Text List

Prev

How to Cite

Caput 1

Caput 1

¶ Questio quarta.

IN PRECEDENTI questione visum est vtrum principes seculares habeant suas iurisdictiones asummo pontifice vel ab ecclesia Roma. Resolutio fuit quod non & / doctor in questione nihil aliud inquisiuit nisi que requiruntur ad optimum principatum / & que sunt illi repugnantia & que compossibilia & que impertinentia / & presuppone bat summum principatum non esse in summo pontifice: sed supremum principantem si aliquis esset in toto orbe esse laycum &c. Consequenter in ista quarta questione que rit vtrum electio alicuius in regen romanorum eo ipso quo est electus habeat in terris imperialibus iurisditionem & plenitudinem administrationis / vel eoipso quo est vnctus & coronatus per summum pontificem. & hec materia amplius tractabitur in octaua questione huius.

¶ Duo sunt modi dicendi. & primo supponendum est quod postquam Constantiuus cessit imperio occidentali & transtulit imperium in potestatem pape primus quio imperauit ab illo tempore in partibus occidentalibus fuit Carolus magnus filius Pipini qui substitutus fuit loco Childerici ab ipso Zacharia papa depositi in cap. alius. xv. qu. vi.

¶ Secundo supponendum quod antequam Carolus magnus imperaret erat rex francorum iure hereditario proueniente a pacre suo Pipino. Item supponitur quod antequam ipse Carolus magnus esset imperator vi belli iusti multas terras & regiones acquisiuerat scilicet maiorem partem ltalie & Alema nie & Vasconiam / nam qui ibidem regnabant vel erant infideles vel inimici ecclesie: & sic iusto bello acquisiuerat. ideo antequam esset imperator in multis regnis erat princeps.

¶ Istis suppositis dicit prima opinio quod rex Romanorum antequam sit coronatus habet iurisditionem in rebus & prouinciis in quibus Carolus magnus iuste dominabatur antequam esset imperator / ita quod ista prima opinio dicit duo. Primum / quod rex romanorum eoipso quo rex romanorum antequam confirmetur & coronetur in rebus in quibus Carolus magnus habebat potestatem principatiuam antequam esset imperator habet etiam antequam sit imperator. Secundum dictum / in rebus occidentalibus in quibus nihil administratio¬ nis habebat Carolus magnus antequam esset rex Romanorum nihil habet iuris.

¶ Secunda opinio quam tenet communitas principum Germanie quod eadem est iurisditio penitus & administratio regis romanorum / & imperatorum. ita quod solum est acquisitio noui nominis in consecratione & coronatione / & non alicuius noui iuris. ita quod quam cunque administrationem habet imperator eandem habet rex Roma. & in quibuscunquod terris & regnis / ita quod confirmatio vel coronatio que fit per summum pontificem / vel legatum eius non dat electo nouam ad ministrationem / sed solum modo nouum nomen / quia vocatur imperator tunc & non prius vocabatur. Vnde ista opinio opinatur & supponit / quod antequam esset aliquis papa institutus erat imperator / & vocabatur rex romanorum. Tunc arguitur sic/ rex Romanorum qui nundum est coronatus est successor & heres illorum imperatorum qui erant ante papam: sed quilibet successor in re succedit in tanta potestate quantam habebat ille cui succedit / per regulam iuris si quis libro sexto. ergo iste qui nunc est rex Romanorum quamuis non sit coronatus succedit in tanta potestate quantam habebant predecessores eius qui fuerunt antequam vnquam esset papa / ergo eoipso quo rex Romanorum habet tantam administrationem & potestatem quantam habuerunt illi qui precesserunt papam. Doctor in tertio capitulo nititur ponere differentiam inter has duas opiniones. Prima / dicit quod nullus est legiti / mus rex Romanorum & imperator inter illos qui fuerunt post Carolum magnum ita quod nihil iuris habent in regno & imperio nisi inquantum sunt eiusdem Caroli magnisuccessores eius scilicet successores non so / lum inquantum fuit imperator: sed etiam inquantum fuit francorum rex hereditate succedens Pipino patri suo qui deposito Childerico rex francorum subrogatus fuit vt ad longum patet in historiis. & inquan tum idem Carolus magnus per bella iusta & licita sibi multas terras acquisiuit & regno francorum adiunxit.

¶ Secunda opinio vt aliquis sit rex roma. & imperator non oportet quod succedat Carolo vt regi gallorum: sed sufficit quod succedat Carolo imperatori / immo succedunt & sunt successores principa liter primorum imperatorum & regum romanorum quorum nonnulli fuerunt temporibus Christi & apostolorum / ideo non sunt successores Caroli nisi inquantum ipse fuit successor primorum imperatorum. Patet / nam est magis apparens quod Cesar Augustus fuit imperator quam Carolus magnus. Est enim approbatum ex sacris literis & ex verbo Christiquod fuit verus imperator ipse Cesar Augustus. Dicit enim Christus reddite que sunt cesaris cesari / & non dicit reddite que cesardicit esse sua: sed que de facto sunt cesaris. Ex illo passu habetur certitudo quod cesar erat verus imperator. Similiter actuum vigesimo Paulus appellauit ad Cesarem. ergo testatur Paulus quod habebat potestatem iudicandi ipsum / ergo in iudea habebat cesar verum dominium iurisdictionis / ergo ex sacris literis satis habetur quod fuit verus principans. ergo si aliquis sit verus rex romanorum: & princeps est magis successione illorum qui erant tempore Christi / ergo imperator qui nunc est: est magis successorum illorum qui fuerunt tempore illo. vnde non est nobis certum de Carolo magno nisi per quasdam historias & decreta pontificum: sed est articulus fidei quod ali in tempore Christi fuerunt veri imperatores. Prima opinio dicit quod nullus est verus rex ro. nisi vt succedat Carolo filio pipini & regis gallorum. Secunda opinio dicit quod sufficit quod succedat Carolo magno vt imperatori: sed verius succedit vt Augusto / & vocantur imperatores augusti. Vltra dicit secunda opinio in quo iacet difficultas quod nunquam fuit aliquis legitimus rexfrancorum ante Carolum magnum / ita quod Pipinus & Childericus non fuerunt veri reges francorum / ergo Carolus magnus non fuit verus rex francorum nisi postquam imperator factus est. Patet sic: nam si aliquis fuerit legitimus rex francorum antequam Carolus magnus esset imperator / vel fuit eo ipso quo pater eius erat verus rex francorum vel fuit cum consensupopuli / vel ex eo quod papa illam potestatem sibi contulit: sed nullum instorum est dicendum. & supponitur quod romani aliquando verum principatum habuerunt in regno francorum. hoc supposito galli post ilud ius rebellauerunt imperatori & sibi regem constituerunt. hoc supposito vult probare doctor quod antequam Carolus magnus esset verus imperator fuit aliquis verus rex francorum. Patet / si ante vel fuit per hereditariam successionem vel per consensum populi id est electionem veram vel interpretatiuam vel alio modo. sed nullum istorum est dicendum. igitur. Vnde primus rex francorum tyrannice regnum occupauit / si erat verus principatus regni francorum apud romanos sicut nullus potest modo intrare in regnum francorum & illud occupare nisi exconsensu regis vel gallorum nisi intret tyrannice. ergo principium principatus eius nullius fuit efficacie: ergo nec successio. forte diceret aliquis quod successu temporis prescripserunt. Contra / ad prescriptionem requiritur bona fides / ergo si fuit mala fides non potuerunt prescribere. Item contra supremum principantem non currit prescriptio / quia non subiicitur legi. ergo si regnum francorum primo spectabat ad imperatoremn non potuit currere prescriptio. ergo cum prima introductio in regnum francorum fuerit post principatum romanorum legitime acquisitum non potuit aliquis contradicente romano imperatore intrare nisi tyrannice. Dico quod incepit esse legitimus rex in gallia ex consensu populi / quia consensit populus in aliquem vt regeret. Contra qamuis populus qui non habet regem per consensum suum posset libere aliquem regem facere. Populus tamen qui habet regem rege non peccante non potest alterum facere regem: ergo si contradixerit imperator qui habebat legitimum principatum in gallos / nullus consensus illorum potuit facere / quod ille qui intrauit tyrannice esset verus rex gallie. Vnden non potest poparulus gallie facere regem nouum absque demerito illius qui non est & non cedente: sed si non haberet regem posset instituere. Dicit Chrisostomus super hoc / soluite & adducite mihi quod populus qum elegit regen non potest amplius illum destituere nisi propter peccatum. Si ergo populus consenserit in nouum regem altero contradicente nihil iuris habuit / ergo non potuit esse rex per talem consensum. Nec potuit fieri per donum pape / quia non potest alterum in damnum alterius constituere / ergo si principatus fuit apud regem Romanorum papa non potuit transferre sine peccato aut consensu / & ista opinio dicit quod antequam Carolus magnus esset imperator nullus fuit verus rex gallorum. Sed non est apparentia quia Clodoneus fuit sanctus & allata sunt illi insignia gallorum.

¶ Ad rationes / dico quod imperator intrauit prannice in gallia & contradicebat populus / & quamuis fuerit victor nihilominus tyrannice occupauit galliam: & non regulariter.

¶ Contra / postea populus consensit. Dico quod non constat de consensu populi. Secundo dico quod licet consenserit populus ille consensus fuit exactus per metum cadentem in constantem virum / ergo non dabat potestatem &c. Nam si aliquis populus esset absque rege & consentiat per metum cadentem in constantem virum / talis in quem consentit non est verus rex cum talis consensus non det potestatem plenariam. hoc dato quod post ea consensissent Galli non sequitur quod imperator habuerit super gallos potestatem / quia talis consensus fuit per metum qui non dat potestatem. Dico ergo & credo ita esse quia galli non fuerunt longo tempore sine rebellione / ergo signum est quod non consenserunt: & sic argumentum non habet magnam apparentiam.

¶ Resolutio secunde opinionis que est conformior practice moderne est quod rex romanorum non succedit Carolo magno inquantum erat rex francorum quia aliquando fuit Carolus magnus rex francorum & nondum erat rex Romanorum / sed longo post tempore effectus est rex romanorum & imperator. igitur rexromanorum non succedit Carolo vt regifrancorum: sed vt imperatori vltra dicit quod rex romanorum postquam a principibus germanie est electus antequam coronetur habet omnem administrationem in temporalibus quam habet post coronationem. Et hanc opinionem tenent iuriste multi & habent tenere qui ponunt imperatorem non esse in temporalibus pape subiectum. quod patet. Nam bene sequitur / iste in temporalibus nullum habet recognoscere superiorem / ergo quantum ad istam administrationem que respicit temporalia a nulla singulari persona accipit auctoritatem. Nam siab ista singulari persona acciperet auctoritatem. ergo illa singularis persona haberet vniuersalem potestatem quam alius qui ab ea accipit. & eius potestas acciperetur ab illa. vnde rex francorum nullam administrationem sumit ab archiepiscopo remensi quamuis inungat ipsum: sed illud est solemnitatis solum Dico similiter quod postquam rex romanorum est rite electus illa coronatio post electionem est solum solemnitatis / sicut concordant iuriste & theologi quod papa postquam electusest habet supremam administrationem in spiritualibus & omnimodam iurisdictionem / & per hoc quod coronatur ad altare sancti Ioannis Lateranensis nihil potestatis de nouo accipit cum nulla singularis persona potestatem spiritualem huic conferre possit. Similiter est derege romanorum cum nullum recognoscat in temporalibus superiorem nullus potest illam illi conferre: sed quod confirmetur & coronetur a papa hoc est solemnitatis & non necessitatis

¶ Dices practica videtur in oppositum / nam imparator iste Maximilianus fuit electus antequam moreretur vltimus & tamen post electionem non habuit administrationem i temporalibus & imperialem: ergo imperator aliunde sumit istam potestatem quam ab electione / & non potest dici nisia confirmatione & coronatione. ergo ab illa sumit illam potestatem imperialem. Si dicas quod electus habeat administrationem antequam precedens moriatur tunc suo haberent administrationem ex equo/ & sic imperium non esset regale quod non est dicendum. vnde eligitur vt eo mortuo succedat priori in tali dignitate & potestate quam habuit precedens. Nam qui habent prouidere imperio possunt pro rationabili causa eligere illum qui debet succedere / ita quod priori mortuo electus realiter immediate post mortem consequitur actualem auctoritatem quam habebat prius in potentia sicut rege mortuo proximus masculus consequitur potestatem regiam in regno francie. Similiter possunt qui habent prouidere imperio determinare certam personam qui habeat talem potestatem / & ex rationabili causa faciunt ante mortem ad euitanda iurgia & bella. Fateor igitur quod antequam moriatur imperator ille qui iam electus est in regem romanorum non habet illam potestatem imperatoriam. Dices a quo sumit postea. Dico quod ab electione precedente priori mortuo constituunt electum in tali potestate quem admodum filius est heres patre mortuo.

¶ Resolutio doctoris & opinio que videtur probabilior inter duas opiniones & communis practica. Sed doctor mouet difficultatem de Larolo magno. nam sicut dictum est fuit verus heres Pipini: sed mortuo Pipinio acquisiuit lcarolus magnus multas terras in quibus ante acquisitionem nihil iuris aut potestatis regalis habebat vt in tholosa / alemania / Vasconia / & Hispania. & post acquisitionem habebat in illis potestatem non vt heres Pipinii. doctor supponit tanquam certum ex historiis quod Lcarolus magnus fuit verus rex gallorum ex successione Pipinii. Sed quo iure possidebat illas terras in quibus prius nihil habuit: Dicit doctor quamuis ante acquistionem nihil iuris in illis habuerit. Forte diceretur quod iure belli. nam qui in bello iusto aliquid acqurit illud efficitur suum. & estimandum quod Carolus magnus iusto bello acquisiuit multa. Et dicit doctor duo quod quamuis ante acquisitionem nihiliuris in illis habuisset nihilominus aliqui tvrannice regebant illas in perniciem subditorum & in contumeliam dei & fidei / ideo quilibet potens vt Carolus magnus potuit iuste mouere bellum contra eos & illos terris illis & prouinciis spoliare in quibus terris & prouinciis Carolus habuit regiam potestatem illo iure quo alii reges in regnis suis quo potestate regia decorantur / in illis tamen terris vt nonnullis apparet Carolus antequam esset imperator non habuit regiam potestatem.

¶ Consequenter ponit aliquos casus in quibus que capiuntur in bello non efficium tur capientis & detinentis / primus quando bellum est derebus repetundis in bello iusto & tantum acceptum est ab hostibus quod secundum sanam conscientiam est sibi satisfactum de omni danno dato & labore & operibus tam suis quam suorum / si capiatur aliquid vltra quamuis bellum sit iustum illud non efficitur capientis. ergo non semper in bello iusto quod capitur ab hoste efficitur alterius qui capit. Secundus casus est quando ille contra quem geritur bellum iustum offert ius & vult satisfacere. Alius est casus quando ille qui gerit bellum iustum non habet iurisdictionem super illos quibus facit bellum iustum sed tantummodo pugnat & aliieum inuadunt. tunc ene licet nec bona nec personam aduersam capere nec inuasorem detinere: sed potest ille qui iuste pugnat & repellit iniuriam res quibus spoliatus est vendicare & recuperare. Alius casus quando habens iustum bellum capit rem alterius ab hoste iniuste detentam. Res enim vel seruus innocentis aut etiam innocens homo sidetinetur abhoste: & post capiatur a iuste pugnante non transit in dominum capientis. Item si subditi & vassali alicuius daneni auctoritate sui domini pugnant contra inuasores & detentores rerum domini si illas capiant & recuperent non efficiuntur detinentium & occupantium non propter hoc enim quod bello iusto illas res capiunt dnenes illarum prdit dominium. patent igitur casus in quibus gerentes bella iusta non efficiuntur domini rerum quas in illis bellis iustis occupant. His suppositis dicit doct. quod licet Carolus per bella iusta occupauerit multas prouintias & terras non potuit tamen per huiuscemodi bella iusta facere eas suas / quia pertinebant ad dominium & ius imperatoris. Et forte aliquam illarum ad ius & dominium aliorum qui non poterant per Carolum priuari iure quod habebant in eis veruntamen Carolus poterat illas terras licite occupare & fructus accipere quousque sibi satisfactum esset de laboribus & expensis & operibus suis & suorum presertim si veri domini illarum terrarum ipsas modo debito minime repetebant: sicut autem per huiusmodi occupationem non potuit illorum dominium acquirere saltem perincipale ita nec per eam in eis potuit dignitatem regiam adipisci. Sed postquam fuit iperator nactus fuit in eis imperialem & regiam potestatem / quamobrem quia imperatores successo res Caroli non succedebant Carolo inquantum erat rex Prancorum / nec inquantum per bella iusta terras aliquas occupauit. Aliquas assignauit imperio vt imperator successor suus omnes illas eodem iure possideret. Ali. quas autem attulit cuidam filio suo aut nepoti. ideo imperatores romaorum / seu successores Caroli eodem iure vel diuerso possident omnes terras sibi subiectas quo possidebat Carolus inquantum imperator erat & quas possidere debent inquantum reges seu imperatores romanorum. vt autem sciatur quare dicitur eodem iure vel diuerso notat doct. quod Carolus & quidam alius imperator non habent omnino idem ius seu potestatem in omnibus terris sibi subiectis / nam imperator vel rex aliquibus terris & vrbibus preest immediate / aliis vero mediate / dicitur preesse immediate quando nullum aliun recognoscunt dominum preter illum / di citur preesse mediate quando alter danes prest immediate qui habet immediatum do. minium quis talis sit regi vel imperatori subditus. Concludit doct. in fine huius capituli tertii quod Carolus antequam esset imperato non habuit regularem in ltalia potestatem & ideo italia nunquam fuit a dominio regni Gemanie regnum quasi accessorium principa¬ lipresertim si italia comprehendit etiam romam que est caput imperii. sedaliquo tempore tam italia quam germania fuit praedictis causis imperio deputata ad onera imperii sufferenda. & hec sunt amantissime lector quam ego ipso legente excepi nec alias questiones legit / tum quia faciles / tum legitimo impedimento irretitus / cessauit. poterit studiosus lector quod residui est percurrere & errata corrigere & nobis veniam dare. Visum est tamen nobis bonum libellum a se compositum de auctoritate ecclesie: seu sacrorum conciliorum / in calce huius lecture propter materiarum affinitatem posuisse. ExPLCuT.

PrevBack to Top

On this page

Caput 1