Quaestio 3
Quaestio 3
An laicus teneatur sub utraque specie communicare
TErtio circa hanc di& aestinctionem quaeritur. An laicus teneatur sub vtraque spe cie communicare. Mouet haec cataalquaestio ob Bohemos: qui con himunicant suis laicis corpus
⁋ Respondetur ad quaestionem per conclusiones sequentes. Prima est. Valde indecens est habere aliquam legem humanam praecipientem quemlibet laicum communicare sub vtraque specie. Probatur. Nam illud est inductiuum plurium inconuenientium in religione Christiana: ergo lex super hoc faciendo lata no est decens: & per consequens non meretur dici lex Haec autem inconvenientia sequuntur. facile enim effunde, retur super terram, haerbas, vel vestes sanguis Christi a tanta laicorum multitudine, in qua multi sunt imprudentes & rudes. Insuper oporteret in magna parochia habere multas species vini pro populo conmunicando paratas: quae facile acesceret & in acetosi tatem converterentur. muscae etiam & alia animalia a deo crearentur aeque vt ad corruptionem vini si hic esset: i nauseam magnam sumentium. quando item deferretur Eu charistia de loco in locum: facillime fieret effusio sanguinis Christi: siue deferens pedes vel eques deferat. Praeterea in pascha pro multitudine communicanda opus esset magno vase, quod inueniri facile non potest. Ex isto sequitur quod nulla est lex humana hoc praecipiens. & patet hoc: quia nescis illam legem doce re. De his autem quae non sunt & non apparent, idem est iudicium.
⁋ Secunda conclusio: laicum communicare sub vtraque specie non est de iure diuino. probatur. quia dato opposito, sequitur haec conclusio. Tota ecclesia demptis Bohemis aberrat: & in mortali peccato de cedit continuo, & decessit a tot diebus vt nesciatur de principio: & nullus adultus decedens fuisset saluatus, quae nefas est concedere. Quia sequatur patet sic. per aduersarios, homines tenentur communicare sub vtraque specie: quod tamen non fecerunt. quod hoc a longissimis annis sit obseruatum, patet. quia hoc non legitur: nec de modo seruandarum specierum dandarum laicis, necessarium tamen fuisset ecclesiae super hoc prouidere aeque ac super ministris & aliis hoc sacramentum contingentibus: quod nullo modo legitur. Secundo arguitur. nihil debet asseri esse de iure diuino nisi constet per quem modum sit de iure diuino: sed non constat quod laico sit praeceptum sumere sub vtraque specie, quod probatur: quia non ex facto Christi apostolos communicantis sub vtraque specie. Nam primo / illi erant sacerdotes. Secundo / sacerdotes non habent illud ex praecepto diuino plus quam alii: sed solum praecepto humano: vt patet de consecra. dist. ii. c. Comperimus. Tertio. hoc potest admitti vel imponi paruae & prudenti multitudini quemadmodum erant apostoli, & non omnibus nunc Quarto. facta Christi non sunt lex obligatoria: alioquin essemus obligati facere miracula. Postremo. Actuum. ii. legimus de conversis ad fidem per apo stolos. Erant autem perseuerantes in doctrina apostolorum & communicatione & fractione panis. vbi nulla est mentio de speciebus vini.
⁋ Contra priorem conclusionem arguitur. Presbyteri comunicant sub vtraque specie: ergo & laici sub vtraque specie communicare possunt per legem aliquam statutam.
⁋ Respondetur. consequentia est nulla. Presbyteri enim sunt cultui diuino mancipati: & le multi mali sint: plurimum tamen sunt plebe prudentiores: & vasa sua ad hoc officium habent deputata: vt sunt calices. ista autem non possunt reperiti in tota multitudine: nec esset rationabile dare legem quod prudentes omnes sub vtraque specie communicarent: nam quilibet putaret se tam prudentem quam socium suum.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur per illud quod Ioannis. vi. scribitur. Amen amen dico vobis. Nisi manducaueritis carnem filii hominis & biberitis eius sanguinem: non habebitis vitam in vobis.
⁋ Respondetur. sermo est illic de manducatione spirituali. Secundo dicitur / quod si quis sumit sub specie panis: manducat carne & sanguinem.
⁋ Secundo arguitur. sequeretur quod Bohemi / Graeci, & alii communi cantes suis laicis Eucharistiam sub vtraque specie: in hoc tenerent haeresim: & per consequens essent haeretici.
⁋ Respondetur. si isti praefati dicant esse de iure diuino quod quilibet laicus sumat Eucharistiam sub vtraque spe cie: iam tenent haeresim. & si cum pertinacia hoc tueantur sunt heretici, non enim minor est haeresis dicere ali quid esse de iure diuino: quod non est de iure diuino qui negare aliquid esse de iure diuino quod est de iure diuino. Et propterea Ioannes Hus, & Hieronymus de Praga, in concilio Constantiensi cremati sunt. Esto etiam quod non dicant illud esse de iure diui no: quia tamen nolunt recipere traditionem rationabilem ecclesiae: sed inniti volunt proprio sensui: sunt inobedientes & schismatici.
On this page