Quaestio 15
Quaestio 15
An videns deum ipsum comprehendat
⁋ Distinctio. Quadragesimae nonae Quaestio Decimaquinta. Ateriam beatitudiinis prosequendo loqui oportet de visione in verbo: & an verbum videns omnia quae in verbo sunt cognoscat. Vnde quaeram duo. Primo an videns deum / ipsum comprehendat. Secundo. quid sit videre aliquid in verbo: & an videns diuinam essentiam, omnia quae in ea relucent videat.
⁋ Ad primum respondetur negatiue. probatur. Nam Hieremiae xxxii. scribitur. Fortissime / magne / & potens. dominus exercituum nomen tibi: magnus consilio / & incomprehensibilis cogitatu. Et osteditur ratione. illud enim apprehenditur quod perfecte cognoscitur perfecte autem cognoscitur quod tantum cognoscitur quantum est cognoscibile. Vnde si illud quod demonstratione est cognoscibile: opinio ne solum cognoscatur: non perfecte cognoscitur. ratio est: quia perfectiore notitia est cognoscibile. ldem probat beatus Tho. qui. xii. primae partis. ar. vii. quia deus est infinitus. intantum enim intellectus creatus diuinam essentiam perfectius vel minus perfecte cognoscit: inquantum maiore vel minore lumine gloriae perfunditur. cum igitur lumen gloriae creatum in quocumque intellectu creato receptum non possit esse infinitum: impossibile est quod aliquis intellectus creatus deum infinite cognoscat. Vnde impossibile est quod deum apprehendat. Haec probatio est nulla: & ratio est: quia deus potest creare infinitum intensiue, vi ex primo suppono. & lumen glorie est habitus: & anima susceptiua infiniti habitus: quia nullam efficientiam habet anima respectu habitus: & adhuc talem habitum ha bens non comprehendit deum. Secundo arguitur. quicquid deus potest facere cum habitu, hoc potest facere sine habitu possibili vel imaginabili: sed per te si creatura haberet infinitum lumen gloriae: deum comprehenderet: ergo deus potest facere illud sine habitum. Aliter probatur conclusio. nam ad comprehensionem requiritur quod apprehendatur perfectissima notitia possipili. sed hoc soli deo couenit cuius notitia est intellectus diuinus & infinitus. ergo nulla creatura possibilis potest deum comprehendere.
⁋ Contra conclusionem arguitur. Existentes in patria dicuntur comprehensores: ergo comprehendunt deum. Respondetur. comprehendere, quantum sufficit proposito, bifariam accipitur. Vno modo sicut in corpore quaestionis iam diximus. Alio modo vt est intuitiue cognoscere. & sic omnes in patria sunt comprehensores. quo modo accepit Apostols ad Philip. iii. dicens. Sequor autem siquo modo comprehendam.
⁋ Secundo arguitur. dicit beatus Augustinus in libro de videndo deum ad Paulinam. Illud comprehendiu quod ita totum videtur: vt nihil eius lateat videntem. sed deus est simplex & videtur. igitur nihil eius latet. ergo comprehenditur. Respondetur. btuns Augustini. capit comprehendere alio mo do nunc dicto: quia eius assumptum non sufficit ad comprehensionem de qua loquuti sumus.
⁋ Tertio arguitur. Nemo potest videre deum: ergo quaestio & conciusio falsum praesuppo nunt probatur antecedens: quia visio dei si esset possibilis / esset infinite perfecta. sed nulla talis est dabilis. nam licet putem dari posse infinitum in gradibus intensionis: non opinor quod aliqua creatura dari possit in finite perfecta essentialiter. Sed prosequor assumptum probando quod si dari possit visio dei / illa esset infinitae perfectionis entitatiuae. & hoc sic. Secundo metaphysicae dicitur. Sicut res se habet ad esse / sic se habet ad cognosci. in proposito: qualis est perfectio obiectorum cognitorum talis est proportio notitiarum de illis obiectis habitarum. quod probo: quia semper perfectioris obiecti est perfectior notitia. ergo obiecti infiniti est notitia infinite perfecta.
⁋ Confirmatur haec ratio. nam dato opposito / sequitur quod notitia alicuius creaturae erit adeo perfecta entitatiue vt notitia dei, quod est falsum. patet cosequentia: quia si notitia dei est finite perfecta: ipsa solum finite excedit perfectionem alicuius creaturae: & cuiuslibet finiti ad quodlibet finitum est certa proportio. Tertio Physicorum. ergo tandem ascendendo per creaturas dabitur vna notitia creaturae adeo perfecta vt notitia dei, quod non est possibile.
⁋ Ad primum istorum argumentorum nego antecedens. & ad probationem eius nego quod no titia dei etiam distincta sit infinitae perfectionis entitatiuae: loquendo de notitia creata. Et nego hanc propositionem: qualis est proportio obiectorum in perfectione: talis est proportio notitiarum dae eis habitarum / quo ad fi- nitum & infinitum. bene autem quo ad perfectionem maio rem & minorem: quia semper perfectioris obiecti perfectior est notitia.
⁋ Et ad confirmationem nego quod no titia alicuius & eaturae erit tantae perfectionis quantae no titia dei. hoc enim non est possibile ponendo perfectionem notitiarum ex parte obiectorum. Et nego quod sit certa proportio in perfectione cuiussibet finiti ad quodlibet finitum. nam si notitia inferioris indiuidui in perfectione duplicaretur / triplicaretur / & sic ascendendo in infinitum in eadem specie: nunquam erit perfectior specifice / licet bene indiuidualiter. sicut si ad imaginationem (quae non est possibilis) res circumiret omnes species inferiores / nunquam veniret ad perfectionem superioris specie i / quousque superius repraesentaret: & esset eius notitia. Hoc patet inter nigredinem & albedinem: quia notitia intuitiua albedinis excedit infinite no titiam intuitiuam nigredinis: hoc est, improportionabiliter. puto etiam quod dari possint infinitae species intermediae: quarum quaelibet erit perfectior nigredine& imperfectior albedine. & est eadem difficultas quo ad aliqua in argumento / inter notitiam nigredinis quae potest habere infinitas notitias perfectiores nigredi dine citra perfectionem notitiae albedinis. Dicebaspo nendo perfectionem notitiarum ex parte obiectorum quia superius diximus quod respectu eiusdem obiecti possunt dari duae notitiae intuitiuae specie distinctae: & per consequens vna erit perfectior alia. Et qua ratioe duae / possunt dari infinitae: quia respectu angeli est vna notitia intuitiua quam anima separata habet: & alia altioris speciei quam angelus superior habet. Adiuc in qualibet parte proportionali horae futurae potest deus facere perfectiorem notitiam respectu eiusdem angeli: quaelibet tamen erit finite perfecta. potest iten quis imaginari quod aliqua notitia illic erit tantae perfectionis quantae est notitia intuitiua dei. quod adhuc non credo.
⁋ Quarto arguitur. quilibet beatus cognoscit deum infinite: ergo deu comprehendit. antecedens probatur: quia si solum cognoscit deum finite: errat cognoscendo: si infinite, habetur propositum.
⁋ Respondetur per propositiones: quarum prima est. quilibet beatus infinitatem dei cognoscit, probatur sic. hunc deum cognoscit: hic deus est infinitas dei. igitur.
⁋ Secunda propositio. stat finitum infinita notitia cognosci: & infinitum finita notitia cognosci. prior pars patet de notitia dei in ordine ad creaturam. secunda de notitia beatifica.
⁋ Tertia propositio. deus a beato cognoscitur infinitus. nam si cognosceretur sub ratione finitatis: non sufficienter satiaret intellectum beati: nec cognosceretur sub ratione beatifica & optima. beatus enim essentiae vnita: tem / & personarum trinitatem videt: quae prius credidit. nam habens perfectam & distinctam non titiam dei, videt omnia eius interna: & quicquid cum ipso identificatur.
On this page