Text List

Prev

How to Cite

Quaestio 3

Quaestio 3

Articulus 1

¶ Quaestio quarta.

CIRCA PRIMVM ARTICVlum quartae quaestionis aduertendum est quod quemadmodum intellectus assentit alicui propositioni propter se, puta primo principio per se noto: & alicui propter aliud, puta conclusioni: ita voluntas aliquid acceptat in sui facultate propter se: ita quod acceptaret nullo alio acceptato. Aliud acceptat pro¬ pter aliud: ita quod non acceptaret nisi altero acceptato: vt acceptat potionem amaram propter sanitatem. Vnde voluntatem aliquid acceptare nihil aliud est quam voluntatem it lud velle vel nolle. sstis suppositis sit prima propositio, Vt ali quis actus sit fruitio, non sufficit quod sit alicuius obiecti propter se. Patet: quia tunc quilibet amor propriae vitae nihil aliud considerando esset fruitio.

¶ Secunda propositio: Vt actus sit fruitio, oportet voluntatem per illum actum ferri in obiectum tanquam in summum bonum, seu vltimum finem. & ista propositio satis patet ex dicto Augu. Si vero inhaeseris, atqe permanseris finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc & proprie frui dicendus es.

¶ Tertia propositio: Vt feratur voluntas in obiectum tanquam in summum bonum, non oportet intellectum tudicare illud esse summum bonum. Patet sic: quia tunc quilibet fruens creatura esset haereticus: qd nemo diceret. quod patet sic: quia iudicium quam de creatura sudicatur quod sit summum bonum, est haeresis.

¶ Quarta propositio: Vt voluntas per suum actum feratur in obiectum tanquam in summum bonum. requiritur & sufficit quod feratur in illud obiectum irreferibile, vel quod actus qua sicfertur ex apprehensione illius obiecti apprehensi sub ratione summi boni.

¶ Quinta propositio. Solus deus est obiectum licitae fruitionis seu ordinatae. Istapropositio est omnium doc. fundata i hoc praecepto, Diliges deum super oia. & patet sic, solus deus est summum bonum. ergo solus deus licite diligitur vt summum bonum.

¶ Sexta propositio communiter ponitur a doc. quod nulla nolitio est fruitio. quod sic probant. nunquam causatur nolitio nisi mediante volitione pcedente: quia nihil fugimus nisi quia repugnat alicui bono volito: ergo nulla nolitio em fruitio. Contra quam propositionem sic arguitur: potest quis licite nolledeum peccatorem propter seipsum. tunc sic arguitur: vel illanolitio naturaliter refertur in deum tanquam in obiectum, & non est actus medius. ergo erit vsus vel fruitio. non primum: quia tunc esset illicita: iuxta illud Augustini: omnis peruersitas in humanis est vti fruendis vel frui vtendis. Si secundum, habeo propositum: videlicet quod aliqua nolitio sit fruitio. Ad hoc argumentum videtur esse dicendum quod aliqua nolitio complexa est fruitio, non tamen nolitio incomplexa, nec potest illa licite elici respectu dei. Sed quaereret aliquis, posito quod aliquis habeat volitionem qua vellet aiiquod ens esse summum bonum. illa terminatur indifferenter ad omne ens. & sic erit volitio Sortis, & non vsus, ergo fruitio: & per consequens erit licitum frui creaturis. Ad hoc eodem modo dicendum est sicut dicit buridanus de assensu quo iudicat Sortes aliquod astrum esse super nos: quod cerminatur ad quodlibet astrum quod iudicat esse super nos. anta diceret quod illa volitione quodlibet ens volo esse summum bonum sub disiunctione. etiam vltra concederent quod sicite creatura fruerentur indistincte, sed non distincte. Pot. set insuper quaeri de aggregato ex diuinitate & humanitate Christi, an isto aggregato sit fruendum. & si sic: cum istud aggregatum non sit deus, haec erit falsa: solo deo fruendum est. probatur tamen quod sic. istud aggregatum est summum ponum. ergo isto aggregato fruendum est. Patet antecedens: isto aggregato nihil est melius. ergo sstud aggregatum est summum bonum. consequentia tenet, & patet antecedens. nam deus non est melior isto aggregato, cum hoc aggregatum omnem bonitatem includat: ergo isto aggregato nihil est melius.

Ad quaestionem saluo meliori iudicio videtur mihi dicendum quod isto aggregato non est fauendum. sed vtendum & fruendum copulatim. Et ad argumem tum distinguitur quod sit summum bonum. vel capiendo bonum collectiue, ita quod supponat tam pro ente quam procollectione entium: & isto modo capiendo concedo quod isto aggregato nihil est melius: & per consequens quod sit summum bonum: veruntamen non quolibet tali summo bono est fruendum. Caetera argumenta quae solent fieri in ista materia, sicut est istud, fruitione est fruendum, sunt facilia. & per oppositum est dicendum de vsu quod actus illedicitur vsus quo aliquid sumitur in facultatem voluntatis propter aliud. Sed aduertendum est quod voluntatem aliquid amare propter aliud, potest tripliciter intelligi. vno modo quod amet propter aliud actualiter amatum. Alio modo quod mediate propter aliud habitualiter. Tertio modo quod ametur propter aliud virtualiter. & apud doct. signanter apud Sco. & Ocka. vt actus vocetur vsus, non requiritur relatio actualis, nec sufficit habitualis: sed virtualis sufficit:

Articulus 3

¶ Circa tertium articulum notandum est quod actus potest dici tripliciter indifferens. Primo modo de indifferens inter meritorium & dementorium. Secundo inter bonum & malum moraliter. Tertio modo circa vsum & fruitionem. Quantum ad primum nemo dubitat quin sit aliquis actus indifferens quantum ad tertium hoc stat ad nomen. sed quantum ad secundum est difficultas problemnatica inter doct. Apud Grego. non est ponendus actus indifferens inter bonum & malum deliberatus. Cuius ratio est haec: quia vel talis actus fieret propter deum, vel non. Si propter deum, et sit circa materiam debitam: est actus de se bonus. si non, actus est malus: cum sit quaedam fruitio creaturae. & eiusdem opinionis est sanctus Tho. in prima secundae, dicens quod quanquam detur actus indifferens ex genere virtutum, non datur certus actus deliberatus indifferens. Alia est opinio quam insequitur Bonauentura distin. xli. q. i. secundi, et Sco. eadem distin. Ockam, et doct. in prima distinct. primi, dicentes quod ad bonitatem actus non sufficit relatio aptitudinalis: sed ad minus requiritur virtualis. quo supposito sic arguitur, datur homo qui pro tempore non tenetur amare deum. & pro hoc tempore non tenetur referre actus suos in deum. & per consequens si nunc ex deliberatione velit leuare festucam, non referendo in deum: non peccabit, nec etiam bene moraliter aget: vt patet ex suppositione: ergo datur actus indifferens voluntatis inter bonum & malum. Posset aliquis quaerere an possit esse talis actus qui sit vsus. & apparet quod sic: si quis actu indifferentia amet vita suam, & propter ipsam conseruandam velit comedere: ista secunda volitio est vsus, cum sit alicuius volitio propter aliud: & tamen est actus indifferens inter bonum & malum Pro hoc dicitur quod vsus capitur dupliciter. Vno modo pro actu quo aliquid assumitur in facultatem voluntatis propter aliud amatum: vt summum bonum. isto modo capiendo non datur actus indifferens inter bonum & malum qui sit vsus. Alio modo capitur vsus pro actu quo aliquid assumitur in facultatem voluntatis propter aliuid siue vt summum bonum, siue non: & isto modo capiendo tunc est inconueniens quod actus medius inter bonum et malum sit vsus. Sed contra hanc opinionem arguitur sic: vel iste actus habet circunstantias requisitas, vel aliqua caret Si primum, est bonus si secundum, est vitiosus, quod patet ex illo dicto. Bonum est ex integra causa, malum vero ex cuiuscumque circunstantiae requisitae carentia. vt habetur ex Aristo. Ethiic. in probante quod difficilius est bene agere quam male: adducens hoc exemplum, difficile est attingere signum, facile autem a signo recedere. Secundo sic arguitur., sequitur quod aliquis posset adimplere praeceptum dei per actum non bonum: quod videtur falsum. Patet consequentia, sit sortes qui in hoc tempore non teneatur amare Deum, & occurrat sibi pauper in extrerma necessitate: & nulla cogitatione de deo praeuia velit illi pauperi subuenire. iste adimplet praeceptum: & tamen talis actus non est bonus, ex opinione. ergo propositum. Et si hoc concedas, sequitur quod existens in charitate adimpleret praeceptum dei, & tamen non mereretur per illam adimpletionem.

¶ Tertio sic. sequitur quod aliquis actus qui nunc est non malus, postea idem actus efficeretur malus loquendo de actu elicito. Patet sic. sit sortes qui nunc amet proximum non referendo in deum, & non teneatur referre pro nunc, & continuet volitionem illam vsque ad tempus quo tenebitur referre. nunc iste idem actus erit postea malus, in illo scilicet tempore pro quo tenebitur referre. Contra hanc opinionem possent adduci multae authoritates. Primo dicit Apostolus: Omnia in Deum referte. ergo quicunque actus qui non refertur in Deum, est malus. Preterea dicit Christus, De omni verbo ocioso reddenda est ratio. super quod dicit Gregorius: Verbum dicitur ociosum quod caret pia intentione aut omni vtilitate. Tuc sic arguitur. quocunque verbo accepto, vel habet piam intentionem & communem vtilitatem, vel non. Si primum, est bonum. si secundum, est ociosum, & per consequens malum. & sic non erit aliquod verbum in differens.

¶ Ad primum istorum dicitur quod iste actus aliqua circunstantia requisita ad bonitatem caret: non tamen sequitur quod sit malus, quia ad illam circunstantiam non obligatur pro hoc tempore. & si occurrat tempus in quo obligetur ad illam, tunc bene concederem quod actus ille foret malus.

¶ Ad secundum concedo illatum quod aliquis: adimplet preceptum dei per actum non bonum, ad istum sensum quod euitat poenam per illam adimpletionem. & concedo quod aliqis existens in gratia adimplet aliquod praeceptum ad sensum datum, & tamen non meretur. Ad tertium conceditur illatum quod aliquis actus nunc non est malus: tamen postea idem remanens actus efficietur malus: & postea idem totale manens efficietur malus. Dico vltra quod postea erit malus: sed malitia omissionis vel negligentiae: & non malitia transgressionis. Posset aliquis hic querere posito quod sor¬ tes pro hoc tempore teneatur diligere platonem, & referre illam dilectionem in Deum: minus peccat diligendo & non referendo: quam peccaret nec diligendo nec referendo. & apparentia est quod magis: quia ista dilectio est mala: ergo causam non habendo magis peccaret quam habendo. Ad authoritatem apostoli dicit quod vel est consilium, vel praeceptum. si praeceptum affirmatiuum. obligat &c. & ad authoritatem Christi dicitur quod verbum dicitur ociosum quando caret pia intentione & omni vtilitate quam tenetur habere.

¶ Circa tertium punctum an idem actus sit vsus & fruitio, circa hoc est duplex opinio. Prima Gregor. prima distinctione primi, ponentis duas propositiones. Prima, Idem actus est volitio medii & finis. Patet sic. eadem cognitio potest esse medii & finis: ergo eadem volitio potest esse medii & finis. Consequentia tenet: cum non sit maior ratio de vno quam de alio.

¶ Secunda propositio. Non est possibile quod idem actus sit volitio medii & finis: & quod sit medii propter finem. Patet, opposito dato sequitur quod idem causaret semetipsum, cum nihil sit impossibiiius apud beatum Augustinum. ergo illud ex quo sequitur. & patet conscquentia, quia cum dicitur amo sortem propter deum: non potest alius sensus dari nisi iste, amo sortem amore causato ex amere dei. ergo si sit idem amor dei & sortis: & dei propter Deum: idem causaret ut a seipso. & haec ratio est praecipua inter rationes Gregorii. Ex hac correlarie sequitur quod nullus idem actus est vsus & fruitio. & eodem modo diceret consequenter quod quanuis possit esse idem assensus conclusionis & praemissarum. non potest tamen esse idem conclusionis & praemissarum, & conclusionis propter premissas. Sed contra Gregorium sic arguiitur. sequitur apud eum quod non potest esse aliquis actus elicitus & deliberatus dei & creature: quod sic pater & sit .a. volitio dei & creaturae. sequitur bene, haec volitio est volitio dei & creaturae: ergo est tantum vsus, vel tantum fruitio & vltra est tantum vsus: vel tantum fruitio: & non potest esse fruitio: ergo est tantum vsus. Prima consequentia est nota, quia nullus idem actus est simul vsus & fruitio, nec est dabile medium secundum Gregorium. & minor subsequentis consequentiae patet. puta quod talis actus non possit esse tantum tantum fruitio, quia est circa crea¬ turam. igitur videtur mihi quod Gregorius habet concedere consequenter loquendo quod non potest esse aliquis actus voluntatis deliberatus quo diligeret creaturas & Deum, quin actus ille sit vsus: vt argumentum bene inquirit. Est altera opinio quam tenet sanctus Tho. prima secundae, & post eum Ockam. Andreas de castro nouo, & doc quo idem actus potest esse finis, & medii propter finem. similiter idem assensus praemissarum propter praemissas: & per consequens quod idem actus in numero est vsus & fruitio. vsus medii, & fruitio finis. Ponit tamen Guillelmus Ockam prima distincntione primi, quod dupliciter potest diligi creatura propter Deum, vno modo quod diligatur deus vna dilectione, & creatura altera dilectione causata a prima: & illa dilectio creaturae est vsus improprie & extrinsece: quia potest esse. & non esse vsus Alio modo potest intelligi quod per vnum & eundem actum diligamus, & iste actus est vsus proprie & intrinsece, nec potest esse quin sit vsus. Ex quo sequitur: nullus actus est intrinsece vsus, quin sit intrinsece fruitio. Sed contra hanc positionem arguitur: primo sequitur quod idem assensus numero esset erroneus & vsus. patet. suppono quod deducatur sorti vna propositio vera ex vna vera, & vna falsa quam credat esse veram, sicut frequenter in syllogismis fit: & assentiat conclusioni propter praemissas. tunc sic arguitur. assensus ille tunc est assensus verus conclusionis. & est error alterius praemissarum. ergo idem assensus est verus & erroneus. quod erat probandum. Secundo arguitur sic. sequeretur quod idem assensus esset fides & euidentia. patet. deducatur vna propositio ex maiore euidente, & minore credita: & assentiat sortes illi propositioni propter praemissas. ille assensus est fides conclusionis & mimoris, & euidentia maioris ergo eadem propositio simul esset credita & euidens ab eodem. etiam similiter potest argui quod idem assensus esset opinio & certitudo: ponendo quod deducatur vna propositio ex maiore certa, & minore opinata: & assentiat sortes illi propositioni propter praemissas: assensus ille erit opinio conclusionis & minoris: & certitudo maloris. ergo propositum. Tertio arguitur sic: sequeretur quod eodem actu intense & remisse diligerem. patet illo actu qui est vsus creaturae, & fruitio dei, diligatur intense deus, & remisse creatura. ergo propositum. Et confirmatur sic, sequitur fruitionem dei esse peccatum mortale. patet sic: & sit sortes credens de aliqua muliere quod sit sua: quae tamen non est sua: & velit eam cognoscere propter deum. ista volitio est peccatum mortale: & est fruitio dei. ergo aliqua fruitio dei est peccatum mortale. ltem ex hac opinione sequitur quod volitio est nolitio. quod patet sic. si sortes nolit peccare propter Deum: ille actus est nolitio peccati: & est volitio dei. ergo propositum ltem sequitur quod aliquis vsus creaturae fruitione dei est perfectior. patet. sit .a. actus qui simul est vsus creaturae & fruitio dei: & .b. actus qui solum est fruitio dei a. actus et .b. actu perfectior: & .a. vsus est, & .b. fruitio, igitur

¶ Ad primum argumentum videtur mihi quod habent consequenter concedere hanc conclusionem, scilicet quod idem assensus erit error vnius propositionis: & assensus verus alterius. Sed tunc diceret aliquis ergo saltem supponendo quod assensus sit propositio: eadem propositio mentalis vltimata est vera & falsa dico quod posset negari suppositum. sed eo admisso concedendum est illatum. Ad secundum eodem modo esset dicendum quod in ordine ad diuersa idem assensus est euidentia & fides. Sed diceres, bene sequitur, est euidentia: ergo est natus mediate vel immediate causari ex sola teminorum incomplexa notitia & est fides. ergo non est natus causari ex sola terminorum incomplexa notitia: sed requiritur actus voluntatis vt causetur. Haec neganda foret consequentia prima. sed vt sit euidentia alicuius, sufficit quod euidenter contineat assensum eiusdem natum causari &c. Ad tertium: potest dupliciter intelligi quod vnum intensius altero diligam, vt ad prepositum sufficit. vno modo quod intensiori actu: & isto modo non est possibile quod per vnum & eundem actum vnum obiectum intensius diligam & aliud remissius. Alio modo quod maius bonum diligatur vnium quam aliud: & isto modo est bene possibile quod vnum obiectum intensius diligam quam aliud. Dicitur secundo quod non est implicatio contradictionis quod aliqua sit dilectio duorum obiectorum & intensior dilectio vnius & remissior dilectio alterius quemadmodum concedunt dialectici quod eadem res est similitudo Platonis ad sortem & Ciceronem: & tamen est intensior similitudo ad sortem, & remissior ad Ciceronem. Dicitur tertio quod non stat illam dilectionem remanere dilectionem dei quando remanet dilectio sortis. Sed diceret aliquis posito quod deus conseruaret illum actum circumscripta cognitio que sortis, iam remanet dilectio dei: & tamen non remanet cognitio. ergo voluntas fertur in incognitum. Breuiter dicendum est apud aliquos quod non est inconueniens supernaturaliter quod voluntas feratur in incognitum & si iste modus non placeat, in ille casu dico quod non remanet dilectio dei, quemadmodum nec dilectio fortis. Ad confirmationem dico quod est possibile dilectionem dei super omnia esse peccatum. dum non sit dilectio vel odium alterius obiecti. Et ad aliud concedendum est quod idem actus sit volitio & nolitio diuersorum obiectorum: immo dicunt aliqui sicut visum est circa tertiam conclusionem, quod omnis nolitio est: volitio. Ad aliud conceditur ista propositio. vsus aliqua fruitione est perfectior. vsus scilicet qui cum hoc est fruitio. & ad argumentum factum pro opinionem Gregorii nego quod per hac propositionem, diligo sortem propter deum: denotetur quod dilectio sortis sit partialiter causata a dilectione dei: sed denotatur solum quod voluntas tendat in sortem ( sicut in aliquod ordinatum in ipsum deum. Et haec de tertio puncto principali.

¶ Quantum ad tertium principale argumentum: inquirit doctor an homo ex puris naturalibus teneatur diligere deum super omnia. quod potest dupliciter intelligi. primo ex concursu dei generali & omni speciali concursu secluso. & ad hunc sensum non determinat doct. hanc quaestionem. Alio molo potest intelligi an homo seclusis omnibus habitibus gratuitis possit super omnia diligere deum absque habitu charitatis infusae. Et ad ista difficulatem dixerunt aliqui sicut sanctus Tho. quod non. Contra quos sic arguitur, sequitur quod non esset possibile hominem in peccato mortali bene moraliter agere: quod negatur ab omnibus. patet sequela, bene sequitur, iste actus est moraliter bonus: ergo fit propter deum tanquam propter finem vltimum & vltra, fit propter deum &c. ergo deus ab agente istum actum amatur super omnia. & vltra deus ab agente istum actum &c. ergo hoc agens est in gratia, ex opinione. & per consequens non est in peccato. Multas rationes ad idem facit doctor: propterea tenet alteram partem quod secluso illo habitu gratuito stat hominem diligere deum super omnia. Circa quam videndum est an possit homo singula praecepta adimplere sine charitate. Pro quo notandum est quod communis distinctio est inter docto. quod praeceptum adimpleri potest dupliciter intelligi. vno modo quo ad substantiam praecepti. alio modo quo ad intentionem praecipientis. Per primum membrum nihil aliud intelligo nisi quod adimpleatur quantum ad omnia querum aliquo omisso peccaret. & sub aliis verbis idem est dictu quod adimpleat quantum ad substantiam actus. & per secundum nihil aliud intelligo nisi quod adimpleat quantum ad consecutionem meriti. et in isto secundo sensu notum est quod nullum praeceptum adimpleri potest absque charitate: iuxta dictum apostoli primae ad Corinth. xini. Si facultates meas &c. Sed quantum ad primum sensum sit prima propositio, Ali qua praecepta diuina potest adimplere absque charitate. patet sic: si aliquis existens in mortali succurrat pauperi in extrema necessitate: posito quod ei subueniat propter deum, & non cogitet de peccatis suis: non est verisimile quod iste peccaret nouo peccato in subueniendo ei: & tamen pro tunc tenetur subuenire. ergo aliquod praeceptum adimplet absqe charitate. & ita de singulis pro varietate praeceptorum quaenon sunt de susception e sacramenti.

¶ Hic difficultas specialis est an posset adimplere praeceptum de susceptione. sacramenti eucharistiae sine charitate: ita quod sumendo non peccet, cum dicat apostolus, Qui indigne manducat, iudicium &c. Super isto altercantur adinuicem antiqui docto. vide Bonauentura & Altissiodorensem quid dicant.

¶ Et haec sunt, charissime lector, quae a doctore reperiuntur dictata in quaestionibus magistri Roberti Holcot. FINIS.

¶ Parissis, ex officina Claudii Cheuallonii sub Sole aureo in via ad diuum Iacobum. 1526 mense Iunio.

PrevBack to Top