Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Articuli 1 et 2

Tertia quaestio. CIRCA PRIMVM ARTIculum & secundum secundae quaestionis, aduertendum est quod ipsa voluntas est libera, et dicitur pro tanto libera, quia oibus positis quae necessario requirum tur vt producat actum suum, habet in sua ptante non producere. & voluntas dicitur tripliciter libera clsce libertate contradictionis: quia oibus necessario re¬ quisitis vt produeat actum suum positis, habet in sua ptante producere illum, & non producere. & dicitur libera libertate contrarietatis, quia habet in sua praetante producere actum positiuum & suum contrarium. Et dicitur libera libertate indifferentiae. quia non magis inclinatur ad vnum actum eliciendum quam ad eis oppositum. & omnis voluntas libera libertate indifferentiae in ordine ad aliquos actus est libera libertate contrarietatis & contradictionis, sed non e diuerso. & omnis libera libertate contrarietatis est libera libertate contradictionis. nam und voluntati ostenditur aliquid sub ronne summi boni, est libera libertate contradictionis. sed non contrarietatis. Primum correlarium. Sicut libertas se extendit ad actus positiuos ita & ad puram omissionem: vt Sortes libere non diligit obiectum quando non diligit: sicut libere diligit quando diligit. Secudo modo sequitur quod nunquam voluntas libere admittit aliquem actum nisi pro tempore quo intellectus habet notitiam sussicientem vt voluntas producat illum actum. Tertio sequit quod est dabile peccatum purae omissionis: vt infra patebit.

¶ Contra definitionem libertatis voluntatis arguitur sic. vt voluntas producat actum, de necessitate requiritur quod Deus faciat illam causare illum actum. sed non est in potestate voluntatis Deo sic faciente quin talem actum producat. ergo omnibus necessario requisitis ad actum producem dum positis non habet in sua potestate non causare. Dico quod hoc intelligitur, omnibus necessario requisitis vt causet positis ex parte causarum secundarum, habet in sua potestate causare simul & non causare.

¶ Secundo notandum quod aliquem actum libere fieri, dupliciter intelligitur. vno modo quod libere fiat immediate. & isto modo actus voluntatis eliciti, puta velle & nolle, libere fiunt. Alio modo quod libere mediate, scilicet mediante actu elicito, & hoc modo actu imperati, vt currere, dare eleemosgnam, & similes libere fiunt. & pro istis sit prima propositio.

¶ Non est in potestate hominis, posita volitione efficaci currendi, & nullo posito obstaculo, nec aliquo deficiente requisito vt currat, non currere. quod patet sic, quia opposito dato sequeretur quod omnibus illis positis posset adhuc Deus praecipere quod non curreret, non praecipiendo quod non vellet currere. sed hoc est falsum, quia tunc actus exterior foret malus, & actu gaterior a quo imperatur, non foret mals. patet consequentia, quia omne qd subest libero arbitrio hominis, & non est pet se malum: Deus potest praecipere. sed potest homo per oppositum velle currere omnibs illis positis. & tame non currere non est per se malum: vt notum est. ergo Deus posset praecipere. Hinc dicunt doct . actus imperatos simpliciter naturaliter causari, quaquam antecedenter libere causentur. & propter eandem camm dicunt ferme omes doct. actus imperatos nihil bonitatis aut malitiae superaddere super actus elicitos.

¶ Aduertendum est tertio quod rectitudo libertatis nihil aliud est apud doct. quam status voluntatis voluntati diuinae conformis in volendo vel nolendo. vel nolendo siuenon nolendo. Ex quo sequitur quod rectitudo voluntatis distinguitur aliquando ab ipsa voluntate, puta quando est volitio vel nolitio. & aliquando non distinguitur, puta quand est pura carentia, sicut si Deus praeciperet Sorti pro .a. tempore nullum actum elicere, & pro .a. tempore nullum actum eliciat: rectitudo suae voluntatis est ipsamet voluntas nullum actum eliciens: quemadmodum supra dictum est quod peccatum omissionis est ipsa anima omittens.

Articulus 3

¶ CIRCA TERTIVM ARTICVLVM. In illo articulus implicatur triplex difficultas. prima est an voluntas possit cogi. Secunda, an ipsa dato quod non cogatur, possit necessitari.

¶ Quantum ad primum videtur mihi dicendum quod voluntatem cogi ad aliquem actum potest dupliciter intelligi. primo modo quod cogatur ad illud quod est contra inclinationem naturalem. & isto modo ad nullum actum elicitum cogi potest, cum ad quemlibet suscipiendum & producendum habeat naturalem inclinationem. Alio modo quod possit cogi quo ad inclinationem liberam, quae quidem inclinatio libera non est aliud quam volitio vel nolitio voluntatis: & isto modo capiendo videtur mihi dicendum quod ipsa cogi potest ad aliquos actus interiores, & hoc a solo Deo, & supposito quod Deus se solo possit volitionem vel nolitionem causare. patet istud dictum sic. si Sortes haberet nolitionem quaformaliter nollet amare Platonem: illa nolitione stante posset deosesolo causare in voluntate Sortis amorem Platonis: quo facto cogeretur voluntas quo ad inclinationem naturalem ad amandum Platonem aeque sicut Sortes cogitur ad ambulandum si ipso nolente ambulare ex violentia alterius ambulet. Ex isto correlarie sequitur quod voluntatem cogi ad ali¬ quod velle non est ipsam illud velle & nolle, sed est ipsam illud velle & nolle se velle illud. & hoc quanquam non sit possibile per potentiam naturalem, est tamen possibile per potentiam supernaturalem.

¶ Vltra dicendum foret quod si voluntas ita cogeretur a Deo ad aliquem actum, ille actus non esset sibi imputandus nec ad praemium nec ad poenam. Cum istis omnibus stat quod voluntas non possit cogi ab aliquo agente creato: quia nullum agens creatum potest causare actum in voluntate alterius, nisi illa voluntate concurrente.

¶ Quantum ad secundum, aduertendum est quod voluntatem necessitari nihil aliud est quam voluntatem ita disponi quod non habeat in sua potestate stante tali dispositione talem actum non elicere. Vltra supponendum est quod ista tota difficultas consurgit ex altera, scilicet, an voluntas possit difficultari per motus appetitus sensitiui, per habitus & per appraehensiones. tunc ponuntur aliquae propositiones iuxta mentem doct. Prima, Voluntas potest necessitari ad non volendum. patet sic, est possibile intellectum praesentare voluntati aliquod obiectum sub omnimoda ratione malitiae: ita quod in tali obiecto nulla apparet ratio bonitatis. vt si aliquid apprehendatur sub ratione surmae miseriae: & illa dispolitione stante non potest voluntas illud obiectum velle. ergo propositum. patet minor: quia bonum assignatur obiectum voluntatis, & hoc satis trani potest ex Aristotele. V. Ethi. cap. vi. vbi probat quod aliquis potest seipsum loedere, sed non iniuriam facere. Contrarium huius propositionis tenet Ockam in. iii. senten. cuius ratio talis est: quia tunc illa cognitione stante non posset aliquis homo mereri circa illud obiectum nolendo. quod tunc falsum est nisi habeat praeceptum de nolendo. & patet sequela, non potest demereri circa illud obiectum. ergo nec mereri. ista consequentia videtur nota: & probatur antecedens: quia non potest demereri nisi volendo. per opinionem non potest velle. & vltra dicit Ockam quod quando dicitur quod bonum est obiectum voluntatis, quod capitur bonum transcendenter vt conuertitur cum ente. sed ratio sua est paruae efficaciae. primo negatur ista consequentia, non potest demereri stante tali dispositione: ergo nec mereri: quia per idem probaretur quod homo non posset mereri stante gratia: quia homo non potest demereri (saltem tali gratia stante) mortaliter. Secundo di¬ citur negando antecedens, nunc stante tali dispositione potest demereri non transgrediendo, sed omittendo nolitionem:

¶ Secunda propositio apud doc. Homo potest necessitari, positiue, id est ad eliciendum actum. hoc patet sic. docet experientia quod motus sensitiuus ad libidinem difficultat voluntatem ad resistendum. ergo maior motus magis difficultat. & voluntas est solum finitae potentiae in resistendo. ergo poterit tantum nunc augeri motus quod erit maioris actiuitatis in difficultando quam voluntas potentiae in resistendo. quo facto voluntas non poterit resistere: cum a proportione maioris inaequalitatis non fiat actio. ergo tunc necessitatur. Praeterea probatur quod possit necessitari ad aliquem actum. si voluntas vellet efficaciter antecedens alicuuis bonae consequentiae, & bonitatem consequentiae: ipsa stante tali volitione non potest non velle consequens ergo volitio antecedentis & bonitatis consequentiae necessitabit voluntatem ad volitionem consequentis & communiter assignantur quatuor quae possunt necessitare voluntatem. Primum est volitio antecedentis cum volitione bonitatis consequentiae. Secundum est motus appetitus sensitiui. Tertium est apprehensio excessiui delectabilis aut tristabilis. Quartum est habitus cum certa apprehensione.

¶ Sed contra conclusionem arguitur sic, si voluntas possit neccssitari per motum appetitus sensitiui: vel ergo est dabilis minimus gradus motus qui sufficit necessitari, vel maximus qui non. non potest dari primum: quia vel tunc ingereret voluntati maiorem difficultatem quam voluntas sit potens resistere, vel minorem vel aequalem. si duo vItima: ergo voluntas poterit resistere, et per consequens non necessitabitur. Si dicatur primum, tunc sic arguitur, ingerit maiorem difficultatem: ergo diuisibiliter maiorem, & per consequens aliquis minor sufficiebat necessitare. Si autem dicas quod sit dabilis maximus qui non sufficit, sit ille .a. & sit in Sorte absque culpa Sortis & porhibeatur Sorti velle conformiter ad illum motum. tunc sic arguitur. ille motus non necissitat Sortem ad volendum. ergo si tunc conformiter velit Sortes, ipse peccabit, & infinite parum. hoc probo: quia quantumcunque parum intendatur ille motus, necessitabit Sortem. & per consequens auferetur a culpa.

¶ Ad hoc argumentum tenendo opinionem doc. consequenter dicendum est quod est dare maximum gradum motus qui non sufficit necessitare ipsam voluntatem, gradus scilicet ille qui non difficultaret voluntatem quantum ipsa voluntas sufficeret resistere. & vltra illo gradu existente concedendum est quod voluntas non potest nolle tale obiectum ad cuius volitionem inclinat ille motus, non necessitatur non velle, & potest libere omittere illam volitionem. Ex quo sequitur quod si sit prohibitum voluntati velle. & illa dispositione stante voluntas non potest mereri circa illud obiectum: verum tamen petest demereri. quod possit demereri, patet sic. nam potest libere velle contra prohibitionem. sed quod non possit rnereri, patet sic. natura non potest mereri nolendo, eo quod non potest nolle: nec volendo, quia velle est sibi prohibitum: nec pure omittendo, cum nulla pura omissio sit meritoria de lege. Et tunc ad argurnentum concedendum est quod voluntas in volendo peccaret, & negatur quod infinite parum. & ad probationem, quantumcunque parum intenderetur motus ille, & non ex culpu, non amplius peccaret in sic volendo. negatur hoc. nam licet per quantucunque paruam intensionem ille motus necessitaret ad volendum, non tamen necessitaret ad volendum tam intense sicut nunc. & si in volendo tam intense peccaret. vnde si diligat nunc vt quatuor, Sortes prius necessitatur ad diligendum vt duo quam vt quatuor, & prius ad diligendum vt vnum quam vt duo, & sic in infinitum. Ex omnibus sequitur correlarie quod aliquis necessitatur ad volendum .a. obiectum necessitate non proueniente ex culpa, & tamen in volendo .a. obiectum peccat: quia non necessitatur ad volendum tam intense quam intense vult. Secundo quod aliquis habet praeceptum affirmatiuum circa quod non potest omittere: & tamen potest transgredi negatiuum intensum. patet sic. sit Sorti praeceptum affirmatiuum de nolendo .a. obiectum: et cum hoc habet et maximum motum qui non sufficit ad necessitandum Sortem advolendum .a. obiectum, non prouenientem ex culpa Sortis: quia tunc non possit omittere saltem culpabiliter. patet: quia necessitaretur ad illam omissionem, et non ex culpa. quod possit transgredi, satis patet ex praehabitis. Sed qui vellet defensare contrariam opinionem scilicet quod non possit neccssitari per aliquod creatum ad actum elicitum voluntatis: satis facile responderet ad argumentum doc. quod motus sensitiuus licet difficultet voluntatem ne eliciat actu contrarium actui ad quem inclinat, non potest tamen quantumcunque in¬ tensus necessitare ipsam voluntatem ad eliciendum actum conformem: quia semper requiritur concursus ipsius voluntatis: qui quidem concursus est liber. & videtur mihi probabiliter dicendum quod voluntas & si posset necessitari priuatiue, non tamen positiue.

Articulus 4

¶ Quartus articulus.

¶ ET CIRCA quartum articulum notandum est in primis quod ad volitionem causandam plura concurrunt effectiue. primo deus ipse: cum nihil possit causari sine concursu ipsius. Secundo concurrit ipsa voluntas: quia si non concurreret actiue: sequitur quod volitio non esset in eius potestate: contra dictum beati Augustini dicentis. Nihil est magis siue tam in potestate voluntatis, sicut ipsa voluntas. Tertio effectiue concurrit ipsa cognitio obiecti. quod probatur sic, omne illud quo non posito non potest alterum poni, est illius alterius causa. sed non posita cognitione obiecti non potest poni volitio: iuxta illud Augusti. lnuisa amare possumus: non autem incognita. ergo cognitio est volitionis causa, sed non est causa volitionis materialis nec formalis nec finalis. ergo est efficiens. & huius sententie fuit Giuillelmus Ockam, & doct. quanquam contrarium videatur sentire Scotus dicens quod cognitio non requiritur tanquam causa, sed tanquam dispositio praeuia. Vltra notandum est quod praeter istas tres causas necessario requisitas ad cognitionem producendam vniuersaliter aliquando concurrunt aliae causae, scilicet habitus partialiter concurrens ad volitionem eiusdem speciei cum volitionibus a quibus productus est. Sed contra primum dictum praecipua difficultas est nam si cognitio partialiter concurrat ad volitionem. producendam: aucta cognitione de necessitate intendetur volitio: quod falsum est. & probatur sequela, augmentata & manente naturali causa concurrente ad aliquem effectum in genere causae efficientis omnibus aliis paribus remanentibus de necessitate augetur talis effectus. sed ipsa cognitio naturaliter concurrit ad volitionem. ergo ipsa aucta omnibus aliis paribus remanentibus de necessitate augetur talis volitio. Praeterea si ipsa cognitio intendatur, ipsa magis concurret quam prius ex parte sua. ergo si deus aequaliter concurrat vt prius, similiter & voluntas: ergo aggregatum ex omnibus causis magis concurret quam prius. et per consequens volitio est intensior quam prius. propter hoc videtur mihi dicendum quod sicut habitu intensiore remanente eodem conatu voluntatis intenditur volitio: ita cognitione concurrente partialiter ad volitionem intensa. stante eodem conatu voluntatis intenditur ipsa volitio: nec ex hoc sequens est quod habens minorem cognitionem non posset magis amare: quia stat habentem minorem cognitionem plus conari quam cum qui habet maiorem, & in maiori proportione plus conari quam cognitio alterius sit maior. Ex quo loquitur quod habens maiorem cognitionem potest simpliciter ex ea maiorem volitionem producere quam posset ex minore cognitione caeteris paribus.

¶ Sed contra praedicta adhuc instaret aliquis alicuius cognitionis deus potest supplere causalitatem suo speciali concursu non supplendo causalitatem voluntatis. ergo voluntas potest incognita velle. Forte dices, non inconuenit supernatulariter. probatur etiam quod nec naturaliter. docet experientia quod voluntas mouet intellectum ad considerandum aliquod obiectum. vel ergo antequam moueat, considerat illud obiectum, vel non. Si primum: ergo non mouet ad considerationem illius obiecti. Si secundum: ergo voluntas fertur in obiectum incognitum. Praeterea voluntas aliquod obiectum potest distinctius amare quam intellectus cognoscat. immo pari ratione potest obiectum incognitum amare. patet antecedens. sortes pro statu viae potest distincte amare Deum, & non potest distincte cognoscere. ergo. patet antecedens, sortes pro statu viae potest frui deo. vel ergo illa fruitio ad solum Deum terminatur: & sic habetur propositum, quod videlicet distincte fruitur deo. vel ad aliquid aliud a deo terminatur: & sic aliquo alio a deo fruitur per illum actum, & per consequens ille actus non erit bonus. Ad primum istorum dicendum est sicut dictum est in argumento: & ad replicam concedo quod voluntas mouet intellectum ad considerandum aliquod obiectum. & vltra dico quod intellectus tunc illud obiectum cognoscit sed solum in confuso: & voluntas mouet illum ad cognoscendum distincte vel minus confuse. Insuper difficulta, est videtur in solutionibus argumentorum, an voluntas sine imperio suo possit intellectum mouere ad aliquam cognitionem producendam. Ad secundum concedit Guillelmus Ockam in primo sententiarum, quod voluntas potest distinctius amare aliquod obiectum qua intellectus cognoscat: sicut imponere aliquem terminum ad distinctius significandum quam cognoscat & negatur consequentia: quia negatur quod possit aliquod obiectum simpliciter icognitum amare.

Articulus 6

¶ Sextus articulus.

¶ CIRCA sextum articulum quo quaeritur an passiones voluntatis distinguantur ab actibus, hoc est dictu an gaudium distinguitur a volitione. & tristitia a volitione. Notandum est quod duae sunt opiniones probabiles, quarum vnam tenet Gregorius prima distinctione primi sententiarum. Alteram Guillelmus Ockam in eadem distinctione. Dicit Grego. quod omnis delectatio voluntatis est volitio, & omnis tristitia est nolitio. vltra dicit, aliqua volitio non est delectatio, & aliqua nolitio non est tristitia. Tertio habet dicere consequenter quod illa volitio que est delectatio, mere naturaliter causatur & praesupponit vnam alteram volitionem libere causatam quae non est delectatio, & similiter dicitur apud multos doc. de assensu qui licet sit apprehensio: praesupponit tamen vna alteram apprehensione quae non est assensus. Quarto habet dicere consequenter quo in delectationibus & tristitiis non consisiit radicaliter bonitas vel malitia: sed in volitionibus & nolitionibus libere causatis praesuppositis. & sic argumentum quod solet fieri contra Gregorium, parum habet apparentiae quod aliquis aliquid vult quod scit euenire, & tamen non delectatur: vt patet: diabolus vult peccatorem peccare. ergo delectatio distinguitur a volitione. negatur consequentia: sed solum sequitur hoc consequens: ergo volitio distinguitur a delectatione. Sed forte diceret aliquis contra Grego. sequeretur quod voluntas simul tempore haberet duos acto distincto: specie circa idem obiectum adaequatum, puta volitionem quae non est delectatio, & volitionem quae est delectatio habet concedere consequentiam & consequens: nec hoc est inconueniens: quem admodum intellectus simul tempore habet notitiam intuitiuam & abstractiuam eiusdem obiecti. Altera est opinio Gullelmi Ockam, quod istae passione: praesupponunt opetationes, sicut volitio praesupponit cognitionem. verumtamen non sunt operationes. volitio non est cognitio. Pro qua opinione aduertendum est quod omnis passio voluntatis causatur ex aliqua operatione voluntatis, & aliqua operatio est intellectus. vt deliberatio causatur ex volitione alicuius cum certitudine euentus rei volitae. & hoc est quod dicit Augu¬ Gaudium est de his quae nobis volentibus accidumt. tristitis vero causatur ex nolitione alicuius cum certitudine euents rei nolitae. & hoc dicit idem August. Tristitia est de his quenobis nolentibus accidunt. vt si sortes nult se peccasse, & scit se peccasse: ab his duobus aequaliter producetur tristitia, sicut ab igne calor. & sic causa tristitiae non est immediate libera: sed solum mediate: scilicet in sua causa

¶ Sed contra hanc positionem arguitur sic, sequeretur sal uatum posse tristari in seasu composito. patet. saluatus qui aliquando peccauit, scit se peccasse. & nult se peccasse. ergo tristatur. consequentia tenet: quia positis causis naturalibus de necessitate producitur effectus. Similiter quod esset possibile damnatum letari.

¶ Secundo arguitur sic. Christus tristabatur de sua passione: iuxta illud. Tristis est anima meavsque ad mortem. & tamen non nolebat suam passionem. nam oblatus est quia voluit. ergo potest causari tristitia alicuius absque nolitione.

¶ Tertio sic, si sortes nollet platonem fieti episcopum, & foret certus quod Plato non esset episcopus, sortes gauderet. ergo absque volitionae & politione causari potest gaudium.

¶ Ad primum istorum negatur consequentia: & ad probationem conceditur saluatum haberenolitionem: quia nult se peccasse: & certitudinem quod peccauit. & vltra concedo quod istae duae causae sunt sufficientes ad causandum tristitiam si non esset impedimentum. excedens em gaudium resistit tristitiae etiam de alio obiecto. Bene tamen dicit Aristoteles secundo Ethicorum: Ex. cellens delectatio excludit tristitiam non solum contrariam, sed contingentem. Ad secundum: transeat quod Christus tristabatur de sua passione, & negatur quod non habebat nolitionem circa passionem. vnde potest duplex nolitio ponia qua fuit causata illa tristitia. primo dici potest quod erat quaedam nolitio naturalis quae quidem stabat cum volitione libera ciusdem obiecti. & ab illa nolitione causabatur eristitia. Secundo dici potest quod Christus habebat nolitionem conditionalem: quia nolebat pati si aliter potuisset reparari genus humanum. & habebat volitionem absolutam de sufferenda passione: quemadmodum communiter dicitur de mercatore pronciente merces in mare tempore cempestatis. & illa nolitio sufficit causare tristitiam. & hanc materiam prolixe tractat Scotus in tertio. Sed con¬ tra hoc sic arguitur. dictum est prius quod excellens gaudium in beatis impedit ne producatur tristitia in ipsis a causis naturaliter ductis. Ad hoc breuiter respondetur quod deus miraculose suspendebat actiuitatem illius excellentis gaudum impedientis productionem tristitiae. Ad tertium argumentum concedo quod si sortes nollet platonem fieri episcopum, & non esset certus quod fieret episcopus: quod ipse gauderet. sed negat Ockam in tertio quod iste non habet aliquam volitionem. vnde dicit quod ex nolitione qua nult ipsum fieri episcopum, & ex certitudine qua certus est quod efficietur episcopus, naturaliter causatur volitio qua vult ipsum non fieri episcopum: & ab illa volitione immediate causatur gaudium. & eodem modo diceret quod ex volitione qualortes vult platonem non fieri episcopum: ex certitudine quacertus est quod ipse efficietur episcopus. naturaliter causatur nolitio huis quod sit episcopus: a qua immediate causatur tristitia. Aliter dicerent aliqui quod illa nolitio qua sortes nult platonem fieri episcopum, est volitio contradictorii, quascilicet sortes vult platonem non fieri episcopum. & consequenter dicerent quod ille actus cum diuersis actibus intellectus causaret gaudium & tristitiam. Sed contra hanc solutionem arguitur sic. Est possibile quod Sortes appraehendat Platonem fieri episconum sub ratione mali: nullo modo apprehendendo Platonem non fieri episcopum. quo facto poterit voluntas elicere nolitionem quod plato sit episcopus: & tamen per illam non volet Platonem non fieri episcopum. ergo nec volet, & per consequens nolitio alicuius non est volitio contradictorii. & propter hoc argumentum videtur mihi solutio prima probabilior.

Articulus 7

¶ Septimus articulus.

CIRCA septimum articulum quaeritur an voluntas possit causare actum in instanti. duplex est positio, prima quod voluntas non potest causare aliquem actum in instanti: sed solum successiue. & apparem accipitur ex finitate voluntatis: quae est finitae actiurtam. eup solum finite velociter agere potest. & fnc opmmonins sentit doct. Ex qua sequitur primo quod angclusnon potust mereri nec peccare in primo in suusue creationis. Secundo dicitur quod nunqua est dare primum ummem quo quis peceat. patet sic: quia si sic, ponatur quod sit .a. ex argurtur sic. in .a. ipse peccat. ergo i.a. habet actum malumvoluntatis. & hoc si peccet peccato transgressionis. iam quaeritur de illo actu voluntatis: vel producebatur prius successiue. primum repugnat positioni. & si dicas secundum, sequitur quod prius peccauit. & per consequens non est primum instans in quo peccauit. Tertio dicitur quod gratia desinit esse per vltimum sui esse. quod patet ex correlario praecedenti. incipit homo peccare per vltimum non esse. ergo in illo instanti est adhuc gratia, & immediate post illud non erit. & per consequens desinit esse per vltimum esse. Quarto dicitur quod est possibile aliquam charitatem solum: per vnum instans durare. quod patet sic, sit nunc instans primum in quo fortes habeat gratiam, & possibile quod incipiat producere malam volitionem successiue: quo facto haec gratia nunc est, & non fuit nec erit: ergo solum durat per instans.

¶ Sed contra hanc positionem arguitur sic, Christus in primo instanti sui esse secundum humanitatem merebatur nobis gloriam. ergo in illo instanti producebat eius anima actum meritorium. & ista anima est ens creatum. ergo ens creatum potest producere actum in instanti. Forte dices quod Christus no merebatur in illo instanti: sed ab illo instanti incipiebat mereri. Contra sequitur quod Christus profecisset in meritum. Patet, si Christus non elicuit in primo instanti natiuitatis secundum humanitatem illum actum meritorium, sed tunc incipiebat elicere, iam quaeritur vel subito illum totum actum producit immediate post illud instans, vel non. non potest dici primum: quia non est maioris difficultatis aliquem actum subito incipere producere quam producere in instanti. Si dicas secundum: ergo illius actu meritorii vnam medietatem citius produxit quam alteram. & p consequens non erat tanti meriti Christus quando illa sola medietas erat producta quam quando totus actus ille erat productus.

¶ Secundo sic arguitur, & sit sortes decedens absqe pctom. iam quaeritur vel in primo instanti in quo anima est a corporeseparata, est beata, vel non. non potest dici secundum. Et si dicas primum, tunc sic: ergo in illo instanti producit claram deivisionem & fruitionem. & istud argumentum videtur currere contra doctore: quia dicit doc. in pria quaestione quod ad hoc vt qualitas sit in intellectu nolitio vel volitio, requiritur concursu ipsius aiae. Et simile argumentum fit de anima decedente in mortali: aut in primo instanti est damnata, vel non &c.

¶ Tertio sic, sequeretur aliquem hominem nunc habere gratiam quam ante quodlibet mortale perdet. patet, sit sos tes nunc in gratia, & incipiat producere volitionem furandi successiue. tunc sic, sortes istam gratiam ante quodlibet peccatum futurum perdet. ergo propositum. patet antecedens: quia signetur aliquid peccatum ruturum ante quod non pdet istam gratiam. istud peccatum successiue producetur post hoc. ergo non immediate post hoc erit. & imediate post hoc pdet ipsam gratiam. ergo an hoc peccatum futurum perdet istam gratiam.

¶ Quarto sic. vel in instanti terminante prolationem verborum consecrationis aia Christi iudicat se esse sub illis speciebus. vel non. Si dicas secundum: ergo anima Christi est in aliquo loco in quo ipsa nescit se esse, quod videtur absurdum. Si autem dicatur primum: & ante non iudicabat se esse sub allis speciebus: ergo in instanti causat illud iudicium.

¶ Ad primum istorum argumentorum concedunt aliqui quod Christus non meruit in primo instanti suae creationis secundum humanitatem, sed ab illo instanti meruit, ita quod tunc incipiebat mereri. & ad probationem in oppositum posset apud eos dici negando quod Christus profecisset in merito essentiali. Et ad probationem conceditur quod aliquando habuit actum meritorium minus intensum, & postea magis intensum. sed ista consequentia nihil valet: sste actu fuit minus intensus: ergo erat minus meritorius: quia sicut dictum est, actum quantumcunqe remissum potest deus acceptare ad quantumcumque premium. Dicitur ab aliis aliter, quod deus Christus in primo instanti creationis animae eis elicuit actum meritorium: sed hoc erat speciali concursu ipsius diuinitatis. Sed ista solutio habet aequiualenter concedere quod ego possum mereri in instanti. quod sic probatur: quia quantucunqe concursu actiuo concurrebat diuinitas cum aia Christi ad actum voluntatis producendum: tantum concurrere potest cum aia mea. et go sicut mediante tali concursu producebat aia Christi actum in instanti, ita & poterit aia mea. & sic habet concedere haec opinio, quod clicet agens creatum finitae potentiae producit effectum in instati, hoc est pro infinitum concursum & adiutorium infinitae causae.

¶ Ad secundum dicitur quod in illo instanti est beatam: quia nisi sic, ipsa esset adhuc viatrix. et vltra conceditur quod i illo instanti habet claram des visionem cuius an nihil habuit. sed illa visio producitur a solo deo. & si suppponam opinionem oppositam quod non posset esse qulitas nisi partialiter producatur ab illo, conceditur quod producitur ab itellectu, sed hoc est cum infinito concursu ipsis dei. & eodem modo dicaem. dum est ad argumentum de aia decedente in pcton mortali

¶ Ad tertium conceditur sequela & sequens. clsc. quod aliquis nunc habet gram, & ante qudlibet pctm sequens perdet ea: qua non est dabile primum pctmm mortale sequens. Et si inferas ex illo, ergo sortes prius carebit gratia quam erit in peccato. haec sophismata sunt. & etiam eodem modo dicendum foret tenendo sicut Gabriel quod quaelibet detestatio pecctorum quantumcunqe remissa bene circunstantionata sufficit ad deletionem pctonrum: ita quod sortes nunc est in peccato mortali, & ante quanlibet contritionem erit in gratia. quod patet sic. posito quod sortes nunc sit in peccato, & incipiat producere successiue detestationem pactorum suorum bene circunstantionatam. ante istam contritionem sortes erit in gratia, & ante istam &c. ergo ante quamlibet detestationem sortes erit in gratia, vt ex praecedentibus satis probari potest. Sed posset hic quaeri an sit dabilis aliqua gratia quam sortes imediate post hoc habebit. & apparentia est quod non: quia sortes non acquiret gratiam ex vi operis operati: sed solum ex vioperis operantis. sed data quacunque gratia falsum est dicere quod immediate post hoc habebit actum ante gratiam meri torium. & sic videtur mihi dicendum quod sicut producet contritionem successiue, ita producetur gratia sua successiue.

¶ Ad quartum dico quod si anima Christi i illo instanti iudicat se esse sub illis speciebs, illud iudicium est supernaturaliter causatum, puta ab ipso solo deo, vel ab anima Christi cum infinito adiutorio dei. Contra hanc eandem positionem multa argumenta adduci possunt ex philosophia & logica: dependentia: puta de visione, & de assensu conclusionis, de imperio, de resistentia: quae oia pro nunc relinquo.

¶ Secunda opinio aliorum doctorum quae est satis communis. est quod voluntas potest producere actus suos in instam ti. & hanc tenent Scotus, Thomas, Gregorius, & Ockam. & est apud istos maxima talis: Omne agens non habens in sua action e resistentiam: quantum estex se, natum est producereeffectum in instanti. dicitus natum est: quia videtur mihidicendum quod nullum agens naturale potest producere effectum in passo extrinseco in instanti. quod patet sic: quia si nunc non producat in illo passo, & postea producet, ideo est quia nunc est aliquod obstaculum quod postea non erit, vel nunc non est sufficiens approximatio, & postea erit: sed obstaculum naturaliter non potest auferri nisi successiue. Similiter non potest fieri applicatio nisi successiue. Sed aliud est de ipsa voluntate: quae non requirit aliquod agens extrinsecum vt producat actum suum, & sic potest producere i instanti. Dicunt vltra illi de ista opinione, vt patet ex Gregorio in sedo. quod etiam potest producere successiue: quiasuccessiue potest augmentari apparentia bonitatis in aliquo obiecto, ergo voluntas successiue potest intendere volitionem suam, & per consequens aliquam volitionem successiue producere. & ex hoc secundo dicto sequuntur omnnia correlaria quae illata sunt in prima positione.

¶ Contra hanc positionem arguitur primo sic. Sequeretur quod angels potuisset peccare in primo instanti sui esse. sed hoc est falsum. ergo. Patet consequentia. Si voluntas in hoc instanti potest elicere volitionem: ergo poterat in primo instanti sui esse. si in tali instanti habuisset cognitionem obiecti. Consequentia tenet, quia quandocunque est aliqua causasufficiens ad aliquem effectum, pro tunc potest esse effectus. Falsitas tamen consequentis probatur, quia tunc deus produxisset angelum malum: quod videtur absurdum dicere.

¶ Secundo sic arguitur. Si angelus potuisset peccare in primo instanti sui esse: ponatur in esse quod peccauerit in primo instanti sui esse per aliquam malam volitionem. tunc sic arguitur. lste angelus in hoc instanti peccauit per hanc volitionem. ergo tenebatur illam vitare. & vltra, tenebatur illam volitionem vitare: ergo poterat illam volitionem vitare. Consequem tia tenet per illud dictum: Nemo peccat i eo quod vitare non potest. & falsitas consequentis patet sic. Si illam volitionem poterat vitare: vel i illo instanti poterat, vel post vel ante. Non primum: quia oem qud est, necesse est esse quando est, scdm Aristotelem secundo peri hermenias. Nec secundum est dicendum, quiaad praeteritum non est potentia. Nec tertium, quia ante illud instans non erat ille angelus. igitur &c.

¶ Tertio sic arguitur. Si potest voluntas volitionem elicere in instanti: ergo potest infinite peccare. sed hoc est falsumergo. patet sequela. eliciat voluntas sortis in instanti inchoatiuo alicuius horae aliquam malam vo litionem quam continuet per totam horam. tunc sic, in instanti inchoatiuo haec voluntas aliquantulum peccat, & in quolibet instanti intrin seco tunc peccauit. ergo infinite peccauit. Consequentia tenet cum maiore: & probatur minor: in quolibet instanti intrinseco haec voluntas habet actum aeque malum sicut nunc. immo euidentem. ergo in quolibet instanti intrinseco tantum peccauit sicut nunc. Et per idem probabitur quod voluntas infinite mereretur in instanti inchoatiuo istius horae eliciendo actum meritorium, quem continuaret per totam horam.

¶ Quarto sic arguitur: sequitur Sortem posse obligari ad impossibile. quod sic probo, Sortes qui nunc habet actum malum, obligatur ad immediate post hoc non habendum, cum obligetur immediate post hoc non peccare: sed est possibile quod immediate post hoc non habeat: quia opposito dato sequitur quod posset res permanens desinere esse per vltimum esse. ergo Sortes obligatur ad impossibile.

¶ Quinto sic arguitur, praecipiat Deus Sorti quod diligat eum ante instans terminatiuum horae, nullum instans specificando, quemadmodum praeceptum est quod diligamus Deum aliquo gradu dilectionis: & tamen de nullo gradu specificatum est quod diligamus Deum illo gradu. Et vltra pono quod in tota hora sequenti non diligat Sortes Deum. sequitur tunc quod in instanti terminante horam esset verum dicere Sortes peccauit, & tamen in nullo instanti peccauit. sed hoc est falsum. ergo. quod peccauerit, patet sic. Sortes tenebatur ad diligendum Deum pro tempore ante hoc instas: & non dilexit: ergo peccauit. & quod in nullo instanti peccauerit, patet sic. quocumnqe instanti dato, ante hoc non tenebatur Sortes ad diligendum Deum pro illo instanti: sed satisfecit praecepto diligendo ipsum in tempore intermedio inter hoc instans & illud. ergo quocunque instanti signato falsum est dicere quod Sortes peccauerit in illo instanti. Sed falsitas consequentis probatur sic. si Sortes in nullo instanti peccaueritrergo in quolibet instanti praeterito intrinseco huius horae fuit in gratia. ergo per totam illam horam fuit in gratia, & per consequens non peccauit in illa hora.

¶ Sexto sic arguitur, si Sortes possit elicere volitionem in instanti: ergo eadem ratione potest desistere seu corrumpere volitionem in instanti. sed quod hoc sit falsum, patet sic. volitio resistit suae corruptioni: quia vnumquodque ens desiderat se permanere in esse, & ipsa voluntas est solum fi¬ nitae actiuitatis solum in cortumpendo. ergo non potest corrumpere in instanti. Consequentia tenet, quia non abagente extrinseco cum resistentia pro nomine actu in instanti.

¶ Ad primum istorum dicit sanctus Thomas quod licet angelus potuerit mereri in primo instanti fuae creationis: non est tamen possibile quod peccauerit in primo instanti suae creationis. cuius rationem assignat, quia quicquid conuenit alicui intellectui in primo instanti sui esse, hoc est attribuendum suae causae. & sic quod peccaret angelus in primo instanti sus esse, esset attribuendum Deo, quod est inconueniens. Sed contra hoc sic arguitur. Si angelus in primo instanti suae creationis potuit mereri: ergo in illo instanti potuit habere praeceptum Dei de diligendo ipsum. ponatur tamen in esse. tunc sic arguitur: in primo instanti si dilexerit Deum adimplendo praeceptum, hibere dilexit. ergo potuit non diligere. & vltra, potuit non diligere: ergo contrauenire praecepto, & per consequens peccare. Secundo sic arguitur, ego capio actum indifferentem, & praecipiat Deus in primo instanti creationis ipsius angeli ipsi angelo talem actum non elicere. & cum hoc creauerit ipsum angelum cum natura requisita ad illum actum eliciendum. sunc sic arguitur. in illo instanti potuit illum actum elicere: ergo peccare. Patet antecedens, pro omni instanti in quo sunt omnes causae requisitae ad aliquem effectum producendum: qui quidem est in instanti producibilis, & non ponitur aliqua resistentia: potest ille effectus pro illo instanti produci. sed sic est in proposito. igitur. Propter hoc communiter dicitur a doctoribus quod sicut angelus potuit in primo instanti suae creationis mereri: ita potuit in primo instanti suae creationis peccare. & quando tu infers: ergo produxit Deus angelum malum. dico quod si per illam propositionem denotetur quod speciali concursu concurrit vt angelus fuerit malus, quemadmodum concurrit ad suum esse: sic negatur consequentia. vel si intelligatur per consequens quod produxerit angelum qui pro tunc erat malus quando produxit, & sic conceditur.

¶ Ad secundum argumentum dicit Gregorius ariminensis quod Ockam in duobus concessis ab eo implicat contradictionem. nam concedit in primo sententiarum quod res quae nunc est, non potest nunc non esse, & in quodibetis & sa plerisque aliis locis concedit quod angelus in primo suiesse potuit peccare eliciendo malam volitionem. & propterea dicit Gregorius admisso toto casu quod in primo instanti fui esse angelus libere peccauit, eo quod in illo instanti potuit non peccare, & potuit illam volitionem non elicere. Sed de hac difficultate amplis videbitur in solutione primi argumenti.

¶ Ad tertium in quo est maior difficultas, negat Gregorius consequentiam: & ad probationem negat Gregoria assumptum, scilicet quod in quolibet instanti intrinseco tantum peccauit, quantum in primo. Pro quo dicit Gregoris si voluntas in instanti quod est praesens, eliciat aliquam volitionem, datur vnum temps post hoc per quod totum & quamlibet eius partem necessario continuabit istam volitionem: & in tali tempore nec in eius aliqua parte, nec in aliquo instanti intrinseco peccabit de nouo imputabiliter: sed in instanti terminante tale tempus libere conseruabit talem volitionem, & tantum peccabit quantum in primo: & eodem modo sequitur tale instans aliquod aliud ipsius aequale primo per quod continuabit suam volitionem. Ex quo sequitur quod quando Sortes peccat, nunquam per aliquod totum tempus peccat, sed solum per infinita instantia. & eodem modo dicetur quando Sortes meretur, nunquam per aliquod totum tempus meretur, sed adaequate per infinita instantia.

¶ Sed contra hoc arguitur sic. primo per Gregorium in primo sententiarum distinctione. x viii. quando Sortes in aliquo instanti elicit aliquam volitionem, habet tunc in suapotestate facere quod isto tempore non erit, demonstrato quocunque tempore futuro.

¶ Secundo sic arguitur, & capio primum instans in quo Sortes sibere continuabit post hoc instas elicitionis. & sic arguitu. Si Sortes habeat in sua ptante in illo instanti hanc volitionem nunc elicitam non conseruare: ergo habet in sua ptante quocunqe instanti post illud non conseruare, & per consequens in quocunque instanti post illud Sortes peccabit conseruando.

¶ Tertio sic. concedit Gregorius in secundo sententiarum distinctione tertia, quod voluntas potest intendere successiuesuam volitionem. & per consequens potest remittere successiueper aliquod totum tempus: & ponatur quod ad hocfacien¬ dum obligetur illa voluntas, & non faciat, sequitur quod pertotum illud peccabit. & hoc argumentum videtur mihi probare euidenter ex Gregorio quod si aliqua volitio sit modo, non oportet quod ipsa tota per certum tempus hoc de necessitate continuabitur.

¶ Quarto sic arguitur probando quod Sortes possit peraliquod totum tempus & per quamlibet eius partem & quodlibet eius instans peccare. & sic arguitur. habeat Sortes hoc iudicium, diligendus est Deus a me sub poena peccati mortalis. quod continuet per vnam totalem horam: & in illa totali hora non eliciat Sortes aliquam dilectionem. in quolibet instanti talis horae Sortes peccat. quod sic probatur, in quolibet instanti talis horae libere omittit. ergo in qulibet instanti talis horae peccat. Patet consequentia: quia sicut difformiter agere ad iudicium rationis etiam erroneum, est peccatum, ita difformiter omittere. & patet antecedens, in quolibet instanti Sortes potest diligere Deum: ergo in quolibet instanti libere omittit. patet antecedens, in quolibet instanti sunt omnes causae necessario requisitae vt producatur dilectio Dei, puta omissio ipsius Dei, & voluntas. ergo in quolibet instanti potest elici ipsa volitio ipsius Dei. Propterea dicunt aliter alii ad argumentum, puta Ockam & clymeton. Primum est quod quado Sortes elicit aliquam volitionem malam, Sortes in illo instanti peccat. Scdm est quod per totale tempus sequens & generaliter eius partem quo continuabit, Sortes peccabit per illam volitionem. & dat rationem clymeton, antequi Sortes peccet per aliquam volitionem in aliquo instanti, oportet quod immediate ante illud instans habuerit in sua ptante non habere illam volitionem in illo instanti. sed quocumqe instanti dato in quo conseruatur illa tota votitio, falsum est dicere quod imediate ante hoc instans fuit in ptante Sortis non habere istam volitionem: sed imediate ante instans elicitionis fuit in sua ptante quod non eliceret in hoc instanti. Sed argumentum de pura omissione videtur militare contra hanc positionem quod in quolibet instanti temporis in quad omittit, peccat. & probatur sic: quocumqe tali instanti dato immediate ante ipsum habuit Sortes in sua ptante in hoc instanti non omittere, quia imediate ante hoc habuit in suapotestate tunc elicere. ergo quocumqe instanti assignato peccat. Similiter ex hac opinione videtur sequi quod angels non potuit peccare in primo instanti sui esse: sicut deducebatur per vnum argumentum prius factum. ssta opinio Clymetonis faciliter defensari potest de peccato transgressionis, & dicendum foret consequenter quod quanquam voluntas polsset elicere actum in instanti, non tamen corrumpere. & ratio est: quia elicitioni talis acto nihil resistit: corruptioni autem aliquid resistit. quod probatur sic. Vnumquodqe ens desiderat se permanere in esse. ergo vnumquodqe ens resistit secorrumpenti & suae corruptioni. & per consequens ab agente finitae potentiae in corrumpendo, non potest in instanti corrumpi. Forte diceret quis, sequitur intemperatum non posse elicere actum temperantiae in instanti, nec temperatum actum intemperantiae. patet sequela. habitus intemperantiae resistit productioni actus temperantiae. ergo stante tali resistentia non potest actus intemperantiae produci ab agente finito. & probatur antecedens. Omne agens naturaliter productiuum alicuius effectus resistit productioni effectus contrarim. hine est quod conmmuniter dicitur a philosophis quod forma substantialis aquae resistit productioni caloris. sed habitus intemperantiae est naturaliter productiuus actus intemperantiae. cui contrariatur actus temperantiae. ergo naturaliter resistit productioni actus temperantiae.

¶ Ad hoc argumentum videtur multum probabiliter dicendum quod habens habitum intemperantiae, & cognitionem mediante qua potest elicere actum intemperantiae, non potest pro tunc producere actum temperantiae in instanti, nec potest producere tantum actum temperantiae stante aequali conatu quantum produceret secluso & habitu & seclusa cognitione.

¶ Sed vltra posset aliquis petere an si Sortes vniformiter produceret in hora aliquam malam volitionem, an vniformiter peccaret. Breuiter dico quod non: quia in secunda medietate Sortes tantum peccaret quantum in prima per nouam productionem tantae partis quantam produxit in prima: & adhuc aliquantum lum peccaret continuando volitionem productam in prima: ergo simpliciter peccaret in secunda medietate quam in prisna. & sic correlarie sequitur quod ad vniformiter peccare sequitur difformiter producere volitionem. & ita dicatur de merito. Sed consequenter ad istam opinionem difficile est soluere argumentum de pura omissione. Nam sicut argutum est prius, si esset Sorti praeceptum quod per vnam totam horam diligeret deum, & non diligeret in aliqua parte illius horae: quo cum instanti dato illius horae verum est da cere, immediate ante hoc habuit Sortes in sua potestate nunc non omittere: ergo nunc culpabiliter omittit. & sic in quolibet instanti intrinseco illius horae culpabiliter omitteret. et per consequens infinite grauiter peccaret in illa hora. Sed adhuc dici potest, vel Sortes habet praeceptum quod diligat deum per totam illam horam dilectione causata in instanti, puta in instanti inchoatiuo, quam debet continuare pertotam horam, & sic Sortes non omittet in aliquo instanti nisi in instanti inchoatiuo: quemadmodum non mereretur adimplendo illud praeceptum in aliquo instanti, nisi in instanti inchoatiuo. Et in omissionibus semper respiciendum est ad actus omissos. vel si Sortes haberet praeceptum causaredilectionem successiue in illa tota hora: & sic dico quod Sortes non peccaret in aliquo instanti sine causando successiuevolitionem bonam. non mereretur in aliquo instanti.

¶ Sed adhuc contra hanc opinionem sic arguitur, sit Sortes qui eliciat in instanti inchoatiuo alicuius horae .a. volitionem perniciosam, quam continuet per totam illam horam. in quolibet instanti intrinseco illius horae peccabit. ergo propositum. patet antecedens. quocumqe tali instanti demonstrato, immediate ante illud instans habebit Sortes in sua potestate non habere totum .a. in illo instanti. ergo iuxta modum dicendi huius opinionis Sortes peccabit in illo instand habendo totum .a. & patet antecedens, quocunque tali instanti demonstrato, ante illud instans inter illa duo mediat vnum tempus in quo poterit aliquam partem .a. volitionis suecessiue corrumpere: ergo immediate ante illud instans hebebit in suapotestate non habere totum .a. in illo instanti.

¶ Ad hoc argumemtum consequenter respondendo ad illam opinionem negatur quod Sortes in quolibet instanti intrinseco peccauit de nouo habendo totum .a. actum. Et ad probationem concedo quod quocumque instanti signato. immediate ante illud instans habebat in sua potestate non habere totum .a. in illoinstanti. & negatur consequentia, et ratio, quia non potest dari pars aliqua quantumcumqe remissa .a. actus de qua sit verum dicere quod immediate ante hoc instans habuit Sortes in sua potestate habere in hoc instanti actum remissiorem ipso .a. per totam istam partem. et sic non posset signan cet ta grauitas huius peccati pro hoc instanti. Sed esset replles si deus alicui praeciperet quod non eliceret volitionem intensam vt quatuor, non prohibendo volitionem vt duo, nec aliquam vltra quatuor, & Sortes in hoc instanti eliciat volitionem vt quatuor: non continuet per totam horam sequentem: tunc erit difficile saluare quod Sortes non in quolibet instanti peccauit.

¶ Ad quartum dicunt aliqui non esse inconueniens Sortem obligari ad aliquod impossibilequando ipsemet se impossibilitauit ex culpa sua. Diceret aliter Greg. primo quod non est possibile Sorti nunc quod immediate post hoc non habeat istum actum: quia nunc est possibile ei quod nunc est possibile ei quod nunc non habeat istum actum, & per consequens quod immediate post hoc non habeat. vltra diceret Gregorius quod Sortes non obligatur ad non immediatepost hoc habendum, cum apud ipsum sit dandum certum tempus post hoc per quod totum naturaliter continuabit, & non peccabit. Holcot habet in solutione aegumentorum tertiae quaestionis, quod siSortes nunc peccet, necessario post hoc peccabit per aliquod tempus, sed per nullum tempus necessario post hoc peccabit. Eligat vnusquisque partem quae videbitur sibi probabilior.

¶ Ad quintum multiplex est modus dicendi & respondendi. primus est folcot quod in instanti terminante horam verum est dicetre Sortes peccauit, & tamen per nullum totum tempus peccauit: sed in quolibet tempore ad illud instans terminato peccauit inadaequatae: & sic in nullo ad illud instans caruit Sortes gratia. & sic concedendum est quod Sortes in quolibet instanti ante hoc instans fuit in gratia, & tamen ante illud instans peccauit mortaliter. Sed contra hanc solutionem arguitur. sequitur ista conclusio, Sortes peccauit mortaliter: et tamen nunquam caruit gratia. Patet sic: & pono quod Sortes in hoc instanti poeniteat se non dilexisse deum, & quod nullum aliud peccatum commiserit. Sortes nunc habet gratiam: quia nunc conteritur. et suppono pro nunc quod ad contritionem non requiratur continuatio per certum tempus. & Sortes nunquam caruit gratia. quod probo sic. sequitur bene, Sortes caruit gratia: ergo aliquando non habuit gratiam. & vltra, aliquando non habuit gratiam: ergo in instanti, vel tempore. sed nullum istorum est dicendum, non primum, vt notum est, nec secundum: quia quocunque tempore demonstrato, in isto ha¬ tute oratiam. & istud idem argumentum venit contra A(¬ tissiodo. dicentem quod in casu argumenti Sortes primo peccat in instanti terminante horam capiendo peccare vt est conmrahere reatum ex omissione vel commissione: cum Sortes nunquam ante hocfuit in reatu ad poenam aeternam, cum semper fuerit in gratia: non tamen est illa gratia quam prius habuit, sed illa deperdita ratione peccati: sed est in gratia quam meretur virtute contritionis quae forte est minor eaquam habuit, vel forte maior, vel forte aequalis, secundum quod Sortes habere potest magnam vel paruam contritionem. Et vltra concedendum est quod: Sortes peccauit mortaliter, & tamen per nullum totum tempus nec per aliquod instans erit sine gratia. Non est tamen concedendum quod Sortes peccauit mortaliter, & est in gratia, et gratiam quam habet, nunquam perdidit. Aliter dicunt alii quod deus non potest ita praecipere nisi in praecepto suo etiam includatur instans terminatiuum horae. & hoc satis mirabile videtur. Ad sextum dictum est prius. Et haec de quarto articulo.

¶ CIRCA solutionem primi argumenti aduertendum est quod altercatio est inter doct. vtrum in instanti in quo voluntas libere vult, habeat in sua potestate pro tunc non velle. picunt Gregorius de animino & Scotus. xxxvi. distinctione primi quod sic: & apud eos voluntas habet libertatem contradictionis pro eodem instanti, & contrarietatis: hoc est dictu, voluntas nunc eliciens actum habet in sua potestate nunc non elicere: et habet in sua potestate nunc elicere actum contrarium. Patet secundum ex primo. nam si habeat in suapotestate nunc non elicere, ponatur in esse quod nunc non eliciat. quo facto poterit pro tunc actum contrarium elicere. ergo in sua potestate habet pro nunc actum contrarium elicere. non est tamen concedendum quod voluntas sit libeta ad eliciendum pro nunc actus contrarios: quia non est possibile quod nunc eliciat actus contrarios.

¶ Sed contra hanc positionem instatur primo sic. Si iste actus quem nunc elicit voluntas, potest nunc non esse: ergo potest nunc corrumpi. ponatur in esse quod nunc corrumpatur. sequitur bene: corrumpitur, ergo fuit, saltem in rebus permanentibus. Praeterea sequitur esse possibile idem corruptum numero redire. quod patet. sit Sortes qui semper ante hoc fuit in gratia, & nunc eliciat peccatum mortale: ista gra¬ tia est corrupta, & est possibile quod ipsa sit etiam secluso miraculo. ergo. probatur minor, est nunc possibile quod istud peccatum insit per potentiam naturalem: ergo est nunc possibile quod haec gratia tunc sit propter hoc perdita.

¶ Ad primum istorum negatur ista consequentia: iste actus potest nunc non esse: ergo potest nunc corrumpi: quia si voluntas faceret quod iste actus nunc non esset, hoc non esset per corruptionem.

¶ Ad secundum negatur sequela & sequens: & ad probationem concedo quod nunc est possibile hanc gratiam esse: sed tamen non est possibile quod non redeat, quia si nunc esset, ipsa nunquam fuisset corrupta: & sic ipsa non rediret. Correlarie sequitur quod ista est concedenda. aliquod est corruptum, & est nunc possibile per potentiam naturalem quod non sit corruptum nunc.

¶ Alia est opinio quam tenet Guillelmus Ockam distinctione preallegata, & doctor in praesenti, quod si nunc aliqua res sit, non est possibile pro nunc quod ipsa non sit. & sic pro eodeminstanti non est ponenda libertas contradictionis nec contrarietatis. Sed contra hanc positionem sic arguo: si sotes nunc haberet volitionem fornicandi: pro nunc sortes tenetur non habere. ergo pro nunc sortes potest non habere. consequentia tenet: quia nemo obligatu ad impossibile. & patet antecedens, sortes pro nunc peccat per illam volitionem. ergo sortes pro nunc tenetur non habere. Secundo arguitur: sequitur hanc esse impossibilem: voluntas libere vult. quod patet sic. Nam si sit possibilis, ponatur in essequod ipsa verificetur. tunc sic arguitur. voluntas nunc libere vult: ergo nunc habet in sua potestate non velle. & vltra sic arguitur, nunc habet in sua potestate non velle, ergo nunc habet in sua potestate facere quod ista volitio non sit. insuper dicitur libera apud doc. quia omnibus necessario requisitis ad productio nen volitionispositis postquam habet in sua potestate producere & non producere, tunc sic arguitur. vel illis positis ipsaproducit, vel non. si non: ergo tunc per istam opinionem non potest producere. si sic, ergo tunc non potest non producete. Ad primum istorum dicitur concedendo antecedens, scisicet quod voluntas pro nunc tenetur non habere istam volitionem. & negatur consequentia. & ad probationem distinguo quod voluntas non possit obligari ad impossibile: vel ad impossibile simpliciter, scilicet quod non est nec fuit in sua potestate, & sic concedo: vel ad impossibile per accidens scilicet quando ipsa est causa illius impossibilitatis: & sic negatur. Forte diceret aliquis, eodem modo posset obligari voluntas postquam peccauit, ad non peccasse: quod tamen nemo diceret: quia tunc continuo peccaret postquam peccauit. & propterea non placet haec solutio. Altissiodorensis dicit quod pro instanti in quo voluntas habet malam volitionem, ipsa non tenetur ad non habendum, cum hoc sit ei impossibile: sed immediate ante tenebatur ad non habendum. & propterea nunc contrahit maculam peccati. & eodem modo dicit de peccato omissionis.

¶ Sed contra hanc solutionem sic arguitur: vel sortes in hoc instanti peccat, vel ante peccauit. non est dicendum secundum, quia tunc ante perdidisset gratiam. Si dicatur primum: ergo nunc habet aliquem actum quem tenetur non habere: vel aliquem actum non habet quem tenetur habere. & propterea placet magis primus modus dicendi: & est communior. Nec est simile de hoc quod infertur quod aliquis obligaretur ad non peccasse: quia quando verum est dicere quod peccauit, non immediate ante fuit in sua potestate quod non peccasset. Sed immediate curret replica ex vno argumento facto circa sextum articulum, puta si detur praeceptum de diligendo deum ante instans terminatiuum horae.

¶ Ad secundum negatur consequentia: & ad probationem dico quod voluntas non dicitur nunc libere velle quia nunc habeat in suapotestate non velle: sed propter alteram istarum causarum apud doctorem, quod immediate ante hoc habuit in sua potestate ad finem illios temporis desistere a sua volitione.

¶ Ad tertium dico quod illud est intelligendum quod omnibus necessario requisitis positis imediate cum hoc habebat voluntas in sua potestate non coagere. lnter istas opiniones videtur mihi prima probabilior.

¶ CIRCA secundum argumentum est aduertendum quod difficultas est inter doctores an sit danda pura omissio. & breuiter pro nunc secundum quod argumentum exigit, dico quod sic. Vltra dico quod voluntas quandocumqe non vult, non dicitur libere non velle, sed solum pro tempore quo habet opportunitatem sufficientem vt producat volitionem, & tamen non producit. Et vltra dicendum est quod ista consequentia non valet: voluntas libere non vult: ergo vult non velle. & haec materia tractabitur amplius infra.

¶ CIRCA tertium argumentum inquiritur difficultas vtrum aliqua cognitio simplex libere causetur. pro quo sit prima propositio. Aliqua cognitio libere causatur. patet sic. sortes qui intuitus est patrem suum, nunc non habet cognitionem abstractiuam patrissui, & post hoc habebit: ergo nunc deficit aliquod necessario requisitum vt producatur illa cognitio, vel libere causabitur. Non est dicendum primum: cum sortes iam habeat habitum vel speciem apud alios. Nec dicendum est secundum. Et primo consequentia probatur ex illo quia positis causis naturalibus sufficientibus ad effectum producendum, de necessitate producunt.

¶ Secunda propositio, Aliqua notitia intuitiua libere causatur. Patet sic, sit sortes qui intuetur albedinem. non intuetur illam per notitiam refsexam: & postea intuebitur. ergo nunc deficit aliquod necessarium requisitum ad illam intuitionem refsexam causandum: vel ipsa libere causabitur. sed non esset dicendum primum, cum ad intuitionem causandam sufficiat praesentia obiecti, & possibile. est ergo dicendum secundum. & propterea dicit Dio. in libro sententiarum quod notitiae intuitiuae rerum extrinsecarum mere naturaliter causantur.

¶ Tertia propositio, Apud Gregorium potest immediate libere produci aliqua cognitio, hoc est dictu, potest libere produci absque actum voluntatis elicito. patet sic, sit sortes habens habitum inclinantem ad cognitionem abstractiuam Platonis, & nunc non cognoscat Platonem. arguitur quod tamen libere producet illam cognitionem: vt patet ex prima propositione: & non per actum volendi. quod sic probatur: quia si produceret per actum volendi, maxime esset per actum quo volet cognoscere platonem. sed tunc sic arguitur, illam volitionem de necessitate praecedet aliqua cognitio Platonis, & cognitio cognitionis Platonis quae libere causabitur: vt probari potest eodem modo sicut prius. tumnc quaeritur an causabitur mediante altero imperio. & iterum quaeratur de cognitione praecedente tale imperium secundum: & sic erit processus in infinitum: vel deueniendum est ad cognitionem immediate libere causatam. Eex hac propositione videtur sequi correlarie quod est possibile actum intellectus esse immediate peccatum: quod tamem non solet communiter concedi. patet sic. actus intellectus est immediate liber: ergo potest immediate phiberi. & vltra. potest immediate prohiberi: ergo potest immediate esse peccatum. & hoc correlarium videtur mihi concedendum consequenter loquendo. non tamen sequitur ex hoc quod aliquis actus intellectus posset esse immediate meritorius: quia ad meritum requiritur relatio in vltimum finem: quiaspectat ad voluntatem. de cognitione intuitiua obiecti extrinseci tenet Dio. in prologo sententiarum quod quaelibet talis mere naturaliter causatur.

¶ CIRCA articulum quartum notandum quod in primis est difficultas problematica inter sanctum Thomam & alios doct. an voluntas possit velle contra iudicium perfectum & plenum. Dicit sanctus Tho. quod non: quia tale iudicium plenum & perfectum est euidens quod voluntas nullo modo mentiretur confirmando se tali iudicio. sed hoc est falsum. ergo. patet sequela: bene sequitur: illud iudicium est euidens: ergo naturaliter causatur. & hoc iudicio posito necessario causatur actus voluntatis ei conformis: ergo ille actus voluntatis nec est, nec consequenter in potestate eius, & perconsequens non est meritorius. & propter hoc. similiter & propter articulum parrhisiensem videtur mihi probabilius quod potest se difformare iudicio particulari perfecto & pleno.

¶ Secundo notandum quod aliud est se conformare iudicio intellectus, & velle conformiter. Nam se conformare est facerequo ita sit vel non sit sicut per illud iudicium iudicatur. verbi gratia si iudicaret sortes, non est volendum: conformans se illiiudicio. nullum actum voluntatis eliciendo.

¶ Notandum tertio quod duplex est iudicium practicum intellectus, verum & falsum. Et falsum est duplex, vincibile & inuincibile. lllud dicitur vincibile quod potest vincere aliquis faciendo illud quod facere tenetur. Et per oppositum dicitur inuicibile. & quanqua teneat Guillelmus parrhisiensis in libro de legibus quod non possit esse aliquis error inuincibilis, oppositum tamencommuniter defensatur. ¶stis suppositis sit prima propositio. Est aliquod iudicium practicum cui non potest homo se difformare. Patet sie. Hoc est iudicium practicum. non est volendum esse miserum. & isti iudicio non potest homo se difformare. ergo propositum. patet minor. non potest se difformare tali iudicio nisi vellet esse miserum: sed hoc non est possibile. vt satis derelinquitur ex his quae dicta sunt contra tertium articulum.

¶ Secunda propositio. Potest voluntas velle aliquid quod est in particulari plene & complete iudicatum non esse volendum: vt si intellectus dictaret non esse fornicandum perfecte & plene, & appraehenderet fornicationem sub ratione delectationis, voluntas posset velle fornicari. & hoc satis relinquo probatum ex primo notabili.

¶ Tertia propositio. Quandocunqe difformat se iudicio practico intellecto siue vero siue erroneo, peccat. Patet hoc ex dicto apostoli: Ome quod non est ex fide, peccatum est. vbidicit glo. omne quod est contra conscientiam, peccatum est. & per consequens quicunque difformat se iudicio practico siue vero siue falso, peccat:

¶ Quarta propositio, Quicunqe conformat se iudicio erroneo vincibili, peccat. Patet sic: quia ignorantia vincibilis apud doct. licet excuset a tanto, non tamen a toto. ergo quandocunque conformat se iudicio practico erroneo, peccat.

¶ Quinta propositio. Homo conformans se iudicio practico erroneo inuincibili nedum peccat, verumetiam si sit in gratia, & adsint omnes circunstantiae requisitae, meretur. quod non peccet, sententia est omnium doct. quia ignorantia inuincibilis excusat a toto. & quod mereatur, patet sic. omis faciens aliquam operationem in gratia ad quam pro tunc tenetur, & propter finem debitum, & sic de aliis circunstan tiis, meretur. sed sic est deisto qui habet tale iudicium inuincibile: vtputa de sorte dormiente ad quem ingreditur aliqua mulier loco suae petendo debitum, reddendo facit operationem ad quam pro tunc tenetur. ergo si faciat propter debi tum finem, & sic de aliis circunstantuis, pro tunc meretur.

¶ Sed contra hoc arguitur sic. vt operatio sit meritoria, requiritur quod sit bona moraliter, & quod sit conformis dictamini prudentiali. quinto Ethico. capi. ii. & vt dictamen aliquod sit prudentiale, requiritur quod sit verum: cum prudentia sit vnus ex quinque habitibus quibus non contingit dicere falsum. quinto Ethico. capitulo. iii. ergo operatio conformis errori non est meritoria. Ad hoc argumentum solent quidam dicere quod licet hoc iudicium sit erroneum, huic vxori meae est reddendum quod petit: istud tamen iudicium huic mulieri est reddendum quod petit, non est erroneum eum sequatur ex duobus veris, scilicet omni mulieri quaanuincibiliter creditur mea, reddendum est quod petit: & haec est mulier quae inuincibiliter creditur mea. Vltra dicunt quod talis redditio est meritoria & bona prout conformatur secundo iudicio, & non primo. Sed arguitur probando quod secundum iudicium sit falsum. bene sequitur. haec mulier est a me cognoscenda: & haec mulier est mulier aliena. ergo mulier aliena est a me cognoscenda. sed consequens est falsum, & contra vnum praeceptum diuinum. & minor est vera. ergo maior est falsa. Ad hoc argumentum conceditur consequentia. & negatur quod consequens sit falsum: et vltra negatur quod sit contra praeceptum diuinum: sed praeceptum diuinum est intelligendum in hoc sensu quod scienter nulla mulier aliena est cognoscenda. Sed replicaret aliquis, si ista propositio. mulier alterius est a me cognoscendasit vera, & est practica: ergo de ipsa potest esse verum iudicium practicum in me. & per consequens potero velle iudicare quod mulier alterius sit a me cognoscenda. quod si concedas, sequitur quod scienter licite possum cognosceremulierem alterius. Ad hoc negatur consequentia primaqua infertur quod de illa propositione potest esse in me verum iudicium practicum: sed in altero potest esse verum iudicium practicum de illa propositione: puta si sortes sciret quod de ista aliena vxore inuincibiliter crederem quod esset mea. sortes recte iudicaret qo mulier alterius esset a mecognoscenda.

Correlarium. sequitur quod potest esse in sorteiudicium aliquod practicum rectum cui sgnonymum non potest esse in me rectum. Sed adhuc diceret aliquis: sequitur quod mulier quae se supponit sorti loco vxoris sortis, non peccaret volendo sortem ipsam cognoscere. patet sic: nullus peccat volendo alterum exercere operationem meritoriam: cum illa volitio videatur esse charitatis. sed ista mulierin ita volendo solum vult sortem exercere operationem meritoriam: quia per illam volitionem solum vult sortem cognoscere ipsam. ergo per illam volitionem ipsa non peccat. Praeterea si istud iudicium est in illa muliere rectum. sortes debet me cognoscere: ergo ista mulier conformando se tali iudicio non peccat. Ad primum negatur sequela: & ad probationem nego maiorem: sed oportet addere, dum non habeat praeceptum de non volendo. Ad secundum con ceditur quod illud iudicium pro tunc est rectum: sed illa mulier pro tunc tenetur facere quod non sit rectum. & propterea non potest licite se conformare tali iudicio.

¶ Secundo principaliter arguitur sic: & pono quod sortes non habeat aliud iudicium praeter istud, huic vxori meae est reddendum debitum. sic conformando se tali iudicio non conformat se alicui iudicio vero, ergo non bene agit. Ad istud, dimissis diuersis oninionibus, meo iudicio dicendum est negando quod se conformando tali iudicio non meretur, similiter quod non bene agat. & ad probationem distinguitur, quod iudicium illud non sit verum eo quod includit virtualiter aliqd speculatiuum falsum, scilicet haec est vxor mea: & sic hoc conceditur. vel quod non sit verum ratione dictatae operationis: & sic negatur. lam dico quod hoc secundum sufficit vt sit iudicium prudentiale, saltem vbi error speculatius inclusus est inuincibilis.

¶ Tertio sic arguitur contra tertiam conclusionem: & sit sortes nunc dictans erronee quod pauperi in extrema necessitate posito non est subueniendum, & continuet pervnam horam. tunc in instanti medio temporis per quod necessario continuat illud iudicium, tenendo modum Gregorii sequitur tunc quod sortes de necessitate peccaret pro illo tempore. Probo sic: si sortes velit subuenire peccat, quia facit contra conscientiam. si autem non velit, peccat: quiafacit contra praeceptum diuinum, & non potest pro tunc auferre illud iudicium, ergo pro tunc de necessitate peccat. Ad istud argumentum suppono: quod sortes non conformet se tali iudicio, concedo quod ista est concedenda. in instanti medio temporis pro quo necessario continuatur illud iudicium: nunc non potest facere sortes quin peccauit pro hac secunda medietate temporis. & non est inconueniens quando incidit ex culpa sua.

¶ Quarto arguitur: si sortes dictaret festucam non esse leuandam, & vellet leuare: non peccaret. ergo tertia propositio est falsa. Patet antecedens. illa volitio non est dictum sactum vel concupitum contra legem dei. ergo non est peccatum. consequentia tenet a negatione diffinitionis ad negationem diffiniti. & patet antecedens: quia non potest dari aliqua lex per quam prohibeatur illa volitio. praeterea si sortes dictaret quod pauperi in extrema necessitate posito non esset subueniendum, & vellet subuenire: illa volitio non esset peccatum. ergo propositum. patet antecedens. nulla volitio cadens sub praecepto dei est peccatum. sed ista volitio cadit sub praecepto dei: ergo illa volitio non est peccatum. Prae terea sequitur quod aliqua volitio meritoria per aliqud pure naturale & naturaliter adueniens efficeretur peccatum mortale. quod videtur multum absurdum. patet sequela. si sortes nunc inuincibiliter crederet de hac muliere aliena quod sit sua, & velit ei reddere quod petit propter deum: ista volitio ex praehabitis est meritoria: & tamen per aliquod pureinaturale potest effici demeritoria. quod patet sic. si effi ciatur dies, ex visione huius mulieris mere naturaliter corrumpetur hoc iudicium quo iudicat ipsam esse suam, et producetur iudicium contradictorium: quo facto illa volitio continuata erit peccatum mortale. ergo per aliquod quere naturale adueniens ipm efficitur pctmmmm mortale: quod erat probam dum.

¶ Ad primum istorum negatur quod illa volitio non sit peccatum, & ad probationem distinguitur quod non sit concupitum contra legem dei, vel contra legaem dei veram, & sic transeat: vel contra legem creditam legem dei a concupiscente, & sic negatur. & hoc sufficit vt sit peccatum. Secundo dici potest quod illa volitio elicitur contra veram legem dei: quia est vna vera lex dei: qui facit contra conscientiam, peccat.

¶ Ad secundum negatur quod illa volitio non sit peccatum: & ad probationem nego quod ad illam volitionem sic eliciendam sit praeceptum datum, sed est praeceptum auferre conscientiam.

¶ Ad tertium controuersia est inter Scotum & Ockam. Scotus non haberet illud tunc pro inconuenienti, sicut satis potest deduci ex eo in materia de connexione virtutum moralium ad prudentiam. Diceret Ockam quod illud iudicium erroneum est causa naturalis illius volitionis: propterea ipso corrupto non amplius conseruatur illa eadem volitio. immo plus adhuc diceret: quod illud dictamen est obiectum partiale illius volitionis si talis volitio sit bona. Sed magis spectat inquisitio huius materiae ad secundum sententiarum.

¶ Circa quintum argumentum, notandum est quod doct. inquirit hanc difficultatem, vtrum aliquis potest se obligare sub conditione. Ad quam difficultatem certum est quod sic, cum fiant multa iuramenta & multae promissiones sub conditione. nam eti:am admittitur contractus in cerimonialibus sub conditione: vt patet in capitulo sub conditione. de conditionibuss appositis. Secundo dicendum est quod promissorium vel votum factum sub conditione non obligat quousque sit adimpleta conditio: & quando est adimpleta, obligat. exemplum, si iurauerit Sortes quod dabit Platoni decem scuta si Plato fecerit ei domum: quado facta est do mus, obligatur Sortes ad dandum Platoni decem scuta, & non prius. Insuper aduertendum est quod difficultas huius argumenti prouenit ex quibusdam casibus ex quibus videtur sequi contradictio. Vnus est. si Sortes iuret Platoni quod dabit ei scutum si prima propositio quam dixerit ei, sit vera, & dicat ei tunc primo Plato, tu nihil mihi debes: tunc quaeritur vel Sortes debet Platoni, ver non. Si tu dicas quod sic: ergo prima propositio quam dicit ei, non est vera. & per consequens ipse non est obligatus. Si dixeris quod non: ergo prima propositio quam dixit ei, est vera, & per consequens adimpletur conditio: & sic est obligatus. Forte dices quod quando profert illam propositionem, Sortes non est adhuc obligatus: sed est obligatus in instanti terminante prolationem illius propositionis. tunc ego ponam quod Plato dicat Sorti: nihil mihi debebis in hoc instanti. Secundus casus est de matrimonio, posito quod Sortes accipiat Bertam sub illa conditione in vxorem: si prima propositio quam dixerit ei Berta, sit vera: & dicat ei, tu non es maritus meus. tunc quaeritur vel tunc Sortes est maritus Bertae. vel non. Si dicas quod sic, ergo promissio non est adimpleta. Si dicas quod non, ergo conditio est adimpleta. & per consequens est maritus eius. Ad istos casus est duplex modus dicendi. primus est doctorum quod in nullo istorum casuum adimpletur conditio. primo in quolibet istorum casuum conditio est impossibilis, & hypothetice significat. Ista solutio dependet ex vna antiqua opinione insolubilium quae tenebat omnem proposi tionem insolubilem esse hypotheticam: sed illa opinio iam recessit ab vsu. Propterea aliter dicendum est admittendo omnes istos casus. & vltra dicendum est quod ex hac impletione conditionis ad quam ex calsu sequitur promittentem non esse obligatum, non oritus obligatio. sed sic est in qalibet istorum casuum positorum. nam in primo casu ad Platonem dicere verum sequitur Sortem non esse obligatum, & in secundo ad Bertam dicere verum sequitur Sortem non esse maritum cius, & inter Sortem & Bertam non esse matrimonium.

¶ Circa hoc quaeritur an iuramentum vel promissio facta sub conditione impossibili obliget: & videtur quod sic, ex capitulo praeallegato. si conditiones. vt dicit textus: quod conditio impossibilis habetur pro non adiecta. Quantum ad hoc dubium communiter dicunt doc. ex illo capi. praeallegato quod matrimonium contractum sub conditione impossibili vesturpi quae non est contra bonum matrimonq. ipsa non adimpleta est ratum. verbi causa. si Sortes contrahat cum Berta sub hac conditione quod coelum digito tangat: vel sub ista conditione quod furabitur: quanuis non adimpleatur condito, est inter ipsos matrimonium. Si vero contrahat cum conditione turpi existente contra bonum matrimonii, puta sub hac conditione, si generationem prolis euitet: vel sub ista conditione si adulterio victum quaerat: contractus nullus est. sed si fiat contractus sub conditione possibili non turpi: ipsaadimpleta inter ipsos est verum matrimonium. sed non ad smpleta non est.

¶ Sed contra hoc arguitur, matrimonium non eontrahitur niss ex mutuo consensu explicato per v erba de praesenti, & Sortes non consentit in Bertam nisi ipsa fecerit quod explieatur in conditione. ergo si non faciat illud Berta, non est matrimonium inter eos. Propter hoc dicunt aliqui doc. quo si consensus feratur in totum conditionatum, non est matrimonium inter eos nisi adimpleatur eonditio inter eos: veruntamen ecclesia in foro exteriori reputat verum matris monium: quia non reputat consensum ferri in conditionem. Sed quod reputet non esse matrimonium si addatur conditio existens contra bonum matrimonn, est quia illa conditio infringit formam, eo quod ex vi formae obligat se ad contrarium. Ex his patet quod iuramentum factum sub conditione: impossibili non est obligatorium, nisi fiat sub conditione turpi: vt si Sortes iuret se daturum scutum si contingat eum fornicari: adimpleta conditione tenetur dare. Sed contra hoc arguitur sic, si commissa fornicatione tenetur Sortes dare scutum: vel ergo tenetur dare quia fornicatus est, vel propter aliquam aliam causam. non secundum. ergo primum. sed quod hoc sit falsum, probatus sic. bene se¬ quitur. Sortes vult dare scutum quia commisit fornicatio nem: ergo Sortes vult se commisisse fornicationem. consequentia tenet. propter enim vnumquodqe tale & illud magis: & per consequens non posset adimplere illud praeceptum absque peccato. Ad hoc negaretur vltima consequentia, quemadmodum non sequitur, Sortes poenitet quia peccauit: ergo si vult poenitere. vult se peccasse. Eodem modo dicendum est quod ista consequentia nihil valet. Sortes dat scutum quia conmisit fornicationem: ergo si vult dare. vult se commisisse.

¶ CIRCA SEPTIMVM ARGVMENTVM PRIcipale tangit doctor difficultatem vtrum ad vtendum habitu, necessario requiratur volitio vtendi, sicut videtur sonare authoritas. Habitibus vtimur cum volumus. Pro hac difficultate supponendum est quod vsus habitus est operatio ad quam inclinat habitus. Secundo supponendum est quod aliquae operationes ad quas inclinat habitus, possunt aliquando causari ex causis naturalibus sine concursu voluntatis: vt est operatio habitus scientifici de aliqua conclusione quae causari potest per solum concursum demonstrationis & intellectus. Aliae sunt operationes habitus quaecausari non posfunt naturaliter absque concursu voluntatis, vt sunt operationes habitus temperantiae, & similiter habitus. Istis suppositis sit prima concusio. Vt habitus concurrat ad operationem primi generis, non requiritur concursus voluntatis. Probatur haec propositio: sit habituatus Sortes in sciendo .a. conclusionem, & applicetur demonstratio ad .a. conclusionem. verisimile est quod Sortes intensius assentit .a. conclusioni quam si non esset habituatus. ergo habitus concurrit ad assensum illum producendum, cum ipsa demonstratione: & tamen ibi non est concursus ipsis voluntatis, ergo propositum.

¶ Secunda propositio: Vt habitus concurrat ad actum seu ad operationem: si non sit aliqua cam naturalis se sola sufficiens producere talem operationem, de necessitate requiritur concursus voluntatis. hoc est dictu, habituatus in sciendo .a. conclusionem, non potest ex illo habitu non concurrente voluntate producere actum scientificum .a. propotenis nisi sit applicata cam qua sesola produceret. Patet. nam opposito dato clic. quod hitus sufficeret, cum hitus sit causa pure naturalis. & semp applicetur intellectu, sequitur quod habitus in sciendo .a. propotenem sempactualiter sciret. quod est falsum. Sed est difficultas an ad toc quod voluntas concurrat cum illo habitu, de necessitate requiratur aliquid ipsius actus voluntatis, vel posset nunc pet suam potentia concurrere. de qua difficultate dictum est supra.

¶ Tertia propositio, Vt voluntas concurrat ad operationem respectu conclusionis, requiritur concursus voluntatis. & haec satis nota est.

¶ Quarta propositio. Vt voluntas libere vtatur habitu, non oportet quod velit illo habitu vti: sed si habitus ille inclinat ad operationem voluntatis: sufficit quod voluntas concurrat ad illam operationem actiue. & tunc habitus coagit: sed si inclinet ad operationem alterius potentiae, sufficit quod voluntas velit illam operationem exercere: quo facto habitus coagit.

¶ CIRCA NONVM ARTICVLVUM PRNCIPAlem sunt aliqui casus positi a doctore. Primus est, quod Sortes in prima parte proportionali horae sequentis mereatur, & in secunda peccet, & in tertia mereatur, & in quarta peccet, & sic in infinitum: & decedat in instanti terminante horam. an saluabitur vel damnabitur. Secundus casus est, posito quod Sortes & Plato mereantur successiue per totam horam lequentem aequaliter producendo successiue dilectiones Dei intensas vt quatuor: & in instanti terminante horam sit mortuus Sortes, & sua dilectio corrupta. Plato tamen adhuc superest vel superstes est, nec vnquam post illud instans mereatur Plato. an nuc merebitur Sortes sicut Plato: & apparet quod non: quia Sortes non producet ita magnum meritum sicut producet Plato. & dependet ista difficultas ex illo problemate physico vtrum res successiua citius producetur quam enit producta.

¶ Quantum ad primum casum dicitur primo quod casus non est possibilis vniuersaliter loquem do de lege posita. Dicitur secundo admisso casu de lege absoluta quod nisi in instanti terminante habeat aliquem actum quo acquirat sibi gratiam, erit in illo instanti absqe gratia. & per consequens damnabitur si in talistatu decedat.

¶ Quantum ad secundum casum., supposita opinione conmuni quod res successiue acquirenda citius acquiretur quam erit acquisita, dicendum est quod meritum capitur dupliciter sicut peccatum: vno modo pro actu: secundo modo pro dignitate ad praemium consurgente ex actu: sicut capitur peccatum pro reatu ad poenam. Hoc supposito dicitur primo quod nullum ita magnum meritum habebit Sortes, sicut habebit plato: & sit illud .a. tunc queritur vel .a. erit in instanti terma nante horam. vel ante. non primum: quia in instanti terminante non habebit Sortes aliquem actum ex casu. et si secundum. tunc sic arguitur .a. erit in aliquo instanti ante instans terma natiuum horae, & in tempore intermedio inter illud instans & instans terminatiuum horae habebit Plato maius meritum quam .a. ergo .a. non erit tam magnum meritum sicut habebit Plato. Secundo dicendum est quod Sortes habebit ita magnum meritum sicut habebit Plato capiendo secundo modo. nam in instanti terminante iam erunt aequaliter digni prae mio. quod patet. per totam horam aequaliter merebitur Sortes cum Platone, & in instanti terminante nihil merebitur Plato. ergo in instanti terminante erunt aequaliter digni praemio. Sed ibi potest esse difficultas capiendo casum quod Sortes successiue producat aliquem totum actum meritorium successiues vtrum in aliquo instanti intrinseco talis temporis esset verum dicere, Sortes meretur in hoc instanti: excludendo opinionem Gregorii quod actus voluntatis qui producitur successiue, potest etiam in instanti produci. et apparet quod sic. Nam in aliquo instam ti continuaret Sortes libere illum actum ac si eundem actum paoduxisset in instanti. ergo in aliquo instanti meretur Sortes. Vt detur mihi quod haberet Greg. dicere quod etiam in aliquo instanti meretur, quemadmodum meretur in toto tempore, & dicerentur solum finita instantia in quorum quolibet meretur Sortes. De conmparatione autem meriti temporalis ad meritum instantaneum dictum est prius articulo nono. & quia doc. in sequentibus solum tangit de infinitate peccati de qua in secundo, & de elicitione actus in instanti de quo dictum est circatertium: propterea iponatur finis tertiae quaestioni. Sequitr quarta.

PrevBack to TopNext