Quaestio 38
Quaestio 38
An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
DEcimo & vltimo circa hanc materiam foenebrem quaeritur: an vsurarius teneatur restituere lucrum ex vsura acquisitum. Respondetur. istud dependet a dominio lucri vltra sortem. Pi& de hoc duae sunt positiones oppositae: de dominio inquam lucri per vsuram acquisiti. ex quibus vario modo consequenter respondendum est. Vna positio tenet quod vsu rarius acquirit dominium lucri vltra sortem acquisitiSecunda positio tenet illius contradictoriam: quam rationabiliorem censeo. propterea illam imitabor. Et intelligo conclusionem probandam de per se & coniter. hoc propter aliquas paruas tricas dixerim: vtpote si da retur lucrum vltra sortem in potu, cibo, & rebus vsu con sumptibilibus: quarum vsus non distinguitur a dominio: quia idem contingeret in fure & raptore qui secundum omnes rerum ablatarum non acquirunt verum dominium. Probatur ergo haec conclusio negatiua quod vsurarius non acquirit dominium lucri vltra sortem. Nullo titulo iusto illius lucri acquirit dominium: non enim mutuo: quia ille contractus est prohibitus Lucae sexto. ergo non est ius sed iniuria. Haec est ratio Ricardi Middiltoni i hac distinctione. Sed haec probatio est nulla: quia sic sim plex fornicatio est prohibita: meretrix tamen locatione sui corporis dominium pecuniae sibi datae a potem te dare acquirit: quia nullo iure est cautum quod ipsa teneatur acceptum restituere, & quod illius pecuniae non acquirat dominium. sic in proposito dicetur: licet vsurarius peccando acquirat pecuniam, hoc est per peccarum: tamen pecunia est sua. Similiter vendens equum propter inanem gloriam partialiter, vel in die festo, acquirit do minium pecuniae acceptae: & tamen peccat per actum quo illam pecuniam acquirit. Propterea secudo & aliter arguitur ad conclusionem. nullus acquirit dominium illius rei quam non potest detinere iuste per aliquod tempus. sed sic est de vsurario. igitur. maior patet inductiue in omnibus aliis contractibus vel iustis dominiorum acquisitionibus. Minor patet: quia non potes dare tempus in quo vsurarius iuste te net pecuniam: puta scienter omittit pro tempore & loco restituere. scio quod in effectu non semper tenetur restituere. Tertio arguitur. voluntas cum nolitione mixta tradendae rei non sufficit ad acquisitionem dominii eiusdem. sed tali volitione vsurarius tale lucrum acquirit: vellet enim mutuatarius absolute quod mutuator non caperet lucrum vltra sortem: sed quia non dabit mutuo sine lucro: dat illi lucrum potius quam careat mutuo. sed talis voluntas non sufficitad transsationem dominii: quia si sic: taptor rei quam rapit: hoc est quam sibi spoliatus dat cui mortem minatur nisi pecuniam det: acquireret dominium rei raptae: quod est falsum. idem est de rebus tempore tempestatis ex naui eiectis: quarum nullo pacto acquirit auferens dominium: & est similis voluntas vtrobique: ergo illa voluntas non sufficit transferre dominia rerum. quod fuit probandum. Sed si sit aliquis capiens ad vsuram qui catengorice dat alteri dominium lucri vltra sortem: de illo haec ratio non concluderet, quemadmodum si tempore tempestatis eijciens merces sine mendacio diceret: do haec pona primo capienti, & a me harum rerum dominium ab dico: tunc potest quis capere hanc rem in nullius potestate existentem. sed haec ratio non probat quin in tali casu acquirens esset realiter dominus acquisiti lucri vltra sortem. quamuis Alexander Halensis in tertia parte. qui. lxvi. dicat quod non potest sic transferre rem suam: cum deo displiceat. sed haec ratio non valet vt patet per superius reprobata. Altisiodorus in tertia parte id ide tenens dicit. Deus non consentit in illam transsationem. sed hoc non probat. Secunda & tertia rationes sunt magis apparentes: & cum plurimi theologi sapientes hanc partem teneant: quamuis beatus Thomas oppositum teneat: hanc conclusionem reputo rationabiliorem.
⁋ Contra hanc conclusionem argumentor. Si emit vsurarius terras aliquas fructiferas solum ex lucro foenebri: non tenetur terras vel fructus dare his a quibus cepit lucrum vltra sortem.
⁋ Respondetur. hoc nihil probat. quia plerunque emens aliquid nomine proprio ex pecunia alterius: illius empti ad quirit dominium. C. de rei ven. Si ea pecunia. &. littr. de rur. Qui vas. ergo illud non probat aliquo modo vsurarium acquirere dominium illius lucri. Etiam est dubium in assumpto. potest enim legissator aliquam emptionem inualidare ne ipsa emptio sit spelunca & occasio peccati vt in proposito. & ita fecisse videtur Alexander Tertius in capi. Cum tu. de vsu. In versiculo vltimo illius capitis sic dicit. Possessiones vero quam de vsuris comparatae sunt, debent vendi: & ipsarum pcia his a quibus vsurae sunt extorte restitui: vt sic non solum a poena sed etiam a peccato possint / quod per vsurariam extorsionem incurrebant) liberari. Res empta succedit loco pecuniae.
⁋ Secundo arguitur. reliquat Sortes pecuniam foenebren( semper de lucro vltra sortem loquor) duobus haeredibus Platoni & Titio. sit Titius non soluendo. tunc sic. Plato non tenetur restituere totum illud lucrum. ergo male dicit conclusio.
⁋ Respondetur. hic sunt duo modi respondendi. vnus est glossae in cap. Tuam nos. & antiquorum doctorum vt illic dicit Panor. quod ille tenetur restituere totum si tantum habeat. Neoterici vero vt Ho stiensis, Ioannes Andreas, & reliqui tenent oppositum. sed prior modus est indubitatus apud me & verus. & ratio naturalis est: quia haeres non habet plus dminii in illo lucro quam habuerit ille cui succedit. sed alter non habuit dominium in re illa. Vel tenem do oppositam positionem de dominio illius lucri est idem in sententia. quo ad hoc enim tenetur resti tuere omne illud quod tenebatur restituere ille cui sud cedebat. sed ille tenebatur totum restituere: ergo iste qui est soluendo tenetur restituere totum. Et ad hoc est textus ita expressus in hac ratione fundatus vt mirer quomodo isti alii ob rationem nullius momenti hoc reliquerintur. Ecce responsionem Romani pontificis. Tuae igitur quaestioni literis praesentibus respondemus: quod filii ad restituendas vsuras: ea sunt districtione cogendi qua parentes sui si vi uerent cogerentur. ldipsum etiam contra heredes extraneos credimus exercendum. Vbi glossa erudite dicit ad hanc materiam. Satis potest dici quod in solidum conueniri possunt: quia omnia bona defuncti erant illi obligata. Sed contra hoc arguit Panor. in dicto capitulo Cumtu. Ex illo sequitur (di cit) quod si alter haeredum esset soluendo posset conueniti in solidum in quantum sufficiunt bona ad eum deuoluta si ageretur hypothecaria. Respondetur, non sequitur. quia tenentur restituere pro haereditariis portionibus si vterque est soluendo: vt si vnus habeat duas partes haereditatis: tenetur ad duas partes vsurarum: & alius ad tertiam partem: quia actiones competentes contra defunctum diuisae sunt per legem inter haeredes ex haereditariis portionibus. l. i. &. ii. C. de haere. actio. & quamuis vnus pos set conueniti in solidum: potest ille agere contra socium vt det secundum suam ratam. Quando autem Ho stiensis & loan. Andreas dicunt illud nullo iure pos se probari: hoc negatur. Nam per ius naturae & pontificium allegatum sufficienter probatur.
⁋ Tertio arguitur. ponamus quod Sortes vsurarius coegit Platonem iurare quod non peteret a se lucrum foenebre: illo casu Sortes non tenetur restituere. quia non Platoni: nec alicui alteri. igitur.
⁋ Respondetur. Plato adibit iudicem qui coget sortem desistere vel restituere lucrum si ipsum accepit, nec iurat Plato quod non significabit iudici. cum enim illud sit odiosum: seruandum est in propriis terminis. si iurant dare, & non est sermo de repetitione: det, & iuridice repe tat. si iurauit dare & non repetere, denunciet iudici. si vero iurauit dare & non repetere & nullo modo iudici detegere: hoc non est obseruandum: contra denunciationem euangelicam de corrigendo peccato fratris, & in dispendium reipublicae.
⁋ Quarto arguitur. minus habet de inuoluntario donatio propter mutuum quam habeat donatio propter metum mortis. sed haec transfert dominium: vt patet perca. Abbas. de his quae vi me. ve cau. fi.
⁋ Respondetur. minor est falsa. nam licet iurem praedoni me non repetiturum pecuniam quam ei do: ille sica tius non acquirit illius pecuniae dominium: esto non possem illam repetere. eodem modo nec vsurarius. si vero sit sermo de beneficio de quo agitur in illo capitulo, Dominus Antonius dicit quod non tenetur & licet Panordicat oppositum: hoc nihil facit: cum beneficiatus non habeat dominium beneficii.
⁋ Ecce quomodo vsurarius non acquirit dominium lucri vltra sortem & dato quod illud acquirat: tenetur tamen ipsum sicut in mutuo restituere. & eodem modo haeredes: qui libet pro rata. Sed si quis fuerit non soluendo: te netur alius dare in toto si haereditas ad tantum se extendat: siue fuerit in dotem data: siue aliter. Si vero mortuus fuerit ille cui dandum est hoc lucrum: detur eius haeredi vel haeredibus: qui si non cognoscantur: det pauperibus. Et non modo tenetur vsurarius restitui re totum lucrum vltra sortem vero domino: sed etiam tenetur refundere iacturam quam verus dominus interea passus est ratione carentiae illius pecuniae. & hoc secundum vtram quod positionem. Non tamen tenetur restituere lucrum proueniens ex industria sua: quia illa non est domini sortis si etiam emit agros ex illo lucro nomine proprio: non tenetur illos domimno restituere: quia ad hoc non tenetui fur. Praeterea dico quod licet aliqui teneant quod vsurarius accipiat dominium lucri vltra sortem: vt beat Tho. in hac distinctione: & Henricus Gandensis in. iiii. quodli. & glos. in ca. Si quis. xiiii. q. iiii. & ali qui canonistae: illud tamen minus rationabile iudico. Tum quod rationes ad partem oppositam sint magis pparentes licet dilui possint, quam rationes ad hanc partem. Tum secundo quod istud magis erigit cornua vsu rariis. Tum tertio quod plures theologi eruditi & doctores iuris Caesarei hoc tenent, nec occurrunt mihi plures scriptores theologi cum sancto Thoma conuenientes. Nam Petrum Paiudanum & Thomistas omnes non supputo praeter solum beatum Tho. quia erant ad dicti iurare in verba magistri. propterea eorum vox non ponit in numerum. secus est de Henrico: qui libere loquutus est prout iudicabat. Quando aut vsura rius capit pignus in fructibus vt in agris: tenetur illos omnis restituere vero domino deductis expensis quas fecit colligendo & conseruando fructus. ratio est: quia fructus illi sunt domini qui cepit ad vsuram. secus est secundum sententiam sancti Thomae.
On this page