Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

SEcundo quaeritur cirta hanc distinctionem quartam decimam: an per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur. Declarabitur vnus terminus. postea conclusiue glrespondebitur cum impugnatione. Poenitentia quaestione praecedenti quo ad rationem termini tacta est pro vna acceptione. lterum dicitur, quod poenitentia capitur duobus modis. Vno modo vt est virtus. de qua acceptione loquuti sumus. Secundo modo capitur poenitentia pro sacramento: & vocatur poenitentia sacramentum, nec talis modus loquendi quicquod alii dicant) est nugatorius. licet superius quidi tatiuum immediate iungatur sine connexione suo in feriori: quia additur ad tollendam amphibologiam. Hoc dixerim propter illos qui lepidissimas orones appositorias temere condenant.

⁋ Sed quae entitas sit poenitentia sacramentum, in primis videndum est. Et quia de ratione sacramenti est: quod sit sensibile signum: qui est connotatio principalis illius termini sacramentum: ideo poenitentia & qualibet species sacramenti debs distincte idem connotare. & oportet dicere quod est hodo poenitens: presbyter, & verba: sed accommodatius dicitur esse verba propterea vt videatur quae entitas sit non ponam quiditatiuum genus in definitione, puta hunc terminum sacramentum. Magister secundo capitulo huius, conformiter loquens dicit. Poenitentia exterior est quae est sacramentum. interior est virtus mentis. loquens de poenitentia virtute, & poenitentia sacramento: & innuens poenitentiam sacramentum debere esse sensibile signum. Sic itaque definitur.

⁋ Poenitentia est verba certa prolata a sacerdote iurisdictionem habente cum intentione debita / significantia poenitentem solui a peccatis. Verba ponuntur loco generis: & tantum valent quantum voces. Signanter loco generis quia est terminus denominatiue superior. nam omnis poenitentia est verba: sed non ecouerso. sed illa est accidentalis praedicatio. connotatio enim huius termini poenitentia est extranea respectu huius termini verba. vt patet ex particulis positis in eius definitione. reliquae particulae ponuntur loco differentiae. Dicitur (certa) quia non omnia sufficiunt. & sunt ista. absoluo te ab omnibus peccatis tuis: vel peccatis tuis. quia si ab vno mortali absoluo: ab omnibus secundum legem dei positam absoluo. & ego absoluo te ab omnibus peccatis tuis In nomine patris & filii & spiritus sancti. Reliqua autem verba ponuntur loco orationis: quare non oportet dicere. absoluo te a sententia minoris excommunicationis si indigeas Illa enim verba non sunt ita praecisa vt in sacramen to baptismi vel eucharistiae. Dicitur (a sacerdote) quia non sacerdos non potest absoluere. Nam Ioannis xx. dictum est apostolis. Quorum remiseritis peccata. &c. quibus praesbyteri succedunt quo ad hocAdditur (iurisdictionem habente) quia sententia lata a non suo iudice nulla est. si. n. alter sacerdos absoluere tentauerit nihil facit. Dicitur ( cum intentione debita) hoc est: sacerdos intendit facere quod mater ecclesia intendit, scilicet ministerialiter auctoritate Christi absoluere.

⁋ Ex ista definitione infero corollaria. Primum est. haec est disparata, poenitentia est poenitentia, capiendo a parte subiecti pro virtute: & a parte praedicati pro sacramento.

⁋ Secundo se quitur quod habent connotationes impertinentes. Nam poenitentia sacium supponit pro verbis connotando quod proferantur a sacerdote iurisdictionem habente. de poenitentia autem virtute quaestione praecedenti loquuti sumus.

⁋ Tertio sequitur. quod quando dicimus, peccata sunt materia sacramenti poenitentiae: vel homines peccatores: ibi materia non capitur pro materia ex qua: sed circa quam Quocirca multi inaniter se fatigant quaerendo: an peccata sint materia poenitentiae: an homines confitentes. Di co quod ambo sunt materia poenitentiae: quia circa illa exercetur poenitentia sacramentum.

⁋ Quarto se quitur quod sacramentum poenitentiae non componitur ex materia & forma. nisi velis dicere quod voces sunt aer. sed loquor cum vulgo loquentibus quod voces sunt. accidentia in aere. nullum enim accidens componitur ex materia & forma metaphysice. sensibile autem verbum est materia. & quia requiritur intentio praesbyte ri quae est spiritualis: rationem formae participat: non tamen componit vnum hoc aliquid cum verbis. Patet istud. i. qui. i. Accedat verbum ad elementum & fit sacramentum., quod circa principium baptismi trifariam expositum est, quae expositiones nostris dictis astipulantur.

⁋ Quinto sequitur quod contritio non est pars poenitentiae integralis poenitentiam componens, contriio enim nihil aliud est qui poenitentia virtus: quae est accidens in anima. poenitentia autem sacramentum est accidens in aere. Nec est pars subiectiua secunde intentionali ter: sed est pars poenitentiae ad hunc sensum: quod poe nitentiae praesupponitur ad hoc vt poenitentia sacrium suum effectum causet puta gratiam: non sicut causa proprie dicta: sed sicut causa sine qua non. & sic participat conditiones partium. totum enim nequit esse sine partibus: sed eas praesupponit, & quae sunt priores natura toto. sic poenitentia sacium contritionem, confessionem in voto, pariter & satisfactionem praerequirit in peccatore qui satisface re habet: quia sine illis poenitentia nihil valet. Poenitentia tamen interdum collectiue capitur pro illis tribus. & sic poenitentia virtus est pars poenitentiae: sicut lapis est pars cumuli.

⁋ Sexto sequitur quod frequenter est sacra mentum poenitentiae sine gratia: vt in non habente poenitentiam virtutem. Et sic patet quod aequiuoce capitur pnima quando dicitur. Magdalena est poenitens: psbyter iiungit poenitentiam: & praesbyter absoluit virtute prniae.

⁋ lstis notatis respondetur pro conclusiones. Prima est. vere poenitens ante sacramentum poenitentie acquirit remissionem suorum peccatorum, probatur ex quaestione praecedenti. quamprimum enim aliquis habet displicentiam de suis peccatis paratus facere emendam de eis propter deum, remittuntur ei peccata sua & infunditur gratia.

⁋ Secunda conclusio. virtute poenitentiae sacramenti, confitenti per verba sacramentalia confertur gratia poe nitentialis. Probatur conclusio. Omne sacium nouae legis confert gratiam virtute operis operati in capace: sed dispositus transiens ad confessione dolens de peccatis est huiusmodi. igitur.

⁋ Tertia conclusio. sacramentum poenitentiae nullo modo delet peccatum probatur sic. vel transiens ad confessionem prius dolet qui sacerdos applicet sacramentum: vel simul. vtroque autem istorum dato peccata delentur per poenitentiam virtutem. si eim non doleat de peccatis, poenitentia sacium ea non delet, quod patet. quia baptismus non delet peccata actualia com missa sine dolore praeuio. ergo nec a fortiori poenitentia sacirum. assumptum supra patuit in materia baptismi. & Magister Senentarum tenet. xviii. dis. huius quamti cap. vi. vii. &. viii. & doctores plerique.

⁋ Ex his conclusionibus iterum infero corollaria. Primum est. vtile est nimis detestari peccata perpetrata: & potis simum quando homo facit aliquod opus bonum moraliter, quod alioquin esset meritorium, quoniam si in peccato mortali ppus faciat, perdit meritum: quia opus est mortuum.

⁋ Secundo sequitur quod celebrans, dices horas, vel simile faciens in quouis alio opere bono, debet in primis sua peccata plangere propter deum: & velle propter deum facere illud. Et hoc sollicite debet dici prdicando po tulo: quia plurimi existimant se esse in peccatis post illa perpetrata quousque confiteantur sacerdoti: quod fal um est.

⁋ Tertio sequitur quod poenitentia sacramentum non est secunda tabula post naufragium quo ad re missionem culpae: sed bene quo ad remissionem tota is poenae vel partis eius, & ad collationem gratiae virtute operis operati. Dixi(sacramentum) quia poenitentia virtus est secunda tabula post naufragium quo ad remissionem culpae.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. In nullo gradu homo tenetur habere contritionem, ex uaestione praecedenti: ergo non tenetur habere contritionem Arguatur sic in forma. nullum gradum contritionis tenetur peccator elicere. quaelibet contritio est aliquis gradus contritionis, ergo nullam contritionem tenetur quis licere. consequentia tenet in Celarent ex parte me dii distributi. Maior patet per dicta in quaestione praecedenti quod non requiritur mora temporis nec gradus. Et minor patet. quia quaelibet pars formae est gradus: vt capimus: non enim accipitur gradus pro parte aliquota determinata, pro octaua nona vel decima: quia iam minor est falsa in illo sensu. Forte concedis consequentiam, antecedens & consequens: sed hanc negas, non requiritur com tritio in gradu ad delendum peccatum. Contra. ante dictum est quod idem valet dicere: requiritur contritio ad delendum peccatum: & contritio requiritur ad delendum peccatum: ergo illarum contradictoriae aequiualent.

⁋ Respondetur concedendo conclusionem in celarent: sed haec conditionalis est vera: si peccatum perpetratum deletur: opus est contritione: in sensu quo ante concessimus quaestione praecedenti.

⁋ Sed contra illud arguitur. sequeretur quod quaelibet contritio poenam & culpam de leret: consequens est falsum: ergo & antecedens. falfitatem consequentis probo. quia alioquin ecclesia supuacanee imponeret poenitentiam, saltem non esset aliquo modo necesse. sed quod sequatur, patet. capio contritionem intensam vt quatuor vel vt duo: centesima pars vnius gradus per te sufficit ad delendum peccatum: ergo mutat poenam eternam in temporalem: sed supersunt viginti partes contritionis similes: ergo illae possunt tantudem facere: sed minor est poena debita post mutationem aeterna in temporalem, quam poena aeterna quae per vnam partem contritionis tollitur. hoc est. minus est tollere poenam quam culpam. ergo reliquae partes graduales contritionissufficiunt pro poena. immo millesies pro simili poena quamuis duraret ad diem iudicii vsque ergo superuacanee iniungitur poenitentia. vel non quaelibet pars contritionis sufficit ad delenda peccata, contra dicta. Aut dicatur sic si velis. Vel contritio successiue producitur: vel in instanti. Si secundum signetur intensa vt duo. vna medietas eius pecca tum tollit: ergo quaelibet alia pars similiter. sed partes sunt infinitae: ergo ab infinitis partibus tollitur peceatum. Si dicas, a totali contritione & non ab aliqua parte. Contra: medietas eius vel octaua si esset seorsum, tolleret illa peccata meritorie: hoc est deus per illam contritionem tolleret: & non est minoris valoris in tota quam separati: ergo virtute vni partis tollitur peccatum. Si successiue: apparen tius argumentabor sic. quacunque contritione data ante illam peccatum est deletum: quia ante omne contritum esse, est contritum esse vbi est successio: sicu ante omne moueri est moueri. vi. Physico. ergo non datur contritio tollens peccatum.

⁋ Responi detur negando consequentiam, quod scilicet quaelibet contritio poenam & culpam tolleret. Et ad probationem dicentem quod vna medietas tollit peccatum dico quod culpa a tota contritione, & qualibet eius pat te tollitur, quando in instanti producitur. quia aequa lis est ratio in toto & in parte: & in magna parte, & parua. Idem est iudicium quando successiue elicitur: quia culpa remittetur ratione totius actus: & ratione partis praecedentis. hoc est, inceptionem actus versus. licet ratione nullius partis proportionalis actus, finem versus deleatur culpa. Si vero ponatur minimum naturale contritionis, homo potest aliter procedere: sed non est necesse illud ponere. Nec sequitur. vna pars contritionis totam culpam tollit: ergo & totam poenam. In agentibus enim naturalibus non semper auferens maius: minus au fert. Nam calor frigus corrumpit: non tamen humiditatem vel siccitatem. Illa autem maxima tenet quando effectus corrumpendi sunt eiusdem speciei specialis simae. si igitur ita est in agentibus naturalibus: multo magis in agentibus liberis. semper enim contritio maioris peccati vt nosti, plus tollit de culpa, quia maiorem culpam. patet de mortali & veniali: & de duobus mortalibus maiore & minore. vbi enim superabundat delictum superabundat misericordia. & similiter vnus actus meritorius meretur maius praemium concomitans quam alter. hoc est remissionem poenae: vt manifeste videre licet in indulgentiis vbi pro certa summa est completa absolutio pro peccatis imparibus. Deus igitur vt patet, plus remittit pro parua contritione quando culpam remittit: quam quando remittit poenam pro actu contritionis aequaliter intenso.

⁋ Contra. ex isto sequitur quod aeque intensus dolor requiritur ad deletionem furti simplicis ac vxoricidii vel matricidii vel incestus, consequens est falsum: ergo & antecedens. Et quod sequatur perspicuum est ex dictis. falsitas consequentis patet. Na poenae debent aggrauari secundum quatitatem delicti xxiiii. qui. i. Non afferamus. modo contritio est poena. & pro fornicatione cum religiosa magna poena imponitur.

⁋ Respondetur, non sequitur quod aeque intensus dolor requiritur pro magno peccato & paruo: cum nullus requiratur vt dictum est. Sed quia con ditionaliter argumentum forte intelligit: ad rem respondendo distinguo. vel quo ad intensionem gradualem: & sic transeat. vel secundum specien essentialem: & sic negatur. istae enim nolitiones: nolo peccatum furti fuisse perpetratum a me: nolo peccatum homicidii fuisse perpetratum a me: quae realiter sunt detestationes, specie essentiali distinguuntur: & secunda nolitio distinguitur specie a prima: quia habet aliud obiectum. istae autem detestationes sunt poenae identice, si loquaris de tristitia quae est etiam poena nolitionem naturaliter sequens. sed an sit eiusdem speciei dubium est, quamquam enim causae producti uae specie differant: non oportet effectus specie differre, quod patet de calore a sole & igne producto. nec tamen oppositum potest ostendi: puta quod sint eiusdem speciei, nec est multum vtile insistere ad hoc suadendum.

⁋ Cum toto isto dico quod peccator debet plus detestari peccatum maius quam minus & maior poena exterior est assumenda pro maiori peccato. iuxta illud Deutero. xxv. Pro mensura peccati erit & plagarum modus. & Apocalyp. xviii. Quantum glori ficauit se & in delitiis fuit: tam tum date illi tormentum & luctum. Et cum dolor sit partialis poena: potest rationabiliter plus dolere: sed quod teneatur intensiue non oportet: cum quilibet sufficiat: & potest capere alias poenas pro poenitentia inflicta. Vel sic. quis plus dolet appreciatiue de gradi delicto quam pusiilo, quemadmodum viator pius appreciatiue deum diligit (licet non gradualiter) qua patrem: dolor tamen sensualis de amissione patris est maior quam de peccato perpetrato: sed non rationalis: quia vnumquodque facilius mouetur a proprio motore quam extraneo: cum vires sensitiuae moueantur a propriis obiectis sensibilibus: vt vulnere vel morte amici etiam mouentur a propriis motoribus, vt tactus a calore vel frigore. quando autem mouentur ex redum dantia virium superiorum: hoc est a voluntate sensualitatem mouente: mouentur ab extraneo motore. Sed rationalis dolor est maior de peccato qua de patre. Nam qui plus amat patrem quam me, non est me dignus. dicit Christus. Elemus etiam & emittimus lachrymas experientia teste interdum inuiti: inter dum nolentes a. peccatum fuisse non flemus. In super tristitia potest esse ita magna vt desiccet & fletum impediat: sic vt homo fsere non possit. aliqui aute foeminei & molles carne, vel ex habitu ingenito facile fient. immo plerumque post foecundos calices flet qui ante fiere nequibat. Etiam stat dare lachryma tionem in oculis vnius & non alterius qui aequaliter mouentur a motoribus extraneis: hoc est superioribus causis secundis: puta a voluntate peccatum detestante. Deus enim vni largius porrigit lachrymas quam alte ri ne in via deficiat. sicut pia mater filium tenellum domi nutrit: & alium magis dilectum in hyeme mittit ad campos. Qui autem fletum in detestatione peccatorum habere potest continuet: is enim suauius hortum animae irrorat qui Nilus aegyptum. & si non habeat clamet cum propheta. Quis dabit capiti meo aquam & oculis meis fontem lachrymarum? Hiere. ix. Roga dominum vt silicem cordis tui percutiat & fiuant aquae. nunquam tamen debet esse lachrymatio vel corporis castigatio ad corruptionem vel ad indispositionem subiecti. hic dicit Apostolus ad Roma. xii. Rationabile sit obsequium vestrum. Et licet Sortes fleat de patris morte & non de peccato perpetrato: slat Sontem tamen plus nolle secundum quam primum. & hoc cognoscitur quando firmiter in animo proponit vt proponere debet. Si autem detur ei optio amittendi bona omnia creata: vel deum offendendi: primum est accipiendum secundo relicto. Et licet homines cuncta quae habent, dent pro sua pelle: si occutrat ei in mentem, an vellet pati mortem potius quam committere veniale: debet potiue velle mortem subire. sed propter horrorem & conscientiam remurmurantem non expedit talibus casibus anc pitibus immorari: & potissimum in particulari: quia in particulari plus mouent terribilia quam in vniuer sali. citius eni homo assentitur se velle pati quancumque poenam in vniuersali de nulla determinate cogitar do, quam applicando se ad vnum particularem cruciatum terribilem. plus enim horremus dolium feruentis olei Ioannis: vel craticulam Laurentii: vel decoriationem Ba tholomaei in particulari quam poenam in vniversali quantancumque. sicut homo plus mouetur cogitando de luxu particulari cum hac formosa muliere: quam de luxu cum muliere in coni Proponat tamen vbi aliquid tale occurrit gratia dei fretus in posterum cauere ab omni peccato secundum suam fragilitatem & prout deus largietur.

⁋ Forte dicis. Berta renetur nolle hanc fornicationem fuisse: ergo tenetur nolle hunc filium fuisse, demonstrando Magistrum Sententiarum vel Rolandum vel aliquem in adulterio vel fornicatione genitum, reipublicae admodum vtilem. consequens inconvenit. patet consequentia quia sine hac fornicatione non fuisset hic genitus.

⁋ Respondetur, consequentia est nulla: quia non oportet ad no le causam nolle effectum. sed Berta debet nolle ei esse hoc modo genitum per fornicationem. Odio habentes modum faciendi & peccatum: diligamus substantiam-

⁋ Secundo principaliter arguitur. contritio & peccatum num quam sunt in eodem subiecto: siue contritio successiue siue subito eliciatur: vt ex dictis liquet. ergo vnum non tollit aliud.

⁋ Responde, tur, consequentia est nulla: quia scientia actus, opinionem actum sibi oppositum e medio tollit: & tamen non se compatiuntur in quibuscunque gradibus in eodem passo. sic in proposito. licet non sit omnino idem: cum in vno sit corruptio & generatio naturalis: in alio non imputabilis amplius ad culpam ratione contritionis.

⁋ Tertio arguitur: aliquod est peccatum mortale quod non potest deleri per poenitentiam sacramentum, nec per contritionem: ergo male dictum est, consequentia claret. assumptum probatur de finali impoenitentia illud enim peccatum non potest deleri per poenitentiam. quod probatur: quia dato opposito quod deleatur, iam non est finalis impoenitentia contra hypothesim: quia capio finalem impoenitentiam vnius reprobi. si doleat, non das finalem impoenitentiam. igitur.

⁋ Prae terea peccatum mortale rationabiliter fit: ergo no deletur per detestationem. consequentia est bona. assumptum probatur. bene sequitur. Sortes poenitet: ergo Sortes peccauit. sed antecedens est rationabiliter volitum a Sorte: ergo & consequens. Fortasse dicis: & ita dicendum est. cosequentia est nulla, quemadmodum non sequitur. haec consequentia est bona: & anteceden est scitum: ergo & consequens: sed oportet addere: & scio consequentiam esse bonam. Contra. illo dato habeo propositum. Nam oportet dicere quod haec consequentia est a me volita esse bona. modo pono quod Sortes velit hanc consequentiam valere. Sortes poenitet: ergo Sortes peccauit.

⁋ Respondetur ad primum per propositiones. Prima est. de peccato finalis impoenitentie Sortes potest po nitere.

⁋ Secunda est. impossibile est Sortem poenitere de peccato finalis impoenitentiae.

⁋ Tertia. Sortes non potest poenitere de peccato finalis impoenitentiae. Voco autem peccatum finalis impoenitentiae quando homo decedit in mortali pronunc. quia ille est vnus modus loquendi. de hoc dictum est in secundo.

⁋ Prima propositio probatur. capio hanc volitionem. volo finaliter dece dere in mortali peccato. arguitur sic. Hoc peccatum possum detestari: hoc peccatum est vel potest esse peccatum finalis impoenitentiae: igitur de peccato finalis impoenitentiae possum poenitere. consequentia tenet ex positorie: & antecedens claret: ergo consequens non debet esse dubium. Secunda propositio probatur. quia data eius opposita vel saltem repugnante: possibile est poenitere de peccato finalis impoenitentiae: cum illa sit modalis composita: oportet partes dicti conuenire inter se pro eodem tempore adaequato: vel quod eis non re pugnet. loquor lege stante. modo hoc est falsum. ex prima namque conclusione patet: quod quam primum homo poenitet, non est peccatum: ergo non est peccatum finalis impoenitentiae. a superiore ad inferius negatiur cum distributione superioris. Tertia propositio non est eadem cum secunda. nam prima est modalis diuisa: saltem loco illius vulgo capitur: & per hoc differt a secunda: sed quia quod ponitur a parte subiecti in prima, ponitur a parte praedicati in tertia: propterea est alia appellatio. & eius de inesse est haec: Sortes poenitet de peccato finalis impoenitentiae: quae implicat lege stante nam quando poenitet: non est peccatum finalis impoeniter tiae: nec vnquam erat peccatum finalis impoenitentiae. secus est de inesse istius. de peccato finalis impoenitentiae Sortes potest poenitere. Ex his potes argumentu in forma soluere.

⁋ Ad aliud nego quod peccatum mortale rationabiliter fit. Et ad illam cosequentiam. Sortes poenitet. ergo peccauit, concedo quod sequitur capiem do peccatum sicut accipimus: & quod antecedens rationabiliter fit: sed non oportet quod consequens rationabiliter fiat nisi consequentia sit rationabiliter volita: quod est falsum, esto bonitas consequentiae sit volita

⁋ Quarto arguitur probando quod peccatum non possit deleri per poenitentiam: & hoc triupliciter. Primo non possum poenitere de peccato, quam primum enim poeniteo de aliquo peccato: puta a. vel. b. ipsum deletur coram deo. ergo non est dabile instans in quo habeam veram poenitentiam respectu peccati. nam bene sequitur. ego habeo poe nitentiam de peccato meo: ergo peccatum meum est. alioquin das mihi modum sustinendi quod possim poenitere de chimaera: quod diceret nemo.

⁋ Secundo. peccatum meum non fuisse est impossibile. Nam. vi. ethi. laudat Arist. hoc dictum Agathonis Hoc solo priuatur deus: ingenita facere quae facta sunt. nemo autem tenetur ad impossibile vel ad illud cuius oppositum est necessarium. sed sic est de quolibet prae terito vero ex futuro contingente non dependente, si ne distributione. igitur.

⁋ Praeterea tertio. poenitentia habet peccatum pro obiecto. ergo non est actus bonus: nec per eam deletur peccatum. Hinc quarto ethi. dicit philosophus quod verecundia non est virtus: quia est circa turpe.

⁋ Respondetur ad primum concedendo quod quam pri mun habeo poenitentiam de peccato: ipsum iam non est peccatum. nam poenitet ampliat & importat actum voluntatis. sicut haec est concedenda. vellem habere centum scuta: quamuis nulla essent. sic liberalitas plerumque inclinat me ad dandum denarium siue sit in bursa siue non, nec sequitur quod possim poenitere de chimaera. Etiam actus qui erat peccatum potest esse in voluntate, & non esse peccatum.

⁋ Ad aliud, dubium est quomodo doleo de peccato tenendo quod ad praeteritum nulla est potentia. vindicare enim peccatum commissum non est impossibile. sed de detestatione peccati est difficultas: scilicet nolle peccasse. Nam ista. a. peccatum meum fuit, est necessaria per accidens: quia propositio de praeterito vera non depedens ex vna de futuro contingenti sine distributione: ergo sua contradictoria est in possibilis saltem per accidens, quomodo igitur obligor ad velle a. peccatum meum non fuisse, vel ad nolle a. fuisse. Probabile est quod non possum vllo modo habere volitionem categoricam prosequutiuam respectu imposi sibilis cogniti talis: licet possim habere quoddam velle desideratiuum: volendo illud esse possibile: vel velle optatiuum categoricum. & opinor Aristotelen Tertio Ethicorum ita sensisse: cum dixit. Voluntat est impossibilium: electio autem non. Ex primo membro cum vno noto sequitur quod non possum velle condi tionaliter notum mihi ipossibile. volitio enim conditio nalis non tenet nisi extante conditione vt in materia de matrimonio saepiuscule dicitur. modo homo non vult conditionem impossibilem poni loquendo de vo litione prosequutiua. lstud alibi latius deducere pro pono. sed quatum attinet ad hoc argumentum, concedo quod quis obligetur ad impossibile per accidens, & deus hominem ad hoc obliget: vt in casu argumenti, num quam tamen ad impossibile simpliciter. Secundo homo potest illud nolle si sit possibile.

⁋ Ad tertium respondetur negando quod habeat peccatum pro obiecto. quamprimum enim est poenitentia: actus desinit esse peccatum. & quamuis duraret per tempus ( vt aliqui existimant) distinguo quod peccatum sit obiectum poeniten tiae: vel ipsum nolendo: & sic concedo. & talis actus est bonus ac meritorius. & sufficienter eluitur litera Aristotelis de verecundia. fruitio enim interdum habet peccatum pro obiecto partiali: vt huius nolitionis: nolo peccatu propter deum, deus & peccatum sunt obiectum & ista nolitio est fruitio respectu dei, licet vsus re spectu peccati. & data opposita opinione, peccatum meritorie est obiectum totale nolitionis. Vel ipsum volendo. & sic nego: immo esset peccatum, non tamen negandum est quin cum habitu poenitentiae stet peccatum mortale. Sed de actu intelr ligenda sunt haec quae diximus. Vbitatur: sub qua virtute conti Aneatur poenitentia. Respondeo. poenitentia virtus non est species specialissima: sed subalterna satis excelsa in arbore. aliqua enim est castitas: aliqua iustitia. exemplum primi. nolo me luxuria diffluxisse, nolitio enim qua quis non vult luxuriari, est castitas: sicut volitio qua quis vult sei uare suam castitatem. exemplum secundi. quando homo tenetur poenitere. volo poenitere propter praeceptum superioris de peccato meo. Semper autem velle bonum & nolle malum ad eandem virtutem spectant dummodo sit idem obiectum propinquum: vt in exemplis datis circa iustitiam & castitatem. Nec obstat quod iustitia sit ad alterum: quia ego me habeo ac si alius esse ad inflictionem poenae: & accidit quod puniam me ipsum. quilibet enim potest licite punire peccatum cui deus commisit officium: modo cuilibet deum offendenti concessum est illud peccatum detestari, & ipsum peccantem punire conformiter ad dictamen prudentiale. Si dicas. poenitentia virtus est habi tus bonus & virtus: ergo Christo attribuenda. consequentia est nulla, quod patet de fide & spe in materia tertii: multo magis de hac virtute. Vnde nec Christo: nec beatae virgini poenitentia virtus vel eius actus infuit. licet enim sint boni actus: tamen dicunt statum imperfectum: scilicet hominem corruisse. Quamuis autem Christus doluit de peccatis alienis, non sequitur propterea quod poenitentiam habuerit de qua loquitur Dauid petes. Ab alienis parce seruo tuo. intellexit enim de peccatis contractis a praua sodalitate & de suo proprio. Non certo an angeli possint tales actus elicere: si peccassem detestarer propter deum: & an esset poenitentiae actus. cum enim nomina significent ad placitum: potest dici requiri vt homo deliquerit.

⁋ Dubitatur secundo. an poenitentia sit iterabilis. Et tertio an quis possit satisfacere deo pro peccato.

⁋ Ad primum istorum dicitur quod sic. patet. Dauid peccauit cognoscendo Bersabeam. ii. Regum xi. Idem patet de homicidio Vriae: & testante propheta Nathan dimissum est ei peccatum. postea tamen peccauit in numeratione populi. Idem patet de in numeris aliis. Constat autem quod contrarium asserere in haeresis sine apparentia. Dicitur enim Lucae. vi. Estote misericordes sicut pater vester misericors est. sed nobis imponitur modus misericordiae ad proximum vt ei peccatum remittamus non solum septies sed septuagesies septies. Matthaei. xviii. vbi ponitur nu merus determinatus pro numero indeterminato. Patet etiam illud Ezechielis. xviii. In quacumque hora &c. Si dicas. facilitas veniae est causa delinquem di. hoc est verum. sed semper pro quolibet peccato exigitur poena. Nec valet aliorum consequentia, non legitur quod Christus vnum aegrotum bis curauit corporaliter: ergo nec spiritualiter. prout dicitur de poenitentia distinctione tertia. Item frequenter domi nus liberauit multos a simili aegritudine. Nam plures caecos illuminauit: leprosos plures mundauit. ergo figuratur quod Christus ab eodem morbo fre uenter curauit. stem locus ab auctoritate negatiue non valet vt est hic: cum hoc verbum legitur negatur. Et licet forte ita sit: quod non curauit eundem pluries: cum tamen aegrotum curauit: eum ad latitudinem bonae complexionis reduxit. Argumenta etiam metaphorica parum roboris habent. Hio autem de poenitentia interiori loquutus sum. Da uid enim non tenebatur vocaliter confiteri. Sed solennis poenitentia non debet iterari quae datur pro peccatis totam rempublicam commouentibus. quae autem sit illa, patet. l. distin. c. In capite quadragi simae. sed illa iam abiit ab vsu. aliqua enim congruunt pro vno tempore, quae non quadrant pro alio. Nec laudanda est poenitentia publica quam aliqui sacerdotes imponunt parentibus quorum filii inter dum occiduntur ex culpa occulta parentum. for te est leuis culpa: & interdum sine eorum culpa do mi moriuntur: vt si presbyteri faciant parentes in camisia circuire ecclesiam. quod non est approbam dum.

⁋ Ad tertium dico quod ista aequalitas potest dupliciter attendi: vel considerando valorem absolutum rei ad rem. & haec est aequalitas proprie dicta: vel secundum acceptationem diuinam: hoc est secundum legem ordinatam, reddendo quod est nobis possibile & requisitum a deo. Primo modo non possumus satisfacere: nec dare aequiualens: cum crimen crescat a magnitudine obiecti offensi. v. ethi. vbi Aristoteles Pythagoricos reprobat propter legem contrapassi. Item parentibus, diis & magistris nemo potest referre gratiam ad condignum. viii. ethico. homo enim accipit a deo es se corporale & spirituale: & ab ipso dimittitur no bis culpa. in quorum beneficiorum nullo potest homo reddere deo aequiualens. Nec valet absolu te currere ad passionem Christi. licet enim Christus non passus fuisset: fuissent dimissa peccata, non tamen nego quin de lege passio Christi deo patri oblata, sit partialis causa & meriti & veniae nobis de culpis collatae. Et licet omnia quae habemus dei sint. i. Paralipo. xxix. Tua sunt omnia domine: & quae de manu tua accepimus dedimus tibi. & Apostolus dicit. Quid habes quod non accepistis tamen actus aliquos nostros accipit ad impletionem praeceptorum: & opera consilii ad remissiones offensarum ex sua benignitate & lege iam post ta. Licet ergo reddere nequeamus valorem rei ad rem: possumus tamen secundum acceptationem diuinam satisfacere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2