Text List

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

De voluntario

MORALIA ACVTISSIMI THEOlogie professoris magistri Iacobi Almain Senonensis / omnibus & potissimum theologis apprime vtilia: cum additionibus magistri Dauid Cranston Scoti doctoris theologi huiuscemodi notisL interceptis.

¶ De voluntario. Caput. I. PRo faciliori intelligentia moralis discipline aliqua generalia cuilibet virtuti & vitio attinentia decreui pertractare. Imprimis noto. vt aliquis actus sit studiosus / aut vitiosus denecessitate requiritur quod sit liber & voluntarius. Prima enim conditio boni actus est quod sit ex electione id est ex libertate productus. lgitur primum quod requiritur ad bonitatem vel maliciam actus est libertas seu voluntarium. quia propter illud quod nobis inest a natura / nec laudamur nec vituperamur. Propterea videndum quid sit voluntarium & libertas. Est enim voluntarium operatio vel omissio ita existens in potestate agentis quod omnibus preuiis positis & red sitis ad illam est in potestate agentis illam ponere vel non ponere: quemadmodum sunt volitiones & nolitiones. Dicitur notanter omninbus preuiis: quia actio agentis principalis (vt dicit Andreas de castro) non est vnum preuium: sed est vnum quod est simul cum actione vt bene sequitur agere est / ergo effectus est: propterea agere non est vnum preuium. sed illa dicuntur preuia que necessario presupponuntur antequam iprisem agens agat.

¶ Preterea noto secundo duplex esse voluntarium / quoddam immediatum & denominatione intrinseca vt est actus voluntatis elicitus: scilicet volitio aut nolitio. Aliud mediatum & denominatione extrinseca vt sunt omnes operationes alterius potentie quam voluntatis: super quas tamen fertur ipsa operatio voluntatis: vt datio illa elemosyne: siue cursus impatus abipsa voluntate.

¶ Istis suppositis ponit Deca. stro talem propositionem. Quelibet talis operatio voluntaria mediata & extrinseca est simpliciter & absolute & in se operatio natura lis. Probatur / illa operatio dicitur in se simpliciter naturalis & absolute quam sic se habet / quod omnibus causis positis ad eam producendam necessario requisitis ponitur de necessitate: nec est in potestate illarum causarum vel alterius illarum quin ponatur. sed posita volitione efficaci ambulandi omni impedimento extrinseco secluso non stat quin sequatur ambulatio. Igitur illa operatio exterior est operat onnaturalis. Dicitur notanter posita volitione efficaci: quia alias non oportet.

¶ Voluntas enim efficax dicitur illa ad quam de necessitate sequitur operatio si non ponatur impedimentum. Patet / quia da oppositum. tunc deus rationabiliter posset precipere alicui actum interiorem & prohibere exteriorem: quo facto exterior esset malus: & tamen ille a quo procederet esset bonus. quod est inconueniens. Ex dictis sequitur alia propositio. Quandocumque sunt aliqua duo sic se habentia quod ad primum necessario necessitate nature sequitur aliud: illud secundum nihil habet bonitatis vel malicie super primum. Probatur / quia si necessario sequitur ad primum necessitate naturali nichil habet libertatis aut voluntarii in se: sed solum in primo. hinc dicunt doctores quod actus exterior nichil bonitatis aut malicie addit super interiorem propterea quod nihil habet in se voluntarium sed in primo tantummodo. lnstantia contra dicta in hac materia / actus exterior non mere naturaliter causatur ab interiori: ergo exterior debet habere propriam bonitatem vel maliciam. Antecedens patet / exdictis tuis in sequentibus / quia appetitus sensitiuus potest mouere membra ad illicitum / ergo si ille appetitus sensitiuus cum actu voluntatis elicito ad actum malum exteriorem concurrant ille actus voluntatis non erit causa totalis & naturalis respectu actus motiui / seu executionis. Videtur quod duplex est malicia in tali exteriori scilicet omissionis & conmissionis.

¶ Sed insurgit difficultas & capio tempus in quo teneor diligere sortem & in illo non solum non diligo: sed ipsum odio pro sequor: tunc ad illud odium necessario necessitate naturali sequitur omissio dilectionis vt notum est / nam bene sequitur fortem prosequor odio: ergo non diligo illum. nihilominus illa omissio dilectionis addit malitiam super odium / quod sic probatur. oncunque sunt aliqua duo sic se haentia quod vno secluso altero remanente & nullo posito loco primisi illud quod remanet adhuc esset malum videtur habere malitiam distinctam a malitia primi: sed secluso illo odio: & remanente illa omissio ne talis omissio adhuc esset mala. Igitur addit malitiam super tale odium: & sic illa maxima prius posita est falsa.

¶ Ad hoc respondet doctor prenominatus negando / quod illa omissio addat malitiam dicens quod tale odium in casu posito in se est malum duplici malitia & assignat talem regulam vniuersalem. quando cunque actus est in se seorsum malus & elicitur pro aliquo tempore pro quo necessario necessitate nature ad illum sequitur actus qui habet maliciam seorsum id est qui secluso primo esset malus: tunc vtraque malicia reperitur in actu primo. & per consequens illud odium habet malitiam transgressionis & malitiam omissionis. Ex hoc sequitur primo quod odium sortis protempore quo teneor diligere illum est in segrauius quam esset tempore quo non teneor diligere illum. Quod patet / quia vltra malitiam transgressionis habet malitiam omissionis. Secundo sequitur quod illud odium tempore quo teneor diligere non est duple malitie ad suandimidietatem: hoc est non est in duplo pareius quam esset sua dimidietas seorsum. non oportet enim quod aliquis actus sit in duplo peior vel melior quam sua dimidietas seorsum sumpta. Ex dictis sequitur etiam quod aliquis actus est malus: & taen si ad subduplum diminuatur in re non diminuitur ad subduplum malitia eius: quia malitia quam ex illo reperitur puenit etiam ex eo quod ad illum sequitur aliud cuius malitia non diminuitur: sed semper remanet equalis. vt dato quod odium in casu praedicto sit quattuor graduum si diminuatur actus odii ad subduplum non diminuetur malitia ad subduplum: quia aliqua malitia semper manet equalis videlicet malitia omissionis. si cui placet paramplius videre de hac materia / videat Adam prima distinctione primi.

¶ Tertio notandum cum dicimus actum moralem esse ex electione siue libertate nolumus in proposito loqui de libertate coplacentie quam nihil aliud est quam actum ese volitum siue talis volitio causetur naturaliter siue contingenter: sicut deus libere libertate conplacentie diligit se: & vult se diligere nihilominus necessario diligit se & non contingenter: sed est questio de bonitate & malicia actuum qui sunt liberi libertate contingentie: & actum libere producilibertate contingentie nihil aliud est quam actum illum ita produci a sua causa siue esse in potestate sue cause quod onibus aliis positis & preuiis quam necessario requiruntur vt illa canproducat adhuc est in potestate illius cause libere illum actum producere.

¶ Dices quod est illud preuium de necessitate requisitum adhoc vt canlibera libere producat suum actum: verbi gratia. vt sortes producat actum dilectionis platonis

¶ Dico vt diligat polatonem nihil preuium de necessitate requiritur nisi cognitio illius presertim sub aliqua ratione boni. nam illa cognitione posita est in potestate voluntatis non dilige re immo odire. tunc illa dilectio quam elicit sortes praesupposita cognitione platonis dicitur voluntaria siue libere producta.

¶ Ex quo sequitur quod libertas est facultas quam ipsa potentia omnibus aliis positis preuiis necessario requisitis habet in sua pecrtante agere & non age re. & sic libertas non est aliud quam potentia ad agendum vel non agendum: quia libertas dicit potentiam ad vtrumque: & operatio a tali potem tia producta dicitur libere siue voluntarie produci.

¶ Quod autem sit ponenda talislibertas contingentie hoc exprimento compertum satis habetu. quilibet enim talem in seipsum manifeste experitur / comprobari tamen potest ex sacris litteris euangelicis. nonne scis quia habeo potestatem orandi patrem vt mittat ad me &c. quod tamen non fecit christus: ergo patrem orare poterat: & similiter non orare.

¶ Sed contra istam libertatem arguitur fortissimo argumento / quod fit in hac materia. Adhoc quod voluntas produ¬ cat actum de necessitate requiritur concursus deiccum causa secunda non possit agere prima non concurrente) sed sic est. quod non est possibile quod deus velit conproducere cum voluntate. & voluntas non producat: quia alias aliquid fieret vel omitteretur contra voluntatem dei beneplaciti: ergo omnibus quam necessario requiruntur positis vt producat non est in potestate voluntatis vt non producat. Pro argumento est aduertendum quod causa prima non solum est causa effectus productia causa secunda sed etiam est causa quod causa secunda producat talem effectum: verbi gratia cum voluntas agit volitionem non solum deus est causa volitionis: sed est causa quare voluntas illam producit volitionem: sed deum esse causam alicuius non est nisi deum velle illud esse: ergo vt voluntas agat de necessitate requritur quod deus velit illam agere: & per consequens videtur quod volum tas non libere agit. Hoc argumentum soluit Dionvsius in secundo sententiarum dicens quod res dicitur libere fieri quando omnibus preuiis necessario requisitis vt producatur ab ipsa causa positis adhuc est in potestate ipsius non producere. Dicit inquam quod concursus dei non est de preuiis sed de concomitantibus. Nam vt voluntas producat actum volendi vel nolendi / praeuia dispostio necessario requisita est cognitio illius obiecti voliti vel noliti quam vt dictum est: est prior saltem natura productionis voluntatis. concursus autem dei siue deum velle non est priortempore productionis actus voluntatis sed concomitans & simul se habens / & per consequents non est expreuiis ne cessario requisitis ad actus voluntatis productionem: sed ex simul se habentibus.

¶ Replicatursic. voluntas non potest agere quin deus velit illam agere siue actum producere: ergo deus non solum est causa actus producti acam secunda: sed etiam est causa quod causa secunda sit causa talis effectus. & vltra / deusest causa quod ca secunda sit causa talis effectus: ergo prius natura agit causa prima saltem ad hoc quod causa secunda agat quam ipsa secunda agat: & cum omnis causa sit prior fuo effectu videtur quod concursus dei sit prior natura quam concursus voluntatis.

¶ Ad hoc aliqui dicunt quod qui agit actum malum deus non vult illum agere etiam quantum ad substantiam actus qamuis agat. hoc tamen dato: dico quod deum velle non est preuium sed concomitans & simul se habens. vel dic quod omnibus positis praeuiis necessario requisitis supleque se tenent ex parte illius agentis: est in ptate illius producere vel non producere actum. Sed alia insurgit difficultas suppositis dictiscilicet quod voluntas sic est libera quantum ad actum quod vtrumque potest scilicet & agere & non agere. quaerunt doct. an quando hon agit actum habeat in potestate pro illo tepore quo agit non agere.

¶ De hac difficultate varie sunt opiniones. OLam. xxx viii. distinctione secundi qui hanc difficultatem tractat / dicit quod quando voluntas producit actum suum non est in potestate sua non producere pro tunc. iuxta dictum Arist. in secundo periher. omn quod est quando est necesse est ess/ & sic apud eum impossibile est quod res quando producitur non sit. & istius sententie videtur esse magister sententiarum in secundo. distin. xx v. vbi loquitur de libertate contingentie. alius est modus dicendi Scoti & Gregori iscilicet quod voluntas pro illo instanti quo producit actum habet in sua potestate quod ille actus non sit: immo quod suum oppositum sit. & sic pro eodem instanti habet libertatem contradictionis & contrarietatis vt sit a / instans in quo sortes producit actum / in illo verum est dicere quod sortes potest facere quod ille actus nonsit.

¶ Contra. si posset facere quod ille actus non sit in illo instanti: vel hoc esset per corruptionem illius actus vel qumo aliter? non per corruptionem: quia bene se quitur iste actus corrumpitur: ergo prius fuit: si prius fuit: ergo non est possibile quod in hoc instanti non fuerit.

¶ Dico quod potest facere quod non sit: quia non producetur puta si subtraheret suam actiuitatem. & ista secunda opinio videtur mihi rationabilior: pro qua Gre. facit multas rationes volens probare quod Oc cham sibi contradicat in quolibeto: vbi loquitur de angelis & in isto passu.

¶ Ratio Grego rii apparentior est ista. Si ita esset quod voluntas producens actum habeat tunc in sua potestate non pducere: sequitur quod non posset peccare in primo instanti in quo datur ei praeceptum. consequens est falsum / & sequila patet. nam / a / sit primum instans in quo sortes primo obligatur ad aliquid praeceptum puta ad dicendum horas & nultdicere. tunc bene sequitur apud opinionem oppositam: iste actus nunc est: ergo actus iste pro nunc non potest non esse: & vltra iste actus pro nunc non potest non esse ergo deus non potest noua obligatione obligare istum quod iste actus non sit nunc: cum deus non possit aliquem obligare ad impossibile. Nam fatentur doct. quod aliquis bene potest obligari ad impossibile propter eius culpam: & hoc quando obligatio praecedit illud impossibile. sed nullomodo potest qas obligari ad impossibile: quando impossibilitas praecedit obligationem vel sit simul cum obligatione: ergo siteneatur prima opinio: sequitur quod nullus potest obligari ad aliquod praeceptum cuius obligatio non praecedit impossibilitatem.

¶ Consequaenter mouetur alia difficultas an videlicet possit esse voluntarium sine actuvoluntatis positiuo in homine. Et videtur quod non: quia nihil est voluntarium nisi sit a voluntate: sed quicquid est a voluntate est operatio volum tatis: ergo actus positiuus: & per consequens nulla pura omissio dicitur voluntaria.

¶ Sed tamen oppositum videtur verum / quia illud cuius sumus dneni est voluntarium: sed non solum sumus danei actuum: sed etiam omissionum illorum actuum / hodo enim habet in potestate sua operari & non opari: ergo est etiam deanes illius quod est non operari: & per conseques sine actu positiuo potest esse voluntarium. & hinc pendet questio. vtrum sine actu possit esse pecatu.

¶ Pro solutione notat cilicecitt prima secunde. qu. vi. arti. iii. quod aliqud potest esse ab aliquo dupce. vnomodo proprie principascir & effectiue. Aliomono defectiue sicut dicit Ari id ii. prhi. quod nauta absens est causa pariclitationis nauis: non effectiua sed defectina: quia peius penetiam liberatur nauis. hinc eius absentia submersionis candetu. & sic dico quod in homine potest repriri voluntarium secundo moo. quod probatur. quia cum honc vt dictum est sit danes suarum operationum potest nonpducere: & si non producat ditercam defectiua. cum non ponat operationem quam tenetur pr tunc ponere: & sic in illo est vtraque libertas scilicet & contrarietatis & contradiqua ionis / contrarietatis quando potentia est libera ad actus contrarios / & contradictionis ad actus contradictorios. & ista libertas eque bene respicit negationem actus sicut actum ipsum. & per consequens sine actupotest repriri voluntarium: vt voluntarium dcitur liberum sicut enim actus ditr libere produci quando producitur & est in ptate producentis omnibus aliis necessario prequisitis positis non producere: ita etiam actus di libere omitti quando non producitur & pro tunc debet produci: & tunc voluntas dicitur libere non producere. Sicut dcter de illo beatus qu potuit transgredi& non est transgressus. libere enim transgrediest libertas non ad actum sed ad non positionem actus. & hodo non detur libere ponere actum nisi habeat cognitionem obiecti: & sic dormiens non dicitur libere non dicerehoras: quia omnibus aliis prerequisitis eodem modo stantibus non est in sua petate elicere actus illos: cum voluntas non feratur in incognitum. Et sic patet solutio primi argumenti: quia non solum illud dinvoluntarium quod est a voluntate efficiente: sed etiam deficiente. Patet etiam quod sine cognitione non praest esse voluntarium formaliter licet bene virtualcier siue interpraetatiue vt si pro / a / teneor cognoscere& velle: & omittam: vtrumque ditr voluntarium formaliter: sed voluntarium virtuaicirr & interprastati ue: nihil aliud est quam non elicereactum pro temporequo tenemur elicere. vt quamuis sortes non eliciat actum illecebre: & tenetur reprimere: diet velle interprsetatiue. nunquam ergo reporitur voluntarium siue liberum formaliter sine cognitione licet sine operatione voluntatis aliquando reperiatur voluntarium formaliter.

Back to TopNext

On this page

Caput 1