Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sacer ordo impediat matrimonium contrahendum et dirimat contractum
INquirit de alio impedimento matrimonii. vtrum sacer ordo impediat matrimonium contrahendum & dirimat contractum.
Arguitur quod non: quia dicit Paulus prima thimo. iii. loquens deepiscopo / oportet ipsum esse irreprehensibilem vnius vxoris virum. ergo licebat episcopo habere vxorem. & capit ibidem epsom pro sacerdote. In oppositum capitulo placuit. xxii. distinctione vbi prohibetur presbyteris / dyachonis / & sudyachonis / haberevxores. In hac questione conclusio est certascilicet quod sacer ordo impedit contrahendum & dirimit contractum / hoc est / constitutus in sacris sitentet contrahere peccat. & sic impedit contrahendum. Secundo si tentet con¬ trahere nichil facit. & sic dirimit contractum Vnde dirimere contractum non est facere decontractu qui fuit quod nichil amplius teneat quia solum votum solempne hoc facit / sed est facere quod si tentent contrahere nihil fit & dirimere contrahendum. & si quis attentet peccare & illicite agere. Ideo sacer ordo dirimit contractum & impedit conrahendum
¶ Sed difficultas est vtrum hoc sit ex statuto ecclesie / vel ex statuto christi. Quantum ad dyaconatum & subd vya. est solum ex statuto ecclesie / quia aliquando in talibus ordinibus contrahebant. & illi ordines non erant sacri. llli sacri vocantur quibus annexa erat castitas. Sed de presbyteratu vtrum dirimat contractum & contrahendum ex solo statuto ecclesie vel christi. Dicit doctor quod secundum non videtur probabile. ratio in primitiam ecclesia sacerdotes erant vxorati. & hoc verum est sed vxorati erant antequam ordinarentur & licuit vxorato ordinari & suscipere sacros ordines. Sed vtrum aliquando licuerit presbytero contrahere est difficultas / & videitur quod non. immo apud grecos in quibus sacerdo. tes sunt vxorati / non licet presbytero post sacros ordines vxorari. & quod plus est mortuo sacerdote: vxor non potest amplius cum secundo contrahere. ideo non est vndiquaque certum / an sit ex statuto ecclesie vel christi quod sacerdos non possit contrahere. Multi doctores tenent quod est ex statuto christi & licet non habeatur in euangelio / tamen habemus ex traditione apostolorum & sempvsque nunc obseruatum est. Se. tho. & doct. in materia de voto dicunt quod est solum ex statuto cclesie. & sic practicatum est nuper in ducatu normanie. Et dicit. S. tho. quod papa potest dispensare in voto sollempni quod fit in sacris ordinibus sed non in voto sollemni de ingressum religionis / & videtur multum probabile quod est solum ex statuto ecclesie quod presbyter in sacris non potest contrahere. Sed vtrum hoc sit propter votum quia suscipiens ordines vouet sollempniter propterea non potest contrahere / vel an sit solum quia ecclesia precipit quod non contrahat / cum talis sacerdos non sit impossibilitatus ad contrahendum ex precepto diuino sed humano solum / de hoc sunt due opiniones quas impugnat doct. non potest dici propter primum / ratio doct. Nullus vouet aliquid qui simpliciter & absolute itendit facere oppositum & nunquam adimplere votum / quia votum importat propositum de aliquo faciendo cum intentione se obligandi ad illud faciendum. sed sic est quod aliquis suscipiens sacros ordines stat quod non intendat seruare chastitatem. immo stat quod intendat oppositum & proponit quod non seruabit. ergo apparet quod non quilibet suscipiens sacros ordines de facto vouet / cum votum importet actum animi interiorem qui est propositum dealiquo faciendo vel non faciendo in futuro / ille ergo non vouet hoc quam intendit numquam se facturum hoc &c. Vnde aliquis suscipiens ordines cum intentione non seruandichastitatem / talis intentio non impedit quin suscipiat caracterem ordinis. ergo non oportet quod suscipiens voueat. Item certum est exdoctore ex supradictis / quod episcopus attentens paruulum carentem vsu rationis ordinarie de facto ordinat / & tamen ille puer non vouet. immo non est capax voti: quia de ratione voti est quod sit actus liber. ergo non est propter votum quod non potest contrahe re. Tertio / sit aliquis qui metu cadenteinconstantem virum ad suscipiendum sacros ordines / ille realiter suscipit & in eo imprimitur caracter sicut patet in capit. de iudeis quod suscipiens baptismum per metum realiter est baptisatus / eodemmodo de illo dicendum qu suscipit ordines. sed sic est / quod nullus potest obligari ex voto per metum cadentem in constantem virum ex torto: vt patet de his qui vi metu causa fiunt &c. ergo non est precise quod non potest contrahere quia vouet solempniter castitatem. propterea aliquidicunt quod hoc est / quia ecclesia prohibet contrahere matrimonium existenti in sacris propterea non potest. & iste modus dicendi non est sufficiens / patet matrimonium contrainterdictum ecclesie vt est matrimonium clan¬ destinum similiter factum tempore prohibito vt in temporibus ab ecclesina prohibitis est verum matrimonium / & tamen ecclesia prohibet ne fiat. non potest ergo dici quod sipresbyter attentet contrahere quod non contrahit propter prohibitionem ecclesie. ld eo illa ratio non sufficit. & ideo ponitur opiniodoc. que semper visa est michi probabilior quod praesbyter non possit contrahere hoc non est quia vouet sollempniter: quia si vouet hoc est interpretatiue solum. Sed hoc ideo est quia ecclesia illegitimat. vnde ecclesia prohibet aliquando contractum matrimonii fieri vt in clandestino & extra tempora debita / verumtamen cum si actentent contrahere realiter contrahunt. & hoc quia licet ecclesia prhibeat non tamen illegitinat contrahentes vt post votum de castitate prohibuit ne contrahant tamen si attentent contrahunt. Non valet ista consequentia. ecclesia prohibet talem contractum. ergo ta liter contrahentes illegittimat ad contrahendum / sed bene valet ediuerso / ecclesia illegitimat illas personas. ergo prohibet contractum inter eas. ideo dico quod tota ratio quanre constitutus in sacris ordinibus non potest contrahere est illegitinatio ecclesie / sicut tota ratio quare in tertio & quarto gradibus non fit contractus matrimonii est quia ecclesia illegitimauit tales personas. & non est tota ratio quia ecclesia prohibuit. eodemmo do ecclesia illegitimat constitutos in sacris ne contrahant cum quacunque / & si attentent nichil faciunt / & istius illegitimationis est canrationalis propter eorum officium ad quod deputati sunt / quia ad illud peragendum requiritur actiuitas intellectus & vis contemplatiua. Sed actus matrimonialis maxime ista impedit / & sic ecclesia rationaliter illegitimauit. ergo est tota ratio secundum doct. quia non possunt contrahere. Dico vltra / ecclesia non potest vxoratum impedire quin suscipiat ordinem si attentet: quia ecclesia non habet potestatem super sacramenta quam sacramenta non sunt contractus facere quod si conferantur a ministro ydoneo quin operentur / vt non potest ecclesia facere quod si baptismus alicui paruu¬ lo applicetur quin habeat suum effectum& imprimatur caracter. eodem modo de ordine tamen sacramentum matrimonii est cum hoc contractus & quia contractus dependet a superiorem egrum qui contrahunt. propterea ecclesia potest facere quod talis contractus inter cotrahentes sit nullus. & sic facit de eo quisuscepit sacros ordines in ordine ad quemlibet mulierem. Arguitur sic / aliquando licuit dya. & subdya. ducere vxorem ita quod ducendo non peccauit neque peccat / & erat verum matrimonium / capio illud tempus ill ius prime illegitimationis ab ecclesia / tunc arguitur sic. lste qui erat subdya. ante illam illegittimationem qui nunquam contraxerat efficiebatur illegitimus ita quod postea non poterat contrahere. tunc arguitur sic. Ecclesia non potest aliquem obligare ad opera consilii nisi ex aliquo facto aut peccato eius sed sic est quod talis qui erat dyacho. antequam fieret talis illegitimatio ab ecclesia non tenebatur ad opera consilii ante illam illegitimationem / nec est aliquod opus eius post vel tunc per quod obligetur ad castitatem / quia non suscepit ordinem de nouo / nec vouet nec commisit culpam propter quam debeat obligari ad castitatem ab ecclesia. Vnde ocham in tertia parte dyalogi ait / nunquam ecclesia potest alicui iniungere consilium ipso contradicente vel saltem nisi faciat opus exterius cui sit annexum votum castitatis / vel nisi pro peccato: hic est quod propter peccatum iniungit aliquando ingressum arctissime religionis. sed talis dyaco. non commisit &c. immo difsentiebat illegitimationi. ergo ecclesia non potest eum ligare. & sic ista illegitimatio non ligat omnes dyaco. & subdyaco. Quantum ad hoc diceretur quod statutum non extendebatur ad eos qui ante statutum erant in sacris constituti. quia statuta non se extem dunt ad preterita sed ad futura / ergo videtur quod statutum solum extendebatur ad eos qui erant suscepturi facros ordines. Diceretur facile quod extendebatur ad futura. vt sub dyaconi siue ante siue post quin sunt in tempore futuro contracturi non cotrahant. quia constitutio illa se extendit ad omnes contractus futuros. Contra / ergo ecclesia obligat ad opus supererogationis absque consensu& peccato. dico quod sic pro aliquam rationabilicausa. Dico secundo quod ecclesia non potest iniungere certe persone sine consensu eius aut peccato opus supererogationis & non obligentur alii / sed ecclesia bene potest impone re castitatem alicui toti scatui. & per illud statutum quo ecclesia impont alicui vni toti statui non certe persone singulari stat aliquem esse obligatum ad castitatem non exconsensu nec ratione alicuius facti ab ipso post illud institutum / neque ratione pec¬ cati: sed quia est illius status cui imponit ecclesia illud statutum. & sic dya. & subdya. post statutum non poterant contrahere / sed qui prius contraxerant inter illos erat verum mat rimonium. Et hic finit /candide lector)/ clarissimi doa¬ oris theologi magistri Iacobi Almain senonensis perutilis in quartum lectura quam vltra arduis interceptus negotiis protendere non valuit: a quodam suo discipulo ipsolegente excepta & in presentem formulam fideliter redacta.
On this page