Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

SEcundo circa hanc materiam queritur: an ieiunium quadragesimae sit de iure diuino. Pro solutione quaestionis notabis quod aliqui voluelrunt dicere nullum praeceptum pure humanum obligare sub Qu poena peccati. Ex quo aliquo praedicarunt quod fractio ieiunii quadragesimalis non sit peccatum: cum hoc ieiunium quadragesimae sit solum de iure humano. Aliqui vero non audebant illud asserere: sed dixerunt nullum esse praeceptum nisi diuinum.

⁋ Circa haec duo & circa quaesitum pono tres conclusiones. quarum Prima est. Aliquod est praeceptum pure humanum.

⁋ Secunda conclusio. Aliquod est praeceptum ure humanum quod ad sui obseruantiam obliat sub poena peccati.

⁋ Tertia conclusio responsiua ad titulum quaestionis. leiunium quadragesimae est pure de iure humano: & per consequens quodlibet aliud ieiunium.

⁋ Prima conclusio probatur. ita est de iure pontificio & Caesareo: & illud ines bene loquentes. Secundo probatur idem per illud quod scribitur Mat harisaei arguebant apostolos quod illotis manibus comederent, & quod transgrederentur leges seniorum: & cum. Scribae & Pharisaei dicerent Christo. Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones sentiorum? Non enim lauant manus suas cum manducant. respondit Christus. Quare & vos transgredimini mandatum dei propter traditionem hominum: vbi aperte aliud ostendit ius diuinum, & hominum traditiones, quae dicuni leges humanae. Tertio, quid absurdius quam quod statu tum hominis agricolae impositum famulis de beat de iure diuino obligare? Quarto probatur ius diuinum est immutabile: & contra ipsum nulla consuetudo praescribit: ius tamen humanum abrogat consuetudo & ei derogat, & ipsum inter preratur. ergo aliud est ius humanum & diuinum.

⁋ Secunda conclusio probatur: quia dato opposito huius sequuntur absona plurima. Primo quod sortes qui multis mortalibus est innodatus non teneatur confiteri semel in anno. Item quod Plato existens insacris & beneficiatus in a. loco, nullas ho ras teneatur dicere. Et quia fortasse in dialectica me stare putares sic infero. sequitur non esse necesse vvt peccatum euitet) dicere horas de aliquo vsu. Tertio sequitur quod laicus non peccat non soluendo quotani denariam vbi est consuetudo approbata soluendi. Quarto sequitur quod nullus peccat comedendo carnes in die veneris etiam in hebdomada sancta. Patet. quia haec omnia sunt de iure pure humano. nemo tamen audet haec concedere. Si dicas. verum est, in occulto carnes comedendo: non autem in publico propter scandalum. hoc non valet. Pudebit enim te illud concedere in occulto. Quinto sequitur quod nemo peccat non audiendo missam in die dominico. Sexto sequitur quod nemo peccat non soluendo regi vectigalia quantumcunque iuste imposita: contra illud Apostoli ad Romanos. xiii. Reddite ergo omnibus debita: cui tributum tributum: cui vectigal vectigal. Nec valet dicere, esse de iure naturae colere deu: alere presbyterum: & dare regi necessaria. hoc inquam non valet. & ratio est: quia illud positiuum no est de iure naturae: licet impledo illud positiuum, ius naturae impleatur: & pro impletione legis naturae illud positiuum imponitur. alioquin ius naturae transgrederemur nec sciremus quando impleretur: & quando non propterea homines prudenter haec statuerunt. Probatur etra haec conclusio per illud quod ad Romanos. xiii. scribitur. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. & paulo post ad propositum dicit. Ideo quod necessitate subditi estote non solum propter iran sed etiam propter conscientiam. Ideo enim & tributa in statis. & Matthaei. xxiii. Super cathedram Moysi sederunt Scribae & Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerit vobis seruate & facite. Et primae Petri secundoSubiecti estote omni humanae creaturae propter deum, siue regi quasi praecellenti, siue ducibus tamquam ab eo mis sis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Et Augustini ad Bonifacium comitem dicit. Qui legibus imperatorum quae pro dei voluntate feruntur obtemperare non velit: acquirit grande supplicium. Et primi Regum. xiii. originaliter scribitur, & transumptiue habetur de maio. & obe. ca. ii. Qui non obedit principi morte moriatur. Similiter faciens contra decretum episcopi est excommunicandus: vt patet in eodem cap. & nemo est excommunicandus ni si pro transgressione peccati mortalis. igitur. Praeterea inhabilitatio ecclesiae in secundo vel tertio gradu consanguinitatis facit peccatum esse incestum: qui non esset incestus illa prohibitione seclusa. ergo lex humana obligat sub poena peccati.

⁋ Tertia conclusio probatur. ex nullo loco sacrae scripturae constat ieiunium quadragesimae esse de iure diuino: ergo ipsum non est asseredum esse de iure diuino. Sed dicis. licet non sit in gradu indubitato iuris diuini, tamen est in aliquo alio gradu. Contra hoc argu mentor, nec hoc communi concessione sapientum vniformiter tentum est esse de iure diuino: ergo nullo modo est de iure diuino. Secundo arguitur ad idem quia si est de iure diuino propter ieiunium Christi, tenemur ieiunare quadraginta diebus naturalibus nihil comedendo: quia ita fecit ipse. Matthaei. iiii. nos autem sic non facimus nec facere possumus. ergo propter factum eius non concluditur. Tertio arguitur ad idem. omne ius diuinum aequaliter obligat omnes. sed ieiunium quadragesimale non aequaliter obligat omnes. ergo ieiunium quadragesimale non est de iure diuino. Consequentia tenet in Baroco. & maior est nota. probatur minor. Mediolanenses non ieiunant quatuor primos dies quaedragesimae: qui tamen non reprobantur. Similiter in aliquibus regionibus homines faciunt pinguiores & largiores collationes quam in aliis: qui tamen videntur excusati seruantes consuetudinem regionis etiam in quadragesima. sed istud non sufficeret si ieiunium quadragesimae esset de iure diuino. igitur. Quarto arguitur. legitur quod Telesphorus papa ieiunium quadragesimale instituit: licet aliqui hoc beato Petro attribuant. sed siue sic siue non: semper erit ie iunium quadragesimae de iure humano: igitur. licet hic possit quis dicere: si Petrus instituit fuit solum promulgator & deus institutor. Quicquid sit, opinor conclusionem prae fatam veram.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur per illud quod ad Romanos. xiii. scribitur. Non est enim potestas nisi a deo. & paulo post se quitur. ltaque qui resistit potestati: ordinationi de resistit. & illic per te loquitur de lege humana. ergo qui legi humanae resistit, legi dei contradicit.

⁋ Respodetur. nulla est lex humana nisi legi dei conformis. Si enim sit contra eam, non est lex, nec illi parendum est, vt dicit glos. margina. Augu in illo. c. Si iubeatur quod non licet, hic sane contemne potestatem timendo potestatem maiorem. ergo si aliud imperator: aliud deus iubeat, contempto illo obtemperandum est deo. Possunt tamen dari duae leges oppositae in variis locis, vel in eo dem loco variis temporibus: quarum neutra legi dei repugnet. sed vtramque lex dei compatiatur. vt quod foemina in Hispania & Britannia in regno succedat: non autem in Gallia. & qui talem iegem humanam non seruat contrauenit praecepto diuinc praecipienti parere superioribus, & eorum seruare leges.

⁋ Secundo arguitur per illud quod scribitur Lucae. x. Qui vos audit me audit, qui vos spernit, me spernit. ergo contraueniens legi humanae, legi dei contradicit.

⁋ Respondetur concedendo antecedens quod deus dat praeceptum parendi superioribus rationabiliter praecipientibus sed eorum praeceptis contraueniens non contra: uenit iuri diuino, sed soli iuri humano. Ad hoc enim vt aliqua propositio sit de iure diuino: oportet ipsam sequi ex iure diuino: vel ipsam esse reuelatam in forma sine addito propositionis de iure humano. Hoc enim modo cognoscitur adulterium & fornicationem esse vetita de iure diuino. Sed contra hoc arguitur. huic propositioni. Obedite superioribus. vestris. quae sine addito est de iure diuimo vel aliquis potest contrauenire sine addito: vel non Si primum, habetur intentum. Si secundum, dabis vnum praeceptum cui homo contrauenire non potest sine addito: quod non videtur dicendum. Respondetur, non possum transgredi illud praeceptum sine adiectione. Ratio est: quia in illo dicitur. ego obediam superioribus meis. modo praeceptum superiorum non obligat quousque de illo constet. ergo illud praeceptum non obligat.

⁋ Tertio argu itur. Si rex daret Sorti facultatem condendi leges volens approbare omnes rationabilesleges a sorte latas: & volens eas publicari in popuio suo: leges illae a sorte latae non dicerentur eges sortis: sed regis: vt est de legibus Caesareis. ergo leges ab hominibus latae approbatae a domino deo quas ipse vult publicari in toto populo, debent vocari leges dei: & non leges hominium.

⁋ Respondetur. istae leges a sorte latae cum generali approbation regis adhuc erunt leges ipsius sortis: & leges sortis vocabuntur. sicut si rex conderet aliquas ieges per se & aliquas per famulum suum tamquam leges regis: aliquae istarum legum capiendo collectiue vel diuisiue, leges regis dicerentur: & aliae famuli. & si rex vellet suas leges esse indis pensabiles & impraescriptibiles, non autem leges sortis: notum est quod vna lex habet plus roboris quam alia & deberet gratia distinctionis habendae vocari alti ore nomine: scilicet sub nomine regis: & alia sub nomine sortis. Et licet eodem nomine vocarentur & male, confundendo vocabula: non esset tamen idem in re.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Vel quaelibet transgressio legis humanae est peccatum: vel non. secundum non est dicendum. quia aequalis est ratio in omnibus. Nec primum: quia tunc legum humanarum transgressio esset iugum itolerabile subiectis.

⁋ Concedo disiunctiuam pro secunda parte. de ali qua enim certum est quod est peccatum mortale: & de aliqua sciri potest quod est venialis. & de aliqua sciri potest quod no est peccatum. sed tamen punitur legem transgredi ens, quemadmodum est in transgressionibus religiosorum. vt in distinctione. xxxviii. huius dicemus. De aliquibus autem transgressionibus dubium est an sint peccata: super quibus consulendi sunt sapientes. vtpote an peccet mercator non fideliter soluens regi octauan pintam vini de vino vaenali. vel non soluedo pecuniam, transeundo in itinere, pro reparandis plateis & in multis aliis. de quibus vna regula dari non potest. nec refert siue aliquis conditor peccatum intendebat siue non: dummodo peccatum non excipiat.

⁋ Secundo arguitur. Peccatum secundum bea tum Augustinum contra Faustum, est dictum factum vel concupitum contra legem dei.

⁋ Respondetur ipse definit peccatum in lege diuina. Peccatum autem simpliciter debet definiri per esse contra aliquam legen ad oppositum obligantem.

⁋ Tertio arguitur. secundum Augustinus in libro de vera religione. & habetur. iiii. dist. cap. In istis. in. S. Leges. Leges instituuntur, cum promulgantur: firmantur cum moribus vtentium approbantur. ergo superior non imponit legem: sed populi consensus.

⁋ Respondetur, quamuis ita esset: populus est homines: inec euitatur conclusio. Secundo dico, quod beatus Augustinus sic intellexit. Lex non ligat quousque est promulgata: & durabilitatem non accipit donec sit moribus vtentium approbata. sed toto populo dissentiente superior non debet nec potest legem imponere. Neque enim rex est super totum regnum, capiendo omnes alios ab eo, nec Romanus pontifex super omnes alios in ecclesia a se: prout in concusse in hoc gymnasio tenetur. sed non obstante quod multi contradicant: superioris lex ligat.

⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur per sermonem quendam beati Ambrosii de quadragesima: & per beatum Augustinum in quodam etiam sermone quem ad vsum Romanum in prima dominica quadragesimae recitamus: cuius initium est, Sanctae quadragesimae rationem cuius hodie initium celebramus. quam videntur dicere ieiunium quadragesimae esse de iure diuino.

⁋ Respondetur isti sancti nolunt aliud dicere nisi quod sunt quaedam congruentiae quare hic sacer numerus sit imposi tus nobis. quia enim Christus. xl. diebus ieiunauit nihil comedendo, & non possumus nos illud pera gere: in illius rei memoriam, & in corporum nostrorum afflictionem ecclesia ad imitationem Christi, nobis hoc ieiunium imposuit. Si autem. improprie & laxato vocabulo vocetur de iure diuino, nihil periculi est.

⁋ Secundo arguitur. quadragesima sine. iiii. diebus puta trigintasex dies, est decima pars annised tenemur soluere decimas de iure diuino. ergo tenemur ieiunare quamdraginta dies, vel saltem. xxxvi. de iure diuino. Hanc rationem tangit beatus Greg in Homilia quadam. & recitatur de cosecratione distinctione quinta. c. Quadragesima. & in fine. c. dicitur. lubemur autem & ab onipotenti deo omnium bonorum nostrorum decimas dare.

⁋ Respondetur. soluere decimas quo ad quotam denaria non est de, iure diuino in lege gratiae. Secundo: quamuis esset de iure diuino quo ad quotam vt erat in lege Mosaica, non sequitur quod ieiunadum sit de iure diuino tot diebus. Patet, quia hoc non seruabatur in lege Mosaica: licet lex decimarum de bonis daretur. Quod autem dicit btuns Greg. congruitas uandam est.

⁋ lam vidimus ieiunium quadragesimae esse de iure humano: & a fortiori quidlibet aliud ie iunium ecclesiasticum: quia inter omnia ieiunia ecclesiae quadragesima & antiquitate & veneratione praecedit. & licet sit de iure humano, nihil refert quin obliget sub poena peccati & gratia illius ad hoc probandum paululum institimus, quia & aliis materiis sicut ieiunio deseruit. Idem dicendum de multis aliis legibus humanis. vt patet ex probatione secundae conclusionis.

⁋ Dubitatur: an petens coenam cui non detur cibus comedendus in die ieiunii, frangat ieiunium. Secundo dubitatur an caupones ministrantes in die ieiunii vesperi, hominibus cibum comedendum peccent.

⁋ Ad priorem dubitationem dicitur quod vbi fficaciter facit quod in se est ad coenandum, peccat peccato fractiuo ieiunii: sed recuperari potest ieiunium licet facere nequat quinante peccauerit.

⁋ Ad secundam dubitationem dicitur quod caupones vel alii quicum quod fuerint patresfamilias domorum, respectu liberorum vel famulorum, ministrantes cibos per quos sciunt, vel vehementer dubitant alios peccare comedendo: peccant. ratio est, quia cooperantur aliorum peccatis. et licet alii mentaliter ante peccauerint volentes coenare: & ad illud peccatum isti de quibus est quaestio, non cooperantur: tamen cooperantur continuationi liberae actus mali: scilicet comestioni exteriori: quae esse non potest sine actu inte tiori malo. Ex quo sequitur quod caupones quirentes a facientibus collationem in die ieiunii in hospitio, an velint pisces comedere quos paratos habent vel protinus parabunt, peccant. ratio est: quia alliciunt alios & instigant ad peccandum: & dant eis causam propter quam peccant. eodem modo si tales cibos ponant ante eos. Signanter dicebam ( sciunt vel vehementer dubitant alios peccare) alio iuin ministrantes eis cibum non peccant: vt po te collationem secundum consuetudinem regio ais. quia hoc licet aliis accipere. vel si alii habeant probabilem causam comedendi licite: licite ministratur eis cibus. Declaro hoc exemplariter. probus vir vel talis reputatus, eques / aut pedes / ex cauns bis veniens ingreditur hospitium in vespere ieiunii cupiens coenare. cui dices. Domine est ieiunium in hoc loco. si dicat se non esse pransum vel male pransum: vel magnos passum illo die labores: habebis ei fidem & coenam ei facies. Tartae etiam probitatis vel reputatae probitatis esse potest: vt nullo modo tenearis reddere eum certiotem de ieiunio: quia melius te nouit. sed ipso coe nam petent e mox parabisei.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4