. Antiquorum autem modus dicendi erat iste. Beati vident in verbo tanquam in speculo res in eo relucentes. & qualitercumque antiqui intellexerint, non refert: modum illum explicabo: supponendo pro funda mento: quod angelus sibi relictus & quilibet beatus vel anima beata potest intueri secreta cuiussibet creaturae: & cogitationes eius contemplari, pariter & volitiones, sicut eius essentiam. hoc ex. ix. distinctione Secundi suppono. licet autem varii hoc non admitte rent: credo illud rationabilius. lsto supposito deduco materiam sic. beatus Linus potest intueri secreta beati Michaelis: & omnes cogitationes eius legere in libro, si sufficienter sibi applicentur. ergo si ad imaginationem illae qualitates essent extra subiectum & per se existerent: non minus illas videret: & res significatas per eas apprehenderet.

⁋ His dictis addo propositiones. quarum Prima est. Deus repraesentat sibi rem omnem possibilem. hoc est, eius essentia est omnium rerum intellectui suo repraesentatiua, tam complexe qua incomplexe. Secunda propositio. Notitia reflexa repraesentat omne illud quod per notitiam directam significatur. Tertia propositio. Visio beatifica est notitia reflexa. probatur sic. est notitia dei: & deus est notitia directa: quia sibiipsi omnem rem repraesentat: ergo eius notitia: scilicet visio, est notitia reflexa. igitur non est inconveniens quod illa visio quamlibet rem repraesentet. Hanc veterum viam soleo sic probabiliter ostendere per has propositiones probabiles: & id propterea, quia nominalium schola in logica profunda pro inconveniente contra antiquos habet quod vna notitia nunc repraesentet a, nunc illa eadem repraesentet b. actualiter: & non a, nunc vero a. b & c. Sed ex his propositionibus probabilibus, in nominalium schola non debet hoc inconveniens ( vt videtur) haberi. nam quaelibet istarum propositionum trium addi- tarum / dempta secunda / est sic probabilis / vt opposita in logica & theologia sit multo probabilior. secunda etiam non est improbabilis.

⁋ Secunda opinio erit haec. Deus causat partialiter notitiam creaturae in beato siue incomplexam siue complexam. Hoc sic declaro. notum est licet angelus in caelo non possit naturaliter videre Tigrim ssumen: si tamen esset tigri praesens / haberet notitiam intuitiuam illius fiuminis. deus autem potest supplere causa litatem obiectiuam illius fiuminis concausando similem notitiam cum intellectu qualem causaret obiectum praesens: cum possit supplere omnem causa litatem causae secundae. destructo etiam fliumine / notitia intuitiua eius causabit iudicia varia complexa illius fluminis: quae deus potest concausare. Breu ter assensus quilibet verus potest causari a suis causis secundis: & deus potest illam causalitatem super plere causando assensus quos vult. eodem modo de notitiis incomplexis intuitiuis & abstractiuis. Et hoc est videre in verbo / scilicet aliquem vi dere verbum: & verbum concausare notitiam cum intellectu beati / supplendo causalitatem causarum secundarum.

⁋ Vel potest tertio causare notitiam se solo actiue: anima passiue se habente. quo modo angelus beatus reuelationem alicuius a deo capiens: dicitur hoc videre in verbo: non autem iuxta primam viam. & hoc est videre in verbo.

⁋ Quarta. potest dari imaginatio ista. sicut species visibilis a tergo sortis videtur in speculo etiam intuitiue / sed hoc non refert: & forte illa species non est realiter in speculo, sed est reuerberatio specierum a speculo ad organum sortis: & tamen procul videtur: capiatur imaginatio Ocltam & Durandi qui non est ponenda talis species: quam licet falsam putem: tamen erit manuductio proposito nostro sufficiens: sic deus siue essentia diuina est speciale speculum in quo quaelibet res creata videtur, non quod species sit in deo, sicut aliqui de specie in speculo impressa putant: vel ab eo reuerberetur aliorum more: sed quia eius beatitudo causat cum existentia creaturae notitiam illius creaturae scilicet a. & deus cum existentia b creaturae causat aliam notitiam & si creatura multum distet: illam distantiam deus supplet. & si non existat: totum supplet deus. Differt autem hic modus a primo: quia poneret multarum creaturarum multas distinctas notitias: primus duntaxat vnam.

⁋ His notatis pono aliquas conclusiones ad primam viam responsiuas: postea alias attingam. Prima est. Nulla notitia creata non reflexa vnam rem singulariter & distincte repraesentans / potest aliam rem vel res alias repraesentare

⁋ Secunda conclusio. Probabile est / vel non est mu tum improbabile quod notitia reflexa repraesente omne illud quod per notitiam directam repraesentatur.

⁋ Ex qua conclusione sequitur quod primus modus visionis in verbo non est omnino improbabilis.

⁋ Prima conclusio probatur sic, notitia singularis a. albedinis non potest repraesentare b. nigredinem: nec c. albedinem: ergo conclusio veraantecedens probo: quia dato opposito cum sit notitia singularis repraesentabit b. & c. discrete. ergo erit notitia infinite perfecta. capio insimum colo rem, gratia exempli nigredinem. repraesentare discrete nigredinem est aliquantae perfectionis: repraesentare rubedinem distincte est tantae perfectionis. & sic procedam per res infinitas. ergo omnes res re praesentare distincte est infinitae perfectionis. probatur consequentia: quia si repraesentare finita distincte arguit maiorem perfectionem quam repraesentare vnum: repraesentare infinita distincte arguit infinitam perfectionem. Secundo arguitur ad idem. calor non potest producere frigus sine an tiparistasi: ergo nec notitia singularis a. albedinis repraesentare b. nigredinem. antecedens patet: quia eius opposito dato perit omnis causalitas natura lis creaturarum.

⁋ Secunda conclusio probatur: quia conceptus non vltimatus voluntatis sortis sortem repraesentat iuxta dialecticos omnes. ergo notitia reflexa notitiae directae albedinem repraesentantis / albedinem repraesentatur. Sed hic dicis nor esse simile: quia conceptus non vltimatus qui est vocis aut scripturae similitudo / significat ad placi tum quod per terminum vocalem significatur. secus est de conceptu reflexo potissimum conceptus vltimati. Secundo arguitur. quod repraesentat exemplar / repraesentat exemplatum. vt notitia imaginis Herculis herculem repraesentat. sed hic negas assumptum. Tertio arguitur. si notitia reflexa non repraesentet rem significatam per notitiam directam: sequitur quod habens notitiam notitiae singularis sortis / nullo modo cognosceret sortem: sed solum illud accidens: singulariter illic sistendo. Verum hoc concedis: nulla probatione efficaci ad conclusionem adducta, sed solum topica. Ponitur tamen non improbabiliter secunda conclusio. Tertia autem corolla rie sequitur ex secunda.

⁋ Contra primam conclusionem argumentor sic. Notitia eadem singularis repraesentat sortem & albedinem eius: ergo conclusio falsa. Respondetur concedendo: quia albedinem re praesentat tanquam rem significatam per se: sortem autem re praesentat per accidens, tanquam subiectum illius rei significatae per se. & intelligo conclusionem de obiecto per se ipsius notitiae ad quod immediate terminatur illa notitia. nam licet illa substantia destrueretur: maneret obiectum per se.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod singularis notitia accidentis natufaliter repraesentet substantiam: nec pos sit non repraesentare substantiam naturaliter. quod non videtur concedendum. Secundo sequitur quoi anima separata cognoscat aliquid intuitiue extra totam distantiam in qua potest videre. Nam si videa a, notitiam in b. anima prope limitem illius distantiae: a. est notitia c. obiecti extra totam illam distantiam. Tertio sequitur quod de re absente erit notitia intuitiua naturaliter: vel quod eadem notitia sit intui tiua respectu vnius obiecti: & abstractiua respectu alterius. probatur. quia angelus videt notitiam in alio angelo de non existente obiecto: cum ange lus habeat nontitiam intuitiuam de notitia in alio an gelo. lam sic. vel illa notitia intuitiue repraesentat be non existens. & sic habetur prior pars disiunctiuae illatae. vel erit abstractiua respectu non existentis: & se quitur secunda pars illati. Quarto sequitur quod in proposito visio beatifica in creatura erit infinitae perfectionis: quia distincte representat infinita. patet per fundamentum. vel enim notitia reflexa representat omni taliter qualiter per notitiam directam repraesentar tur: vel non. si secundum: fundamentum est destructum. si primum: cum deus infinita distincte repraesentet: & propterea concludatur infinitus: saltem haec ratio secundum omnes concludit deum infinitae perfectionis. licet alia via probari possit infinitus: sed sic est de visione beatifica quae est eis notitia per te. Fortasse dicis notitiam habere obiectum primatium vnum: & obiecta secundaria plura: & re praesentare obiecta secundaria infinita distincte, non arguit infinitam perfectionem. Contra hoc argumentor, notitia dei sibi repraesentat creaturas: tanqua obiecta secundaria: & essentiam diuinam solum tanquam obiectum primarium. & tamen ex hoc con eluditur esse infinite perfectus. Confirmatur assumptum alia via. repraesentare vnam creaturam distincte tanquam obiectum secundarium arguit aliquantam perfectionem. et repraesentare aliam creaturam distincte tanquam obiectum secundarium, arguit duplicem perfectionem in notitia: & si ascendendo: ergo repraesentare infinitas creaturas tanquam obiecta secunoaria / arguit infinitam perfectio nem. Fortasse dices mihi quod nullus intellectus potest distincte cognoscere omnes creaturas tanquam obii cta secundaria. Insto de anima Christi. sed de hoc in. xiiii. distinctione Tertii dico. Rursus obiicio. per te notitia reflexa naturaliter repraesentat quicquid per directam significatur. sed notitia directa illa omnia distinctissime repraesentat: ergo notitia ill reflexa omnia illa representat quantum est de sua na tura: siue intellectus creatus possit apprehendere omnia distincte per illam / siue non. Exemplum. s esset ad imaginationem a. notitia infinite perfecta / visio verbi omnia repraesentaret quantum est ex parte sua. sed intellectus humanus illa notitia informatus potest solum intelligere duo obiecta distincte: infimus angelus mediante eadem notitia potest solum intelligere tria obiecta distincte: superior angelus quatuor: & sic ascendendo in infinitum / per plura actualiter intelligere in creatura notitia non est maioris perfectionis. Item secundum hanc viam / notitia reflexa distincte repraesentat se vt patet de visione in verbo. sed cum illa notitia non sit causata ab ipsamet tanquam ab obiecto: non se quitur quod idem causet se. Insuper maior pars opinantium forte non admitteret notitiam reflexam repraesentare id quod per directam repraesentatur. fundamentum igitur est suspectum. Rursus non admitterent quod notitia dei esset notitia reflexa: cum sit substantiae notitia. sed illud vltimum vix sufficit: nisi stes in termino.

⁋ Praeterea arguitur. quilibet beatus secundum hanc viam cognoscit oma nia. probatur. nam quilibet habet notitiam omnia suapte natura repraesentantem: ergo quilibet cognoscit omnia. patet consequentia: quia ego cognosco tot obiecta quot notitias habeo in forma vel in valore. vt si notitia Sortis mihi mille creaturas distincte representaret: hanc habens, eas on nes cognoscerem. Fortasse dicis. videns intuitiue vrinam non cognoscit omnia repraesentata in eaDico non esse simile: quia visio beatifica est naturalis similitudo cuiuslibet rei per te: licet vnius pri matia: & aliarum rerum secundaria. ergo qua ratione vnam repraesentat / aliam repraesentabit. in vrina autem vna repraesentatio est latens, & alia pae tentior. in cuius argumentum nunc physicus morbum vrina visa apprehendit: licet non causam morbi: nec multa alia morbum concernentia: & tamen notitia actualis repraesentat actualiter omne illud cuius est notitia. Forte dicis cum Durando quod res non repraesentantur in essentia diuina necessario quantum ad suam actualem existentiam: sed solum quitum ad suam essentiam. & ideo non oportet quod per eam cognoscatur quantum ad suum existere: sed solum quantum ad suas quiditates. Hoc non valet quia essentia diuina est speculum voluntarium. iuxta Augustinum de videndo deum. Propterea minus valet aliorum sententia dicentium quod videns essentiam diuinam / de necessitate videt omnia quae deus videt. Cuius falsitas patet: quia sic non esset reuelatio vlla: nec angelus superior aliquid inferiori reuelaret. Et Matthaei. xxiiii. dicit Christus. De die autem illa & hora nemo scit / neque angeli caelorum, nisi solus pater. Idem habetur Marci. xiii.

⁋ Restat ergo aliter respondere ad argumentum factum tenendo alium antiquorum modum. Ad vltimum autem argumentum quicquid sit de aliis, consequenter dicerem sic. Nego quod quilibet beatus cognoscat omnia. & ad probationem: quilibet beatus habet notitiam actualem omnia repraesentantem: ergo quilibet beatus cognoscit omnia, nego consequentiam Vnde dico possibile esse quod ego habeam notitiam actualem a. albedinis: & non cognoscam vel apprehendam a. albedinem: siue notitia illa producatur effectiue ab intellectu meo, siue totaliter a deo. nam potentia mea est operatiua mediante illa notitia: hoc est, tendit actualiter in obiectum mediante illa: sed deus potest non concurrere ad illam actualem tendentiam, scilicet cognoscendi obiectum & si non concurrat ad hoc: nihil cognoscam. & si deus possit illud facere respectu notitiae a. albedinis, vt opinor: idem potest facere respectu cuiusi cunque alterius obiecti. Ex quo sequitur quod stat beatum clare videre deum / nullam creaturam cognoscendo. quod patet: quia deus potest non concurre re ad illam tendentiam cum illa creatura / concurrendo ad visionem eius. sed quod aliquis possit habe re visionem dei / & non cognoscere deum actualiter: non sequitur. Vlterius infero quod notitia actualis non distinguitur a notitia habituali / per hoc quod actualem habens actualiter tendit in oblectum / ipsum cognoscendo: sed per hoc quod illud faceret nisi deus non concurreret. Sed contra hoc arguitur. Ex ista positione sequitur: quod quilibet beatus cognosceret omnia si deus secum concurreret. Nam quilibet beatus habet notitiam actualem omnia repraesentantem: & potest ad hoc concurrere deus si voluerit: ergo quilibet beatus potest comprehende, re deum. Respondetur. dato toto antecedente: nego quod beatus propterea deum comprehendat. nam sicut ad intelligendum intuitiue deum / non sequitur quod deus comprehendatur: sic nec ad quamlibet creaturam cognoscendam etiam distincte sequitur quod deus comprehendatur. Deus tamen de potentia absoluta, vt opinor, potest facere quod vna crea tura cum ope sua omnia distincte cognoscat: sicut potest facere infinitum intensiue & extensiue. non tamen propterea sequitur quod deus comprehendatur. Dico sane nonnulla quae antiqui non concederent. sed mea non interest: quia in parte capio fundamentum quo communiter vsi sunt: & dico consequenter / non respiciendo quid ipsi dicturi essent. Insuper dico, mihi eorum fundamentum non placere.

⁋ Teneo igitur solum secundam viam: quod creatura non videtur in verbo per visionem beatificam: sed per alias notitias a deo productas / siue a beato productas partialiter, siue a deo totaliter. Hanc autem materiam in. xiiii. distinctio. Tertii latius deduco: quapropter transeo. Sed ad visionem dei requiri opinor quod quilibet beatus videat illa quae ad se pertinent. haec enim deus ipsi ex suo beneplacito reuelat.

⁋ Contra hoc arguitur per beatum Gregorium. iiii. Dialogorum dicentem. Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident? sed deus videt omnia: ergo qui deum videt / omnia videt.

⁋ Secundo arguitur. qui intelligit maius, intelligit illud quod minus est. vt dicit Aristoteles. iii. de anima. sed omnes creaturae possibiles sunt minores deo: ergo facilius est omnes creaturas possibiles videre quam deum.

⁋ Respondetur ad primum: quod beatus Gregorius loquitur quo ad sufficientiam. Ad secundum dico quod videns quod difficilius est visu / potest videre illud quod est sibi facilius visu: sed an ita sit inter deum & creaturas, non probatur. Secundo dico quod sicut vt communiter dicitur, ad visionem dei non sufficit eius influentia generalis: sed requiritur alius concursus: ita deus potest facere de potentia sua absoluta quod creatura distincte videat quamlibet creaturam. sed an ita de facto sit de anima Christi, in. xiiii. distin. Tertii discutitur.

⁋ Tertio arguitur. Ex his sequitur quod beatus intelligeret nunc pauciores res: nunc plures. quod est contra beatum Augustini vltimo de Trinitate, decentem. Non erunt volubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes. Ad tertium dico nihil sequi ex dictis meis super difficultate proposita. Licet enim putem possibile quod deus beato reuelet in primo instanti quo est bea tus omnia quae ad ipsum pertinent perpetuo: tamen illud non est verosimile. sed rationabilior est illa sententia, quod reuelat de integro seu de nouo aliquid beato ante incognitum. Porro Beatus Augustinus apponit (fortasse) in illa auctoritate dicens. Fortasse nunc beatus pauciores notitias respectu creaturarum habet: nunc vero plures. In notitia autem creaturarum non est beatitudo: sed in sola visione dei. vt dicit idem Augustinus. v. Confessionum, sic inquiens. Infelix. homo qui scit omnia: te autem nescit. Beatus autem qui te scit / etiam si illa nesciat. Qui vero & te & illa nouit: non propter illa beatior: sed propter te solum beatus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16