Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum seruitus impediat matrimonium contrahendum; Utrum aetas puerilis
QVERIT duas questiones prima vtrum seruitus impediat matrimonium contrahendum. secunda vtrum etas puerilis. Quantum ad primum dicitur quod seruitus impedit: quia seruus non potest dare quod non est eius: sed seruus non habet dominium sui corporis sed est domini sui: & per consequens non potest contrahere. In oppositum arguitur per primum capitulum de coniugio seruorum habetur quod etiam contradicente domino matrimonium contractum inter seruos est verum matrimonium: quia in christo Iesu non est seruus &c. Doc. in hac questione duo facit: primo inqurit quomodo est introducta seruitus: secundo respondent ad questionem. vnde supponitur quod multiplices sunt serui: quidem sunt locaticii qui locant certo domino operas suorum corporum pr certo tempore & passim sunt tales: sed de ista seruitute locaticia nihil ad rem. Alii sunt seruiglebales seu ascripticii qui ita sunt addicti glebe seu terre quam habent a daneo quod non possunt a domino vendi nisi vendatur gleba. & de ratione huius seruitutis duo sunt primum non possunt renuntiare neque deserere terram nisi consentiente domino: & sifugiant potest dominus illos persequi & cogere ad colendum glebam / secundum est quia non possunta domino vendi: id est transferri a gleba ipsis inuitis: & in aliquibus locis reperiuntur tales serui vt in burgundia / vnde qamuis ista seruitus impediat a susceptione ordinum. quia non possunt ordinari in uito domino non impedit tamen a contrahendo matrimonio. dicunt hic doc. quodtalis seruitus impedit quod non potest licite suscipere sacros ordines quia obligatur ad quedam opera que sunt in honesta sacerdoti aut constituto in ordinibus: scilicet ad seruitia cor¬ poralia propterea quantum ad hoc est illis prohibitum nisi de consensu domini suscipere sacros ordines: sed quia non possunt ad voluntatem domini inferri huc vel illuc hinc est quod possunt contrahere matrimonium: quia per talem seruitutem non impediuntur: quin possint petere & reddere debitum: sed solum sunt adstricti colere terram quam habent a domino. Ali i sunt serui venales quisunt dominorum quemadmodum pecudes quantum ad emptionem & venditionem: & tales serui non possunt sibi aliud acquirere: quia non habent vsum corporis sui ad quam cunque laborem / sed acquirunt domino. & tales in omnibus licitis & honestis preceptis a domino tenentur obedire non solumad labores manuales sed in omnibus licitis non transcendentibus potestatem eorum: & dummodo non sit in detrimentum suenature: quia hoc esset contra legem nature. tertio est in potestate domini alienare seuvendere eum pro pecunia etiam extraneo: nam ista seruitus facit seruum esse dominisicut pecus est domini hoc solo secluso quod dominus potest interficere pecus & non seruum. Sed quomodo est incroducta talis seruitus. non iure naturali. quia omnes nascuntur liberi. iure naturali est bene subiectio filialis in ordine ad patrem: sed illa non est seruitus / quia pater non potest vendere filium. ista seruitus ergo non est de iure naturali. vnde sicut dictum est distinctione. xv. quod dominia & apropriationes sunt incroducta iure positiuo ita & ista seruitus. Sicut apro priatio huius rei ad istum certum dominum est de iure positiuo: ita ista apropriatio serui est de iure positino & hoc oportet fateri: sed altera istarum duarum viarum scilicet aliquis pure liber qui habet potestatem omnimodam in corpus suum ad quencunque actum exercendum pro aliqua necessitate alteri vendidit pro certo nummismate transtulit in alium & cum hoc transtulit in eum iterum potestatem transferendi in alterum secundum beneplacitum eius / ergo vna causarum introductionis seruitutis est ex venditione aut da¬ tione illius qui erat omnino & totaliter suineorporis dominus. Sed est bene difficile vide re quomodo iste contractus erat iustus. vnde dicitur in communi prouerbio / non bene pro toto libertas venditur auro / ergo non potest esse iustum pretium quo ista libertas potest vendi vel emi: quia nulla bona temporalia equparantur libertati / ergo non est precium possibile dari quod sit tanti valoris sicut libertas / ergo non potest esse iustum praecium. & vltra / ergo non potest esse talis veseditio iusta / ergo introductio talis seruitutis non potest esse iusta. Quantum ad hoc dico quod equitas & iustitia in contractibus non est attendenda penes valorem rerum in se / nullum est precium tanti valoris sicut libertas / neque bos posset vendi pro toto auro mundi: & sic si attenderetur equitas & iustitia secundum valorem rerum in se non posset vendi libertas iusto precio: sed attenditur equitas secundum quod illa res venit in conmodum & vtilitatem hominum: vt sit prlato qui est empturus sortem dat certum precium quod est sorti tanti valoris ad commodum eius quanti valoris est tota opera & totum seruitium quod potest sortes exibere plato ni: & tunc illud precium est iustum precium illius communis quo sortes se vendidit / iustum tanquam ex parte ementis: sed ex parte sortis se vendentis nisi sit magna necessitas est raro iustitia: sed Pato dummodo det precium conueniens secundum operas que in vsu sunt non committit iniusticiam: & sic ex parte ementis potest esse iustitia. Secundus modus per quem introducta est hec seruitus est peccatum ipsius qui efficitur seruus nam stat aliquem peccare qui est in potestate illius qui gerit vices reipublice & potest illum dare morti iuste / ergo a fortiori si potest eum morte punire potest eum facere seruum & talis inductio est iusta propter peccatum illius: nam si pro iusta causa potest adimere vitam / ergo eum reddere seruum / alii ponunt certium modum de bello iusto: nam aliquis liber capitur in bello iusto ex parte capientis efficitur seruus capientis quin poterat eum licite interficere: sicut patet in secundo modo ante dicto / ergo ex eadem radice potest eum redigere in seruitutem. Vnde si sit bellum pro repetundis rebus non oportet ymo quam cito habet res suas ille quo repetit tenetur cessare & restituere si quid vltra acceperit: sed quando est bellum iustum ex eo quod inferiores bellant contra superiores tunc in bello iusto ex parte capientis secundum leges efficitur capientis. Sed doct. non bene videt equitatem in isto tertio modo bene verum est quod capiens potest interficere captum in ipso confuctu & aggressu: sed postquam capienti non imminet amplius periculum & alius fugit vel captus est: non potest licite interficere: ymo nec fugientem quando non plus resistit nec imminet amplius periculum / ergo pariforma: non licet inducere in seruitutem: & sic doct. est huius sententie quod inductio seruitutis per bellum iustum non est iusta / ratio est. est possibile quod vterque bellando iuste operetu: puta sunt subditi quotenentur parare suis superioribus nec tenenf inquirere an sit iusta causa bellandi velnon/ stat ergo quod vterque iuste agat. ergo si sortes accipiat prlatonem qui non peccat bellando quia non tenetur scire de iniusta causa belliquando est captus non licet eum interficere neque aliqua pena siue peccato punire. ergo talis inductio seruitutis ex bello iusto non videtur licita. Ecce ergo quomodo seruitus est inducta non iure naturali sed positiuo. Dices / aristoteles dicit quod aliqui naturaliter sunt serui & alii naturaliter aliis dominantur. ergo iure naturali est inducta seruitus dico quod non dicit quod sint iure naturali domini. sed a natura habent quandam inclinato nem & habitum ad dominandum dominio directo id est habent naturalem habitudinem per quam possunt alios dirigere / & alii ebetiores & ruditiores optemperant aptioribus spiritu. GHoc supposito iam videm dum est de secundo: vtrum seruus possit contrahere matrimonium / aliqui nituntur probare quod seruitus non impedit matrimonium contrahendum. ratio istorum est / dominus non habet omimmodam potestatem corporis serui: sed seruus habet aliquam potestatem sui corporis puta potestatem sustentendi corpus alias non posset comedere / neque bibere sine voluntate domini / nec potest illa potestate prsuari. Arguitur sic / non potest priuari pot estate quam habet ad conseruandum corpus. ergo nec potestate quam habet ad conseruandum speciem / quia illud est naturale. sed talis potestas non est nisi habendi vxorem & eam cognoscendi. Secunda ratio ist orum est / matrimonium est de lege nature seruitus de iure positiuo. sed positiuum non potest praeiudiciari natali iuri. ergo non potest seruitus preiudiciari matrinonio ergo seruus potes contrahere matrimoni un Certum est / mat rimonium aliquomodo est de iure / quia iure naturali tenemur conseruare speciem & non potest licite nisi matrimonio / ergo seruitus cum sit de iure pure positiuo non potest derogari iuri naturali / cum ius inferioris non potest contraius superioris. immo positiuum non habet robur nisi propter conformitatem ad ius naturale. Dicit doct quod iste rationes non sunt efficaces / quia quam uis matrimonium sit de iure nature non tamen deprimario iure nature / sed de multum conformibus iuri nature. & illis aliquando positiuum preiudicat. Secundo quamuis matrimonium sit de iure nature / ex aliquo facto potest esse quod sit de iure nature quod ille non cotrahat. Certum est quod appropriatio reruln est de iure positiuo / postquam tamen tes sunt apppriate est de iure nature quod non aufferantur ab illo cui sunt appropriate ipso inuito & qui auffert ab illo peccat contra ius nature. nam certum est quod hoc preceptum non furtum facies est de iure nature quamuis talis apppriatio sit de iure positiuo. ipsa tamen facta aufferre illam rem appropriatem est contra ius nature. eodem modo dicerem quamuis inductio seruitutis sit positiua postquam tamen est facta transferre potestatem sui corporis in aliquam aliam personam est contra ius nature / quia contra ius nature est transferre quod est alterius ipso inuito. & sic argumentum non habet efficatiam quod seruus posset contrahere propterea / quia matrimoinum est de iure nature. & seruitus de iure positiuo. Ad secundum argumentum quilibet tenetur se conseruare in esse & suam speciem. verum est si sit necessitas. & tunc argumentum probaret quod religiosi & sacedotes tenerentur contrahere matrimonium. vnde si esset necessitas nec seruitus nec votum possent impedire sed cum non obligentur singuli intendere conseruationi speciei argumentum non probat quin seruitus impediat saltem seclusa necessitate. & quamuis non sint rationes efficaces videndum est quid tenendum in ista materia. Dicunt doctores primo quod seruitus non impedit quin contrahat seruus cum serua & cum libera ex consensu domini & inuito domino. Primo ex consensu domini seruus potest contrahere quia quamuis corpus sit domini potest ipse consentire quod seruus in alterum transferat. & sic ex consensu domini contrahere. Sed queritur tunc an posset eum vendere extraneo. ita quod non posset amplius reddere debitum. Regulariter dicunt doct. quod non quia consentiendo renunciat omnibus illis in quibus habebat ius que opponuntur illi cuiconsentit sicut quando dominus consentit quod seruus ordinetur &c. efficitur liber ex tali consensu: quia seruitus repugnat sacro ordini / eodem modo consentiendo quod contrahat licet non abneget a se omne dominium in illo tamen abnegat omne illud quod exigitur pro exercendo actum naturalem: sed talis alienatio videlicet quod inferatur in terralonginquam repugnat omnino exercitio coniugali: preterea quando dominus consentit quod contrahat non potest in longincantransferre regionem nisi vxor secum vadat Dico secundo quod contradicente domino potest contrahere / patet sic: seruus non est sic domini quod semper oporteat eum esse in aliquo opere pro domino suo: alias non liceret eidormire / ergo non sic est domini quin aliquando sit ei potestas exercendi actum coniugalem vt sit sortes seruus & berta que est libera cognoscit sortem ese seruum & quod non habet omnimodam potestatem super corpus suum sed aliqualem / & vult tranferre potestatem sui corporis pro illa quam habet sortes: contractus ille est iustus. nam sicut dictum est. xv. distinctione quando sunt duo contrahentes / vt habeo pannum & sortes habet vinum / pannus meus non tantum valet sicut vinum sortis. & ille bene cognouit nec habet errorem nichilominus vult conmunicare ex sua libertate vinum suum cum pano meo / talis contractus est iustus postquam non est deceptio neque error: quia volenti & consentienti non fit iniuria. eodemmo do libera contrahens cum seruo quem scit seruum esse / nec errore / nec deceptione / inducta. talis contractus valet & sic inuito domino. dummodo non sit error istius conditionis potest seruus contrahere cum libera vt expresse habetur de coniugio seruorum Sed est questio / vtrum tunc posset dominus seruum suum alienigenis vendere. glo. in primo capitulo videtur dicere quod non / sed doct. aliter sentit / & meo iuditio melius / nam certum est quod in domino ante contractum matrimonialem erat potestas transferendi & alienandi seruum etiam extraneis sed nullus absque culpa sua & sine consensuproprio priuatur iure suo. & iste dominus non consensit quod contraheret. ergo ex illo contractu domino inuito non priuatur dominus tali facultate / & per consequens in illo casu sicut poterat ante contractum alienare etiam potest post matrimonium. ideo si contrahat domino inuito cum libera dominus potest eum inuita vxore mittere ad alienam patriam & vendere. vmo si seruus vnius & ancilla alterius domini contraherent inuitis dominis suis potest dominus seruivendere eum gallis & dominus ancille eam affricanis & sic erunt omnino impossibilitati ad actum matrimonialem / & non est in conueniens si contraxerunt dissentientibus danenis. Dicotertio quod error istius conditionis puta seruitutis impedit matrimonium. vt sortes liber contrax it cum ancilla / si ipse sciret verissimile est quod non transferret totalem pestatem sui corporis in illam. ergo talis contractus non est liber libertate sufficiente. Dicunt ergo doc. quod talis error seruitutis impedit. Sed vtrum impediat ex natura contractus vel exillegiti atone ecclesiastica & statuto ecclesie Dicit depalude quod error persone impedit ex natura contractus / & error conditionis ex ille gitinatione ecclesiastica. Sed videtur mihi prbabilius quod impedit ex natura contractus / certum est ex natura contractus si quis emat auricalcum credens aurum & eo precio quo venditur aurum contractus est nullus & quod vendidit tenetur ad restitutionem precii. ergo eodem modo qui dat potestatem plenam corporis pro semiplena in illo contractu est inequalitas & iniusticia. ergo contractus nullus / dico ergo quod ex natura contractus error conditionis persone id est seruitutis impedit matrimonium quemadmodum error persone.
¶ Secunda questio. vtrum etas puerilis impediat / dico quod etas cum qua est impotentia ad actum carnalem impedit / quina si est impotens non potest tranferre potestatem ad illum actum. Sed illa impotentia cum discretione non impedit sponsalia. nam potesc promittere potestatem sui corporis pro tenpore quo habebit &c.
On this page