Caput 29
Caput 29
De punitione peccatorum
POsitis peccatorum diuisionibus finaliter restat videre de punitione peccatorum. & primo an deus semper punsar quecunque peccata citra condignum: & an sit eadem proportio penarum qualis est proportio culparum. & iste sunt due precipue difficultates in hac materia. Quantum ad primum est apparentia quod non / & arguitur primo sic. aliquando pena est peior quam culpa sit mala: ergo deus non punit citra condignum immo supra condignum. antecedens patet / pena damni quam habent paruuli est carentia beatitudinis debite inesse: sed illa est peior quam carentia iustitie originalis debite inesse: quia beatitudo est melior quam iustitia originalis. ergo etiam carentia seu priuatio beatitudiuis est peior quam priuatio iustitie originalis. consequentia tenet / quia vt in pluribus supposito debito priua¬ tio melioris habitus est peior quam priuatio habitus minus boni: ergo videtur quod paruulidecedentes cum originali / supra condignum puniantur. Quantum ad secundam difficultatem. videlicet an sit eadem proportio penarum & culparum. apparet quod non / & capio duos scilicet sortem & platonem. sortes decedit in duobus peccatis scilicet in originali & mortaliscilicet simplici fornicatione / & plato decedit precise in vno mortali scilicet simplici fornicatione eque graui cum fornicatione sortis. isto casu sortes decedit in pluribus peccatis quam prolato / & vnum istorum peccatorum est eque graue sicut peccatum platois: & tamen sortes non plus punitur quam prolato. Patet / sortes non plus punitur quam plato pena damni in mo equaeliter: nequoe plus punitur quam plato pena sensus (qum pena sensus solum mortali correspondet) ergo simplicier sortes non plus punitur quam puniatur plato: ergo non oportet quod secundum proportionem peccatorum in quibus decedunt aliqui duo sit proportio penarum quibus puniuntur.
¶ Pro solutione istarum difficultatum notandum quod in peccato actuali tria sunt consideranda. Primum est ipsum peccatum quo actualiter peccatur siue ille actus peccati. secundum est indignitas ad beaticudinem / & dignitas ad penam aliquam seu obligatio seu reatus quod idem est / qui reatus consequitur ipsum peccatum / & remanet in peccatore transeunte actu peccati. Tertium est ipsa pena que postea inffigitur ratione peccati precedentis etiam posterior adminus natura ipso reatu. & inter ista est ordo talis quod primum est peius quam secundum videlicet actus peccati vel peccatum siue omissio siue conmissio est peius quam indignitas ad vitam eternam & quam dignitas ad penam siue sensus siue damni qua efficitur dignus: & illud secundum est pena primi / immo primum est etiam pena sui ipsius. patet / quia primum es: peccatum habet quandam malitiam in se seclusa etiam malitia reatus / ita quod si ex illo actuali peccato(quod est possibile)/ non sequaeretur talis reatus: adhuc illud primum esset malum in se / & fugibile. & secundumscilicet reatus ad eternam penam: vel indignitas glorie future sequitur & oritur precise ex malitia actus. ergo illud primumsiet malitia actualis peccati est fugibilius quam secundum id est reatus ad penam eternam. quemadmodum notitia premissarum est perfectior quam notitia conclusionis: ita illud primum ad quod sequitur aliud: est peius & fugibilius quam secundum. Vtra est notandum quod illud secundum est pena. Vnde duplex est penascilicet pena damni& pena sensus in actuali peccato. preterea duplex est pena scilicet contracta: & inflicta. pena inflicta / est illa quam deus infigit / vel per se vel mediantibus demonibus & causis secundis / vt pena sensus quam patiuntur damnati. Sed pena contracta seu derelicta seu permissa (quod idem est est illud quod sequitur propter ablationem auxilii dei specialis seu propter derelictionem / vel permissionem a deo factam. Nam ratio ne peccati precedentis deus aufert suum auxilium speciale a creatura / & permittit illam agere quicquid vult contra rectam rationem / & illud peccatum perpetratum ratione ablationis auxilii specialis vel derelictionis: seuillud bonum quod non agit quod alias ageret vocatur pena contracta seu derelicta seu prmissa / vt sortes cadens in mortale / habet penam infictam: & cum hoc deus eum derelinquit non ipsum adiuuando / & permittit eum exire in malas operationes / puta in odium sui / in murmurationem contra deum: in estimation em quod iniuste punitur: & nihil boniagit / omissio illoruin bonorum est sibi mala & actus sunt pene contracte & non inflicte a deo. Cum ergo queritur / vtrum aliquis puniatur semper citra condignum. Dico primo: quod pena inflicta semper punitur quis citra condignum immo non posset deus de suapotentia punire peccatum ad condignum pena inflicta. Patet / deus non potest facere quod pena inflicta sit peccatum & malum culpe: sed solum malum penale. sed sic est quod quo cunque malo pene inflicte quodcunque malum culpe est in infinitum peius & fugibilius. ergo deus non potest facere quod pena inflicta puniatur ad condignum immo in infinitum minus citra condignum. nam implicat contradictionem quod sit pena inflicta & sit peccatum / immo de necessitate: si est inflicta est tantum pena: sed implicat contradictionem quod inter duo sit equalitas: & quod vnum sit culpa& aliud pena. immo quicunque gradus cul pe est in infinitum peior quam infinita pena: sicut quilibet gradus albedinis est in infinitum perfectior infinita nigredine: sed inter actum peccati & illud quod est solum penale nulla est proportio / immo vnum excedit alid improportionabiliter. ideo non potest fieri quod inter illasit equalitas. igitur. Sed difficultas est vtrum sit aliqua pena permissa / dere licta / vel contracta / aliquando ita fugibilis sicut peccatum cuius est pena. dico quod sic / & deus non est auctor talis pene: sed ille qu peccat. ideo non est inconueniens peccatorem propter demeritum minoris peccati cadere in maius peccatum / & per consequens non est inconueniens quod pena contracta excedat illud peccatum cuius est pena. immo Dio ny. in fine quarti dicit quod damnati grauius peccant in inferno quam fecerunt in via / nec est in conueniens quantum ad penam contractam quod illa sit peior quam culpa. cum ergo queritur an puniatur citra condignum / dico quod sic pena inficta: sed pena contracta aut permissa non est inconueniens quod puniatur ad condignum immo supra condignum. ita quod aliquam pena eius sit fugibilior quam fuerit peccatum praecedens. sed pena inflicta semper est minor quam fuerit culpa. nam quicquid non est culpa quam tuncunque fuerit penale: est in infinitum minus quam quecunque culpa quantuncunque parua. hoc est si tota latitudo pene poneretur ex vna perte: & tota latitudo culpe ex altera: tunc dico quod minimus gradus culpe in infinitum excedit totam latitudinem pene & est in infinitum fugibilior quam tota latitudo pene inficte ideo non potest cul pa quantum ad penam inflictam ad condignum puniri. & sic necessario semper punitur citra condignum. Sed contra hoc arguitur sic / sit sortes qui peccato aliquo peccauit / pro tali peccato duplici pena punitur scilicet pena damni / & pena sensus. Nam pena damni qua punitur / est carentia beatitudinis. & illa est sorti peior quam sua culpaergo punitur pr sua culpa supra codignum. consequentia est certa. patet antecedens / aliquis actus in hac via elicitus est eque bonus in suo genere sicut ipsa culpaest mala in suo genere. quia potest elici actus contrarius cum tanto conatu sicut elicitur culpa. sed sic est quod beatitudo quocum que actu bono in hac vita elicito est melior: ergo eius carentia erit peior quam sit iste actus malus in hac vita elicitus. vel sic / stat actum esse ita bonum in genere bonitatis sicut culpa est mala in genere malitie. sed beatitudo est melior elicienti actum quam sit ei actus bonus. ergo etiam carentia illius beatitudinis erit peior isti quam sit sua culpa quam committit in hac vita. Exem plum. sit sortes qui pro hac hora tenetur diligere platonem / ipse non diligit. beatitudo quam haberet pro actu dilectionis esset ei melior quam actus dilectionis quo dilexisset platonem: ergo carentia dilectionis platonis que est ei culpa est minor quam carentia visionis dei que est beatitudo: & perconsequens punitur supra condignum. Pro solutione iam dictum est. & dico iterum quod nunquam aliqua pena sensus est ita fugibilis sicut quecunque culpa quantumcunque parua. Secundo dico quod nunquam pena damni que no est culpa / est eque mala sicut culpa. Vnde stat aliquam priuationem esse culpam in damnato: sed numquam pura penaest ita fugibilis quam. tumcumque magna sicut minima culpa. Et ad argumentum / sortes pro carentia dilectionis prolatonis punietur carentia visionis dicuine que erit sibi peior quam culpa / nego quia carentia beatitudinis nunquam est culpa. & ad probationem / beatitudo foret sorti melior quam dilectio platonis. ergo carentia beatitudinis est sorti peior quam carentia dilectionis platonis: concedo antecedens / & distingo consequens: vel si ille due carentie considerentur solum per modum carentie: & isto modo nulla illarum est cul pa: sed solum pena. sed si vna istarum consideretur in ratione culpe inquantum est carentia debiti inesse / dico quod illa est peiorque est carentia minus boni scilcet carentia dile ctionis platonis in sorte in casu posito: & licet sit carentia minoris boni respectu carentie beatitudinis: sed quia illa est carentia alicuius debiti ad quod debitum ille qui caret obligatur sub pena peccati. & carentia beatitudinis non est huiusmodi carentia secundum quod consideratur sub ratione debiti. ideo alia carentia que est sub ratione debiti est culpa & per consequens peior. sed inquantum carentia / est minus mala: quia minoris boni est carentia quam carent ia beatitudinis: & inquantum culpa punitur. & per consequens habetur semper quod pena inflicta est minor: neque tantum fugibilis sicut culpa. Quantum ad aliud vtrum videlicet deus semper seruet eandem proportionem penarum quanta est culparum. Dif. ficultas huius quesiti est de pena damni. vtrum vnus plus puniatur pena danni quam alter. hoc concesso penes quid attenditur maioritas pene damni in vno: & in altero. vel penes maiorem gloriam ad quam erant ordinativel penes culpam. Est apparentia quod sit mai or pena damni in vno quam in altero. nam paruuli non tantum puniuntur pena damni / sicut adulti: ergo est maior in vno quam in altero. Patet antecedens / precipua pars damnationis / & precipua pena est pena damni / & pena damni est fugibilior quam pena sensus. ergo illi qui damnantur ex culpis propriis plus puniuntur pena damni quam decedentes paruuli in solo originali. Quantum ad hoc dico quod vna pena damni est peior in vno quam in alio. Secundo dico quod peioritas illius pene damni non est attendenda penes praemium quo alias fuit aliquis dignus qui punitur. Primum probatum est de paruulis. Secundum patet / quia priuatio beatitudinis in illo qui fuit dignus maiori praemio non est peior quam in illo qui fuit dignus minori. patet. gentiles & paruuli nun quam fuerunt dignibeatitudine ergo malitia pene damni non est attendenda penes bonitatem premii quo alias fuerunt digni. Exemplum / sit sortes qui fuit in gratia maiori in duplo quam prlato / nichilominus cadit a gratia & dignitate praemii per simplicem fornicationem. & plato per adulterium. non est dicendum quod sortes puniatur plus pena damni quam plato: quia alias plus punirefprominori culpa quam alius pro maiori. & tamen argumentum concluderet hoc efficaciter / siilla pena damn i esset attendenda penes maius premium quo alias fuit dignus qui punitur. Dico tertio cum Diony. quod malitia illius pene est attendenda penescausam ratio ne cuius est inflicta illa pena vel carentia / hoc est dictu / si alicui infligatur propter maiorem culpam infligetur ei maior / & est ei peior quam illi cui infigitur pro minori culpa. Pena enim dicit ordinationem ad culpam. Nam priuatio beatitudinis non est mihi pena: quia non priuor propter culpam. Similiter / si deus creasset hominem in puris naturalibus: & non conferret illi suam beatitudinem seuvisionem claram: non esset illi pena talis priuatio. quia pena dicit cespectum ad culpam ita quod priuatio non est pena nisi propter culpam praecedentem. & inde in paruulis illa priuatio beatitudinis est pena ipspis propter culpam precedentem. Vnde quando illa est propter maiorem culpam est maior pena: & sipropter maiorem culpam in duplo erit peior in duplo vt sortes decedit in peccato duplo ad peccatum platonis. tunc priuatio beatitudinis est sorti in duplo peior quam platoni. Resolutorie habeturquod pena damni dicitur maior vel minor vel equalis ex causa propter quam infligitur: & non ex debito ad maiorem vel minorem gloriamT Eodem modo dicendumes de peccato omissionis quod mensuratur penescausam exquae orifrscilicet obligationem / sed quaestio tunc vnde oritur maioritas culpe / dicitur quod ex multis / ex obiecto / ex intensione / ex circunstanciis / sed quanestio est deodio dei & partibus eius. LEt ista pauca sufficiant circa materias pertactas in generali tamn virtutum quam vitiorum.
On this page