Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
1

IN ista decimaquinta distin ctione quaeram nonnulla. Primo, vtrum quis possit satisfa cere existendo in octo mortali. Se undo, an opus sa tisfactorium sit aequa meritorium ac non satisfactorium Pro primae quaestio IInis elucidatione: declarabitur ratio termini (satisfactio. postea ad itulum quaestionis respondebitur. Satisfactio sic definitur.

2

⁋ Satisfactio est volitio efficax reddendi aequalens pro expiatione peccati alioquin indebitum. Volitio ponitur loco generis. relique autem particulae ponuntur loco differentiae. Dicitur ( efficax) quia si non fuerit imperatiua operationis exterioris: non est sufficiens sed inefficax: dummodo non sit impedi mentum. Dicitur ( reddendi aequiualens) quia si minus: non est satisfactio. si magis eroget: iam dat aequiualens: licet non praecise. sed non capitur aequiualens secundum strictum rigorem: quia si sic: deo nemo pro of fensa posset reddere aequiualens. loquimur ergo secundum legem statuta. Dicitur (alioquin indebitum quia peccator est alicuius debitor cuius non est imnnocens: & satisfacere non potest peccator per opus ad quod alioquin tenetur secluso peccato: vt paulo in ferius amplius patebit. Etiam haec definitio restitutioni convenit. nam si abs te abstuli centum: teneor ti bi reddere aliquid puta centum, quae alioquin redde re non tenebar.

3

⁋ Ex hac definitione corollaria in fero. Primum est. satisfactio impntiarum non capi tur actiue neque passine: sed abstractiue. actiue enim est homo satisfaciens: passiue autem peccatum vel res pro qua est satisfactio. Secundum corollarium. qui abstu lit omnes diuitias Croesi regis Lydorum, nihil habens dummodo habeat volitionem sufficientem, satisfacit. patet per definitionem. Tertio sequitur. quod frequenter adimplens poenitentiam iniunctam non satisfacit in to to pro poena debita. hoc patet: quia stat quod non dei aequiualens secundum legem dei ordinatam: propter ei rorem clauis. Quartum corollarium. oratio, eleemosy na, & opera exteriora, vt peregrinari, percutere pe ctus pro peccato, non sunt satisfactiones nisi aequi uoce, prout sunt actus imperati ab illa volitione intrinseca.

4

⁋ Explicata ratione nominis satisfactionis: ostendetur in quo sensu procedat quaestio Et propterea notabis quod licet titulus quaestionis, quia in ea ponitur gerundium, possit exponi per dum, sivel quia: de hoc tamen non est mihi curae. Sed theolo gice loquendo titulus quaestionis potest habere duos intellectus. Vnus est: an quis manens in mortali pos sit reconciliari deo de alio mortali: vel aliis. & ille in tellectus non est dubius in vno sensu. sed proceda mus in sensu composito: pars negatiua est nota secundum legem dei statutam. Probatur per illud vulgare Augustini. Impium est a deo dimidiam sperare veniam. Aegre namque homo remittit tibi vnam offensam contra se factam, te perseuerante & manente in alia. sed de homine non refert, nec de absoluto ab vna excommunicatione: & alia ligato: de quo patebit in distinctione. xviii. Aliter probatur. Christus curauit mu tum & surdum: eiecit septem daemonia de Magdaena nullum relinquens: & legionem daemonum a daemoniaco expulit. & apertius patet hic. Iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiet dominus. psal. lxv. lstud autem non prouenit ob connexionem peccato rum inter se: quia potest quis incurrere vnum vel duo non incurrendo alia: sed est voluntas dei non pur gantis vnum peccatum, peccatore manente in aliis. De ve niali autem non est idem. homo enim potest dolere de veniali vno manendo in aliis: quia veniale nec gratiam diminuit: nec ei contrariatur secundum legem. Alius intellectus est vt ponamus in terminis. Sor tes commisit decem mortalia: quae sufficienter detesta tur: & est de illis contritus. presbyter Titius iniun git ei ieiunium decem dierum pro diluenda poena debita. Sortes bene ieiunat primo die: secundo mor taliter peccat, & in mortali manet ad finem decimi diei vsque inclusiue, & ieiunat. iam quaestio est ari satisfecerit pro poenitentia iniuncta: sic vt non sit puniendus in infemo vel purgatorio pro illo ieiunio plus quam si ieiunasset in gratia. Non loquimur de me rito. costat enim quod ieiunando in gratia meritus fuisset, & poenam absoluisset. sed loquimur praecise de satisfactione poenitentiae iniunctae.

5

⁋ Aperto ergo titulo quaestionis in hoc sensu: duae sunt opiniones famatae ad quaestionem. quarum vtraque defensores habet. Priorem tenet beatus Tho. & multi sequuntur. Oppositam doctor Subtilis tenet cuius opinio mihi contra ali os in hac parte placet. licet responsiones aliquae da ri possint ad rationes contra priorem positione adducendas.

6

⁋ Arguit sic conterraneus. prior positio est nimis dura & occasio maioris obstinationis. Praeterea arguitur contra illam opinionem. vel peccatum est huic contrito dimissum: & poena aeterna mutata in temporalem: vel non. primum oportet dare: alioquin peccata dimissa redirent. si ergo iniungatur ipsi ieiunium octo dierum & illud impleat: satisfacit pro poenitentia iniuncta: quia nisi sic, si decedat in peccato tertii diei: non patietur infinitam poenam in infemo extensine pro illo peccato: cum sit commuta ta iam in temporalem. vel oportet dicere quod potest satisfacere pro peccato in peccato existendo.

7

⁋ Responde ret haec opinio primo argumento: quod no est occasio maioris obstinationis sed melioris vitae & maioris cautelae ad praeseruandum hominem sine cuipa. Ad aliquod argumentum diceret quod quando homo detestatur suum pec catum, est ei deletum quo ad poenam conditionaliter, si adimpleat poenitentiam sibi iniunctam in gratia & si non sit in gratia: non satisfacit: quia actualiter remanet inimicus dei. Analogia est. si iudex con mutaret poenam debitam offensae Platonis in valde mitem ea lege vt Plato satisfaciat infra certum tem pus: interea temporis iudicem non offendendo: quem si offendat ante impletionem illius: imputabit totam poenam culpae debitam. sic in proposito facit deus respectu poenae peccato debitae.

8

⁋ Sed contra istud re plicatur. peccatum deletur quiprimum homo dolet, cate gorice, per dictum Ezechieles. xviii. ergo poena aeterna quae debebatur actui commutatur in temporalem. Amplius si peccaret medio tempore poenitentiae & statim post peccatum decederet: pro peccato confesso non pateretur infinitam poenam extensiue: quia sent est tiam quam dedit deus in dimissione: nunquam reuocabit.

9

⁋ Item per hunc modum si quis detestetur suum peccatum, & peccet antequam aliquid de poenitentia adimpleat: aequaliter punietur ac alius qui non detestatus est suum peccatum caeteris paribus. hoc autem non apparet rationabile. Dixi inter arguendum (antequam aliquid de poenitentia adimpleat) quia si Titio iniungatur tempus octo dierum ad ieiunadum: & in fine quarti diei frangat ieiunium vel pec cet: & postea ieiunet aliis quatuor diebus in peccato manens: in subduplo minus punietur quam si nihil poenitentiae adimpleuisset. & causa est quia adimpleuit dimidium poenitentiae in gratia.

10

⁋ Re plicatio illa est soluta, quando enim homo detestatur suum peccatum, poena aeterna non commutatur in temporalem categorice vt dictum est: sed dat de peccatori duplex forum absoluendi se a peccato videlicet in gratia hic: vel alibi in infemo. & si de clinet a foro miti in praesenti: in forum rigidius incidet in inferis. sicut ex culpa priuilegium clericale amittens, in forum laicale acerbius incidet.

11

⁋ Ad aliud quod est ponderandum secundum eorum modum: mirabile est concedere sicut aliqui eorum concedunt, si sint duo cum aequalibus peccatis Soi tes & Plato: Sortes conteratur & acceptet poeniten tiam quam adimplet integre: & Plato non conteratur sed vno peccato aequali peccet cum Sorte: quod isti duo aequaliter punientur in infemo actualiter: & Sorti contritio tunc erit inutilis. Nihil est hoc dicere. est bona de se: tamen non prodest habenti. sic nonsoluerem tenendo positionem illam. Im- mo quaelibet contritio quantumlibet remissa sufficit tollere culpam: & non est possibile habere con tritionem quin habeat partes: aliqua autem pars con tritionis tollit partem poenae debitae, & in omni contritione est opus supererogationis, sicut in dilectio ne dei, nec laboro frustra segregare partem consi lii a parte debita: ergo saltem minus intensiue pu nietur.

12

⁋ Insuper si Sortes ieiunans octo diebus in peccato mortali non satisfecit: tenetur iterum ieiunate & aliam poenam subire. & sic iterum dubitabit in compleuerit poenitentiam iniunctam sine mortali & non habebit finem. Praeterea ex hac via sequitur quod sacerdos potest ei imponere vt compleat poenitentiam in gratia. Dices: quando probabiliter existimat se impleuisse poenitentiam iniunctam in gratia, licet in mortali: absoluitur in foro ecclesiae & coscientiae, sic vt non peccet nouo peccato, sicut existens in mortali sumens Eucharistiam quando probabiliter credit se esse in gratia, secundum multos non peccat: tamen si sic decedat, punietur ac si nihil fecisset. sed si scienter poenitentiam in mortali adimpleuit: tenetur poenitentiam iterato facere in gratia. Nec etiam haec consequentia valet: homo non scit se poenitentiam iniuctam compleuisse in gratia. ergo dubitat se sufficienter impleuisse poenitentiam. vt patet de accedente ad Eucharistiam qui non habet certitudinem euidentiae quod sit in gratia: & tamen non dubitat an sitin peccato: sed habet certitudinem moralem quod sit in gratia. sic in proposito dicetur. Aliqui autem istorum dicunt quod aliqua sunt opera extra charitatem facta quae relinquunt effectus poenales post se: vt eleemosyna: elargitio pecunia rum: iuiunium: corporis attenuatio: & talia opera extra charitatem facta, non oportet omino iterare. si enim postea poeniteat & perseueret: haec valebunt virtute operis operati ex approbatione sacerdotis & ratihabitione. sicut character baptismalis habet suum effectum recedente fictione. Alia sunt quae non relinquunt aliqua poenalia: vt oratio: ieiunium: &c- quae oportet iterare: & satisfactio per illa in morta li nullo modo est satisfactoria. lstud nihil est. Nan eleemosyna data forte affert voluptatem. & aliqui post ieiunium sunt robustiores. aliqui habent genua indurata orando: & ita incertum erit quan do poenitentia sit iteranda & quando non. Semper redit quaestio: an facta in mortali sufficiant. In super sacramenta iterabilia sumpta in mortali, post poe nitentiam non valent ad gratiam. alioquin qui sumit Eucharistiam in mortali, recedente mortali habebit gratiam, quod non est dicendum. Item homo satisfacit homini laborando in mortali vt agricola & vinitor. & honorans parentes in mortali non est transgressor illius praecepti. igitur homo potest satisfacere deo manens in mortali. Praeterea argumentor: ponendo quod Sorti iniungatur ieiunium huius diei: qui peccet in meridie manendo in aliqua parte eiusdem diei in peccato: iam adimplet poeniten- tiam in peccato. igitur. Similiter pono quod iniungatur ei dicere psalterium: & in vltimo verbo incidat in mortale: iam non punietur aeternaliter in inferno Hic potest quis dicere ad primum quod adimplet dimidi am poenitentiam sufficienter, & in subduplo minus punietur: & si hora vndecima pomeridiana incidat in mortale ea proportione qua suum tempus se habet ad viginti quatuor: minus punietur. Sic ad aliud dicat. Nihil occurrit aliud dicendum cui homo non possit vtcunque respondere. sed hoc non sufficit.

13

⁋ Teneo ergo positionem contradictoriam cum doctore subtili: quam etiam beatus Tho. distin. xxii. quar ti quaestione prima in solutione ad quintum interdum tenuit. in hac autem distinctione tenuit oppositum. sed non refert. Dico ergo quod licet actus facti in peccato mortali non sufficiat ad vitam aeternam: valent tamen quo ad satisfactionem poenae mortali peccato debitae.

14

⁋ Contra hanc positionem arguitur sic. ex ea sequitur quod non solum in peccato homo possit satis facere pro peccato: sed etiam per peccatum. consequens est in conueniens. & quod sequatur patet. per hanc viam homo potest satisfacere poenitentiae iniunctae: & erit satisfa ctio placans: licet non fuerit placans & reconcilians. er go si quis ieiunet ob inanem gloriam, dummodo ieiu net, satisfacit.

15

⁋ Respondetur. hoc argumentum nullo modo hanc viam oppugnat: & est mihi & aduersariis com mune. liber sum concedere vel negare quod assumis. Sed quo ad difficultatem ipsam in se: dico quod interdum per peccatum homo satisfacit praecepto dei: ad hunc sensum quod amplius ad illud no tenetur, quod patet de volente baptizari fine indebito & propter inanem gloriam vel circumstantiam aliam mortalem. sed is proprie non satisfacit tali praecepto: cum oporteat eum poenitere de tali actu interiori. fateor tamen eum esse deobligatum a susceptione baptismi. & ratio est quia illud sacra mentum est initerabile. & ipse posuit omnia essen tialia illi sacramento sumendo: licet posuerit aliqua mala sacramento sumendo non repugnantia. Non tamen hoc in proposito concedo. quia homo non meretur remissionem poenae peccatis debitae a deo nisi per actum bonum moraliter vt opinor: etiam licet esset indifferens: talem actum ponendo. per peccatum enim homo non meretur remissionem alicuius poenae: immo nec aliquod tem porale praemium a deo. Nec obstetrices aegyptiorum Exodi primo per mendacium domos subterraneas meritae sunt a deo: sed per actus bonos & pios pec catis iunctos. sicut in casu nostro per actus bonos mo raliter homo meretur remissionem poenae peccatis debitae. Et sic intelligatur Augusti. in quinto de ciuita. dei. cap. xii. &. xv. dicens quod Romani iustitia & strenuis actibus promeruerunt imperium. quos actus exercuerunt ob inanem gloriam & laudem humanam: quia fecerunt multos actus moraliter bonos: pro quibus imperium eis dedit. pro malis autem permisit praemium temporale. sicut de hypocritis legimus. Receperunt mercedem suam.

16

⁋ Secundo arguitur. non maioris valo ris debet esse pecunia qua quis soluit debitum, quam pecunia qua quis emit domum vel agrum. sed per nullum opus non meritorium potest quis emere regnum caelorum: ergo per nullum opus non meritorium potest quis satisfacere poenae peccato debi tae.

17

⁋ Respondetur concedendo de emptione proprie dicta & in foro humano. modo regnum caelorum solum metaphorice emitur. Propterea illa comparatio non est omnino similis. Melior autem est haec. soluens debitum pecuniarum in mortali aeque soluit ac existens in gratia.

18

⁋ Tertio arguitur. ex hoc modo dicen di sequittur: si presbyter iniungat Sorti ieiunium quatuor dierum: & Sortes primum diem ieiunet in gratia, & tres alios dies in peccato mortali: quod satisfacit poenitentiae peccatis debitae supposito quod clauis non errauerit iniungendo poenitentiam. consequens est falsum: quia vnus actus factus in gratia praestat mille actibus factis in mortali. sed ille actus factus in gratia non liberat nisi a quarta parte poenae: ergo omnes alii actus non merito rii non liberant a tribus quartis poenae.

19

⁋ Respon detur concedendo sequelam: & ad improbationem quod actus in gratia factus praestat mille actibus in mortali factis: distinguitur. vel quo ad vitam aeternam, concedo: immo alii ad vitam aeternam nihil valent. vel quod praestat ad liberationem a poena, & ad satisfaciendum praecepto iniuncto a sacerdote: & sic nego. nam dicens horas in mortali peccato, aeque satisfacit praecepto de dicendis horis vt non peccet nouo peccato: ac dicens horas in gratia. sed hic meretur vitam aeternam, non ille. & soluens creditori in mortali: tam soluit quam soluens in gratia, & tantum pecuniarum dat. Vbitatur circa hanc materiam cum vulgo dicatur quod opera in mortali peccato sunt mortua: & non valent ad vitam aeternam: & tamen liberant a poena, & solu tione debiti per me: ad quid ergo valent? Animad uerte quod multum interest inter opera mortua: & mortificata. Opera in naturalibus vocantur viua quia habent in se principium viuendi: & cum hoc possunt exire in suas operationes debitas: vt quan do oculus exit in actum videndi. Aliquid autem vocatur mortuum quando vixit & mortuum est vel aptum natum erat viuere: licet non vixerit. sic enim solemus dicere, foetum in vtero mortuum: cum materia esset in propinqua dispositione ad habendam vitam. Mortificatum vero membrum vo catur hoc quod in se habet vitam: sed non potest exire in suas operationes debitas vt membrum paralyticum vel in frigidatum. quando autem tale curatur vel miraculose vel naturaliter vt in suas operationes prodeat: di cimus esse menbrum viuificatum. Pari forma est distinctio magistralis respondens. Nam aliquod opus est viuum quod elicitur a charitate, quae est vita spiritualis animae. aliquod mortificatum, vt actus bonus a gratia elicitus: infrigidatus a mortali superueniente. aliquod mortuum: vt actus bonus elicitus in mortali pecca to. Actus autem viuificatus est operatio mortifica ta resuscitata. contritio enim & gratia superueniens tol lit impedimentum & curat paralysim: & reddit reliquos actus aliquando mortuos nunc meritorios. Ex his liquet quod peccatum non est opus mortuum: cum non sit aptum natu viuere de lege. bene enim aliquod peccatum est aptum natum viuere in potentia remota: quia potest esse non peccatum mutando legem positiuam.

20

⁋ Hoc praelibato punctim ad dubi tationem dico bona opera in mortali facta non pa rum vtilitatis afferre facienti vel alteri pro quo fiunt Primo ad satisfaciendum poenitentiae iniunctae pro pec catis dimissis. vt iam ex dictis patuit.

21

⁋ Secundo, ad impletionem praecepti ne delinquatur nouo peccato. vt ego qui teneor ieiunare hodie vel dicere horas cano nicas & sum in peccato: non pecco non frangendo ieiu nium: sed non mereor.

22

⁋ Praeterea tertio. illo tempore multi boni habitus generantur qui inclinant in bonos actus & meritorios adueniente gratia: & qui multum prosunt. quare non parum prodest petulantem iuuenem verberibus etiam inuitum ad bonum cogere. & licet tunc non mereatur: tamen assuescet vt sit propensus cum adoleuerit bene agere: vbi alter torpens in malis habitibus praeceps ruit in illecebras.

23

⁋ Quarto. deus propter bonos actus citius eleuat mentem hominis a peccatis.

24

⁋ Quinto. quia fortassis illo tempore quo actum bonum de genere elicio: essem alioquin actum malum producturus. Abyssus enim abyssum inuocat. psal. xli. Et sic diminuitur poena quae fortassis infuisset: & non vt aliqui putarunt: poena realiter peccatis debita: quia si poena sit diminuta: sequitur per calculationem quod aliquis posset decedere in multis morta libus & nullam poenam perferre. Non valet currere ad diminutionem Geometricam & non Arithmeticam: dicen do quod si primus actus tollit aliquid de poena: secun dus actus tollit medietatem illius: & sic proportionabiliter. hoc inquam non valet: cum actus sint aequales. Nec insuper valet dicere quod aliqui dicunt, quod essentialis poena non diminuitur: sed laetius suffertur illa poena a patiente, quamquam apparens dari potest analogia sic. Si Sortes portet vnum pondus Rothoma go Parisios: & in magno calore detur ei potus vel post quietem in itinere: melius & alacrius pondus feret: licet ipsum pondus non diminuatur intrinsece. Sed hac via dabis aliquem qui non sentiet poenam in infemo. & sic in voluptate viuent damnati, quod est falsum.

25

⁋ Sexto habetur laetitia mentis. experimur enim quod post actus bonos & studium laetamur: & tempo re inutiliter transacto dolemus. sicut deuotus plu rimum est iucundus, & dulcedinem mentis acquirit. iuxta illd psalmographi. In via testimoniorum tuo rum delectatus sum. peccator autem tristis est: & conscientiam more sentis mordentem habet. & si quam laeti tiam momentaneam habeat: ea est inepta: & extrema illius gaudii luctus occupat.

26

⁋ Septimo opera bona etiam merentur bona temporalia: & dilatione poenae protinus alioquin infligendae. Hinc dominus dixit ad Heliam de rege Achab. iii. Regum. xxi. Nonne vidi sti Achab humiliatum coram me: quia humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius. Pro peccatis autem, vt nuperrime dixi, nulla datur remu neratio: sed poena quae nocet. deus enim sinit peccatores habere malum in poenam vlteriorem peccati, quemadmodum de hypocritis Matthaei. v. dicitur. Amen dico vobis: receperunt mercedem suam

27

⁋ Vides plurimum valere bona opera etiam in mortali facta: sed nullo modo opera bona diminuunt de poena mortalibus debita: quia opposito dato ostendimus quod aliquis mole peccatorum stipatus descenderet ad inferos nullo modo punitus. Secun do non faciunt descendentem tolerabilius molem illius poenae ferre, quia adhuc opposito dato non torquebitur: nec poenam percipiet, quod est inconveniens: quia hoc est magnam partem poenae diminuere. sicut patiens minus torquetur a vulnere illato vel febri, quam impatiens: & dormiens quam vigilans.

28

⁋ Secundo dubitatur: an quis possit cum contritione habere peccatum mortale. & dubitatio nis ratio est: quia pars negatiua ex distinctione prae cedenti patet. Ad affirmatiuam argumentor de continuatione naturali actus: ponendo quod sortes habeat vnum actum malum moraliter quem elicuit subito vel successiue: hunc de necessitate continuabit per tempus: sit centesima pars vnius horae. cum illo actu malo potest nolle illum actum esse & fuisse propter deum. & sic ei infundetur gratia. nulla enim est repugnantia quod ho mo alienum velit rapere: nolens illum actum esse: quia potest habere actum directum & reflexionem super illum actum.

29

⁋ Respondetur. quicquid sit non sequitur quod peccatum mortale & gratia simul sint: quia iam ille actus necessitate naturali continuatus ( cum res permanens non habeat vltimum instans sui esse completum ) non imputatur ad mortale: cum non sponte continuetur.

30

⁋ Summatim dicta colligens dico. licet defendi pos sit quod poenitentia iniuncta in mortali completa, no satisfaciat: illud tamen non est verosimile: quia ex hoc videtur quod peccata dimissa redeant, contra omnes. cum enim semel dimissa sint per contritionem nunquam redeunt. Si autem nulla poenitentia imponatur, nec adimpleatur: peccator pa tietur poenam debitam in purgatorio. sed si poenitentiam in mortali compleat: illa poenitentia est poenae libi ratiua: non tamen placans & reconcilians in amicitia deivlterius dico. quod licet deus non dimittat vnum morta le vel originale aliis mortalibus non dimissis quo ad culpam: vt magister. c. vltimo huius distinctionis sanctorum auctoritatibus & scripturae bene deducit: tamen potest vnam poenam dimittere alia manente, quemadmodum episcopus potest absoluere ab vna sententia excommunicationis: non absoluendo ab alia. Et tota ratio est voluntas dei nolentis mortalia segregare: licet nullam conmnexio nem naturaliter inter se habeat. homines enim nihil habent agere de remissione culpae: quia hoc est solius dei: sed poenam ciuilem culparum possunt remittere: non autem poenam in foro dei. Post culpas autem dimissas potest quis satisfacere pro vno peccato in hoc mundo: non autem pro alio vel aliis. Amplius vtilitates operum bonorum moraliter in mortali factorum recitauimus. Ex quibus omnibus sequitur quod nullum est bonum non remuneratum a deo: praemio etiam maiore quam opus sit bonum. Vltimo sequitur quod licet opus in mortali factum possit facere ad accelerationem gesiae: non tamen ad augmentum glersiae: quia ratione talis actus non dabitur plus gloriae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1