Text List

Quaestio 35

Quaestio 35

An liceat ad usuram capere

QVaeritur septimo: an liceat ad vsuram capere. Pro solutione quaestionis notato: qui petens ad vsuram potest duobus modis se habie. vel non habet necessaria pro suo statum: vel habet sufficientiam pro suo statu, quod sit sufficientia naturae & sta tus: superius in hac distinctione retulimus.

⁋ lsto notato pono duas conclusiones. Prior est. Non habens necessaria pro suo statu potest capere pecuniam mutuo: esto opinetur mutuatorem non daturum mu tuo sine vsura: concurrentibus tribus. Primum: quod non possit aliunde habere mutuo. Secundum: quod non petat mutuo ad vsuram: necse offerat paratum accipe ad vsuram. Tertium: quod rationabiliter egeat pecunia. sed ex verbis conclusioniis hoc satis colligitur. Probatur conclusio, quicunque facit illud quod sibi & suis secundum rationem naturalem incumbit / non peccat hoc faciendo: sed iste de quo loquimur est huiusmodi. Eget ei pecunia pro se & amico suo: ergo licitum est ei accipere mutuo cum aliter sibi succurrere non possit sequi aullum inuenit nisi vsurarium. igitur. Secundo pro batur idem. si peccaret petendo mutuo: hoc esset quama daret mutuatori occasionem peccati: sed hoc non. nam illa occasio est indirecte data ab eo: & displicet ei quod alter dat ad vsuram: mallet enim quod gratis daret & displicet ei etiam se esse in illo statu vt pro sui sus tentatione cogatur petere mutuo. ergo non peccat. Et patet per simile: & est ratio ad conclusionem. mulier cognosces quod aliquis ex aspectusui mouetur ad libidinem inordinate: potest ecclesiam adire vel forum pro tempore & loco: esto iudicet alios peccaturos: quia ipsa facit quod suo officio incumbit.

⁋ Secunda conclusio. petens mutuum ab illo quem iudicat vel iudicare debet non daturum mutuo nisi ad vsuram: non stantibus his circunstantiis peccat. Dixi iquem iudicat vel iudicare debet) nam stat quod sit ignorantia inuincibilis ne cognoscat mores illius quem adiit Probatio conclusionis. quicumque dat alteri occasionem peccandi proponendo ei materiam vnde alter sumit occasionem peccandi vbi non habet iustam & rationabilem causam materiam proponendi peccat. sed quilibus petens non stantibus his circunstantiis est huiusmodi. igitur. & patet per simile de muliere de qua mentionem fecimus in priore conclusione. Si enim ipsa exhibeat se quando non habent rationabilem causam aspectui illis quem credit casurum in libidinem inordinatam: ipsa peci cat: infideliter cum proximo agens. Ecclesiast. xvii. Vnicuique mandauit deus de proximo suo.

⁋ Contra priorem conclusionem arguitur. mutuatarius est causa quare mutuans peccat: ergo ipse peccat. Anices patet: quia forte mutuans erat in templo orans vel in lecto cubans de nullo malo cogitans.

⁋ Secundo arguitur ad idem. dans ad vsuram peccat: ergo accipiens ad vsuram peccati Tenet cosequentia: quia dare ad vsuram & accipere ad vsuram relatiue & correlatiue se habent. Nemo ei potest dare ad vsuram nisi aliquis accipiat ad vsurem / & econverso. ergo si dare ad vsuram e peccatum: accipere ad vsuram est peccatum.

⁋ Ad primum distinguo quod sit causa peccati alterius. vel occasionalis & in directa: & sic concedo: vel directa, & sic nego. modo primum non est peccatum: sed vti malo alterius ad bonum finem. sicut patriarcha Iacob vsus est iura mento Laban per idola. Gene. xxxi. pro pace in ter se & Laban facienda: & tamen sciebat quod Laban grauiter in hoc peccaret.

⁋ Ad secundum negatur consequentia, quemadmodum non sequitur. pater est peccator: ergo filius est talis. Consequentia autem valet in propositione de est secundo adiacente: vt si pater est, filius est. vel si aliquid est patr, aliquid est filius. hoc est, si vnum relatiuum verificetur de transcedente: reliquum affirmabitur de eodem. sic in proposito: si dans ad vsuran est, accipiens ad vsuram est. None vides quod raptor a rapto capiens pecuniam peccat: & tamen ille a quo pecunia rapitur das pecuniam illam non peccatu Vbitatur. an vsurarii sint a republica tolerandi: & a potestate ecclea siastica & saeculari.

⁋ Respondetur quod non: sed extirpandi sunt: tum quia eorum peccata publica sunt in reipublicae pernicien. tum quia dei offensiua. multa enim bona ciuium vsurarii ad se trahunt & fraudulenter sugunt: sunt enim hostes familiares & vulpeculae. Tum quod in bonis iniuste acquisitis non est securitas seu stabilimentum. recte vulgari carmine di citur. De male quasitis vix gaudet tertius haeres.

⁋ Sed contra istud arguitur. si non essent vsurarii: nihil da retur mutuo: sed hoc est inconveniens in republica.

⁋ In super permittuntur meretrices viuere in vrbe ne deterius contingat. vnde Augustini in sermone de ordine Aufer meretrices de rebus humanis: & omnia libidinibus parturbabis.

⁋ Ad primum negatur sequela. muti enim iam gratis dant mutuo. & esto vni sit lucrum temporale: tamen toti reipublicae est inutile: & aliquibus generibus hominium obest habere mutuo. nam si vir sit prudens: aliam viam quam accipiendi ad vsuram adinueniet.

⁋ Ad secundum argumentum dicitur quod non est simile: quia sicut arguendo dicitur / prudentes legum latores ali qua peccata minora tolerant ne deteriora in repu blica contingant. visa enim hominium procliuitate ad libidinem: si non tolerarentur meretrices: adulteria, incestus stupra, & deteriora contingerent & crebro homicidia, non sic est in alio.

⁋ Sed forte dicis. prudentes & circumspecti viri meretrices ab vrbe fugant: quia nolunt quod prope suas domos maneant. ergo qua rationi possunt eas eijcere ab vno vico: possut eas eijcere ab alio & a tota vrbe. Insuper verbi diuini declamatores reprobant eos qui eis locant domos. & tamen si in vrbe maneant: oportet habeant domos. Praeterea verbi diuini buccinator contra foeditatem carnis praedicat: & tales mulieres ad castitatem allicit: vt Parisiis videmus iam de magno numero filiarum poenitentum.

⁋ Respondetur negando quod circumspecti viri omnes a magna vrbe eijciunt: bene autem a locis honestis vrbis & ab aliorum consortio, ad loca infamia & vilissima totius vrbis. Ad secundum. potest fieri quod inlocis praedictis eis domos locantes non peccent. Secundo dico quod forma arguendi nihil valet: suppo sita enim malitia hominum necesse est vt scandala veniant: sed ve illi per quem scandala veniunt. Ad tertium dicitur quod concionator bene agit: & quamuis multas ad castitatem trahat: manebunt impudentes & malae in sua foeditate: & cohibet ne multitudo praeceps ruat in libidinem. Sed replicas: verbi diuini declamatores possunt omnes meretrices ad castitatem allicere & impedire ne sint meretrices in magna vrbe communes: & hoc est eas pellere seu fugare ex magna vrbe: quia hoc est facere qui nullae tales in magna vibe vigeant. lam respondi praedicent quantum voluerit: nunquam magnam vr bem a tali lolio & sentina purgabunt. licet enim triticum purum seminaueris: lolium cum tritico protinus in manipulis messis inuenies. Nec oportet theologum insistere casibus possibilibus logice loquendo: sed his qui contingunt. propterea non respondeo aliter ad formam nisi concludendo quod audacter praedicet concionator castitatem efferendo: luxum detestando quantum poterit. eius enim non est ad aliud in politia habere oculum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 35