Quaestio 5
Quaestio 5
An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii
TErtio intendo inqui rere an consuetudo patriae sufficiat pro obseruatione tam ieiunii quaedragesimalis, quam cuiuscunque alterius ieiunii. & gratia illius obiter attingere conaQbor: quam vim legis consueti tudo in communi habeat. Et vt materiam consuetudinis aggrediar: Arguitur probando quod non peccat quis non seruando leiunium ecclesiae: vbi ieiunium consuetudine est abrogatum. & sic argumentor. Galli solum ieiunant apostolorum profesta quae glossa numerat in cap. Consilium. de obseruatione ieiuni. his ver siculis compraehensa. Petrus & Andreas Paulus cum Simone ludas Vt ieiunemus nos admonet atque Mathaeus. & tamen Innocentius tertius dicit quod omnium apostolorum vigiliae habent ieiunia in cap. praefato, praeter vigilias Philippi & Iacobi quae incidunt inter pentecosten & pascha: quo tepore nullum est ieiunium necessitatis. lxxvi. distin. s. Non autem. nisi in vigilia pentecostes ex consuetudinem. & praeter vigiliam Ioannis euangelistae, quia occurrit inter festa natalia. & tamen non est dicendum quod Galli in hoc peccent: cum non dicatur eis: & hoc iandiu obseruauerint. Respondetur. consuetudo Gallos excusat ne peccent.
⁋ Sed contra hoc arguitur. primi Galli haec ieiunia frangentes non peccabant: & tamen tunc non erat consuetudo: ergo non sola consuetudine deobligantur Galli a ieiunio istorum apostolorum. Probatur maior: quia dato opposito sequitur quod Gallorum patres comederunt vuam acerbam: & filiorum dentes non obstupuerunt. & sic per consequens ex patrum nequitia lucrum consequaerenter. Praeterea ex multis malis non redditur vnum bonum. ergo ex multis actibus fractiuis ieiunii culpabiliter, num quam dabitur fractio ieiunti inculpabilis.
⁋ Respondetur negando maiorem. & ad probationem concedo quod successu temporum filii non peccabant. Ad secundu concedo quod malorum congeries est malum: sed post multa mai la tandem succedit bonum. sicut post multam pluuiam succedit serena dies. Primi enim contrauenientes praecepto scito tali peccarunt: pari forma & secundo anno sequenti: & sic consequenter quo usque consuetudo fuit introducta more praescriptionis. sicut toto denario annorum detinere alie num est peccatum: & in fine illius decennii non est alienum: saltem cum possessione bonae fidei nisi teneatur more legum Caesarearum quod possessor malae fidei praescribit. Habes analogiam. In aliquibus autem non est opus tanta mora: vt patet in beneficiorum collationibus. & casus est expressus in cap. Cum olim. de causa possessi. & pro- rie. Sed contra istud arguitur. Cum Sortes galus adultus primo anno fregit ieiunium: ille primus actus genuit malum habitum: iterum actus secundus malus genuit similem habitum malum, priorem intendentem. & sic tandem habebis quod ex decem actibus malis generabitur habitus malus qui inclinabit in fractionem ieiunii. xi. anni. & illa fractio est bona per te: & per consequens habitus malus & vitiosus inclinabit in actus bonos & laudabiles. Quia fractio in. xi. anno sit vel esse possit laudabilis: non est opus suadere. quod habitus ille est malus, clarum est, quia semper ex acti pus malis habitum vllum generantibus malus habitus generatur. Et vlterius actus. xi. anni erit bonus pari ter & duodecimi: ergo generabit habitum bonu, quam quidem habitus bonus intendit priorem malum. & be ponas eos differre in specie moris vel malitiae: sunt tamen eius dem speciei specialissimae entitatiue: quod ad intensionem formae sufficit: cum sint in eodem subiecto primo. sed quia horum argumentorum solutiones ex tertio dependent: & illic ad ea respondemus, transeo.
⁋ Contra instud arguitur. hic popu us demonstrando Gallos est subiectus pontifici: & ille popisltls, demonstrando Britannos. ergo consuetudo gallorum non potest praescribere contra iegem pontificiam. & eodem modo nec consuetudo Britannorum. Prae terea. consuetudo non plus roboris habet quam lex. modo quando lex superioris & inferioris contradicunt / seruanda est lex superioris, quod declarat Augustinus de proconsule & imperatore. & recitat Magister in fine Secundi sententiarum. ergo si gal i praecipiant vnum: & pontifex aliud, paredum e pontifici: vbi non oblique praecipit: quemamodum est hic. & consuetudo Gallorum non plus valet, quam lex eorum ergo Gallorum consuetudo pontificiam legem eneruare nequit. Forte dicis, consensus pontificis tollit legem eius: cum toleret Gallos non ieiunare haec profesta. modo qui tacet consentire videtur. Conra hoc arguitur. Pontifex Leo Decimus forte ne scit consuetudinem hanc. Notum est enim quod multae sunt consuetudines inter Christianos leges po tificum abrogantes, quae Leonem Decimum fugiunt. Et istud expresse patet per Bonifacium Octauum cap. i. de constitutio. libro sexto. vbi sic dicit. Licet Romanus pontifex qui iura omnia in scrinio pectoris sui censetur habere, constitutionem condendo posteriorem: priorem (quamuis de ipsa mentionem non faciat) reuocare noscatur: quia tamen locorum & personarum singularum consuetudines & statuta, cum sint facti & in facto consistant, potest probabiliter ignorare, ipsis (dum tamen sunt rationabiliora) per constitutionem a se nouiter editam (nisi expresse caueatur in ipsa) non intelligitur in aliquo derogare
⁋ Propterea aliter dico: quod non requiritur consensus pontificis ad hoc vt legem pontificiam abro- get consuetudo: consensus inquam expressus & in particulari super illo casu: sed sufficit virtualis Scit enim Romanus pontifex quod vnusquisque in suo sensu abundat. Ad Romanos. xiiii. & hoc in positiuis humanis. Quod enim vni regioni es vtile: alteri est inutile. Et istud patet. Cum quaesitum est ab Alexandro Tertio de celebratione festi trinitatis: respondit: vt patet in cap. Quonia de feriis. S. vltimo, his verbis. Praeterea festiuitas sanctae trinitatis secundum consuetudinem diuei sarum regionum a quibusdam consueuit in octauis pentecostes: ab aliis in dominica prima ante aduentum domini celebrari. Ecclesia siquidem Romana in vsu non habet quod in aliquo tempore huiusmodi celebret specialiter festiuitatem: cum sir gulis diebus gloria patri & filio & spiritui sanct& caetera similia dicantur ad laudem pertinentia trinitatis. Vides quod hic Romanus pontifex dicit locorum consuetudines esse seruandas: nec op esse habere oculum ad consuetudinem Romanam. Et Hieronymus ad Lucianum. Illud breui ter te admonendum puto: traditiones ecclessast cas praesertim quae fidei non officiant, ita obseruandas vt a maioribus traditae sunt: nec aliquorum consuetudinem aliorum contrario more sub uerti. Nam diuturni mores consensu vtentium approbati legem imitantur. institutis de iure naturali gentium & ciuili. s. Ex non scripto. Haec leg interpretatur, & est optima legum interpres. hoc es traditionum humanatum robur dat: abrogat: vel derogat. Nam quod vno tempore expedit, alio tempore non conducit. quod patet exemplo. lu niores enim doctores theologi Parisiis primi deliberauerunt ante seniores vt Lyranus ait. Exodi xxiii. nunc autem seniores primo deliberant.
⁋ Secundo sequitur quod lex veniens post consuetudinem, eam euertit. Si enim iam maximus pontifex praeciperet gallis leiunare apostolorum profesta: iam eorum consuetudo esset e medio sublata. Et patet ratione. Lex posterior praecedentem tollit: & testamentum sequens praecedens dirimit. sic rescriptum posterius rescriptum prius euertit: potissimum si est mentio de priore in legibus autem non est opus mentione: quia cum maio re libramine et maturitate promulgatur lex quam concedatur rescriptum. & consuetudo non plus roboris habet quam lex. igitur. Patet aliter hoc idem. quia nisi sic: Bo hemi communicantes sub vtraque specie essent excusati, dicentes se velle seruare suas consuetudines: quamuis Romanus pontifex praecipiat oppos tum, & concilium Constantiense.
⁋ Tertia propositio. sequens consuetudo particularis vnius loci tollit consuetudinem praecedentem in eoden loco: non autem in altero. Prior pars patet. lex se quens tollit praecedentem. igitur. Secunda pars patet: quia vnus locus non tenetur seruare consuetudinem alterius. quod declaro exemplariter Galli non tenentur ieiunare totiens quotiens Britanni. Omnia enim praecipua festa nostrae domi nae ieiunant Britanni: licet lex praecipiat ieiunare solum profestum assunptionis. econuerso pinguiorem collationem Britanni in quadragesima faciunt quam Galli. & consuetudo interprtatur quomodo ieiunium quadragesimale sit seruandum supposito quod sit de iure humano, vt in quaestione secunda huius materiae diximus. Nonne vides, in Francia quod in diebus sabbatinis: inter festum natalis Christi & purificationis, Galli vescuntur carnibus: nec oportet respicere ad causam nostrae dominae: qua ante purificationem non egrediebatur, siue passa sit morbum siue non, quia pars negatiua estnota: sed sufficit consuetudo: a quocumque habuerit initium. Patet aliter Cathalanenses in omnibus diebus sabbatinis extra quadragesimam vescuntur aliquibus carnibus: non autem Britanni vel Galli, & consuetudo sufficit ad excusam dos Cathalanenses.
⁋ Quarto sequitur. si aliquis ca nonista diceret Gallos peccare eo quod non ieiunant apostolorum profesta, ostendendo eis icap. Concilium. ipsi non est parendum nec aliis. sed merito explodendi sunt. Probatur. nullus tenetur relinquare laudabilem consuetudinem pro assertione viri legem abrogatam allegantis. Ex isto patet concludendo quod consuetudo no est paruae auctoritatis. Consuetudo enim est altera natura. secundo metaphy. Alicui in iuuentute potest adhiberi paulati parum veneni: sic vt fiat ei naturale venenum comedere: nec grande venenum in fine erit illi toxicum. nimirum ergo quod consuetudo more legis sit obligatoria.
⁋ Sed contra ista arguitur. Aliqua consuetudo non obligat sub poena peccati. ergo male dictum est. Anices patet de non comedentibus carnes in quai ta feria in Scontia Britanna: quia passim illic abstinet ab esu carnium.
⁋ Responsio: consequentia est nulla: quia non diximus quamlibet consuetudinem esse obligatoriam: sed aliqua est obligatoria, & aliqua consultoria: vt nuprime de legibus diximus. Aliqui enim prudentes come dentes carnes in quarta feria non reputant se peccare. vnde pro consuetudine semper habeatur oculus ad adultos & prudentes: & ad maiore partem popistoli: non autem ad foeminas & puerulos, & ad minorem partem.
⁋ Secundo arguitur. Cathalanus in Gallia non potest vesci carnibus: & tamen est consuetudo suae regionis: igitur solutio nulla. Hic respondet Paludensis quod seruanda est consuetudo propriae regionis. sed dico illud esse falsum. Seruabis consuetudinem regionis ad quam vadis. sic enim respondet Amb. Augustinu sciscitanti an Monica maitr sua debebat ieiunare sabbatum. & recitatur. xii. distinct. c. Illa. vbi sic dicit Auustinu scribens ad lanuarium: Mater mea Mediolanum me sequuta inuenit ecclesiam sabbato non ieiunantem: coeperat fluctuare quid ageret. Tunc ego consului de hac re beatis simae memoriae Ambrosium episcopum. At ille ait. Cum Romam venio: sabbatum ieiuno: cum Mediolani sum, non ieiuno. Sic & tu ad quamcumque forte ecclesiam veneris, eius morem serua: si cuiag non vis esse scandalo nec quenquam tibi. Hoc cum matri renunciassem, libenter amplexa est. Volebat ergo Ambrosius dicere quod Romae ieiunabat sabbatum: & tamen illic non traxit moram, sed Mediolani in suo episcopatu. Dico ergo quod Catha lanus Parisiis non debet contrauenire mori galli co. Et si peregrinus fuerit, seruabit sententiam istorum carminum. Si fueris Romae Romano viuito more: Si fueris alibi viuito more loci. Et per consequens nati apud septentrionales vt German & Britanni, licet longiorem comam in sua patria nutrire possint quam meridionales: non tamen cum apud meridionales dant operam literis. tunc enim eorum quibus conuiuitur sequenda est consuetudo. Sic graecus inter latinos in pane aximo consecrabit & vxori suae reddet occulte debitum. Non enim est ius humanum sed diuinum: quod debet sine scaun dalo latinorum implere. Celebrantes tamen secundum consuetudinem regionis suae in aliena sunt excusandi: quoniam in eadem vrbe sunt crebro varii ritus celebrandi, nec conducit addiscere non uum vsum. Neque respiciendum est ad locum paruum vt ad Carthusiam & ad similia. Non enim quaero casus qui raro contingunt. vt si Sortes fuerit inter Aethiopes & alios infdeles, an posset seruare consuetudines eorum.
⁋ Tertio arguitur. Ali quam humanam legem consuetudo non tollit: ergo nullam tollit. Antecedens patet in capi. Ci venerabilis. de consuetudinem. vbi dicitur. Cum ingi tur haec non tam consuetudo quam corruptela merito sit censenda, quae profecto sacris canonibus est inimica &c. ergo consuetudo aliquam legem humanam non tollit: quod erat probandum. Hoc idem patet. in cap. Messana. de electione. in cap. Ad abd lendam. de filiis presbyte. & in cap. aqua. de consecratione eccle. vel alta.
⁋ Respondetur, consuetudo contra ius naturae vel diuinum nulla est: sed coi ruptela: quemadmodum est in materiis illorum ca ritum, vt patet inspicienti. sed si fuerit aliqua lex humana & pure talis, consuetudo illam tollit vtrobique. Ex isto patet quando sit corruptela & quando consuetudo. Primum semper sonat in vitium. & est contra legem humanam nondum adhuc prae scriptam, vel contra legem naturalem vel diuinam. Sed contra dicis. ponitur interdum in ipsa lege quod non abrogetur per contrariam consuetudinem. hoc totu est lex humana: & non potest abrogati per consuetudinem. quod patet. alioquin frustra poneretur. Quia si concedas non posse abrogari, contra: est lex humana: ergo aliqua lex humana non potest tolli per consuetudinem in oppositum. Respondetur. talis lex est humana. & quamuis ipsa esset sublata per consuetudinem in oppositum: non superflue ponerei quia ostendit mentem legissatoris multum velle illam legem a subditis seruatum iri. Potest etiam apparenter dici quod lex illa non potest abrogari. quia se cum affert impedimentum inuolutum.
⁋ Nunc vidimus quomodo vim legis approbata consuetudo obtineat: & quod ipsa humanum praeceptum nunc abrogat: nunc interpretatur: & ex illo deprehendi potest quomodo collationes sint faciendae in vespere ieiunii. vbi enim reputati prudentes vi ri comedunt parum panis vesperi in collatione, potes tantundem cum eis comedere. & ex illo consequens est quod homo potest maiorem collationem in vna regione facere quam in alia. Aliquis etiam vsus comestionem specierum inter superiores admittit. Pauperes tamen vt opinor & inferioris conditionis homines possunt specierum loco parum sumere panis: ne potus sine cibo assumptus obsit: quia naturam sic conseruat & gastrimargiae stimulum non excitat. Species enim sunt & rarae in multis locis & carae: quia omne rarum carum. Irca hanc quaestionem aliquas formabo dubitationes. Prima erit. ar istimulus gastrimargiae possit in nobis extingui. Hic respodet Martinus magister quod non. dicit tamen quod stimulus libidinis potest in nobis totaliter extingui. & id rationis affert, quod quanto diutius abstinemus ab vsu cibi: tanto magis stimulus gastrimargiae inualescit: & per oppositum stimulus libidinis decrescit. lstud non iudico verum de stimulo libidinis. Aliqui enim diu abstinuerunt a tetra libidine, qui occasione modica data in eam inciderunt: queadmodum btuns Augustgin dicit in quadam epistola quod aliqui de quibus non magis dubitauit quam de Hieronymo, in hoc facinus corruerunt. Probatur hoc idem auctoritate abbatis Abra hae. in secunda parte vitae patrum, in libello de dis cretione. Cum enim senex vnus diceret se extinxisi se fornicationem, dixit Abraham. Patres sancti alligant passiones & non extinguunt, ac si diceret Temperantia & bono habitu stimulus gastrimargit claudi potest: ne effrenis contra rationem insurgat extingui autem non potest. Collatione quinta patrum conmorantium in Scythica eremo: probat Cassianui stimulum gastrimargiae in nobis non posse extingui, per quedam sene qui dicebat quod pater suus re liquerat eum multis creditoribus deuinctum: & quo libs die satisfaciendo creditoribus omnibus, nisi vni satis fecit, quod perbelle senex exposuit de stimulo gastrimargiae. & in collatione duodecima abbatis Chaeremo nis dicit. Quisquis igitur extractus a confabulationibus ociosis & mortificatus ab omni ira ac sollicitudine: curaque mundana: duobus tametnum paximatiis fuerit quotidiana refectione contentus: & aquae satia tate subtracta: quietem somno trium aut quatuor horarum sperando in deo in sex mensibus, reperiret hoc possibile. Volebant dicere patres quod aliquis stimulus claudi potest. sed stimulus Gastrimargiae est natura lior quam stimulus libidinis: quia inclinat in comestio nem cibi vitae necessarii. Quantumcumque enim aquia la in altum volitet: necessarium est vt ad ima descendat pro habendo cibo. Stimulus autem nihil aliud est quam appetitus sensitiuus naturaliter in sui obiecti prosecutionem inclinans. respectu autem variorum obiectorum vario modo impellit. & propter varias inclinationes non refert si hos stimulos varios appellauerimus. sicut intellectus & voluntas ab Aristotele secundo de anima diuersae potentiae reputantur.
⁋ Secundo dubitatur: an bruta gaudeant aliquo alio sensu quam gustus & tactus. & ratio dubitandi est quia in prima quaestione de ieiunio diximus sobrietatem & abstinentiam esse circa sensum gustus & tactus: qui nobis communes sunt cum brutis. In illis igitur duobus solum sensibus videntur bruta voluptatem habere. & hoc expresse dicit Aristoteles tertii Ethicorum decimo. Bruta non gau dent aliis sensibus a gustu & tactu nisi per accidens. hoc est per relationem ad sensum gustus & tactus. dicente ipso Aristotele. At neque caetera anima lia voluptatem nisi per accidens per hosce capiunt sensus. Neque enim odore leporum: sed esu gaudet canis. odor autem sensum ferit, neque voce bouis leo sed esu: per vocem autem scit illum esse propiquum, atque hoc ipso gaudere videtur.
⁋ Sed contra hoc arguitur. aliquae aues gaudent cantu vt perdix quae ducitur ad rete aucupis in equo ficto, dulcedine cantus: secundum illud Alani. Fistula dulce canit volucrem dum decipit auceps. Idem patet de stumo, Philomela, & psittaco, & de cane leporario & aliis tanibus venaticis. nam cornu venatorio audito tripudiant & laetantur. Fortasse dici potest quod magnus iste sonus, pruritum in corporibus canum & auium generat: gratia cuius exultant.
⁋ Secundo arguitur. Pauo ex visu pennarum oblectamentum ca bit: & superbit: ergo non solo gustu & tactu voluptatem accipit. Sed forte dicis, non capit voluptatem in visu plumarum, quod patet, quia sic sic: tantum voluptatis caperet in alterius pauonis plumis quantum in propriis, quod est falsum, sed laetitiam capit in habendis illis plumis tanquam propriis. Potest tamen dici quod propositio Aristotelis no est vtrobique vera. sed in multis brutis habet verum: & ita tenet Petrus Ebonensis in commento penultimi problema tis vigesimae octauae particulae problematu Aristi Nos autem in nobis experimur oblectamentum cuilibet sensui inhaerere.
⁋ Ecce stimulum gastrimargiae nunquam in nobis extinguibilem: qui tamen ad moderationem deduci potest, quod diligentissime facere curabis: quia sic tetram illam luem libidinis vitam viri maxime denigrantem facile domabis: quam si in chamo & freno alligatam habueris: nun qui funis a tua manu excidat. Cum vigilantia enim quantumcumque petulans fuerit, pessundare potes ne vnquam tibi dominetur.
On this page