Caput 1
Caput 1
¶ PRMVM CAPITVLVM In quo tractatur de origine iurisdictionis ciuilis: vt per eius comparationem notificetur iurisdictio ecclesiastica.
VEMAbmodum deus nature auctor hominem condidit cum naturali iure seupotestate eaquoe sue sustentationi ac conseruationi necessaria sunt sumendi nec non & ea que nociua sunt repellendi. Super quo iure fundatur potestas eum qui iniuste aggreditur interimendi si seruetur moderamen inculpate tutele quauis oppositum dogmatiset de ancona in suo tractatu de potestate ecclesi astica cuius rationes nunc omitto cum non sit hec materia presentis speculationis. Similiter & communitas quelibet aliquorum adinuicem ciuiliter conuersantium qui iuxta dictum Pauli ad Romanos. xii. velut vnum corpus est cuius singuli alter alterius sunt membra naturalem habet potestatem se non solum inesse verum etiam in esse pacifico conseruandi ad quem spectat eos quorum vita est in perturbationem eius etiam per mortem prescindere. & istud deduci potest ex sancto Thoma secunda secunde questione sexagesima quarta. Omnis pars ordinatur ad totum cuius est pars velut imperfectum ad perfectum / & si saluti totius corporis expediat abscissio alicuius membri: puta quia est putridum aut ceterorum infectiuum: in totocorpore residet auctoritas illud prescindendi. Cum ergo quelibet persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totum. Ideo si aliquis si perniciosus in communitate laudabiliter a communitate interimitur. Et istud idem ostenditur sic. Conmunitas confert principi auctoritatem occidendi eos quorum vita in perniciem rei¬ publice cedit: ergo illa auctoritas est per prius in communitate cum nemo alteri det quod non habet. Et antecedens notum est cum princeps a se auctoritatem illam non habeat nec habet eam immediate a deo saltem vt in pluribus. Nam vt dicunt doctores presertim Durandus in tractatu de iurisdictione ecclesiastica. Non est intelligendum quod auctoritas regis secularis sit a deo sic quod immediate eam alicui commiserit regulariter: sed quia secundum rectam rationem quam deus hominibus indidit est alicui commissa & non videtur cum non sit a deo immediate commissa a quo sit principi collata nisi ab ipsa conmunitate: igitur assum ptum verum. Ex ante dictis inferuntur aliqua correlaria. Primum est: primaria potestas iurisdictionis coherciua etiam vsque ad mortem infligendam non est quantum ad eius institutionem pure positiua. Quanuis eius communicatio certe persone vt puta regi aut certis personis de conmunitate paucis aut pluribus qui eam regunt aristocratice aut thimocratice sit positiua. Et istud manifeste ostenditur: quia hoc preceptum non occides cum sit de iure naturali ab eo nullus potest excipi casus per quodcumque ius positiuum saltem humanum. cum humana potestas supra ius nature non existat ergo primaria potestas occidendi non est positiua humana sed naturalis. Secundum correlarium est. Nulla communitas perfecta hanc potestatem a se abdicare potest sicut nec singularis homo quam habet potestatem ad se conseruandum immo nec ea priuari potest nisi a deo. & huius sententie videtur esse glosa vicesima tercia questione tercia in capitulo ostendit in qua sic dicitur. Populus bene habet iurisdictionem licet dicat lex quod transtulit ius suum in imperatorem. Nam si ciuitas vel populus non haberet iurisdictionem quare puniretur propter defectum iudicis. vt vicesima tertia quanstione secunda capitulo dominus vbi dicitur. Ciuitas petenda est que vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est vel reddere quod per iniurias ablatum est. sertium correlarium tota communitas pertantem habet super principem ab ea constitutum qua eum si non in edificationem sed destructionem policie rex regat deponere potest alias non esset in ea sufficiens potestas se conseruandi: & ista potestate gallorum communitas quondam vsa regem suum deposuit non tam pro criminibus quam pro eo quod tanto regimini inutilis esset vt habet glosa capitulo alius decima quinta questione sexta vbi dicitur quod cacharias regem Francorum deposuit: habet glosa id est deponentibus consensit. Hac eadem potestate vsi filii israel recesserunt a roboan qui erat salomonis naturalis successor eligentes in regem superse leroboan vt patet tertii regum duodecimo & quamuis super aliquem populum a deo acceperunt aliqui iurisditionem ciuilem immediate vt videtur probabile de Saule & Dauid nichilominus semper toti communitati fuerunt subiecticasu quo in destructionem eius regerent.
¶ Quartum correlarium non eo dicitur politia aliqua regalis quia vnicus ei presit qui sit cota communitate in iurisditione maior nec ei quouis modo subiectus sed solum propter hanc causam quia vnicus preest qui in quemlibet alterum de conmunitate iurisditionem habet & est eo superior / & hoc minime reperitur in policia thimocratica aut aristocrathica / nec conueniens foret aliquem vnum taliter communitati prefici qui esset ea tota in omni casu superior nisi talis foret indeuialis quemadmodum de Christo censetur qui communitatem regere posset secundum voluntatem & non secundum legem. & tunc esset policia illa perfecte regalis.
¶ Quintum correlarium est. Falsum est illud scoti distinctionis decime quinte questionins tertie quod non licet quenquam occidere auctoritate publica nisi in casibus exceptis a deo ab isto precepto non occides si intelligat de exemptione facta per ius diuinum positiuum qualia erant iudicialia veteris testamenti sicut videtur pretendere quia tunc tempore legis nature non licuisset quenquam interficere / cum tunc nondum esset ius di¬ uinum positiuum nec gentilibus tempore legis mosayce licuisset aliquem interimere cum eis illa lex non esset data. Similiter in lege euangelica non esset in principibus licitum aliquem ad mortem damnare saltem nisi pro homicidio / cum lex vetus sit reuocata & euangelium nullume xcipiat casum. nisi dixeris homicidium exceptum fuisse Ma thei vicesimo sexto. Omnes qui gladium acceperint / gladio peribunt. Si autem intelligat de exemptis a deo perius naturale non facio difficultatem: sed tuncnulla est eius perbatio ad probandum quod pro simplici furto non licet interficere. Ex omnibus his facile est videre quo modo potestas qua rex vtitur est potestas communitatis: hinc auctoritate publica dicitur agere & hanc obrem Quillermus parrhisienem. dicit dominium principum esse ministeriale. Consequenter facile est videre quod principatus regalis & principatus aristocrathicus & principatus thimocratichus non differunt inter se quia sintdiuerse potestates cum idem obiectum penitus habeant: sed propter diuersitatem subiectorum. Sed quia dehac potestate ciuili in hoc tractatu nichil intem do pricipaliter dicereppterea hec sufficiant.
On this page