Text List

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

De actibus fidei.

¶ DICTATA CLARISSIMI ET Acutissimi doct. Theologi Magistri facobi Almain Senonensis super sententias Magistri Roberti Holcot, apprime vtilia.

Articulus 1

CIRCA MATERIAM PRIMI articuli doctoris aduertendum est quod de materia ista fuerunt tres opiniones. Prima, quod assensus fidei potest causari ex solo imperio voluntatis, non secludendo concursus notitiarum appraehensiuarum crediti. Hanc videtur insequi ockam. xxiiii. &. V. quaestionibus secundi. contra quem sunt conmunes doc. Alia est extrema ipsius doct. quod non potest intellectus non habituatus alicui propositioni assentire assensu fidei nisi necessitatus per rationem. Opinio media videtur probabilior & communior. pro qua ponuntur duae propositiones.

Prima, Aliquis assensus fidei mere naturaliter causatur. Patet, assensus alicuius conclusionis qui naturaliter & euidenter sequitur ex aliis duabus creditis, mere naturaliter causatu. & ille assensus est assensus fidei. ergo. Maior nota est ex primo Poste. ca. i. Minor patet, assensus fidei praemissarum non potest causare assensum euidentem conclusionis, quia tunc ageret vltra gradum suae perfectionis.

¶ Secunda propositio, Aliquis assensus fidei libere causatur tanquam actus imperatus, & sit.a. actus fidei: & quaero vel.a. assensus immediate causatur ex solis notitiis appraehensiuis terminorum, vel solum ex imperio voluntatis. vel solum aliquibus aliis assensibus prioribus, vel ex aliquibus istorum simul iunctis. Si primum, & causatur ex quibuscunqe appraehensiuis notitiis, puta tam intuitiuis quam abstractiuis: iam illa propositio erit per se nota. Si autem ex solis intuitiuis, assensus ille erit euidens. Vtraque consequentia tenet ex quid nominis terminorum. & non potest dici secundum, sicut bene probant rationes docto. Si autem dicatur secundum, iam quaero de illis assensibus prioribus a quibus causantur, & sic erit processus in infinitum: vel de necessitate erit deueniendum ad quartum, scilicet quod assensus fidei causatur ex imperio voluntatis cum aliquo motiuo, & sic ad primum assensum fidei causandum duo requiruntur. Primum est aliquod motiuum quod se solo sufficeret generare opinionem. Secundum est imperium voluntatis: & ratione istius secundi assensus iste est liber & meritorius denominatione extrinseca, & non ratione primi.

Ex hac opinione ista consequentia non valet. Sortes magis assentit & credit quam Plato. & sunt in aequali gratia: ergo Sortes plus meretur quam Plato per illum assensum. Probatur sic: & suppono quod Sortes & Plato habeant aequalia imperia voluntatis, & Sortes habeat rationem magis apparentem quam Plato. tunc clare patet correlarium.

¶ Secundum corrolarium. Stat vetulam habentem pauca motiua ad propositionem credibilem, magis assentire propositioni quam doct. Theologus habens multa motiua. Patet, quia stat vetulam habere imperium voluntatis multo plus intensum quam habeat Theologus, ita quod totalis causa credendi in vetula sit multo maioris actiuitatis quam totalis causa credendi in theologo. ergo.

¶ Tertium correlarium. Multum probabile videtur quod ratio topica iuncta rationi demonstratiuae ad eandem conclusionem partialiter concurrat ad producendam scientiam illius conclusionis & pro hoc multum facit quod doct. rationibus demonstratiuis miscent topicas: quod, nisi correlarium foret verum, superuacaneum esset & hoc correlarium habent concedere omnes tenentes formidinem esse distinctam ab assensu opinatiuo.

¶ Quartum correlarium. Est aliqua res quae se sola naturaliter causaret aliquem effectum, cum adiutorio tamen causat effectum contrarium. Patet sic. ratio topica se sola causaret consequentis opinionem, & tamen cum adiutorio imperii voluntatis causat fidem consequentis. & fides actualis & opinio actualis eiusdem sunt qualitates contrariae, vt communiter deducunt doct. in prologo sententiarum.

¶ Quintum correlarium. Actus fidei est vitae aeternae meritorius, sicut actus imperati dicuntur meritorii. Quaeritur an sicut ratio topica adueniente imperio voluntatis causat fidem, ita habitus opinatiuus alicuius propositionis adueniente imperio voluntatis causet fidem. Dico quod non: quia tunc aliqua causa naturaliter produceret aliquem effectum qui esset naturaliter corruptiuus illius causae, quia fides actualis est naturaliter corruptiua habitus opinatiui: cum fit naturaliter productiua habitus contrarii. & ratio est: quia habitus opinatiuus non est se solo sufficiens causare actum opinatiuum: sed requiritur liber consensus voluntatis, cum dicat Arist. "Habitibus vtimur cum volumus."

¶ Quaeritur secundo. si ad.a. &.b. contradictorias adducantur rationes topicae alicui, quae videntur ei aeque fortes: cum.a. propositio sit ei tunc naturaliter neutra, an per imperium voluntatis adueniens rationi topicae possit credere.a. propositionem?

Ad hoc visum est quibusdam quod non, & ratio talis assignari potest, quae videtur satis apparens. ratio topica ad.a. iuncta, tunc non potest concurrere ad assensum ipsius.a. & imperium tunc non potest concurrere nisi concurrente ratione. ergo non potest tunc credere. Patet maior, quantum ratio inducta ad.a. est nata concurrere ad assensum ipsius.a. tantum resistit ratio inducta ad.b. contradicendum.a. ne concurrat, cum sint aeque fortes, & productiuae assensus contrarii. sed a proportione aequalitatis non fit actio: ergo pro tunc non concurrit.

Praeterea non est in potestate voluntatis quod intellectus assentiat assensu fidei alicui propositioni per suum imperium que secluso imperio esset neutra: quia opposito dato posset facere voluntas per suum imperium quod omnino assentirem isti, astra sunt paria. sed in casu posito quod.a. propositio secluso voluntatis imperio esset neutra, supposito quo rationes ad eam & oppositum essent aeque fortes. ergo per suum imperium non potest tunc assentire.a. propositioni.

Oppositum tamen arguitur sic. aggregatum ex imperio ad assensum.a. propositionis. & ratione inducta ad eadem est maioris actiuitatis causando assensum eius quam sit sola ratio ad.b. resistens ne causetur: ergo causabunt, consequentia tenet: quia a qualibet proportione maioris inaequalitatis prouenit actus.

Propter hoc videtur mihi dicendum quod tunc poterit sortes credere. & suadetur satis ex hoc: quia realis affectatus ad positionem istam quod quantitas distinguitur a re quanta: non obstantibus rationibus apparentibus ad contradicendum, assentit illi propositioni.

Et primum argumentum bene probat quod ratio inducta ad.a. propter resistentiam rationis inductae ad.b. non ageret nisi esset adiuncta: sicut de duobus trahentibus ad diuersas differentias loci aeque fortibus, nullus agit: verumtamen si vnus quantuncunqe parum ad iuuetur, trahet ad se.

¶ Et ad secundum argumentum distinguitur quod per imperium voluntatis non potest intellectus assentire propositioni quae secluso imperio foret neutra. Vel si illa propositio foret neutra propter defectum rationum apparentium, & sic conceditur: quemadmodum est de hac propositione: astra sunt paria. vel si esset neutra propter aequalitatem rationum inductarum ad ipsam & contradictoriam: & sic negatur.

¶ Quaeritur vlterius an sicut imperium voluntatis iunctum rationi topicae causat alium assensum quam causaret sola illa ratio topica, an etiam imperium voluntatis iunctum rationi demonstratiuae causet alium assensum quam causet sola illa ratio demonstratiuat?

Ad istud communiter dicitur quod sic: quia non videtur maior ratio de vno quam de altero, & ille assensus erit perfectior assensu qui causaretur a sola ratione demonstratiua, & erit scientificus & euidens. Nec valet dicere quod ille assensus non est natus causari mediate vel immediate ex sola terminorum incomplexa notitia: ergo non est euidens. & probatur antecedens: quia ad fieri causationem requiritur imperium voluntatis. Ad hoc dicitur quod sufficit ipsum euidenter continere assensum natum causari mediate vel immediate ex sola terminorum notitia incomplexa.

¶ Quaeritur vlterius si requiratur ratio topica ad primum assensum fidei causandum. Iam quaeritur de assensu praemissarum illius rationis topicae an sit opinatiuus. & si dicatur quod sic, quaeritur a quo causetur vel ex sola terminorum: incomplexa notitia, vel ex assensibus praecedentibus, vel ex imperio voluntatis. & haec difficultas quaerit an sit dabile per se opinatum, hoc est an sit dabilis propositio cuius assensum opinatum sint sufficientes causare simplices terminorum notitiae.

Ad quod videtur esse dicendum quod non: sed secundum primam opinionem oportet de necessitate causari ex assensibus euidentibus aliquarum propositionum quae non sufficiunt euidenter inferre illam propositionem opinatiuam: quia si euidenter inferrent, causarent euidentiam de re: & illi iidem assensus euidentes cum impetio voluntatis sufficiunt causare fidem. Et haec de primo articulo.

Articulus 3

¶ CIRCA tertium articulum aduertendum est quod est difficultas inter doct. an ad hoc quod aliqua qualitas sit intellectui notitia. requiratur intellectum actiue concurrere.

Tenet Andreas de castro nouo in secundo, & Ockam prima distin. primi quod non: vt si illam qualitatem quae est mihi notitia de Sorte, deus se solo poduceret, adhuc esset mihi notitia Sortis. & quod hoc dicere cogatur Ockam, patet ex hoc. Dicit enim loco praeallegato quod deus se solo producit in beatis visionem beatificam, similiter & fruitionem. & huius opinionis apparentia est haec: quia haec qualitas est aeque naturaliter repraesentatiua huius obiecti, sicut ignis est naturaliter productiuus caloris: immo non potest esse in subiecto apto nato quin repsentet. Sed diceret aliquis: quanquam ignis sit naturaliter productiuus caloris, potest tam applican passo susceptiuo non agendo in ipsum, vt patet de tribus pueris in forace positis. ergo eodem modo poterit esse haec qualitas in subiecto apto nato cognoscere & non repraesentabit.

¶ Ad hoc dicunt illi doct. quod non est simile, quia haec qualitas repraesentat subiectum in genere causae formalis. & sicut non stat albedinem inhaerere alicui subiecto, & non denominare ipsum quale: ita dicunt de repraesentare in ordine ad sstam qualitatem. Sed Petrus de alyaco defensat partem oppositam, scilicet quod ad hoc quod sit notitia, requiritur concursus actiuus intellectus cui inhaeret.

¶ Ex quo sequuntur correlaria. Primum: Quamuis in intellectu creato non possit dari summa notitia in genere qualitatis finita, potest tamen dari summa notitia in genere notitiae finitae. Prima pars relinquitur nota ex communi opinione contra Scotum. Et secunda pars patet. Intellectus sortis est finitae actiuitatis, ergo datur summus gradus concursus quo concurrere potest. sit ille gradus vti decem: & concurrat vt decem ad aliquam notitiam producendam: illa notitia erit summa possibilis Sorti in genere notitiae, cum non poterit concurrere magis quam concurrat. ergo non poterit esse maior notitia Sorti quam nunc est.

¶ Secundum correlarium. Est aliqua notitia quaeest alicui aliquantum notitia, quae potest esse alteri notitia, & non potest esse alteri tantum noutia sicut isti. Patet, & capio intellectum angeli: cum sit maioris actiuitatis quam sit intellectus sorus: & intelligat secundum extremum suae intellectibilitatis. illa notitia qua sic intelligit, potest esse Sorti notitia: & tamen non potest esse Sorti tantum notitia sicut ei: quia Sortes non potest concurrere sicut angelus.

¶ Tertium correlarium, Est possibile quod qualitas aliquo modo intendatur vniformiter difformiter in genere notitiae. & tamen remittatur in genere qualitatis. Patet sic. & ponoquod deus nunc se solo producat in animam Sortis qualitatem quae potest esse Sorti notitia vt octo: & intendat concursum eius Sortis in hora sequente vniformiter difformiter a non gradu vsque ad sex: & remittatur illa qualitas duos gradus perdendo. hoc casu remittetur illa qualitas in hora sequente in genere qualitatis, vt notum est, & tamen intendetur vniformiter difformiter in genere notitiae, sicut concursus Sortis. et multa alia correlaria possunt inferri, videlicet quod Sortes de non cognoscente efficeretur cognoscens sine mutatione sui: & econtrario: quae videri possunt ad vnguem in Andrea de castro nouo in secundo sententiarum.

¶ Sed contra hanc positionem aliquis instaret: quia assensus prophetarum videtur deus se solo causasse in prophetis: alias non fuissent miraculose causati. ergo non requiritur concursus intellectus.

Ad hoc negatur antecedens. & dico quod fuerunt miraculose causati: quia quanuis deus non suppleuerit causalitatem intellectus, suppleuit tamen aliam causalitatem aliarum causarum secundarum requisitarum vt causarentur illi assensus modo naturae, vt puta si illi dicti assensus fuerunt ineuidentes. suppleuit causalitatem rationis topicae, & imperii voluntatis. si autem euidentes. suppleuit causalitatem notitiae intuitiuae. Et inter has dictas opiniones prima videtur mihi probabilior.

Articulus 4

¶ Quartus articulus.

¶ CIRCA QVARTVM ARTICVLVM IN QVO quaerit doct. an possit homo mereri sine vsu liberi arbitrii: notandum est quod meritum est actus a deo acceptatus ad praemium reddendum facienti talem actum, vel alteri proquo fit talis actus. & si specialius accipiamus mereri, oportet adderelin descriptione, spotete. Ex hac descriptione sequitur primum correlarium, quod actus est tantum meritorius quantum a deo est acceptatus. Secundo sequitur quod actus merito rtius potest intendi in genere actus, & non in gne meriti, imo cemitti. Similiter potest remitti in genere actus, & intendi in genere meriti: & hoc ex liberalitate diuina magis acceptante illum actum quando est remissior. Tertio sequitur quod de potentia dei absoluta est possibile paruum actum naturalem esse meritorium, similiter & demeritorium, & puram omissionem. patet, sicut deus pro actu baptismatis ipsi paruulo confert gratiam & beatitudinem: ita non implicat contradictionem quod deus acceptet ad praemium aeternum quoscunqe super quos effulserit sol.

¶ Sed quid sit dicem dum de lege posita, sit prima propositio. Nullus actus est meritorius vel demeritorius nisi liber. De demeritorio patet per illud Augustini: Peccatum est ita in potestate peccam tis, quod si non sit in eius potestate, non est peccatum. & ad idem est Aristoteles: Propter ea quae insunt nobis a natura, neqe laudamur neque vituperamur.

¶ Secunda propositio, Omissio pura est demeritoria. Patet, tempore quo sortes tenetur diligere deum, est in sua potestate non diligere. quo posito in esse sortes demeretur, & non per transgressionem: quiasuppono quod tunc non odiat deum. ergo.

¶ Tertia propositio. Nulla pura omissio est meritoria. Patet sic, ad meritum requiritur relatio in vltimum finem saltem virtualis. sed illa relatio non potest fieri sine actu positiuo. ergo ad meritum requiritur actus positiuus.

Circa secundam propositionem est ardua difficultas de grauitate peccati omissionis: quae postea tractabitu.

¶ Circa ista quaeritur an accepto a. actu meritorio sit verum dicere quod sit finitae acceptabilita tis solum, hoc est quaerere an detur certus gradus praemi ad quem acceptari potest, ita quod non ad maiorem? Doc. in tertio sententiarum videtur dicere quod sic, quia non est maioris acceptabilitatis quam euitabilitatis: veruntamen quia non datur praemium pro illo actu tanquam pro aliquo condigno. iuxta quod dicit apostolu. Non sunt condignae passiones &c. sed ex liberalitate diuina: & non implicat contradictionem deum pro .a. actu quodcunqe praemium possibilevelle dare: propterea videtur mihi dicendum quod sit insinitae acceptabilitatis. Etiam sequitur correlarie hanc esse veram demonstrato .a. merito, hoc meritum infinitum meritum essepotest.

¶ Quaeritur vlterius an sit dare aliquem summum gradum meriti ad quem sortes pertingere potest. Pro hoc supponitur in primis quod non intelligo an sit dare actum ita inten sum quod amplius intendi non poterit: quia esset descendere ad illud problema. An sit dare maximam qualitatem possibilem: sed solummodo volo quaerere an sit dare maximum intensum possibile sorti in genere meriti. & vltra suppono quod hic loquor de merito psonali solum. Videtur ista quaestio dependere ex altera quaestione: an sit dabilis maxima visio dei sorti possibilis in genere visionis, ita quod sortes illa visione ita videret quod quantumcumqe intenderetur in gene re qualitatis, non magis videret. & si dicatur quod sic, sicut dicit de alvaco, tunc meritum sortis ad tantam visionem in genere visionis acceptatum esset personale simpliciter sorti possibile. Si aumt dicatur quod non: sed si illa visio quantumcunque intendatur in genere qualitatis, etiam intenderetur in genere visionis: tunc dicendum foret quod non est dabilis summus gradus meriti finitus simpliciter possibilis sorti: sicut nec dari potest summa beatitudo simpliciter finita sorti possibilis. Ex omnibus istis stat quod de lege posita est dadus summus gradus meriti ad quem sortes pertingere potest. Patet sic. de potentia dei ordinata est dare maximum tempus per quod sortes viuere potest: qud est minimum vltra quod sortes non potest viuere: & est dabilis aliqua maxima multitudo actuum meritoriorum quos sortes in illo tempore producere potest. ergo etiam & summus gradus meriti ad quem pertingere potest de potentia dei ordinata. Ex omnibus istis correlarie sequitur quod est satis defensabile Christum secundum humanitatem esse infinite beatum, & habere infinitam gratiam intensiue.

¶ Quaeritur an ad meritum necessario requiratur concuisus actiuus gratiae, loquendo de potentia dei ordinata, quia de absoluta notum est quod non. Ad hoc dicunt quidam per tria dicta. Primum, Ad actum meritorium non sufficit assistentia gratiae, quia tune veniale esset meritorium. Secundum, ad Actum meritorium non sufficit assistentia gratiae, & quod ille actus non sit malus: quia tunc actus indifferens esset meritorius. Tertium, Ad actum meritorium sufficit & requiritur assistentia gratiae, & quod ille actus sit bonus moraliter. & sic apud istam opinionem dicendum foret quod fides infusa & spes infusa non concurrunt ad actus suos producendos. Et haec opinio facile saluari potest.

¶ Altera est opinio difficilior & communior, quod charitas actiue concurrit ad actus meritorios producendos: & sic meritum est attendendum penes conatum votuntatis & gratiae. Consequenter dicit haec opinio quod votuntas existens in gratia maiorem actum producit quam produceret se sola cum suo conatu praecise.

¶ Sed contra hanc opinionem sic arguitur, sequitur quod aliqua pars actus voluntatis secundum se totam & quamlibet eius partem desineret esse per vltimum sui esse. quod probo sic, & sit Sortes in charitate: qui conetur vt duo ad amam dum Deum. Ex positione actus diligendi Deum est intensior quam esset si non esset gratia. sit .a. illa pars per quam est intensior. & vltra pono quod sortes vltra incipiat elicere successiue aliquam volitione mortalem. Tunc sic arguitur .a. pars nunc est, & numquam post hoc aliquid eius erit. ergo propositum. Maior est nota, & minor probatur. nunquam post hoc erit charitas in sorte, quia sortes post hoc semp erit in mortali peccato. ergo .a. pars nec aliquid eius per quam actu diligendi est intensior ratione concursus charitatis, post hoc erit.

¶ Secundo arguitur sic, si charitas actiue concurrat ad actum meritorium, ergo eadem causa naturalis effectiue cam curret ad effectus contrarios: quod videtur absurdum. Patet consequentia sic, quia actus contrarii successiue possunt esse meritorii.

¶ Tertio arguitur sic, si charitas actiue concurreret ad actum meritorium, ergo concurreret ad actum demeritorium quod nemo concederet. Patet sequela, & sit ita quod dehinc ad vnam horam prohibeat mihi deus velle ingredi religionem. tunc sic: charitas non concurrit ad volitionem nunc ingrediendi religionem naturaliter, ergo si illa volitio dehinc ad vnam horam conscruetur, concurret: iuxta illud. ldem inquantum idem semper est natum facere idem. sed ille actus nunc erit demeritonius: ergo propositum.

¶ Quarto arguitur sic. si per intensionem charitatis intendatur actus voluntatis meritorius: ergo eo dem modo per intensionem cognitionis intenderetur de necessitate actus voluntatis. Consequentia tenet, quia sicut charitas concurrit actiue: ita & cognitio. & falsitas consequentis patet ex omnibus doctoribus.

¶ Quinto sic arguitur, sequeretur actum intendi in infinitum, similiter & gratiam: quod nemo concederet. Patet, & pono quod sortes habeat charitatem vt duo: & conetur praecise vt duo ad diligendum Deum: & sit .a. actus dilectionis quae praecise sufficeret causare istas qualitates vt duo: & voluntas sortis cum conatu vt duo hacdilectione meretur sortes aliquem gradum charitatis ratione cuius gradus aduenientis intendetur .a. dilectio per aliquem gradum. & iterum illo gradu superueniente .a. dilectioni merebitur sortes aliquem gradum charitatis & iterum ratione illius gradus charitatis intenderetur .a. dilectio effectiue per aliquem alium gradum. & sic in infinitum procedendo: ergo nec in actu nec in charitate dabitur status.

¶ Ad primum istorum argumentorum consequenter ad opinionem de necessitate sequitur conclusio illata: scilicet quod aliqua pars volitionis secundum se & quodlibet sui desinit esse per vltimum esse. & hoc ideo est quia causa a quadependet, puta gratia, desinit esse per vltimum sui esse. & de gratia non est inconueniens: quia a solo deo corrumpitur.

¶ Ad secundum conceditur sequela, & sequitur, scilicet quod charitas successiue concurrit ad actus contrarios.

¶ Ad tertium. negatur sequela, & ad probationem dico quod in illo casu idem actus primo est meritorius, & postea demeritorius: & pro actu ad quem concurrit charitas, damnabitur: ergo & actus ad quem concurrit charitas, erit demeritorius perditionis charitatis. Et vlterius dicendum est quod pro tempore pro quo erit demeritorius, non concurrit charitas: quia tunc non erit charitas: nec potest concurrere ad actum venialem. Nam dicit clymeton quod charitas est instrumentum spiritussancu, & non permittet eam deus concurrere nisi ad actus meritorios. Et eodem modo dicendum foret de fide infusa quae nunc partialiter concurrit ad credendum quod Antichristus erit: & ipso mortuo non amplius concurret.

¶ Ad quartum. negatur sequela, & sequens: & ad probationem argumentum assumit vnum dubium, si per quemlibet actum meritorium intendatur charitas. veruntamen hoc admisso vt argumentum habeat suam totam apparentiam, adhucsumit aliud dubium, an scilicet positis duobus qui aequaliter conatur ad diligendum deum, & vnus magis diligit quam alter, quia habet maiorem charitatem quam alter, an plus mereatur quam alter. Et adhuc transeat istud, quia postea dicetur. tunc conceditur quod propter actum meritorum intenditur charitas per aliquem gradum: & ratione illius gradus intenditur .a. actus etiam p aliquem gradum, quia gradus ille charitatis actiue concurrit. & item ratione istius superadditi gradus .a. actui intendetur charitas meritorie, & sic in infinitum. Negatur tamen consequentia quainfertur, ergo actou erit infinitus: qua partes illae infinitae quas sumis, non sunt eiusdem intensionis: sed forte eiusdem proportionis quo ad intensionem: & ex infinitis talibus non resultat infinitum. & hoc argumentum potest applicari ad materiam actuum & habituum quomodo alter alterum generat.

¶ Circa praedicta quaeritur vtrum sortes & plato sic se habeant quod plato sit in charitate vsque ad vnum, & sortes vt duo, & aequaliter conentur ad diligendum deum, an sortes plus mereatur: videtur quod sic, quia plus diligit. Circa hoc dubium est duplex modus dicendi. Prima opinio est quod sortes in casu posito non magis meretur quam plato quis magis diligat quam plato. Et ratio est, quia quod magis diligat, hoc est ex concursu maioris charitatis quam habet sortes, & non ex concursu libero suae voluntatis.

¶ Sed contra hanc positionem arguitur sic. sequeretur quod sortes reportaret incommodum de sua charitate maiori. quod nemo diceret. Probo tamen sequelam, quia si sortes non haberet maiorem charitatem quam plato, & plus diligeret quam plato: plus mereretur quam plato. nunc autem non plus meretur co quod habet maiorem charitatem: ergo reportat incommodum de sua maiori charitate.

¶ Ad hoc negatur consequentia, et ratio est, quia si sortes haberet solum tantam charitatem quantam plato, & plus diligeret quam plato, ipse plus conaretur quam plato. ita etiam si ipse maiori charitate plus conaretur quam plato, plus mereretur quam plato. & hanc opinionem insequitur Clymeton.

¶ Ex hac etiam sequitur correlarie quod stat sortem plus mereri per minorem dilectionem quar mereatur plato per maiorem de lege posita.

¶ Alius est modus dicendi quod sortes plus meretur quam plato: & ad rationem partis aduersae conceditur quod concursus ipsius charitatis est naturalis: verumtamen quia charitas fuit acquisita per actus liberos, hoc imputatur sorti in praemium. Vel ex hac solutione ad minus videtur sequi quod si nunc forent sortes & plato primo in vsu rationis, & sortes haberet maiorem charitatem quam plato, quia sortes fuit confirmatu & baptiaeatus, & diligerent deum ex aequali conatu: quod sortes plus diligeret, & non magis mereretur, quia acts per quos acquisiuit istam maiorem gratiam, puta baptismus & confirmatio non fuerunt in potestate ipsius. & hoc correlarium concedumt illi de ista opinione. Potest tamen alitendici, quod licet charitas naturaliter concurrat, dependet tamen in concurrendo a concursu voluntatis.

¶ Ad quartum argumentum de concursu charitatis ad actum meritorium: negaretur consequentia & consequens, scilicet quod aucta cognitione, & stante eodem conatu voluntatis, de necessitate augmentetur volitio. & non reperio aliam rationem dissimilationis nisi quia voluntas in agendo non dependet ab habitu, & dependet a cognitione. Propterea augmentato habitu, & stante codem conatu, de necessitate augebitur volitio: non autem augmem tata cognitione. Et haec de quarto & quinto argumentis, & sexto nihil.

¶ Circa solutionem primi articuli notandum quod doc. ibi duo tangit. Primum est, an possit deum reuelare alicui suam danationem. Secundum est, an stet cum reuelatione actus sperandi.

¶ Quantum ad primum dicunt aliqui doctores quod reuelatione exteriori potest deus hoc reuelare: non autem interiori reuelatione: quae nihil aliud est quam quaedam causatio per specialem concursum alicuius assensus. Quod aumnt hoc possit reuelatione exteriori, patet, quia Christus postquam dixerat Vnus vestrum me tradet: statim adiunxit. Dlelius fuisset illisi natus non fuisset homo ille. & isti consequenter habent concedere quod aliquem assensum speciali concursu potest deu in me causare, quem non potest suo speciali concursu causare in platone. quod patet sic. assensum huis, plato damnabitur, potest des suo speciali concursu causare in me, & non potest causare in platone. Oppositam partem tenent communiter doc. & ea tenet doc. in hoc argumento: quia deus potest homini suam damnationem reuelatione interiori reuelare: & breuiter quodcunque futurum praemium reuelare. Ad quam opinionem videndum est de secundo. Pro quo aduertendum est quod de actu spei est inter doc. controuersia. Dicit Scotus in tertio sententiarum quod actus spei est amor concupiscendi quo desydero mihi btitudinem ex meritis & gratia. & sic apud eum differunt solum in hoc acto spei & charitatis, quod actucharitatis est amor amicitiae, & actuspei amor concupiscentiae. Contra quam positionem arguitur sic, desyderium quo ego desydero sorti beatitudinem, non est actus spei: ergo nec desyderium quo desydero mihi beatitudinem. consequentia tenet, quia illi actus sunt eiusdem speciei specialissimae, quod apparet ex identitate specifica obiectorum. Praeterea desu derare proximo beatitudinem est diligere proximum: ergo sibi desyderare beatitudinem, est diligere seipsum: & per consequens est actus charitatis, & non spei. lsta duo argumenta licet possent aliqualiter solui, habent tamen apparentiam. Ad primum diceret Scotus concedendo quod desyderium beatitudinis ipsi sorti non est actus spet, & quod est eiusdem speciei cum desyderio quo desydero mihi: & negaret consequentiam, ergo desyderium non est actus spei: nec est inconueniens duos actus eiusdem speciei specialissimae sic se habere quod vnus est ab vno habitu a quo non potest alter causari. nam dilectio sortis causatur ab habituacquisito diligendi sortem. Dilectio vero platonis ab eodem causari non potest, & nunc illae duae dilectiones sunt eiusdem speciei specialissimae. Ad secundum diceret quod desyderare sibi beatitudinem simpliciter est actus charitatis, sed desyderare ex gratia & meritis non est actu charitatis. Alius est modus quem ponit Ockam tertio quodlibeto. q. x. quod actus spei non est desyderium voluntatis, sed naturaliter causatur ex desyderio voluntatis cum aliquibus actibus intellectus. Vnde ad actum spei causandumprimo requiritur desyderium beatitudinis: secundo actus fidei: ( quare dicitur btitudinis dandae isti perseueranti in merito) tertio propositum perseuerandi. & ab his tribus naturaliter causatur actu spei.

Sequitur correlarie quod licet actus spei non sit actu fidei, nec actus charitatis: actum tamen fidei & actum charitatis praesupponit.

Secundo sequitur quod cum reuelatione interiori de danatione aeterna non stat actus spei. & huius opinionis est doc. in hoc primo argumento.

Tertium correlarium Reuelatione interiori facta de aeterna dannatione, de necessitate aufert deus praeceptum de spe, & tunc non sperare non est nctm.

Quartum correlarium ad hanc opinionem, Concedendum est quod acto spei non est meritorius nisi ratione actuum precedentium a quibus causatur, qui quidem actus sunt liberi immediate.

¶ Circa secundum argumentum doctor concedit hanc conclusionem quod primus actu meritoris puta contritio est magis meritorio quam prims actus sequens. & in hac parte concedo ipsum insequutum fuisse beatum Thomam dicentem quod nulla forma quantum ad eius essentiam recipit gradus. & sic primo actu meritorio meretur totam essentiam beatitudinis, & nullo sequente meretur essentialem beatitudinem quantum ad esse vel sic intensam. verumramen tenendo opinionem communem de intensione formarum, opinio doctoris est falsa, & haeresim sapiens. quod probatur sic: & sit .a. grado beatitudinis quem meretur homo per primum actum meritorium: & .b. quem meretur per secundum. Vel .b. est finite minus intensum quam a. vel infinite. non secundum. & si primum ponatur quod sit in decuplo minus, & per consequens per actum in decuplomagis meritorium quam sit secundum. tantum merebitur quantum per primum: & per actum in triplo magis meritorium quam sit secundus, plus merebitur quam per primum. Et ad argumentum doc. nego quod praemium correspondens primo actui sit melius praemio correspondente secundo. & ad probationem negatur iterum quod carentia praemi correspondentis primo sit peior quam carentia praemn correspondentis secundo.

¶ Circa quintum argumentum est difficultas inter doctores vtrum deus possit reuelare aliquod falsum. Pro qua supponitur quod duplex est reuelatio: sicut tactum fuit circa primum argumentum. Vlterius supponitur quod deum reuelare aliquod falsum reuelatione interiori, non est aliud quam concursu speciali concurrere ad causationem assensus falsi. Hoc supposito dixerunt aliqui docto. scilicet doc. & Petrus de ala. & Adam quod deu potest reuelare aliquod falsum capiendo ita reuelationem. & probatur sic. Deus speciali suo concursu causauit in aliquibus assensum huius, antichristus erit. ergo nunc est necessarium quod causauerit. consequentia tenet, quia ad praeteritum nulla est potentia. & vltra, nunc est necessarium quod causauerit, & nunc est possibile quod antichristus non eueniet, ergo ista copulatiua nunc est possibilis, suo speciali concursu causauit illum assensum, & antichristus non eueniet. consequentia tenet: quia quodlibet possibile est cuilibet necessario compossibile. & vltra arguitur: illa copulatiua est polsibilis. ponatur ergo in esse quod ita sit antichristus non eueniet. ergo ille assensus fuit falsus. et per primam partem copulatiuae fuit specialiter causatus a deo, ergo deus specialiter causauit assensum falsum. Secundo arguitur sic, cuiuslibet causae efficientis actiuitatem potest deus supplere non supplendo actiuitatem alterius, sicut fuit prius tractatum. capio ergo aliquem assensum falsum causatum ab intellectu & syllogismo sophistico, actiuitatem syllogismi poterit Deus supplere modo supplendo actiuitatem intellectus. quo facto speciali concursu causabit assensum falsum. ergo propositum.

¶ Sed contra hanc opinionem arguitur sic. Sequeretur Deum posse mentiri, & per consequens peccare. Patet sequela, postqum asseruit Deus vniuersale iudicium futurum, est necessarium ipsum asseruisse. & possibile est quod non eueniat vniuersale Dei iudicium. ergo. Item secundo arguitur. sequeretur ex hac positione quod fides inclinaret ad assensum falsum: qud est contra omnes doc. dicentes quod quauis falsum possit subesse fidei, non est tamenpossibile quod falsum subsit fidei. & patet consequentia, fides inclinat ad assentiendum cuicumnqe reuelato a Deo, cum eis obiectum proprium sit reuelatum a deo. sed Deus potest reuelare falsum. ergo est possibile quod fides inclinet ad assentiendum alicui falso. Forte dices quod obiectum fidei est hoc totum, verum reuelatum a Deo. & sic quando est falsum, non amplius ad assensum eius inclinat fides. Sic arguitur, fides Sortis causauit assensum quo iudicauit Sortes Antichristum tuturum. ergo nunc est necessarium quod illa fides causauerit illum assensum. consequentia tenet, quia non magis videtur dependere ex vna de futuro quod illa fides causauerit quam quod Deus causauerit: sed ex argumentis huius opinionis si beus causauit, est necessarium ipsum causasse. ergo eodem modo si fides causauerit, est necessarium ipsam causasse. sed est possibile quod Antichristus non eueniet, & per consequens illa simul stabunt, fides causauit assensum quod Antichristus erit, & Antichristus non erit. Tertio sic arguitur, sequeretur eadem ratione quod Deus posset peccare. patet sic. Deus potest asserere aliquod futurum, & assertio nem iuramento firmare: sicut iurauit ipsi Abraham quod multiplicaret semen suum super arenam maris: sicut scribitur Gen. xvi. & iuramento facto potest illud futurum non euenire. ergo potest Deus periurare.

¶ Ad primum istorum distinguendum est apud doct. quod deus possit mentiri vel decipere: quod si isti termini importent difformitatem, ita quod mentiri sit scienter falsum asserere, & tunc non concedendum est: veruntamen communiter capiuntur vt important difformitatem.

¶ Ad secundum quod videtur fortius, posset dici primo quod fides intusa non concurrit actiue ad actus credendi: sed solum fides acquisita. iam conceditur ab omnibus quod fi des acquisita potelt concurrere ad assensum falsum. Si teneatur opposita pars quod fides infusa concurrit ad assensum fidei, & cum hoc si teneatur quod ad praeteritum nulla est potentia: vis euitari potest quin sit concedendum esse posfibile quod fides infusa concurrat ad assensum falsum. & hoc satis est conforme doctori dicenti quod possumus mereri perfidem falsam.

¶ Ad tertium dicendum est sicut ad primum.

¶ Altera est opinio quam insequitur Gregorius de arimino. xlii. distin. primi, quod Deus non potest decipere nec speciasiter concurrere ad assensum falsum causandum: & fundat se praecipue in authoritatibus. prima scribitur ad Heb. vi. Impossibile est mentiri Deum. & alibi dicit Apostolus seipsum negare non posse. & Augustinus in symbolo tractans istud Credo in Deum patrem omnipotentem, sermone primo sic inquit: Omnipotens est, nec mori potest, nec falli nec fallere. & ad argumentum partis aduersae de assensu futuri contingentis, quem Deus speci aliter causauit, oportet dicere ( dicit Greg.) quod ad praeteritum sit potentia: ita quod iste assenfus potest non fuisse. vel dicere quod iste assensus potest non suisse assensus: & ipsum fuisse assensum dependet ex vna de sutura. vel sic dicit Altissiodo. quod assensus ille. si Antichristo non eueniret, fuisset assensus contradictorii. nec ipse, vt fatetur, aliam solutionem potest inuenire. si nulla istarum placeat, melius est fateri propriam ignorantiam quam in talem labyrinthum incidere. & inter istas duas opiniones reputo primam probabiliorem, & tenendo secundam opinionem lecunda solutio videtur melior. Et haec de prima quaestione. de secunda nihil.

Back to TopNext