Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

¶ Secundum capitulum in quo ostenditur aliam esse potestatem non naturalem nec humanitus instituibilem.

CVm Christifidelium collectio non sit solum corpus politicum & ad finem naturalem ordinatum qui est viuere secundum virtutem verum etiam est corpus misticum Christi & ad finem supernaturalem vitam scilicet eternam ordinatum ad cuius consecutionem legislator de medio nostrii suscitatus iuxta vaticinium moysi Christus scilicet legem gratie & libertatis tulit / quamobrem & potestatem instituit non ad corpora occidenda qualis potestas ciuilis / quia non querit mortem peccatoris sed magis vt viuat & conuertatur. nec venit perdere quemquam sed potius singulos viuificare. Sed ad compellendum fideles le¬ gem euangelicam conseruare alterius pene metuscilicet spiritualis. De cuius potestatis integritate duo sunt. Primum est auctoritatiue posseius dicere siue disfiniendo siue aliquid quod conferat multum ad consecutionem finis statuendo. Secundum est posse dicto iure non obseruante aliqua mulctare pena. Hec autem potestas non est naturalis sed positiua non ab homine puro aut ab homibus instituibilis sed a deo solo. Pro cuius probatione supponendum est quemadmodum optime declarat herneus in suo tractatu depotestate pape. Aliud est instituere potestatem & institutam alicui persone communicare. & istud manifestum est ex priori capitulo / cum populus potestatem occidendi non instituat quia est naturalis sed eam principi communicat.

¶ Instituere namque potestatem est ordinare quod in commuintate sit aliqua potestas tanta & talis ad tot casus ad talem populum & sic de similibus. Et talis institutio tempore precedere potest communicationem certe persone. Potestas autem talis potest conferri alicui dupliciter. Vno modo quod conferatur determinate persone vt cum rex petrum / aut guillermum instituit alicuius ciuitatis balliuum. Alio modo non determinate persone: sed persone determinate conditionis vt si rex institueret aliquam potestatem iurisditionis in aliqua ciuitate ordinando: quod quicumque a talibus eligeretur eam consequeretur / talis electio est dispositio vltimata ex parte recipientis que facit eum capacem talis potestatis ex antiqua institutione principis. lstis suppositis probatur quod a solo deo est hec potestas instituibilis. hec potestas non est instituibilis nisi vel a papavel communitate Christiana vel deo. Sed primo quod non possit institui a communitate christiana probatur sic saltem propria auctoritate: quia talis potestas includit aliquid quod humanam potestatem excedit: puta posse relaxare aliquid de pena debita in foro dei / posse aliquem reddere in capacem quantum ad deum suffragiorum ecclesie / & multa alia. ergo a communitate christiana insti tui non potest. Et quod a papa institui non possit manifeste patet ex hoc: quia prius saltem natura est illam potestatem esse quam aliquem esse papam. Correlarie sequitur quod nec ista potestas ab homine puro aut hominibus destitui potest. Secundo sequitur correlarie quod potestas ecclesiastica de qua nunc loquimur est potestas coherciua immediate a Christo instituta que valet exerceri in alterum etiam inuitum ad dirigendum subditos in finem beatitudinis eterne velut in finem proximum & principaliter intentum. Consequenter ex dictis multiplex haberi potest differentia inter potestatem ecclesiasticam iurisditionis in foro exteriori & potestatem laicam. Prima ex parte institutionis cum vna sit naturalis quantum ad institutionem. Altera supernaturalis / secunda ex parte finis. Vna est ad finem naturalem. Altera ad finem supernaturalem. Tertia ex parte penarum que infligi possunt per has potestates / quia per vnam corporalis pena dumtaxat / per alteram vero spiritualis precise. Quarta ex parte subiectorum / quia vnius capax est etiam infidelis / alterius vero nullus capax est nisi sacro baptismate regeneratus. etiam vna ilict temporalis in infideles exerce ri potest. altera in solos fideles vt infra patebit. Dealiis autem potestatibus ecclesiasticis a coherciua quas optime declarat lohannes de parhisius: & consequenter petrus dealiaco in hoc tractatu nichil dicere intendo. Tertium correlarium deuiauit a fide Marsilius de padua omnem coherciuam iurisdi tionem ab ecclesiasticis auferens vt videre est in suo tractatu qui in quibusdam volumibus defensorium pacis intitulatur. Quartum correlarium. potestas ecclesiastica in se considerata nullatenus ab homin ibus restringipotest. si enim ab ipsis non sit instituibilis nec destituibilis: nec ab ipsis fieri potest quod in aliquos actus non possit in quos poterat prius. Et istud correlarium bene tractat lohannes de gersono consideratione septia: de potestate ecclesiastica: & quia hec certa sunt non curaui auctoritatum aut rationum numero munire.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2