Text List

Quaestio 37

Quaestio 37

An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

IN quaestionem superiori de bursa cambii nonnihil loquutus sum. sed quia solet sse disputatio communis an trapezitae seum campsores permutando & capiendo plus quae Adebent / vsuram committant: propter ea nono circa hanc vsurae materiam Quaeritur. an isto casus sit vsurarius. Sortes campsor dat tibi scutu Parisiis in auro: & capit abs te paruum album in parua pecunia vltra scutum. Et arguitur quod sic capit lucrum vltra sortem scilicet paruum album vi mutui. ergo est vsura. In oppositum arguitur. ars campsoria est reipublicae admodum vtilis: & contractus nullo iure phibitus: ergo contractus campsorius dummodo vestiatur circunstantiis requisitis est licitus. Prima propositio de eius vtilitate patet. Nam habenti aurum & volenti aliqua minuta emere: vel eleemosynam da re, expedit paruam pecuniam habere. & econuerso parua pecunia non ita bene seruatur, nec ita facile de fertur vt aurum: ergo conducit etiam interdum pro parua pecunia aurum habere. Item in cambio adhibita schedula sort es vadit Parisiis Romam: si enim deferret secum aurum / esset ei laboriosum: & forte suae ne cis causa: quare accedit trapezitam quem bancarium vocant: dando ei Parisiis centum ducatos cum centum solidis: quatenus Romae habeat centum ducatos paecise. illud enim est vtile sorti. & nunc ex praxi constat: quod cum Sortes non affert secun pecuniam vltra sumptus: sed capit ordinate de bona vrbe in vrpem: sospes a latronibus euadit: secundum illud luuenalis. Cantabit vacuus eoram latrone viator. schedula autem quam secum affert: latronibus foret inutilis: & causa eorum mortis: quia per eam deprehenderentur. ergo illud est sorti vtile: & Plato campsor non tenetur gratis ei inseruire / curando dari ei Romae centum: quia oportet eum habere illic famulum vel consocium fidelem / & magnam supputationem pecuniarum faceres & tandem ad socium mittere famulum vel amicum. vit tualiter Plato defert in itinere pecuniam tuam: etiam cum securitate: quod multum tibi valet, non tamen sequitur quod possit tantum capere abs te ac si tecum iret: & tuam solam pecuniam portaret saluam: quia non solum pecuniam tua virtualiter defert: sed etiam multorum aliorum: & commodius quam iter faciendo / pecuniam portat. Alia propositio, videlicet quod nullo iure est reprobatus, patet: quia nec naturali nec diuino nec huma no. vel doceas de iure illo. circumstantias autem loci, temporis, finis, & quis &c. facile applicare potes.

⁋ Respondetur concedendo quod contractus dictus est licitus: & nego quod sit vsurarius: quia non capit lucrum vltra sortem vi mutui: sed vi per mutationis. modo permutatio non est mutuum: sed contractus omnino distinctus. Sed dicis. saltem Sortes campsor in casu quaestionis non seruat latitudinem iustitiae commutatiuae: quia dat solum scutum & capit paruum album vltra. sed aggregatum. xxxv. soiidorum cum albo in paua pecunia plus valet tibi in caupona vel alibi quam scutum: ergo sequitur quod Sortes illicite contrahit.

⁋ Respondetur negando quod Sortes non seruat latitudinem iustitiae commutatiuae. licet e tamn aggregatum pecuniae tuae plus valeat in caupona ves in domo mercatoris qui scutum eius: tamen non plus valet quam aggregatum ex suo labore quo tibi inseruit & suo scuto: sicut tu emis carius salmonem Parisiis quam valeat Aberdoniae: sed non secundum labores & expensas factas ab intermediis mercatoribus ad vrbe Pari siensem vsque. oportet enim ratione laborum quos mercatores habuerunt vltra expensas aliquid dare. Sic in proposito nummularius facit expensas in se & in sua familia vt tibi & aliis inseruiat: capiens ab vnoquoque pro expensis & labore: non ab vno solo sed proportionabiliter cum quo plus cambit ab eo plus accipit, nec habebit solutionem nisi ab illis cum quibus cambit. oportet ergo vt aliquid habeat vnde viuat, abs te & tibi similibus capere ratione ex ensarum & seruitii impensi. Sed dicis. tunc non licebit lanio vel cauponi aliquid capere ratione per mutationis: cum enim ex hac arte non viuant: faciunt contra iustitiam commutatiuam. Dico quod non sequitur: dummodo parum capiant: quia habent sollicitudinem in numeranda pecunia: & in eius bonitate cognoscenda. ratione cuius seruitii quod ti bi impendere non tenentur: licebit eis aliquid accipere. Potest tamen esse contractus campsorius illicitus si immoderate capiat campsor ab isto vel illo: ita vt eius labor & industria huic applicata cum pecunia quam dat: non tantum valeant quatum capit ab isto. Etia cum cambio potest misceri alius contractus scilicet mutui capiendo aliquid ratione dilationis solutionis: & tunc erit vsura. potest tamen capere ratione interesse. Quomodo autem liceat ratione mutui cape / & quomodo non: ex superioribus nosti.

⁋ Ex dictis sequuntur propositiones. Prima. campsor pot capere vltra interesse: hoc est vltra damnu quod incurrit vel lucrum quod non incurrit ratione permutationis. nam potest capore ratione laboris & i dustriae quam toti reipublicae applicat. Secunda propositio. campsor dans Sorti scutum pro alba pecunia: licite capit liardum vltra scuti valore: & interea dat eandem albam pecuniam Platoni vel partem eius, puta minus liar do quam sit vnum scutum: & a Platone capit vnum scutum. Tertia propositio, quando Sortes mutuat Platoni Pari siis. x. papales ducatos ea lege: vt recipiat totidem Romae: & Sortes recipit. x. ducatos papales Raotoae qui plus illic valent quam Parisiis sorte inscio: non est vsu ra. sicut si nunc in augusto mutuo sorti. xx. scuta solaria: & in fine octobris crescit eorum valor ad soli dum vnum: licite recipio meos. xx. aureos solares. hoc enim ex tempore accidit & praeter meam intentionem. Et est simile. si mutuem tibi a. mensuram tritici in principio augusti valentem. xxii. ad summum. & tenearis mihi n decembri soluere vbi eadem mensura valet. xxv. non pecco capiendo a. mensuram nullo modo diminuendo de percio. Sed si ex intentione illius excessus consequendi mutuaret, esset vsurarius.

⁋ De omnibus autem speciebus cambii: si praedictorum in aliis contractibus memor sis: iudicare poteris. vtpote quando datur alba pecunia pro auro & cotra, quando pecunia non recepta in Gallia aestimatur minoris a campsore Parisiensi: vbi si vigeat in regione vicina / potest campsor minus capere. si vero oporteat eum multa exponere antequam de illa pecunia faciat suum commodum: tanto proportionabiliter mi nus dabit licite. de cambio per literas: & etiam de cambio quod aliqui siccum vocant quod Romae committitur: vt puta quando quis habet beneficium Rome: & non habet pecuniam in proptu pro annata soluenda: capit illic pecuniam ab aliquo mercatore promittendo vltra illud quod ab eo capit. Ex dictis omnia illa dilui possunt. Quidam hunc modum dicendi magna verborum prolixitate impugnat: sed inutiliter. siue autem species istae specie distinguantur siue non: nihil refert. semper enim faciliorem modum loquendi imitabor in vocabulis: vtpote dicendo quod aliqua est permutatio cambii minuti: cambii per literas: & canbii sicci. in talibus enim non est de nomnibus contendendum. Si ad hanc quaestionem breuem cum dictis praecedentibus de vsura oculum metis convertas: purius de omni pus his cambiis iudicabis quam historici ipsi summistae qui coctum nihil afferre solent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 37