Quaestio 34
Quaestio 34
Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera
SExto quaeritur: vtrum sciuitas indigens pecuniis posa sit licite compellere ciues subi iectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae: offerendo se ad dandum cuilibet ci Quium pecuniam mutuantium annua pensionem donec ei sors soluatur: dando tamen praecise. xxviii. ducatos loco sortis centum ducatorum communitati mutuantium cum circunstantiis fieri solitis in aliquibus ltaliae ciuitatibus, praesertim Venetiis, Florentiae, & Genuae: quae ci cumstantiae ex dicendis norae euadent. & idem potest aliquis rex facere respectu subditorum. sed quia tallias (vt vulgo appellant) reges cum indiguerini imponenere solent, non vtuntur hac praxi. hae aut ciuitates iam a multis retroactis annis Aristocratice vixerunt, superiorem vix verbo cognoscentes in temporalibus saltem duae primae. Propterea supponitur quod hanc impositionem pro rationabili causa iuste imponere possint. & licet superiorem haberent in temporalibus, quod apparentissime negabunt: tamen vnaquaeque ciuitas & vniuersitas pro necessitate sibi incunibente specialem collectam indicere potest. Cde ope. pub. i. Omnes. sicut Parisiis pro ponte super Sequanam extruendo a bhinc paucos annos patuit. Latentius tamen in commeatu seu e sibilibus.
⁋ Accedendo ad pro positum, aliquae ponuntur circumstantiae. Prima est quod ciuitas indigens pecuniis imponit ciuibus sibi subiectis praedicta onera ad quae quilibet soluenda compellitur etiam inuitus. Statuit interim quod tempore quo ciuitas non restituit sortem ciui: vt habeat vnum de. xx. hoc est quinque pro centum: sicut quaestione praecedente recitauimus: & per consequens ciuis dans centum habet ius super bonis ciuitatis ad exigendum & accipiendum annuatim a ciuitate quinque pro centum mutuatis: & non potest reuocare vllo pacto suum capitale. sed ciuitas ipsa potest ius quod habet ciuis extinguere ad libitu etiam dando partem sortis mutuatae ab ipso ciue. & coniter. xxviii. solum restituit ei qui centum ciuitati mutuauit. & sic extinguit ius praedictum: & sors reputabitur totaliter restituta. & per redditionem partis sortis haec quaestio a praecedente differt. Alia circumstantia. annuas pensiones praedictas quas ciuibus ciuitas assignat, vult dare pro refusione interesse quod ciues patiuntur ex suarum pecuniarum sic mutuatarum carentia: siue illud interesse sit damni emergentis siue lucri cessantis: aut si nullum inter esse patiantur vult illas pensiones dare liberali & spontaneo dono: tanquam ad tale beneficium donationis eis in pendendum: sed tamen ciuitas prouocata est ex eorum benesicio: ita vt velit eos esse tutos in vtroque foro scilicet dei & fori. Vult praeterea ciuitas quod quilibet ciuium possit ius suum quod habet alienare super bonis ciuitatis dando illud alteri dono vel venditione: ita tamen vt ciuitati liceat illud redimere etiam ab illo alio: & eodem praecio. scilicet dando. xxviii. procentum. & ille alius tenebitur reuendere ciuitati: sicut tenebatur primus: retem tis etiam illis pensionibus quas percepit a ciuitate absque vlla restitutionis obligatione. Interdum tamen quando coditio ciuitatis est deterior facta: non dat quinque pro centum. quandoque etiam dat vltra quinque pro cetum. Venetiis enim vt referunt dantur quandoque octo vel nouem pro centum. & interdum etiam non dat ciuitas cxviii pro redimenda sorterse. xvvii. vel minus. Cum his stat quod aliquis ciuis recipit vltra sortem in prouentibus annuis & postea. xxviii. aliquis minus recipit qua sortem: aliquis aequaliter. Ex his vides quod alicui ciui non est satisfactum de interesse nec vnquam satisfiet: immo irreparabiliter deductus est ad maximam inopiam: cum sit compulsus mutuare & nequat seipsum releuare. Aliud est hic quod aliqui ciues non compulsi sed proprio motu & sua sponte mutuant praedicto modo ciuitati, vt habeant lucrum: & coniectant quod non patientur vllum damnum: nec cessabit sibi lucrum: sed plus lucri hac via consequentur quam alio pacto con sequi possent. vt quando dantur octo vel nouem: vt diximus fieri Venetiis. Ex his percipere potes harum ciuitatum praxi. Mutuantes autem pecuniam ciuitati Venetiis vocantur habentes impresti ta. Florentiae creditores motis appellantur. Genuae habentes loca. Quod de vna ciuitate & de vno mo appellandi dicimus: de aliis intelligi potest. sed quia modo ticuli notri gratius Florentinorum vocabulo vtentur de creditoribus motis: illum modum loquandi prae aliis prosequaet
⁋ lstis suppositis & historice Cquia est uaestio facti) recitatis, pono hanc conclusionem. Florentia licite pot denarios modotis tot imponere quot sus ficiunt pro amotione illius mali quod reipublicae ciuitatis imminet: dummodo illud malum sit peius vel perniciosius reipubli. quam sit hoc quod est ciues cogi ad tales denarios soluendos. Probatur. quia ad hoc ciues tenentur. Et declaro in terminis. ponamus quod Veneti vel rex Parthenopaeus inuadat Florentiam: ita vt ciuitas Florentina habeat iustam causam belli: sed non nabet pecuniam in proptu: & pecunia est neruus bel li: iam quilibet ciuis tenetur resistere corpore si opus fuerit: ergo & pecunia. consequentia est nota: quia si te netur in maiore / & in minore tenebitur. sicut enim manus exponit se periculo pro salute capitis & integritate totius corporis veri: sic debet esse in corpore mystico ipsius ciuitatis. ergo ciuitas potest suis supditis hoc tributum seu / vt dicunt, collectam imponere. Dicitur in conclusione (dummodo illud malum sit peius &c. quia si secus. sit: non potest ciuitas eos compellerelad hoc: nec ad hoc tenent: & ratio est: quia nemo tenetur pro impediendo minore malo ab aliquo corpore illud agere quod est peus malum eidem corpori: modo cum respubiica non sit nist ciuium congeries: tantus potest esse denarius motis vt esset perniciosior reipub. qui esset rempublicam pati aliud malum imminens: pro cuius amotione talis denarius motis imponitur. Ex isto cuilibet intelligenti liquant quod ciuitas potest tanta calamitate esse pressa: vt sufficiat resti tuere decem ducatos pro centum: immo vt nihil teneatur. restituere. Secundo sequitur quod peccant optimates ciuitatis imponentes plus tributi cuilibet quam opus sit ad succurrendum necessitati ciuitatis imminenti: nam cum debeant esse ciuitatis patres: plurimum deliquunt si possint aliter ciuitati succurrere quam grauando subditos ad quorum iacturam respublica grauatur. licet enim respu. illa dicatur Aristocratica: tamen auctori: tatem habent a tota multitudine. & sicut populus instituit reges pro bono communi: sic optimates vrbis populi liberi auctoritatem habent a toto populo. qua re caueant imponere collectas excessiuas in ceruices plebis ne in rebellionem insurgat: sicut plebs crebro fecit Romae contra senatum, dum politia eorum Aristocratica viguit. Vlterius patet quod ciuitas illi cite tales denarios indicit pro bellis iniustis: vtpote pero aliorum terris inuadendis: vel pro ciuitatis vana gloria: quia non sunt eneruanda membra naturalis cor poris pro eius decore accidentali. Vnde Arist. iii. topicorum. Sanitas est eligibilior quam pulchritudo vel decor corporis. sic nec in corpore mystico.
⁋ His praehabitis: quaestionem paucis simis (licet varii circa eam multa prodige dixerintabsoluam. Ciuitas pro rationabili cam potest tales denarios motis imponere ciuibus ad succurrendum necessitati occurrenti, & non amplius. haec autem neces sitas cum est circa magnam pecuniam non consistit in indiuisibili. sed non potest imponi pro vana popa ciui tatis vel optimatum fastu vel pro bello iniustociues autem non mutuant pecuniam ciuitati: sed annu os redditus emunt, quod ex quaestione praecedente probatum relinquo: & hoc siue ciues sint compulsi ad muuandum: mutuandum inquam verbo tenus: siue se paratos offerant: quemadmodum homo se paratum ostendit ad emendos alios annuos redditus. Et quia circa vitalitia & varios alios contractus argumenta aduersariorum soluuntur: supuacuum est verba multiplica re: & paruo pedi magnum calceum aptare.
⁋ Ex his dictis & quaestione praecedenti patet ciues posse emere annuos redditus a ciuitate vel a particulari viro et si taliter faciant in his ciuitatibus ciues: non peccant vllo modo quando sunt compulsi: quod lucidissimum est. Idem dico quando sua sponte petunt: quia emere redditus licet. Vlterius quando optimates ciuitatis imponunt ciuibus pecuniam mutuandam siue praestandam ciuitati pro rationabili causa non peccant, nec est facile credi tu quod vrbis primores & ciuium patres praeter rationem collectam imponant: sed vbi secus faciunt: in ciiues delinquunt.
On this page