Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum solus filius Dei qui est secunda persona in diuinis naturam humanam sibi uniuit in vnitatem suppositi.
¶ AVREA ET ACUtissimi doctoris Theologi magistri IacobiAlmain senonensis in tertium Sententiarum lectura a quodam suo discipulo collecta.
POSTEAQVAM Magister pertractavit in primo sententiarum de trinitate superbenedicta quo ad se & secundum rationem sue naturalis perfectionis & de quibusdam attributis sibi conuenientibus ratione creature. Et in secundo de deo inquantum relucet eius potentia in opere creationis. In hoc vero tertio agit de eo inquantum eius sapientia relucet in opere reparationis lapsi hominis. Primo agens deverbi diuini incarnatione / consequenter de eiusdem passione / & demum de ipsius donis & virtutibus excellentissimis. Vnde Paulus ad Galath. quarto. Ante principium huius textus / cum venit plenitudo temporis &c. ponit aliquos textus qui declarantur per istum. Dicit enim quanto tempore heres paruulus est nihil differt a seruo cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus & actoribus est vsque ad prefinitum tempus a patre ita & nos cum essemus paruuli sub elementis mundi eramus seruientes / at vbi venit plenitudo temporis misit deus filium suum. &c. vult dicere cum eramus paruuli id est sub lege solum & solam litteram veteris testamentihabebamus / que erat solum figuratiua aduentus Christi sub elementis eramus seruientes. id est eramus solum sub legalibus obseruantiis. quasi vellet dicere / cum eramus in veteri testamento habebamus doctrinam quam erat figura illorum ministeriorum quam facta sunt in lege Christi: sed nos voluit deus facere magnos cum venit plenitudo temporis misit deus filium suun factum ex muliere / factum ex lege / vt eos quo sub lege erant redimeret vt adoptionem filiorum reciperemus. Vnde lapsus homo in peccataum reparatus est per Iesum Christum dominum nostrum dei & homini mediatorem qui caput est ecclesie nosque mebraeius Ephe. primo: Tempore enim de promissione filii dei & de obseruatione legalium adimpleto / misit deus filium suum vt incarnaretur. & ista missio non est aliud quam eius benedicta incarnatio. & sic filium dei mittia deo non est nisi filium incarnari. hoc est naturam humanam assumere / quamobrem queritur primo. Vtrum solus filius dei qui est secunda persona in diuinis naturam humanam sibi vniuit in vnitatem suppositi.
¶ Pro solutione questionis primo declarabuntur termini quibus declaratis ponentur conclusiones & tertio mouebuntur dubia / quod intendimus facere per totum processum.
¶ Quantum ad primum notandum quod per verbi incarnationem nihil aliud intelligimus nisi assumptionem humane nature a verbo in vnitatem suppositi per quam vere deus dicitur homo & homo deus / hoc est aliquam personam diuinam aliquam naturam taliter assumere. id est taliter eius dependentiam terminare quod denominationes concretiue denominantes illam naturam competant persone & supposito assumenti. & sic secundam personam in diuinis assumere naturam humanam est illam efficihominem ita quod predicata hominis non importantia imperfectionem dicuntur de per sona diuina assumente vt infra declarabitur. Sed primo declarandi sunt isti tres termini / natura / persona / suppositum / quitamen principaliter declarantur in primo sententiarum. Vnde secundum Occham in primo & secundo distinctionetertia. Natura est res aliqua positiua habens esse reale non tantum esse obiectiuum in anima: ita quod natura nihil aliud est quam res actualiter & realiter existens. Quelibet enim res que realiter & actualiter existit vocatur natura vt albedo / plato / sortes &c. & non est hic questio de natura communi quam imaginati sunt aliqui philosophi / nec loquimur de natura vt est altera pars compositi essentialis dequa Aristoteles secundo phisicorum quod sola materia & formadicuntur natura: sed in proposito natura nihil aliud est quam res realiter existens. guprpofitum vero est ens completum ab altero / non substentatum / non natum alteri inherere: neque alterum informare / ita quod suppositum importat triplicem negationem / actualem scilicet / & aptitudinalem / & partialem ita quod illa res que est suppositum non sit pars alterius. Secundo quod non sit ab altero sustentata. & tertio quod non sit nata alteri inherere vel alterum informare. Ex quo sequitur quod quelibet pars sortis quamuis sit natura non tamen est suppositum. Similiter accidentia in sacramento altaris vt est albedo quamuis non sit pars alterins nec inhereat non est tamen suppositum: quia habet naturalem inclinationem ad inherendum: accidentia enim in sacramento altaris non habent modum substantie neque per se sunt vt lyper se dicit proprium modum substantie. Vnde per se vt est proprius modus substantie dicit duas negationes: scilicet non inherere neque natum inherere: sed accidentia in sacramento altaris licet non inhereant tamen nata sunt inherere. ideo non habent modum substantie. Similiter anima beata non est suppositum / quia habet naturalem inclinationem ad informandum corpus / & appetit ipsem informare / & sic anima non erit completa beata quousque informet iterum corpus. Tertio dico quod humanitas in Christo. id est a verbo sustentata non est suppositum cum sit abaltero sustentata / licet non sit pars sustentantis & assumentis / nam secunda persona in diuinis est simpliciter simplex / & per consequens incomponibilis: & sic illa humanitas assumpta non est pars tertii nec alteri inherens nec nata alteri inherere neque suppositum / quia ab altero sustentata. Exdictis patet / quod iste terminus suppositum includit negationem partis / sustentationis & inhesionis. Ex quo se quitur quod illud quod est suppositum si assumatur desinit esse suppositum. Nam queli libet entitas positiua creata potest assumi averbo diuino secundum multos / quia omnis creatura est in plena obedientia respectu¬ persone diuine. Vnde quelibet natura humana in se. id est in proprio supposito est vere persona. & si assumeretur desineret esse persona. si postea dimitteretur iterum esset persona & suppositum. Sed persona est rationalis nature indiuidua substantia vt ait Boetius. Vel sic est intellectualis nature incommunicabilis substantia secundum Richar. de sancto victore quarto de trinitate / & est eadem in sententia cum prima. sed breuiter persona secundum Occham est suppositum intellectuale: ita quod solum persona supponit pro supposito intellectuali sicut angelus / deus / homo. Ex quo sequitur quodnul lum irrationale: nullum inanimatum: nullum accidens est persona. Vnde ad hoc quod aliquid sit persona / vt ait Occham: oportet quod sit substantia intellectualis completa ideo partes substantie non possunt esse per sona. Item de ratione persone est quod sit inconmunicabilis. id est non vnita alteri siue non sustentata. & sic persona supponit pro natura intellectuali connotans negationem quadruplicis communicabilitatis seu innitentie scilicet qua pars communicatur / seuinnititur toti: constituens constituto: forma subiecto: sustentificatum sustentificanti: & sic patet differentia inter illos tres terminos persona / suppositum / & natura / siue singulare. Natura enim nihil aliud importat nisi actualem existentiam / persona suppositum intellectuale / sed suppositum triplicem negationem. illa tamen se habent per ordinem. Omnis enim persona est supepositum / & omne suppositum est singulare seu natura: sed non ediuerso fequitur / hoc est est singulare seu natura: ergo hoc est suppositum. & vltra hoc est suppositum: ergo est persona. Nam humanitas assumptaa verbo est singulare seu natuta: & t amen non est supponsitum neque persona. Similiter nullum accidens dicitur suppositum aut persona quanuis accidens sit singulare seu natura. & hoc propter illas negationes quas important suppositum & persona vt dictum est.
¶ Vltra notandum est pro modo loquendi doctorum in hac materia quod quando dicitur ista natura personatur & illa persona personat illam natnram. vt persona secunda in diuinis personat humanam naturam dupliciter hoc intelligitur. vnomodo in sensu proprio / ita quod sit sensus natura humana efficitur persona a persona in diuinis / & persona diuina eam facit personam & sic ille sensus est falsus / quia natura humana in supposito diuino. id est assumpta a verbo non est persona / & sic non efficitur persona a supposito in diuinis: persona enim connotat quod non sit assumpta. Alio modo potest intelligi in sensu impro primo natura humana personatur. id est sustentatur in vnitatem suppositi / & tunc videndum est quid sit sustentari in vnitatem suppositi & oportet captiuare intellectum ad credendum personam in diuinis assumpsisse naturam humanam in vnitatem suppositi. Et primo supponitur quod illa natura que assumitur sinon esset sustentata esset in se suppositum. vnde si deus assumeret albedinem vel animam rationalem precise non assumeret eam in vnitatem suppositi / quia illa natura sicassumpta in se relicta. id est non sustentata illa specie sustentationis non esset in se suppositum / nam illam assumi in vnitatem suppositi presupponit quod si relinquatur ab assumente esset suppositum. & vltra ista propositio alterum ponit scilicet quod illa natura quantum ad eius dependentiam terminetur ad illam personam assumentem / & breuiter sicut dicit Scotus difficulter declaratur quid sit illa dependentia nature assumpte ad personam assumentem / & non potest dari aptior analogia ad hoc declarandum nisi accidentalis ad subiectum / nam dependem tia accidentis ad subiectum est proximiorsimilitudo. oportet igitur quod illa natura assumpta quantum ad eius dependentiam terminetur ad illam personam assumentem: hoc est quod communicet persone assumenti ea concreta que communicantur isti nature si esset in se relicta. id est non assumpta / nam si esset in se relicta diceretur rationalis risibilis / substantia / corpus / animal / & breuiter dicendum de omnibus aliis predicatis non import antibus imperfectionem. Ex dictis patet quid sit per sona diuina assumere naturam in vnitatem suppositi. Si autem velle mus dicere quod posset eius dependentiam terminare / posset albedinem assumere & alias res que in se derelicte non essent persone neque supposita. Vnus modus dicit quod persona non dicitur persona nisi per entitatem in ipsa / & per hoc volunt seruare transitum contradictoriorum per mutationem rei. id est per corruptionem illius rei per quam dicitur persona: sed ista opinio vix deffensaripotest / nam sequeretur ex illa quod in illa natura assumptibili esset aliqua entitas quam deus non posset mecum assumerte / si ita sit quod persona importet entitatem a qua res denominatur formaliter persona / quia si assumeret mecum ego assumptus ero adhuc persona. ergo non sustentatus & per consequens non assumptus. Item ex ista opinione sequeretur quod esset possibile hanc naturam remanere non sustentatam ab alio nec partem alterius & tamen non erit persona. Assumptum patet / quia secunda persona in diuinis potest relinquere naturam quam assumpsit nihil de nouo in ipsa producendo / quo facto verum est dicere quod non est ab alio sustentata neque nata informare neque inherere / nec erit persona.
Resolutio Scoti in prima questione tertiin / & omnium aliorum est quod natura que est persona vel suppositum non dicitur persona per entitatem in ipsa existentem: sed per sona & suppositum denominantur taliter solum per negationes supradictas. Suppositum enim importat duplicem negationem scilicet actualem & aptitudinalem / siue in natura intellectuali / siue non: vt lapis est suppositum. sed in natura intellectualiidem bene dicitur suppositum & persona. persona autem suppponit pro natura intellectuali / & preter illam nihil aliud importat nisi negationem quadruplicis communicabilitatis vt patuit.
¶ Consequenter notandum circa vnionem illam mirabilem nature humane ad verbum quod difficultas intelligendi & exprimendimodum eius ex duobus consurgit. Primum / quia nulla similis inuenitur in natura creata / ad cognitionem autem diuinorum non nisi ex creaturis ascendimus / vbicunque autem vnio in creaturis inuenitur: ibi maior est dissimilitudo quam similitudo ad illam vnionem benedictam. Secundum / quia non est vndiquaque certum an illa vnio ypostatica siue personalis qua natura humana assumitur seu vnitur verbo importet aliquid distinctum ab extremis vnitis quo formaliter fiat illa vnio: an nihil distinctum. De hac materia est difficultas inter doctores: ex vna parte Scotus & Occham prima questione tertii. & Gregorius distinctione. xx viii. questione secunda. videlicet quid importat ista dependentia qua dicimus naturam assumptam dependere a secunda persona in diuinis. Vnde natura assumpta a verbo non dicitur dependere a secunda persona in diuinis quantuu ad conseruari / quia quelibet persona in diuinis equaliter conseruat illam / cum opera trinitatis ad extra sint indiuisa. & tamen non dicitur dependere ab aliis duabus personis: sed dicitur dependere a secunda persona in diuinis / quia eius dependentia terminatur ad secundam personam: & non ad alias. Alie enim non dicuntur terminare illam dependentiam: sed de hoc in dubiis sequentibus. Sed queritur quod sit illa dependentia seu vnio an importet aliquem respectum seu relationem. Occham vbique negauit relationes nisi in incarnatione neque vnquam posuit nisi respectum vnionis nature humane ad personam diuinau. & talis secundum eum non est realis sed tammodo rationis. Hoc illiscotiste imponentes dicunt quod fuit coactus fate ri veritatem. Vnde Scontus & fequaces di¬ cunt quod ista dependentia. id est vnio est relatio realis extrinsecus adueniens disquiperem tie que non ponit in altero extremorum relationem eiusdem speciei scilicet realem / quia vnioni nature humane inherenti nulla correspondet relatio realis in verbo. Nam verbo immutabili per suam incarnationem nihil noui aduenit cum non sit potentiale. & sic illa relatio non est mutua seucommunis realiter licet sit communis secundum denominationem. fundatur igitur & inheret nature humane non diuine licet terminetur ad diuinam. Terminare autem nullam dicit imperfectionem. Dependentia autem secundum eos imperfectionem dicit / nam licet filius in diuinis realiter producatur a patre: tamen non dependet ab illo / quia non potest esse dependentia inter aliqua nisi sint alterius nature. Et dicit Scotus quod propter hoc quod natura humana vnitur verbo non sequitur dependentia in persona diuina vel potentialitas vel compositio immo dicit ad terminandum illam vnionem requiritur quod sit persona independens habens talem naturam qualis requiritur ad terminandum. Non sequitur ergo dependentia in persona / quia persona diuina non potest aliqua relatione reali referri ad creaturam. Dicit consequenter Scotus quod non repugnat persone diuine terminare illam vnionem inquantum hec persona. Dices omnis respectus creature ad deum terminatur ad tres personas. Respondet ipse quod respectus creature ad deum qui in se insequitur propriam naturam creature terminatur ad tres personas / non tamen oportet de respectu aduenticio. id est qui ex tempore potest aduenire sicut ista vnio. Exemplum primi / vt sortes creatur. iste respectus insequitur propriam naturam creature & terminatur ad tres personas / quia omnis talis respectus creature ad deum in termino requirit essentiam diuinam: sed ille respectus scilicet vnio personalis non insequitur propriam naturam nature creature. quare & ceteram Ex dictis huius opinionis patet quid sit illa dependentia & vnio & in quo fundetur: & ad quid terminetur.
Alia est opinio Gregorii de arimino in primo sententiarum opposita prime qui nititur omnino improbare talem relationem. Dicit enim quod talis vnio nature humane ad verbum non dicit aliquam entitatem distinctam a natura humana & a verbo: sed tantum naturam humanam & verbum non quali tercunque sed vnita: ita quod talis dependentia siue vnio nihil aliud est capiendo collectiue quam res vnite vel ita se habentes ad inuicem sit quod dependentia est res ab altera dependens que ei communicat suas denominationes concretiuas.
¶ Istis vtcumque declaratis respondendum est ad questionem per aliquas conclusiones. Prima. Natura creata siue humana siue non humana supositaliter diuine persone simpliciter vniri potest. Patet / illud est simpliciter possibile quod nullam includit repugnantiam. sed humanam naturam suppositaliter persone diuine vniri nullam includit repugnantiam. igitur. consequentia est certa cum maiore. Patet minor. Primo non includit repugnantiam ex parte nature vnibilis nec ex parte persone diuine dependentiam suppositalem terminantis. & aliunde nulla potest assignari repugnantia. antecedens patet proprima parte / quia cum natura humana sit finite perfectionis non plus repugnat sibisuppositaliter & simpliciter dependere ad suppositum diuinum quam quod accidens dependeat a suo subiecto vel partes tam essentiales quam integrales a toto. ergo ex parte nature que est in pura potentia obedientiali respectu diuine persone / non repugnat dependere ab illa. Secundo non repugnat exparte suppositi diuini / quia terminare dependentiam nature humane non includit imperfectionem vt tactum est in notatis / nec importat in supposito diuino aliquam imperfectionem / quia nec limitationem nec potentialitatem nec compositionem in termino: sed solam communicabilitatem. vnde sicut nec ex accidenti & subiecto fit vnum ens per se: ita nec ex persona diuina & natura humana fit vnum per se. Patet ex his quo modo non implicat naturam humanam supposito diuino vniri & quomodo illud est possibile.
¶ Secunda conclusio. Natura humana potest suppositaliter vni persone diuine vniri & non alteri. Probatur / ratio terminandi istam vnionem que terminatur ad suppositum diuinum est incommunicabilitas in supposito. ergo vbi sunt diuerse incommunicabilitates sunt diuerse rationes terminandi istam dependentiam seu vnionem: sed in patre & filio & spiritusancto sunt diuerse incommunicabilitates. ergo in ipsis sunt diuerse rationes terminam di istam dependentiam: sed in quibuscunque sunt diuerse rationes terminandi vnionem ad vnam illorum terminari potest quamuis non ad alteram. ergo potest ad vnam personam terminari & non ad alteram. neque est idem de causalitate rerum ad extra & de ista assumptione nature. vnde in patre & filio & spiritu sancto est eadem ratio secundum quam producunt res ad extra: quia diuina & infinita potentia / sed nullum perfectibile nullum attributum est ratio terminandiistam vnionem ypostaticuam / immo potius proprietates personales. Terminare enim non importat actionem sed terminum alicuius relationis secundum Scotum. Cum igitur assumere sit terminare que nullam actionem importat potest vni persone conuenire & non alteri. Igitur cum in patre filio & spiritu sancto sint diuerse proprietates personales potest vnio ad vnam terminari quamuis non ad alteram / & sic potest vni persone vniri & non alteri.
¶ Tertia conclusio. Sicut natura humana ¬n vnitur verbo ita pot est vniri cuilibet supposito patri scilicet & spiritui sancto / quia non magis implicat quam vniatur patri aut spiritui sancto quam filio cum quecunque ratio probans possibilitatem huiuscemodi vnionis respectu vnius persone probet pariformiter respectu aliarum personarum igitur. &c.
¶ Quarta conclusio quod natura humana sit vnita filio est articulus fidei necessario credendus qamuis illud non possit naturali ratio ne demonstrari. Prima pars patet / quia est articulus fidei verbum factum esse carnem id est hominem Ioan id est quod sine vnione nature humane cum verbo fieri non potest. Secunda pars patet / quia verbum esse hominem non potest euidenter probari ex principiis per se no tis neque per experientiam / nam antequam habeatur per experientiam quod verbum est incarnatum necessario requiruntur noticie extremorum intuitiue: sed vna scilicet noticia verbi diuini est nobis impossibilis pro statuvie. igitur.
¶ Quinta conclusio / natura humana neque patri neque spiritui sancto yposta tice vnita est: sedtantum verbo. Patet / nullibi legitur pater aut spiritus sanctus est factus caro: sed legitur ex Augustino in ecclesiasticis dogmatibus non pater carnem assumpsit neque spiritus sanctus: sed filius tantum. Filius enim missus est & non pater propter multas congruentias quas tangit magister in textu.
¶ QVANTVM AD TERTIVM ARticulum mouentur dubia circa conclusiones. Primum contra primam conclusionem dictum est quod natura humana potest vniri verbo. Contra / antequam aliqua sint vnibilia oportet quod interea sit proportio: sed inter personam in diuinis & naturam humanam nulla est proportio cum finiti ad infinitum nulla sit proportio / immo magis distant ad inuicem quam quecunque contraria / quia infinite distant. ergo apparet quod inter ea nulla potest esse vnio. Respondetur negando maiorem / immo que magis distant regulariter sunt magis vnibilia. vnde inter substantias magis distantes sunt materia & forma que plus adinuicem distant quam homo & asinus / plus distant adinuicem accidens & subiectum quam due forme: & tamen materia & forma & accidens & subiectum sunt adinuicem vnibilia: & non due forme. igitur non requiritur antequam aliqua sint adinuicem vnibilia quod inter ea sit proportio. Saltem quantum ad gradum perfectionis quod vnum ab altero distet secundum certum gradum proportionis. & hoc modo infinite distantie perfectionaliter bene sunt adinuicem proportionata. Vnde cum dicitur finiti ad infinitum nulla est proportio verum est entitati ua & quo ad perfectionem. quia quantumcunque ens finitum reduplicetur nunquam actinget perfectionem entis infiniti: sed possunt esse multe alie proportiones puta passi ad agens / sustantati ad sustantans &c. Contra verbo diuino nihil potest vniri. Patet: que vniuntur fiunt vnum / sed impossibile est creaturam fieri vnum cum creatore / quia tunc creatura fieret creator / & multa alia possunt inferri absurda. igitur. Dico quod verbo diuino nihil potest vniri per modum compositionis scilicet quod ex ipso & verbo diuino componatur vnum totum tanquam ex materia & forma: sed bene suppositaliter Vnde naturam vniri alteri suppositaliter non est hanc fieri illam: sed hanc dependere ad illam. Vnde dicit Occham non esse imaginandum istam vnionem esse vinculum ligans naturam humanam cum verbeo diuino sed est dependentia nature sustantate ad verbum sustantans / ita quod secundum eum homo vt importat naturam humanam non substantatam est terminus cognotatiuus supponens pro humanitate connotando illam non esse sustantatam & illa sustantata propter defectum cognotationis non potest dici homo: tamen per illam aliquid est homo puta verbum diuinum. & sic patet de primo dubio.
¶ Secundo dubitatur circa secundam conclusionem in qua diqd est quod natura humana potest suppositaliter vni persone diuine vniri quamuis non alte ri. Contra / non potest natura humana dependere ab vna persona quin ab alia. igitur. Patet / opera trinitatis ad extra sunt indiuisa. ergo non solus filiusest terminans illam dependentiam. non enim potest filius age re quin pater & spiritus sanctus agant & ediuerso. igitur eodem modo implicabit vnam naturam dependere suppositaliter ad vnam & non ad alias
¶ Altera ratio apparentior / vna persona in diuinis non potest obiectum terminare noticiam quin quelibet persona terminet illam obiectiue. ergo natura humana non potest dependere suppositaliter ad vnam personam quin suppositaliter dependeat ad quamlibet aliam. cum nulla videatur ratio diuersitatis. antecedens patet / per dictum Christi / Philippe qui videt me videt & patrem / quia ego in patre & pater in me est id est sumus idem essentialiter / tunc arguitur sic. non potest vna persona terminare noticiam quin quelibet persona terminet / quia persone vnum & idem sunt. ergo eodem modo vnio ista hypostatica propter eandem causam non potest terminari ad vnam quin terminetur ad reliquam.
¶ Ad primum istorum negatur antecedens / & consequentia. & ad probationem dico quod est eadem ratio in patre filio & spiritu sancto secundum quam ad extra producunt creaturas scilicet potentia / que est attributum conueniens immediate essentie. nam in simbolo dicitur non tres omnipotentes sed vnus omnimpotens: sed non est eadem ratio terminandi suppositalem dependentiam / quia est proprietas personalis ideo quamuis implicet vnam creaturam dependere effectiue ab vna personarum quin dependeat etiam effectiue ab alia / non tamen implicat de dependentia suppositali quare vna persona potest terminare dependentiam suppositalem creature sine alia: sed non causalem.
¶ Ad secundum / quantum ad illud quod assumitur in antecedente est multiplex modus dicendi. Nam Scotus & Depalude tenent quod pater potest videri & non filius / & creatura potest frui vna persona & non altera. dato tamen antecedente nego / consequentiam / quia ad vnum est testimonium sacrescriptre & non ad aliud Qui videt me videt & patrem &c. ideo oportet fateri vnum / & non reliquum / quia est reuelatum: sed decausa potest esse suasio. Nam cognitiones nostre feruntur in obiectum sub ratione veri: sed est eadem veritas in patre filio & spiritusancto / quia veritas est vnum essentia le. propterea non potest terminari noticia ad vnam personam quin ad quamlibet / sed ratio terminandi non est attributum immo proprietas personalis.
¶ Circa conelusionem tertiam dubitatur rertio. Vtrum tres persone possint eandem naturam terminare seusuppositare simul an tantum successiue. videtur quod simul & semel: quia successiue non est difficultas. Circa hoc est controuersia inter Scotum & Occham / nam Scotus dicit quod implicat contradictionem eandem naturam suppositari simul & semel a diuersis personis. & ratio sua precipua est. quia implicat contradictionem eandem rem totaliter & effectiue dependere totaliter a duabus causis. nam bene sequitur dependet totaliter effectiue ab ista. ergo nullo modo ab alia. implicat enim quod totaliter a prima & totaliter a secunda (non enim implicat quim idem effectus dependeat partialiter a duabus causis vt calor ab igne dependet & a celo. Similiter filius a patre & matre: sed quod ab vtroque totaliter implicat contradictionem) ergo videtur quod implicet contradictionem quod que libet personarum assumat eandem naturam & totaliter dependeat a qualibet illarum. Guillermus occham apparenter tenet contrarium. pro cuius imaginatione dupliciter intelligimus effectum totaliter dependere a duobus. Vno modo quod dependeat totaliter id est secundum quamlibeteius partem dependeat ab illis. Alio modo quod dependeat tota liter ab illis duobus id est dependet ab vno illorum totaliter / ita quod ad eius productionem & conseruationem aliud non concurrit & sic implicat: sed non implicat in primo sensu quod dependeat totaliter a duobus id est secundum quamlibet eius partem. lgnis enim producit totum calorem & totalitertotalitate effectus. id est secundum quamlibet eius partem. Similiter & ipse deus producit totum calorem secundum quamlibet sui partem. ideo calor dependet totaliter ab illis duabus causis scilicet ab igne & deo. Similiter voluntas producit actum secundum quanilibet eius partem. & cum hoc noticia obiecti. it est nulla est pars quin causetur ab actu cognoscendi & ab ipsa voluntate: sed tamenest falsum quod producatur totaliter a voluntate id est quod a nullo altero dependeat preterquam a voluntare / cum ergo sit possibile quod aliquis effectus totaliter dependeat quo ad producia duabus causis potest vna natura dependere simpliciter a duabus personis. & tunc est verum dicere quelibet istarum personarum hypostatice potest hanc naturam sibi vnire. ergo tres persone possunt eandem naturam simul & semel assumere. & est resolutio probabilior: sed vtrum tunc totaliter suppositetur a qualibet illarum. dico quod sic in primo sensu: sed non in secundo puta quod a qualibet dependeat sic quod a nulla alia / quia hoc implicat. Vtrum tunc ille persone sint plures homines. dico quod supponendo quod non sit in homine nisi vnica anima. Ista est concedenda caput & manus sunt duo animata. Similiter dicerem in illo casu pater & filius & spiritussanctus / licet quilibet sit homo non tamen essent vnus homo sed tres homines & quilibet esset filius virginis non tamen vnus filius virginis: sed tres filii virginis / quos tamen virgo vna conceptione & vno partu genuisset / nec tamen propter hoc pater esset verbum aut spiritus sanctus / sicut sieadem albedo informaret tres homines esent quidem albi eadem albedine / non tamen essent vnum album sed tria alba.
¶ Dubitatur vltimo circa materiam questionis: nam habitum est quod secunda persona in diuinis est immediatus & proximus terminus vnionis nature humane ad diuinitatem / dubitatur modo an essentia diuina possit esse primus terminus & immediatus istius vnionis & assumptionis hoc est an essentia diuina possit sibi vnire suppositaliter naturam humanam. Vnde supponendum est quid est esse primum terminum & immediatum talis vnionis. Pro cuius declaratione notam dum quod primus terminus vnionis est ad quem terminatur vnio omni alio circunscripto per ymaginationem: quod formaliter distinguitur ab ipso / & de quo verum est dicere hoc est vnitum illi & ad quem terminatur adhuc si per imaginationem secluderetur quelibet alia res ab ipso. Secundo supponitur quod licet inter essentiam & personas non sit realis distinctio( Nam ista est vera essentia est persone / & persone sunt essentia) tamen in ter essentiam & personas simul iunctas est formalis distinctio. Non formalis vt loquitur Scotus: sed hic vocatur formalis vt tatumn valet sicut identitas realis ita quod idem est distinctio formalis & identitas sed non conuertibiliter. hoc est quandocunque aliqua sic se habent quod de ipsis verum est dicere hoc est hoc / est identitas realis / inter ipsa nichilominus de vno predicatur vnum predicatum quod negatur de alio / tunc illa dicuntur distingui formaliter: licet enim ista sit concedenda essentia est pater & sic est identitas realis. tamen ista est vera essentia est communicabilis / & ista est falsa / pater est communicabilis. Similiter vera est ista pater generat & ista falsa essentia generat / & sic aliquid verificatur de essentia quod negatur de patre / & econuerso quanuis essentia realiter sit pater / ergo distinguntur formaliter. distinctio ergo formalis est realis identitas sed non conuertibilis / hoc est quando hoc est hoc: sed aliquid dicitur de vno & non de alio. Hoc supposito illud dicitur immediatus terminus vnionis ad quem per vmaginationem. si omne aliud secluderetur ipso remanente adhuc vnio terminaretur. vt nunc vnio humanitatis terminatur ad secundam personam in diuinis: & ratio terminam di est proprietaspersonalis apud doc. quia ponit constitutionem in diuinis & non conpositionem post Occham. filius enim constituitur ex essentia: sed non componitur. Secundo notandum quod non est idem vniri alicui & suppositari ab aliquo / hoc est aliud est terminare vnionem & suppositare naturam assumptam. nam vniri suppositaliter siue suppositari nihil aliud est quam dependentiam suppositalem terminari ad suppositum extrinsecum / ita quod natura que assumitur in assumente dicit assumentem esse formaliter suppo¬ situm quia si non habeat formaliter suppositare non poterit dare alteri dependentiam suppositalem. Ex quo sequitur quod implicat contradictionem naturam assumptam suppositari in essentia diuina / cum essentia non sit formaliter personarum non sit incommunicabilis: immo formaliter est tribus personis communicabilis. His suppositis quando queritur an possit essentia diuina esse immediatus & proximus terminus illius vnionis. dico primo post ocham prima questione tertii. & post Scotum in quinta distinctione questione. i. quod persona diuina potest esse immediatus terminus vnionis. Secundo / non potest natura humnana suppositari inessentia diuina / quia essentia diuina non potest suppositare. Tertio si natura diuina esset immediatus terminus illius vnionis / quelibet personarum esset terminus mediatus illius & quaelibet persona denominaretur homo mediate: a natura vnita immediate essentie.
¶ Contra: essentia diuina potest esse immediatus & proximus terminus vnionis / patet / natura diuina est inmediatus terminus quo anima grata vnitur deo & beati vniuntur deo: ergo potest esse immediatus terminus vnionis nature humane ad ipsam patet consequentia cum non videtur maior ratio de vno quae de alio. Ad hoc dico quod licet essentia diuina possit esse terminus primus alicuius vnionis nature humane ad ipsum / non tamen potest esse terminus primus vnionis suppositalis ita quod essentia diuina non potest suppositare naturam assumptam immediate. ratio quia non est formaliter persona cum non sit incommunicabilis vt dictum est. Item si essentia esset immediatus terminus vnionis quelibet personarum esset remotus terminus. patet quicquid conuenit essentie vt termino primo respectu creature conuenit omnibus personis. nam quelibet personarum ex essentia constituitur secundum occham. ergo cum ista habitudo que tunc erit in ista essentia sit habitudo ad aliquam creaturam id est ad naturam assumptam eadem competet quamuis remote ipsius personis. ergo quelibet personarum mediate terminaret. Di¬ cunt aliqui quod ad terminandum non requiritur incommunicabilitas sed sufficit infinita & per se & singularis existentia. Sed essentia infinite & per se simpliciter existit. ideo potest dependentiam creature terminare. & si terminaret non solum essentia esset homo sed quelibet persona: sed nunc terminatio non conuenit essentie sed secunde persone in diuinis / quia ratio terminandi est proprietas personalis:
On this page