Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quis sit modus celebrandi

sam Vaeritur vltimo quis dsit modus celebrandi. Respon udetur. multa de modo celerbrandi tanguntur de consec. disti. i In primis: sicut nullus nisi Qu sacerdos potest consecrare: ita non debet esse celebratio nisi in locis consecratis: nisi summa coegerit neces sitas. vt dicitur in c. Sicut non alii. ista autem necessitas exponitur in ca. Concedimus. Ibi enim dicitur ex conci lio Triburiensi. Concedimus etiam vt sicubi &c.- ecclesiae fuerint incensae & combustae: in capellis cum tabula consecrata missas iterum celebrari permittimus: donec ecclesiae ipsae restaurari queant. In itinere vero positis si ecclesia defuerit, sub diuo, seu in tem toriis: si tabula altaris consecrata, caeteraque sacra ministeria ad id officium pertinentia ibi affuerint: missarum solemnia celebrari concedimus. Et istud permittitur secundum legem communem, non videtur idem faciendum in naui quae est in mari quocumque tempore Cum autem non patet accessus rationabilis ad terram: tales excusantur ab auditione missae. esset enim periculum effusionis sanguinis Christi: a quo vbi caueretur, posset celebrari. Dixi (cum non patet accesi sus rationabilis ad terram) ob piratas & tales: qui non excusantur a sanctificatione diei dominicae in audienda missa: nisi quando habent rationabilem causam ibi manendi: quia fortasse descendendo in terram caperentur aut occiderentur. Corporale debet esse ex puro lineo vel linteo ab episcopo consecrato, & non ex serico vel alio panno. vt habetur in ca. Consulto omnium. hoc enim significat sindonem mundam: qua Christus inuolutus fuit in sepulcro. Calix sit ex auro / argento / vel stano. aes enim & ori chalcum rubiginem contrahunt: & vomitum prouocant. ca. Vt calix. quare nec lignum, nec vitrum, nec alia materia ab illis tribus enumeratis, est sufficiens. Et licet calix sepulcrum Christi, & patena lapidem supra positum significet: tamen lapis non est sufficiens materia: nec oportet figuram in omnibus respondere figurato.

⁋ Licet autem in ca Hoc quoque. dicatur quod duodebent interesse celebrationi: quia dicitur: dominus vobiscum, & orate pro me: consuetudo tamen iuris positiui humani optima interpss hoc euacuauit. Sine sacris vestibus non debet celebrari. c. Vestimenta.

⁋ Gratia cuius notato quod sex sunt vestimenta sacerdotis simplicis. hoc est non episcopi, amictus sicic alba, cingulum, manipulus, stola, planeta siue casula: quae omnia representat passionem Christi secundum illud Apostoli. ii. ad Corinth. xi. Quotienscumque manducabitis panem hunc & calicem bibetis: mortem domini annunciabi tis donec veniat. Amictus enim quo caput sacerdotis tegitur, significat velamen quo ludaei in domo Caiphae faciem Christi velabant, percutientes & dicentes: Prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit. Matth. xxvi. Alba vestem albam & irrisoriam qui velut stultus ab Herode illusus remissus est ad Pilatum. Lucae. xxiii. Planeta siue casula vestem purpurean representat: qua circundatus in praetorio Pilati post flagellationem, a militibus irrisus, percussus, & inimicis ostensus est: dicente Pilato: Ecce homo. Io. xix. Tona, stola, & manipulus, funes quibus Chri- stus ligatus est in captione & flagellatione significant. Sensum autem mysticum istorum prosequi inane censeo: quoniam quilibet pro suo arbittio talem fabricat.

⁋ Non debet celebrati sine lumine & igne. Nam ob id quidam sacerdos fuit priuatus beneficio. de cele. mii. ca. vltimo. Ignis in altari meo semper ardebit Leuitici. vi. Eucharistia etiam debet seruari in loco mundo & honesto firmiter clauso cum lampade vel caereo ardente. Qui sequitur me non ambulat in tenebris: sed habebit lumen vitae. Io. viii.

⁋ Altare sit lapideum consecratum non enormiter fractum. de consecdisti. i. c. Altaria placuit. eisdem ves congruentiis quibus decet ecclesiam esse consecratam. si aut non sit lapi deum, vngi non debet. lapis enim est communis & dura bilis: nec semper habetur episcos ad consecrandum. & significat Christum. i. ad Corith. x. Petra autem erat Christus. & Matth. xvi. Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Christus enim est fundamentum ecclesiae & fidei. i. ad Corinth. iii. Eundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Et licet in veteri testamento fiebant altaria ex diuersis rebus: vtpote lignis Sethim. Exodi. A auro. iii. Regum. vii. Salomon fecit altare aureum. ex terra. Exodi. xx. tamen non est idem in nouo testamento: quia pro tempore legis tantum vnum fuit altare holocausti. & quia in deserto mobile erat cum tabernaculo: ideo congruebat esse ligneum. Hierosolymis autem erat immobile. potuit ee ex auro: tum nim abundabat opibus Salomon, vt patet. iii. Regum. x. Et vnicum erat altare, non sic est inter Christianos.

⁋ De tempore: celebrare potes ad duodecimam inclusiue: paulo post nihil refert. hocest: non oportet punctaliter oculum habere ad duodecimam. Item sit homo non nimis longus in missa quam multi audiunt: ) ne pro sua parua deuorione ariditatem & nauseam det aliis. talibus enim sacerdotibus dicere potest populus. inquit Guilielmus Parisiensis in diuina rhetorica. Dederunt in escam meam fel. secus est de missis in secreto celebrandis.

⁋ Duplex autem est missa: quadam com uentualis & popularis, quae tamquam principale diei officium in conventu totius populi celebratur: quae & parochialis missa, solennis, vel publica appellatur. Alia est missa priuata vel peculiaris vel votiua: quae a sacerdotibus ex speciali institutione, beneficio, vel deuotione: & non pro toto populo celebratur. Caeterum missa celebranda, quando est ex praecepto audire missam, debet esse de festo diei. de cele. missa. c. Quidam laici. & potissimum quando est festum quod secundum consuetudinem in matutinis non transfertur. Laici tamen audientes aliam quibus est ignorantia inuincibilis, excusantur.

⁋ Sed contra id quod de sacris vestibus dictum est potest obiici: quoniam stola potest esse non benedicta. patet sic. ponatur stola quintu pedalis. iam vna pedalitas quae vetustate consumitur potest resarciri: & tota erit benedicta. vt patet de consecratione eccle. c. Quia in dubiis. iumcta glossa. sicut fit de oleo non benedicto & aqua non benedicta addita benedictae. quo facto, tota stola est adhuc benedicta. remoueatur alia pedalitas bi & addatur alia loco eius per lapsum temporis: & sic particulatim ad c inclusiue vsque: tunc sic. In fine non est opus vt haec stola consecretur: & tamen haec stola remanens non est consecrata, quod probo, quia nulla. pedalitas huius stolae est consecrata a praesule: num quam enim illam vidit vel habuit partem vicinam huius stolae ad decem leucas. hoc supponamus.

⁋ Respondetur. si simul & semel maior pars stolae vetustae consumeretur: tota esset benedicenda: sed vbi est magna intercapedo temporis prout supponitur, in ablatione partium: tota est sufficienter consecrata: vt in alluuione est. nam stola noatra est eadem identitate morali & vulgari, licet non identitate metaphysica, cum stola benedicta ab episcopo: & hoc sufficit: cum partes succedant in simili situ & figura, & semper putetur ea dem: quemadmodum est in reformatione nauis sensin facta, hoc mense reparando vnum asserem: & alio mem se alium: & sic successiue quoad nullus asser relinquatur in tota naui. lstud patet. vi. qui. i. Denique. xvi. quistin. cap. Habeo. & ad logum.litur. de iudiciis. l. Pro ponebatur. & de seruitum. rus. praedi. l. Seruitutes. S. si sublatum.

⁋ Quamuis autem in cuiuslibet ferme quaestionis vel distinctionis huius materiae fine epilogauerim: ocyssime tamen aliqua de hoc sacramento dicta repetere non pigebit. De forma huius sacramenti distinctione. viii. loquuti sumus: & in distinctione nona, quis digne & quis indigne sacramentum hoc venerabile suscipiat. Praeterea distinctione decima diximus corpus Christi & sanguinem esse rea liter in eucharistia magna vel parua, & in qualibus eius parte quantumcunque pusilla: quia nulla est non sensibilis in suo toto: secus est extra suum totum In vndecima distinctione de materia eucharistiae pane, & vino, & eius transubstantiatione, mentione fecimus. In duodecima distinctione de accidentibus in eucharistia / an sint extra subiectum, de eorum actione & passione adinuicem: & in generatione substantiae vel corruptione: & an pluries in die missam celebrare liceat: gratia cuius non impertinenter in horas clericorum obiter occurrentes incidimus. In. xiii. & suprema distinctione huius materiae: an in fermentato pane an aximo Christus consecrauerit: nonnihil loquuti sumus: aliqua adiungentes vc an laici sub vtraque specie communicare sint obstricti: & de modo celebrandi: atque ad tam sacrosanctum ministerium necessariis: vt templo materiali, altari, omamentis sacris / & caeteris id genus. Reliquum est sacramentum poenitentiae, quo tam eucharistia quam reliquis sacramentis digni effi ciamur, aggredi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4