Caput 8
Caput 8
Per scripta
IN HOC CAPITVLO soluuntur rationes probantes quod debet esse vnus supremus principans. Arguitur sic. in omni communitate alioquorum volentium communionem habere ad inuicem & habere contractus ratio¬ ne quorum pet oriri dissentiones & discordie: necesseen habere supsemum in illa comunitate a quo cetere potestates & iurisditiones dependeant: sed tota communitas mortalium est congregatio &c. ergo oportet quod sit vnus supremus a quo &c. sed nullus potest esse nisi papa / quia potestas eius non dependet nisi a deo / & non a principe vel regibus.
¶ Ad hoc argumentum negatur maior / quia non repugnat optimo principatui esse aliquam iurisditionem que non dependeat ab illo vt dictum est in primo correlario. sufficit quod casualiter dependeat & non regulariter. Alia ratio precipua. Si sint duo precipientes non subordinati & ambo vocent eandem personam iurisdice: talis persona erit perplexa. Exemplum / vt si imperator vocet sortem pro re ciuili / & papa eodem tempore vocet eundem pro re ecclesiastica / si iste potestates sic se haberent quod nulla ab altera dependeret iam sortes esset perplexus / nam si vadat ad papam contempnit imperatorem & peccat quando res est licita / & econtra si vadat ad imperatorem contempnit papam. ergo politia non erit optime ordinata si sint duepotestates coherciue in communitate & nulla dependeat ab altera.
¶ Doctor respondet negando quod sequatur personam in aliquo casuesse perplexam / quia vel in vocatione ambo explicant causam quare vocant. Si explicant causam vadat ad eum qui vrgentioren explicat causam: vt rex vocat sortem vt deffendat ciuitatem quia imminet periculum. Si militer papa vocat illum pro causa non tam vrgenti. debet tunc obedire regi ideo debet ire ad illum qui causam vrgentiorem explicat secundum quod vir prudens iudicabit in illis exercitatus. Si vero nullus explicat causam. dico quod necessarium est ire ad supremum principantem / vt si papa & rex vocant meapparentia est quod debeo ire ad regem. Nam rex habet maius dominium in corpora nostra quam papa / quia non dominatur corporibus. Contra / potestas pape a nullo dependet nisi a deo: sed potestas regalis ab alio dependet puta a populo: ergo papa habet potestatem immediate a deo. & per consequens maiorem.
¶ Respondetur quod dupliciter intelligitur peartantem aliquam dependere a deo. vno modo quod nullus preter deum illam instituit. & sic potestas papalis dependet a deo. Alio modo quod deus illam conferat nullo requisito creato. & sic potestas papalis nunc non sic dependet a deo quia prerequiritur electio. sed illa que fuit in Petro a solo deo dependebat. Tertio modo quod a solo deo dependeat quantum ad destitutionem. & sic potestas papalis non a solo deo dependet / quia concilium generale potest destituere ipsum papam.
¶ Dico ergo tria. Primum / potestas papalis dependet a solo deo quantum ad institutionem. Secundum / non dependet a solo deo quantum ad nouam collationem / quia requiritur electio. Tertium / neque dependet a solo deo quantum ad destitutionem. Dico vltra quod potestas regalis non de pendet a solo deo quantum ad illa tria supradicta. Vnde argumentum bene probat quod potestas papalis est dignior quam regalis / sed non probat quod ipsa sit supra potestatem regiam quantum ad institutionem & destitutionem.
¶ Resolutio ergo huius questionis tertie est / potestas iurisditionis principum secularium: non dependet nec a papa nec a Romana ecclesia. immo papa illam iurisditionem laicam non habet nisi ex collatio ne imperatorum & principum aut ex prescriptione. Opinio vero iuristarum est communis quod summus pontifex habet eam: saltem in habitu. hoc est si talis princeps qui habeteam regulariter negligat illam exercere / vel non possit: ad papam spectat illam exercere. & hoc est habere in habitu in ca. nouit de iudicis.
On this page