Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum verbum et quaelibet persona diuina possit dependentiam indifferenter cuiuscunque naturae terminare tam rationalis quam irrationalis / tam substantiae quam accidentis

¶ Questio secunda

VTrum verbum & quelibet persona diuina possit dependentiam indifferenter cuiuscunque nature terminare tam rationalis quam irrationalis / tam substantie quam accidentis.

Constat ex fide quod potest terminare dependentiam nature rationalis ad minus humane. sed diffi ultas est an possit terminare dependentiam aliarum creaturarum vt lapidis / arboris / & accidentalis nature.

¶ Circa hoc est duplex modus dicendis / & est communis opinio / quod deus potest sibi vnire hypostatices / aut / personaliter / aut saltem quantum ad illum dependentiam indifferenter quamlibet creaturam siue rationalem siue irrationalem: patet / non est maior repugnantia quod lapis suppositetur a supposito siue persona in diuinis quam homo. ergo. Patet in pura potentia obedientiali se habet lapis ad deum sicut homo: ergo sicut potest terminare dependentiam suppositalem hominis / & etiam lapidis: vel asini. & credo magis huic opinioni quam opposite.

¶ Alia ratio fortissima quae apparet. in triduo erat anima separata corpore Christi & tunc corpus Christi non erat animatum anima rationali: immo dicunt doct. pro maiori parte quod tunc erat informe saltem quantum ad formam substantialem / tenendo quod non sit nisi vnica forma substantialis in homine / oportet hoc necessario fateri quod in triduo erat informe & non erat forma cadaueris / quia tunc de nouo deus aliquid assumpsisset scilicet formam cadaueris. nam tunc in triduo erat illud corpus vnitum supposito diuino sicut & anima rationalis erat vnita: sed in triduo corpus nullo modo erat rationale: quia non habebat animam rationalem nec assistentem, quia descenderat ad inferos / secundum communiorem opinionem & probabiliorem: ergo si possit vnire sibi & assumere corpus sine anima poterit eodem modo res irrationales & inanimatas immo etiam in corporeas assumere. Hoc confirmatur / nam in triduo non erat corpus vnitum anime & erat vnitum verbo. similiter erat anima vnita supposito diuino & non corpori: ergo poterat deus deserere animam non deserendo corpus quo facto fuisset verum dicere aliquod irrationale: id est non rationale negatiue precise est vnitum supposito in diuinis. & prima consequentia videtur apparens quia corpus erat vnitum. & non per animam / quia non erat medium per quod vniretur corpus. & ista ratio inter ceteras videtur apparentior & rationabiliter supepositis aucoritatibus sacre scripture. Ideo potest assumere quancumque naturam & substantialem & accidentalem corpoream & incorpoream. Ex quo sequitur quod ista est possibilis deus est lapis / deus est asinus. nam si deus assumeret in vnitatem suppositi lapidem vt assumpsit humanitatem ista esset concedenda deus est lapis sicut ista nunc / deus est homo. Queret aliquis supposito quod deus assumat albedinem sicut assumpsit humanitatem vtrum deus esset albus. dico quod non: quia esse album non solum importat dependentiam talem: sed etiam inhesionem & albedo non potest inherere secunde persone in diuinis / quia non est capax inhesionis vel informationis cuiuscunque forme: quis ergo assumeret albedinem non concederetur deus est albus: sed bene concederetur tunc deus est albedo. christus autem bene denominatur albus ab albedine inherente humanitati quam assumpsit in vnitatem suppositi sed si assumeret albedinem per se non potest denominari albus. Sed vtrum posset assumere peccatum sicut potest assumere albedinem vel naturam actu peccantem vel dyabolum. & si sic: ergo esset concedendum: deus peccat & deus est damnatus que videntur multum absurda: & ista omnia currunt de potentia absoluta & non ordinata. Vnde ad hoc quod assumat aliquam naturam non reqiritur quod sit in gratia ita quod nulla dispositio accidentalis requiritur vt assumat.

¶ Aliqui concedunt illa correlaria / sed propter offentionem piarum aurium non conceditur quod posset assumere naturam peccantem actu: puta quod hec duo sint vera simul assumit hanc naturam: & hec natura peccat. Et cum dicitur quod non requiritur accidentalis dispositio ad hoc quod deus assumat naturam. concedo quod non requiritur accidentalis dispositio ex parte nature. Sed dico quod requritur accidentalis dispositionis priuatio ita quod non est necessarium ex parte nature que assumitur quod habeat qualitatem positiuam sed est necessarium quod habeat alicuius qualitatis priuationem. ideo ex parte nature de necessitate requiritur peccati priuatio quia videretur contra bonitatem dei quod assumeret sibi naturam peccantem. sed hoc ad misso quod possit assumere peccatum non sequitur ipsum esse peccatorem: sicut adipsum assumere albedinem non sequitur ipsum esse album.

¶ An possit assumere actum qui est peccatum. Dico quod potest absolute assumere & non erit volitio aut nolitio quia non erit in subiecto immutabili vitaliter. Dico ergo quod non potest assumere actum peccati qui tempore assumptionis sit peccatum. resolutio ergo est quod deus sicut potest rationalem naturam ita potest indifferenter quascumque naturas simpliciter assumere. Queritur si assumeret albedinem / an illam assumeret in vnitatem suppositi. vel vtrum esset sibi simpliciter vnire albedinem. apparet quod non quia albedo in se non est suppositum. Dico quod terminare suppositum duo dicit. primo quod illud quod terminat sit suppositum. secundo quod illud quod assumi potest in se derelictum sit suppositum / cum ergo albedo in se non esset suppositum quia suppositum importat negationem ad informandum falsum esset dice¬ re quod albedo vniretur suppositaliter secunde persone diuine / vel quod secunda persona suppositaret albedinem: sed capiendo large secus est: patet quid dicendum secundum hanc opinionem. Iam accedo ad declarandum secundam opinionem quam multi tenuerunt. vt Henriicus in quolibeto quinto. Pro quo notandum est quo vnio apud eos nihil aliud est quam quedam entitas accidentalis positiua in herens nature vnite / qua illa natura denominatur vnita / sicut albedine denominatur corpus album / ita quod illa entitate destructa natura non esset amplius assumpta. supponitur vltra quod apud eos in christo ponitur triplex gratia: Est gratia persone singularis / est gratia capitis / & est gratia vnionis. gratia singularis persone nichil aliud est quam habitus supernatualiter infusus anime christi per quam anima christi dicitur deo grata & placens: scriptum est enim Mathei. iii. & hic est filius meus dilectus in quo bene michi complacui. & nichil aliud est quam gratia gratum faciens animam per christi perficiens quam homo cristus secundum naturam assumptam excellenter & singulariter placuit deo & similem habemus quantum ad speciem: sed maior multo intetione fuit christi gratia gratia capitis est gratia per quam non solum sibi meruit sed tanquam caput ecclesie gratiam influit membris eiusdem corporis de qua ad ephe. i. ipsum dedit caput super omnem ecclesiam que est corpus eius. Nam sicut in capite sunt omnes sensus ita in christo eminenter & meritorie sunt omnia merita nostra. Non immerito igitur in christo habitat omnis plenitudo gratie sicut in capite omnis sensus ait augustinus.

¶ Paulus posuit eum caput super omnem ecclesiam. gratia igitur capitis est gratia per quam meruit efficaciam omnibus sacramentis quibus viuificamur quia per sacramenta nobis confertur gratia viuificans. Nam quod in sacramentis sit illa virtus viuificandi est ex institutione dei & quod deus in illis instituit talem virtutem est non ex meritis nobis / sed capitis

¶ Alia est gratia vnionis. Et est qualitas per quam dispo¬ nitur natura vt vniatur hypostatice supposito diuino: & Alexander vocat eam dei assimilationem. Vnde quilibet existens in charitate aliqua vnione vnitur diuinitati: sed per talem vnionem equaliter vnitur cuilibet particulari persone & per talem non verificatur ista deus est homo. Ideo preter charitatem que est vnio illa requiritur alia maior & perfectior gratia que vocatur dei assimilatio, quia per illam efficitur homo deus.

¶ Ex istis possunt trahi duo: Primum quod illa gratia vnionis vocatur dei assimilatio. Secundum illa est maior gratia quam gratum faciens vnde non est intelligendum quod natura humana efficiatur deus. Certum est si concederetur hoc est deus: & hoc non semper fuit deus: tunc concederetur ista. Aliquando hoc incepit esse deus / & sic daretur deus nouus sed efficit hanc veram homo est deus: quia vi talis vnionis assumens efficitur homo. Vltra dicit quod talis vel talis vel talis gratia inter omnes est pefectior & maior & sic augustinus comparans istam gratiam ad alias dict in rebus ex tempore factis suprema gratia vel maxima est gtatia vnionis siue incarnationis. & sic ista gratia vnionis est perfectior quam gratia singularis persone & qua gratia capitis

¶ Diceret aliquis si ista essent separabilia puta illa vnio & beatitudo & daretur optio nature alterum illorum solum eligendi an melius foret nature que assumitur quod esset solum vnita & non beatificata: vel quod esset beatificata: & non assumpta. quod illorum esset magis eligendum? Videtur quod deberet citius eligere quod esset vnitas / quia gratia vnionis est maior gratia & perfeciors / quam gratia gratum faciens. sed tamen ista non sunt separabilia secundum hanc opinionem.

¶ His suppositis sit prima conclusio. Persona in diuinis non potest immediate assumere naturam non rationalem. patet: bene sequitur natura non rationalis non est capax gratie gratum facientis propter sui imperfectionem & perfectionem gratie gratum facientis: ergo non est capax gratie vnionis. ergo non est vnibilis. nec immediate assumptibilis aver¬ bo ad vnitatem suppositi. patet consequenttia. quandocumque sunt aliqua duo se habentia sicut magis perfectum & minus perfectum: & datur tertium quod non est capax minus perfectia fortiori non erit capax perfectioris: sed gratia vnionis est multo perfectior quam gratia gratum faciens. ergo natura non rationalis que non est capax gratie gratum facientis propter sui imperfectionem non erit capax gratie vnionis que est in termino perfectionis gratie create. & per consequens nec erit vnibilis.

¶ Secunda conclusio gratia vnionis est qualitas inherens anime christi secundum eius portionem superiorem & non secundum inferiorem id est sensualem que est nobis communis cum brutis: patet. bene sequitur eodem modo sicut inprima conclusione ipsa charitas propter perfectionem eius inheret anime secundum partem superiorem / ergo cum gratia vnionis sit perfectior inherebit anime secundum partem superiorem. nobiliori enim forme debetur subiectum nobilius / antecedens patet quia caritas siue gratia gratum faciens est in subiecto in quo potest habere operationem naturalem que est inclinare in bonum eternum tanquam in finem vltimum quod est solius portionis superioris anime / igitur.

¶ Tertia conclusio per gratiam inherentem soli anime totum compositum & quelibet pars compositi est secunde persone vnita id est quelibet pars humane nature tam essentialis quam integralis & proprietas consequens naturam per vnionem soli anime adherentem est a secunda persona in diuinis assumpta patet per damascenum totam hominis naturam & animam & carnem & harum proprietates siue accidentia assumpsit omnia inquam que in nostra natura plantauit dei verbum assumpsit scilicet corpus & animam intellectualem & horum ydeomata. Vltra fatendum est quod immediatum assumptum & proximum non est humanitas sed anima christi quod est directe contra Scotum Cum ipsa vnio inhereat immediate anime & mediate anima inheret toti composito ita quod totum compositum est subiectum remotum & non proximum / igitur. Et hec est resolutio illius opinionis.

¶ Vltra dicit ista opinio quod non potest esse natura humana vnita alicui nisi habeat gratiam ita quod gratia requiritur de necessitate ad vnionem: immo dicit quod requiritur actualis fruitio. Breuiter quamuis ista opinio videatur rationabilis apparet tamen mihi multum difficilis ad sustinendum / & precipue secundum istum doctorem scilicet Gabrielem qui ponit vnionem esse qualitatem absolutam. Nam quandocunque sunt due entitates absolute totaliter distincte adiuitem deus potest alterum illorum conseruare altero destructo apud omnes: sed apud doc. gratia singularis persone & gratia vnionis sunt huiusmodi scilicet sunt qualitates absolunte omnino realiter distincte sic quod vna non est pars alterius / ergo potest deus alterum istorum conseruare altero destructo &c. Et vltra. ergo deus poterit conseruare gratiam vnionis non conseruando gratiam singularis persone: quo facto erit concedendum quod illa natura sit vnita quamuis non sit in gratia & similiter quis non fruatur deo.

¶ Similiter est vnum aliud quod sequitur ex doctore quod totum compositum non sit immediate assumptum / sed sola anima. hoc videtur satis periculosum immo aliqui dicunt oppositum vt Sco. & bene quod ipsa humanitas est immediatum assumptum: nam ipsa humanitas in se relicta esset suppositum & non anima: ergo est illud hypostatice assumitur in vnitatem suppositi & non ipsa anima. patet. illud est immediate assumptum cuius esse suppositale terminatur ad aliud id est ad secundam personam in diuinis quod in se relictum haberet esse suppositale / sed propter dependentiam & vnionem non habet esse suppositale sed suum esse suppositale transit in aliud. melius ergo dicitur quod illud aggregatum est quod immediate assumitur & non ipsa anima sola est immediate assumpta: & malem tenere primam opinionem quam secundam.

¶ Sed secundum secundam opinionem quid dicendum est ad rationes prime: vna est: omnes creature sunt indifferenter in pura potentia obedien¬ tiali respectu dei siue rationales: ergo indifferenter potest deus eorum existentiam & dependentiam terminare: vel sic / non est impossibile apud deum omne verbum id est nichil est deo impossibile quod non implicat cotradictionem / sed non est repugnantia ex parte dei quin possit terminare dependentiam lapidis / nec ex parte lapidis. igitur. Dico quod repugnat ex parte dei & lapidis quod deus terminet: quia sicut repugnat lapidi vniti deo gratifice & beatifice ita repugnat lapidi vniri deo hypostatice / quia non est capax illius qualitatis per quam fit vnio hypostatica / nec gratie gratum facientis: & tota repugnantia est / quia talis vnio fit per aliquid superadditum cuius nullum est subiectum preter animam rationalem. Ideo facile datur repugnantia quare non vniuntur ei irrationaliam.

¶ Alia ratio apparentior de corpore in triduo. nam secunda persona in triduo sustentabat corpus. & tamen non erat anima nec informatiue neque localiter quia aliter non fuisset mortuus: ergo vnio per quam sustentabatur corpus non erat in anima: sed in corpore. & hoc argumentum est apparentius. vnde nullus potest maiorem negare / sed negant consequentiam / immo dicit expresse Alexander: quod quamuis anima non informaret corpus tamen adhuc diuinitas sustentabat corpus mediante anima: nam in triduo forma non sustentabat corpus & anima dat esse quia forma substantialis dat esse animato tum ergo corpus Christi in triduo realiter esset corpus oportet quod sit ab aliqua forma quia forma dat esse materie & quamuis non fuisset forma informans nichilominus poterat dare esse illud corpori / quod dabat quando informabat. nam anima ex quo vnitur corpori relinquit in corpore dispositionem que remanet in corpore separata anima ab ipso & illa dispositiones est ipsius anime sicut effectus quidem & propter hoc quicquid fit per illam dispositionem vel mediante illa fit mediante anima. Ideo dicunt consequenter quod intriduo quamuis non informaret anima corpus: nichilominus diuinitas / corpus medi¬ diante anima sustentabat.

¶ Restat nunc aliqua dubia occurrentia soluere. primum vtrum natura humana assumpta sit vnita verbo vna vnione aut pluribus. Ad hoc respondetur secundum duas opiniones prius declaratas. nam secundum opinionem secundam tenentem solam naturam gratificabilem esse suppositabilem a verbo & quod vnio est res absoluta & non relatiua dicendum est: quod secundum vnam vnionem formalem dumtaxat quae in est anime tantum subiectiue ratione cuius anima / primo & perse vnitur verbo & corpus secundario id est mediante anima. Secundum vero primam oportet dicere quod tot vnionibus quod sunt partes vnite realiter distincte: ita quod alia vnione vnita est caro alia anima. nam sicut deus potest sustentare brachium solum non sustentendo corpus totum: immo sicut anima secundum multos incipit informare successiue ita poterat deus incipere sustentare successiue: est ergo alia sustentatio vnius partis & aliarum partium. & sic erunt tot vniones realiter distincte quot vnita realiter distincta.

¶ Aliud dubium logicum. vtrum possit assumere suppositum. Respondeo ad hoc breuiter: conformiter ad Occam quod suppositum potest assumi a persona in diuinis vt est diuisa propositio modalis. patet: hoc potest assumi a natura diuina demonstrando sortem & hoc est suppositum. Igitur sed ista est impossibilis. suppositum assumitur a persona in diuinis. Nam bene sequitur hoc assumitur / ergo non est suppositum / quam si assumitur ergo ab alio sustentatur & si ab alio sustentatur: ergo non est suppositum ergo ista est impossibilis persona in diuinis potest assumere suppositum / quia sua de in esse est impossibilis. Tertio dubitatur. vtrum eadem persona in diuinis possit assumere simul plures naturas. Conueniunt omnes quod sic / quod idem suppositum in numero potest plures naturas immo omnes assumptibiles simul assumere / ratio istorum est. ille dependentie suppositales ad idem suppositum terminate non repugnant magis quam dependentie effectiue aut finales / sed simul & semel efficaciter & finaliter dependent omnes creature a deo. & non videtur maior repugnantia inter dependentias suppositales quam inter effectiuas aut finales. ergo simul & semel potest idem suppositum dependentias suppositales terminare. certum est quod eadem causa potest esse causa totalis diuersorum effectuum deus enim simul & semeltanq causatotalis plureseffectispotestproducere: imo agens creatuuitanquam causa totalis creata simul potest plures effectus producere: vt ignis calorem & lucem simul & semel producit: ergo idem suppositum simul & semel potest dependentiam suppositalem plurium immo omnes dependentias omnium creaturarum assumptibilium terminarae. Sed contra sequeretur contaria & disparata verificari de eodem supposito vt si secunda persona in diuinis assumat ethiopem / & hominem album: ista est concedenda demonstrato isto supposito: hoc est album & eodem demonstrato hoc est nigrum: & supposito quod asinus sit assumptibilis tunc ista concedetur hoc est homo: hoc est asinus: & sic disparata & contraria de eodem verificarentur. Item si assumeret plures humanitates idem esset homo vnus & plures homines demonstrato eodem supposito. Item videtur possibile quod idem sit pater & filius suimet. patet sicut suppositum in diuinis potest assumere naturam sortis & platonis / potest assumere sortem postquam genuerit Platonem / quo facto / concedetur hoc suppositum est pater demonstratom supposito assumente. patet / quia habet naturam ex qua genitum est aliquid quod est pater & eadem ratione hoc suppositum est filius. Et si ista sit concedenda hoc suppositum est pater non est pater nisi suimet: quia non est pater nature sustentate: quia non est pater nec mater: ergo oporttet necessario concedere quod hoc suppositum sit pater suimet: & vltra: ergo generauit se & vltra: ergo idem est causa & effectus / & tunc idem est prius & posterius seipso quo nihil videtur impossibilius secundum augustinum. Item non est difficultas quin suppositum diuinum possit sustentare mulierem & stante illa potest concipi fetus: & in instanti conceptionis sibi vniri quo facto concederet quod hoc suppositum nascitur ex hoc supposito: & sic tota difficultas est in correlariis sequentibus. nam potest simul sustentare diuersas naturas si assumat illas diuersas: an hoc suppositum sit vnicus homo vel plus res. dico si assumeret plures naturas humanas esset vnicus homo / implicat enim hoc suppositum esse plures homines / quia tunc esset plures persone & plura supposita / & impossibile est quod suppositum diuinum sit plura supposita: quia si esset duo supposita & adhuc sunt duo / in trinitate esset quaternitas. ideo implicat quod sint plures homines sed vnicus quamuis sit qualificatus diuersis qualitatibus est tamen vnus / quia terminus numeralis adiunctus importat significata materialia & non formalia. Ad aliud dico quod concederetur quod esset album & nigrum quia omnia predicata non importantia imperfectionem conueniunt supposito sustentanti.

¶ Similiter concederetur hoc suppositum ascendit & descendit / & ita de aliis predicatis que videntur contraria: sed non est contrarietas esse album & nigrum secundum diuersas naturas.

¶ Queritur si tale suppositum posset assumere diuersas naturas contrario modo vnam passibilem / & alteram impassibilem: an tunc concederetur hoc est mortuum & viuum quod videtur implicares / & est quaestio de priuatiue oppositis. Dicit scotus quaeuis idem ponatur in diuersis locis & quiescat in vno & non in alio non est concedendum quod hoc quiescat. similiter si assumat duas naturas & moriatur vna & non alia an conce— deretur hoc est mortuum. Dico quod hoc stat ad nomen. si mortuum importat simpliciter non viuere non est mortuum: sed si importat viuere in vna natura & non plus in ista tunc esset mortuum. Ad aliud dico quod idem suppositum potest dici pater suimet secundum diuersas naturas: sed non secundum eandem naturam. Et quod est prius se ipso secundum diuersas naturas sed non est simpliciter concedendum quod sit prius semetipso. & sic concor¬ dant omnes in hoc quod idem suppositum potest sustentare simul diuersas naturas. Vltimo dubitatur. vtrum suppositum creatum possit sustentare naturam creatam: vnde pro hoc suppono primo quod suppositum increatum non potest sustentare aliud suppositum increatum / filius non potest sustentare patrem in diuinis hoc implicat quia pater filius & spiritus sanctus sunt eiusdem nature. & oportet quod sustentans sit alterius nature quam sustentatum quia vnio est diuersorum. Sed difficultas est / an suppositum creatum possit sustentare naturam creatam: pro declaratione respondetur quod dupliciter intelligitur quod aliquis aliquid sustentet vno modo quod sustentet terminatiue id est quod terminet illam vnionem / & alio modo actiue id est agendo illam vnionem: & sic pater & spiritus sanctus agunt illam vnionem sicut filius sed non sustentant terminatiue hoc supposito ad dubium Dicunt Sco. & Occham quod vnum suppositum creatum non potest sustentare aliud suppositum creatum actiue id est non possunt illa agere dependentiam. Secundo probabiliter dicunt quod potest sustentare terminatiue ita quod deus potest illam dependentiam subiectiue causare in illa natura & terminari ad vnum suppositum creatum: sicut tota trinitas agit totam dependentiam humanitatis ad Christum & non terminat eam. lta potest esse quod sortes sustentet naturam platonis: est tum difficile adducere rationem efficacem sed non videtur aliqua contradictio: ergo non est negandum de potentia dei quod hoc suppositum creatum terminet dependentiam alterius nature create. Dices antequam aliquod suppositum possit terminare dependentiam alicuius & sit vltimatus terminus dependentie / oportet et quod sit omnino independens / sed non potest dari suppositum creatum omnino independens. igitur. dico quod non oportet quod sit independens in genere cause efficientis. Contra antequam terminet dependentiam alterius oportet quod sit infinite perfectionis. dicit Scotus in quolibetis suppositum diuinum scilicet filius terminat dependentiam nature secundum proprie¬ tatem filialem qui secundum illam non est formaliter infinitus quamuis alii doct. eum impugnent. Omne quod est in se suppositum potest alterius nature adminus imperfectioris omnimodam dependentiam terminare: sed necessarium est quod deus agat illam & sic assumeret in vnitatem non actiue sed terminatiue & sic homo erit asinus secundum illam sustentationem. Similiter si sortes albus sustentaret naturam nigram tunc album esset nigrum: est vnum album secundum suppositum sunstentans & nigrum secundum naturam sustentatam. & tenendo quod creatum suppositum posset sustentare naturam creatam non possunt inferri maiora inconuenientia quam tenendo quod idem suppositum potest sustentare duas naturas simul. & eadem inconuenientia que inferuntur ex solutione primi dubii inferuntur ex secundo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2