Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

How to Cite

Next

Quaestio 1

An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra
1

¶ Magistri Ioannis maioris theologi parisiensis in secundum sententiarum secunda lectura feliciter incipit. IN primo libro magister determinat de deo quantum ad rationem sue naturalis perfectionis et eorum que deum absolute concernunt. in hoc secundo sermo est de deo inquantum sua virtua in creaturis relucet in operibus creationis ex conseruationis.

2

¶ Circa materiam prime distinctionis huius secundi queram. xiii. questiones. quarum prima erit an causalitas creaturarum presupponit productionem personarum in diuinis ad intra. Secundo queram an mundus inceperit esse. Tertio an deus mundum creauerit intentione et voluntate. Quarto an mundus potuit esse ab eterno. Quinto an enti successiuo repugnet eternitas. Sexto an creature a deo conseruentur. Septimo an deus hebeat vim conseruatiuam et effectiua respectu omnium. Octauo queritur de entitate conseruationis. Nono an deus sit causa finalis omnium. Decimo de relatione creature ad deum: et an quelibet relatio distinguatur a fundamento et termino. Undecimo an creatura angelica sit perfectior humana. Duodecimo an angelus et anima specie differant. Tredecimo queremus penes quid attenditur perfectio specifica.

3

¶ Circa primam questione in primis recitabitur opinio domini gandensis. Secundo respondebitur ad quesitum. dicit enim et de minus Henricus quot libeto sexto questione secunda. licet filius nichil apprehendat quod non apprehendat pater: et spiritus sanctus nichil amet quod non amet pater: tamen noticia que est in filio prout est in eo habet quandam rationem specialem quam non habet prout est in patre: et sicut dicit de noticia in filio respectu patris: sic dicit de amore prout est in spiritu sancto respectu patris noticia enim in patre habet tantum rationem noticie simplicis: in filio autem habet noticiam dispositiue filius in diuinis est ars vel noticia declarat sua eorum que pater cognoscit simplici intelligentia dispositiua et ordinatiua eorum que producenda sunt. Similiter amor in patre et in filio habet rationem amoris simplicis complecentie: sed in spiritu sancto habet rationem affectamini et quasi impulsiui ad opus. sicut in nobis artifex primo concipit simplici intelligentia formam operis: et hanc amat. Secundo disponit ad eius productionem: et vult efficaciter illud. secundum dictum ad productionem creature non sufficit noticia simplex que est in patre: nec amor simplex qui est in patre et filio: sed requiritur noticia dispositiua in filio et amor impulsiuus ad opus qui est in spiritu sancto.

4

¶ Ex his propositionibus sequitur hec conclusio responsalis: quod productio creaturarum de necessitate presupponit productionem personarum in diuinis patet pater se solo non producere creaturas nec pater et fi¬ lius: ergo requiritur spiritus sanctus. et llle tres persone predicte sufficiunt producere creaturas ad exatra

5

¶ Contra hanc conclusionem et sua motiua arguitur sic. ex his sequitur quod pater non esset potens producere creaturas se solo: quod est falsum consequentia est nota. falsitas consequentis probatur. pater cognoscit omnia que cognoscit filius et spiritus sanctus. Non valet quod henricus dicit filius cognoscit practice et pater solum speculatiue. hoc non valet: tunc sequitur quod aliquo perfecto modo cognoscendi cognosceret filius quomodo non cognoscit pater quod est grande inconueniens secundum Augustinum vii. de trinitate. c. i. pater non est sapiens sapientia genita. et. xv. de trinitate. c. xiii. dicit. nouit omnia deus in seipso: nouit et in filio. dato per impossibile quod non esset filius: non minus cognosceret pater. et etiam habet volitionem impulsiuam ad opus sicut spiritus sanctus sed pater per intellectionem et volitionem producit: ex illa est ita perfecta in patre sicut in aliis duabus personss in diuinis. ergo pater se solo est principium productiuum creaturarum.

6

¶ Positione ergo Henrici relicta. Ponam aliquas conclusiones: Quarum prima est. pater cognoscit practice sicut filius: et vult volitione impulsiua ad opus sicut spiritus sanctus: et per consequens filius et spiritus sanctus non sunt proxima ratio creandi ipsi patri.

7

¶ Secunda conclusio. non est possibilis productio rerum ad extra absque hec quod sit productio ad intra. hoc est: non est possibilis productio creaturarum nisi prius natura vel tempore fuerit productio personarum in diuinis.

8

¶ Tertia conclusio: data priori secundum veritatem: non obstante si per impossibile esset nisi vna persona in diuinis deus: sicut hebrei pagani eat mahometans imaginantur: adhuc illa persona possit se sola producere omnes creaturas.

9

¶ Prima conclusio relinquitur sufficienter probata ex his que dixi contra Henricum.

10

¶ Secunda conclusio probatur. productio creaturarum est contingens. sed deus nichil de necessitate facit ad extra. productio personarum in diuinio est necessaria simpliciter et cathegorice. ergo productio creaturarum non potest esse absque productione ad intra. maior est nota in lumine fidei. productio ad intra est necessaria: est nota in lumine fi- dei quaelibet persona in diuinis est deus. modo deus de necessitate est et probatur ab aliquibus (et vt ipsi putant apparenter) in lumine naturali due sunt persone ad intra de necessitate producte et vna producens. et quelibet istarum est deus. quod deus producat deum: puta deus pater deum filium: hoc est quocumque nomine vocetur: filius vel pater. patet sic: intellectus paternus habet essentiam diuinam ei presentem obiectiue quam intuitiue et perfecte cognoscit. modo obiectum est infinitum: quia est deus: et intellectus est infinitus: quia deus ergo producit noticiam infinitam quae est deus et filius: quia noticia genita. semper perfectioris obiecti et perfectioris intellectus perfectior est noticia. ergo noticia intuitiua intellectus diuinis erit infinita. Si dicas: essentia diuina est intellectus diuinus realiter. hoc non tollit argumentum. intellectus diuinus intelligit se: et intelligendo se producit noticiam que est vera bum. nec est de ratione noticie potentie inherere. hoc solum est verum de noticia accidente: et hoc naturaliter. noticia que idemptificatur cum substantia infinita nulli potest inherere: quemadmodum est noticia dei. intellectus est noticie productiuus: et aliquis est noticie receptiuus: vt intellectus noster. et hoc est imperfectionis. sed producere noticiam est perfectionis. ergo producere noticiam nullam imperfectionem argult: sed perfectionem. ergo non est negandum ab intellectu dei. et per consequens cum producat noticiam infinitam a se personaliter distinctam: erit deus: et productus: et alter producens. ergo vnus est pater et alius filius. pariforma producetur tertia persona in diuinis scilicet spiritus sanctus quis est aliud principium volitiuum et nolitiuum: scilicet voluntas que est etiam principium infinitum: cum realiter est deus: et obiectum est idem deo. ergo spiritus sanctus est infinltus: et per consequens deus. et implicat dare duas naturas vel essentias quarum quelibet est deus. ergo sunt tres persone infinite in eadem natura fundate. ista ratio est solum tenuiter probabilis: et nichil demonstrat. statim dicet aduersarius: deus inteliligit se intuitiue et perfectisssime. sed noticia dei realiter secum idemptificatur. et nichil producit infinitum extra se siue in persona siue in natura. dicit tantum esse inconuenlens concedere tres personas realiter distinctas infinitas in eadem natura fundatas sicut in diuersis naturis.

11

¶ Sed contra modum arguendi arguitur: ex modo arguendi sequltur quod erit quaternitas in diuinis et numerus infinitus personarum infinitarum in diuinis: patet arguendo sicut tu argumentaris: capio filium: ipse intelligit et habet intellectum infinitum: et habet essentiam diuinam ei obiectam. ergo producit alium filium: hoc est aliam personam filii personaliter distictam ab illo. dicatur illa persona producta b. iterum b producit c. et sic sine statu. eodem modo argumentabor de alio principio scilicet voluntate.

12

¶ Respondetur standum est in trinitate. et hoc propter duo. solum duo sunt principia productiuas: scilicet intellectus et voluntas sicut in nobis: et idem obiectum: scilicet essentia diuina. ergo solum erant due productiones. Secundo filius productus ab essentia diuina et intellectu paterno est terminus adequatus illius principii. et in illa productione (cum terminus est infinitus et deus) nichil aliud per similem modum producendi produci potest. sic de secundo principio dicatur. parum istud valet. intellectus et voluntas in deo realiter sunt idem sicut in nobis. etiam duo sunt principia in filio: scllicet intellectus et voluntas sicut in patre: ergo non datur terminus adequatus eius ergo oportet dare plures personas quam tres.

13

¶ Tertia conclusio probatur: vna persona in diuinis habet intellectum tam speculatiuum quam practicum: et voluntatem: et tam intellectus quo voluntas est infinita et omnipotens. ergo si ad imaginationem non essent plures persone in diuinis: adhuc illa sola potest omnem creaturam producere. hoc idem ponit Ricardus tertio de trinitate. c. xvi.

14

¶ Contra primam conclusionem arguitur. ille pater creat per quem omnia facta sunt. sed per filium omnia facta sunt Ioannis primo. Et Psalmista. Uerbo domini celi firmatis sunt Insuper: artifex artificiatum sua arte producit tanquam principio quo: sed verbum est ars dei omnipotentis secundum Augustinum sexto de trinitate.

15

¶ Ad primum dicitur omnia per verbum creata sunt: non sicut per rationem agendi ipsi patri: sed sicut per suppostum creans vna cum patre. ita omnia per spiritum sanctum facta sunt.

16

¶ Ad secundum dicitur quod illic per verbum intelligitur imperium domini.

17

¶ Ad tertium dicitur quod ars. est commune nomen tribus personis in diuinis. pater tamen est ars non de arte: filius autem ars de arte. artifex operatur per suam artem quodammodo ei inherentem: hoc est per suam sapientiam: sic pater sua sapsentia producit creaturas. et dato quod filius ad imaginationem non esset: non minus pater producere possit.

18

¶ Quarto arguitur per rationem Henrici dicentis quia philosophi non posuerunt hanc productionem ad intra ideo ponebant primam causam de necessitate agere.

19

¶ Respondetur: illa non est causa de productione ad intra nichil dixerunt: nec illa potest probari in lumine naturali huius vie mortalis. sed dixerunt primam causam de necessitate coagere causis secundis in sua actione

20

¶ Insuper Hebrei ponentes nisi vnam personam in diuinis et mahometani dicunt illlam contingenter agere sicut nos de tribus dicimus ergo ad contingentiam productionis nichil facit hec sapientia dispositiua quam filio iste attribuit et amor affectatiuus vel impulsiuus ad opus quem spiritui sancto ipse dat

21

¶ Contra secundam conclusionem arguitur: prlus creatura est producta inesse cognito et volito quam sit aliqua persona in diuinis producta: patet: ab eterno creatura est a deo cognita: et illa que erat futura ab eterno volita: licet non pro eterno. sed in quocunque instanti creatura est cognita: potest efficaciter esse volita: et tunc erit. ergo possibilis est productio creaturarum absque productione ad intra in diuinis.

22

¶ Respondebo ad hoc argumentum dubitatur primo secundum propriam opinionem et modum communem loquendi. Secundo applicabo modum doctoris subtilis de signis nature et originis propter aliquos suum modum sinistre carpentes: et alios non bene explicantes vel capientes.

23

¶ Ad argumentum dicitur: ista productio ad intra per nullum instans precedit noticiam quam deus habet de qualibet creatura possibili ab eterno. et sic nulla est prioritas nec posterioritas creaturarum. produci inesse cognito nichil aliud est quam cognosci. et data prioritate: nichil contra conclusionem nostram qua dicimus non potest produci aliqua creatura in aliquo instanti vel tempore finito quin in eodem verum est dicere est productio ad intra. si creatura fuisset ab eterno: iam duratione non precedit productio in diuinis talem creaturam: bene autem perfectione. non est difficultas in argumento.

24

¶ Sed pro modo conterranei notabis. quando a: presupponit b. et non contra: secundum veritatem vel nostrum modum concipiendi: illic est prioritas et pos eriorites nature: vel originis. nec aliud vult ipse dicere. et practicabo aliquot exemplis quibus doctor ille vtitur. et oportet secundum materiam subiectam vti aliter modo loquendi in diuinis. in eodem instanti temporis vel eternitatis tria sunt signa originis. in primo pater est in secundo est filius: in tertio est spiritus sanctus prima persona in diuinis a nullo est: et filius est ab illo: et non est confusio in diuinis: sed aliquis ordo. nec est facile captu quod b sit ab a qui sit aliqua prioritas ipsius a ad b. et cum b est ab eterno b est in secundo signo. similiter fide credimus spiritum sanctum abvtraque persona scilicet patre et filio esse spiratum: ergo filii spiratis partialiter ad spiritum sanctum est aliqua prioritas: ergo spiritus sanctus est in tertio signo nature vel in tertio signo originis. non est facienda vis in vocabulis dum sua mens explicetur. sed in diuinis proprie loquendo sunt signa tria originis: et in quolibet signo originis instantia nature ponere potes et contra. in primo signo originis dabis instantia varia nature: vt pater prius est actus intelligendi quam volendi essentiam diuinam. pariforma pater asiquam generat filium est beatus. et per consequens pater in primo signo est beatus: et filius est in secundo signo: vt nuperrime dictum est.

25

¶ Sed contra hoc arguitur: pater est in primo signo originis beatus: ergo pater est in primo signo. beatus capitur nominaliter: et si participialiter et ampliatiue gratia materie consequentia est bona. et vltra. ergo filius est in primo signo. relatiuum et correlatiuum dicuntur ad conuertentiam.

26

¶ Ulterius inquisitiue queritur pro quo supponit hoc complexum primum signum: et pro quo accipitur.

27

¶ Respondeo: primum argumentum quod nominales poderant est sophisma contra intentionem viri: vult dicere: pater in primo signo est beatus id est hec res quam patrem in diuinis vocamus habet beatitudinem: dato quod per impossibile non esset aliquis filius productus: quemadmodum dicunt illi ponentes solam vnam personam que est deus illa persona intuitiue se videt et se diligit: ergo in se est beata. sicut pater a nullo est: ita a nulla alia persona in diuinis suam beatitudinem acceplt. ergo oportet arguentem ad hoc quod bene arguat impugnare intentionem loquentis et non verba in cortice.

28

¶ Et si adhuc dicis: vel hec res (demonstrando patrem) in primo signo est pater vel non pater. non secundum: ergo primum: ergo filius est

29

¶ Respondeo: semper corticem verborum impugnas: et non propositionem loco cuius propositio fit. im pugnare debes hanc loco cuius hec capitur: pater a se habet beatitudinem et non a filio. vel si per impossibile filius non esset / pater haberet beatitudinem. et nulla alia tibi dabitur responsio. Secundo dicitur et modum dicendi iudicio lectorum relinquo in hac graui materia. si esset sermo in his inferioribus audacter id assererem tangam magis artificiosum quam isted quod nunc dixi: quod hec res in primo signo est non pater: et sensus illius est: paternitas non conuenit huic rei ratione primi signi originis.

30

¶ Ad secundam questionem dico: quod illa de actu exercito capitur loco vnius de actu signato. est pro significatur. Exemplum in simili: omne a est b. omne c est a. ergo omne c est b. secundum omnes loquentes dicitur esse argumentum in barbara. hoc est significatur per hanc dictionem barbara. sic omnino in proposito. hec res ergo est in primo signo originis respectu filii: et in primo signo originis illa res est beata. et in secundo signo originis pater: in ordine ad essentialia non mirabere quod a sit in primo signo originis comparatiue in ordine ad b. et est in secundo signo comparatiue ad c. vt in creaturis facile est exemplificare. omnia notionalia sunt in secundo signo originis respectu essentialium: quia illa presupponunt more multorum: cum constituuntur ex ellentia et propetetatibus relatiuis. modo constitutum praesupponit ea ex quibus constituitur. pariforma est productio personarum in diuinis totaliter completa antequam creature producantur in esse cognito: vt iste doctor dicit in prima questione secundi. hoc est: obiectum primarium et diuinum et quasi motiuum diuini intellectus ad intelligendum in aliqua prioritate est cognitum ante obiecta secundaria et creata solum terminatiua intellectus diuini. et sic comparando productionem ad intra ad creaturas cognitas: omnes persone in diuinis sunt in primo signo nature. et per hoc talis obiectio euacuatur. in mente paterna sunt creaturarum idee: et ex omni sapientia et scientia sua deus producit filium secundum Augustinum. xv. de trinitate. c. xiiii. natum est de omnibus his qui sunt in scientia patris. ergo verbum est genitum de noticia creature. pater prioritate nature prius cognoscit essentiam diuinam et fi- lium producit ante noticiam creaturarum: et spiritus sanctus etiam ab vtroque spiratur ante creatararum noticiam ad sensum bonum ante explicatum. non quin deus ab eterno creaturas omnes cognouerit. sed cum etiam essentiam diuinam abeterno cognouerit que est obiectum perfectissime cognoscibile ab intellectu diuino: congruum est propter distinctionem et distinctum modum loquendi tali modo loquendi vti: dummodo sane intelligatur. si esset vnus angelus perfectissimus de necessitate se cognoscens etiam in primo instanti sui esse: et cum hoc extrinseca in eodem instanti: non inconuenienter dicere potes: in priori signo nature hic angelus se intelligit: in posteriore extrinseca.

31

¶ Sed dicis: si doctor ille nichil aliud intendit quam id quod dico: tunc sua probatio est inefficax in distinctione prima primi. et in. xliii distinctione secundi: quod peter est beatus antequam producat filium. ergo aliquis vnam persona potest diligere vel cognoscere alia non dilecta vel non cognita.

32

¶ Respondetur si vna probatio non concludat sufficit quod singula iuent. Secundo dico: non capio prouinciam sua dicta vtrobique tueri. opposito conclusionis quam probare intendit est nil rationabilius: et sic oppositum in locis allegatis teneo. sed volo dicere: aliqui eum non intelligentes non debent super suo modo loquendi mirari: dicentes in consilio constantiensi patres manu apposuisse illum loquendi modum explodere. sui in hoc loquendi modo se multiplicitate signorum inuoluunt: cum tamen sufficit capere hanc breuem regulam quam posui. quando aliquid aliud realiter presup¬ ponit vel quo ad nostrum modum concipiendi: tunc poni potest prioritas nature et posterioritas. quenadmodum diceres: anima christi in primo signo nature habult esse: et in secundo signo nature fuit beata et sciens. et ista fiunt in eodem instanti temporis: puta in illo instanti quo anima christi informauit corpus et erat. possit scotista a nominali: vel thomista querere nunmquid idee creaturarum sunt in intellectu paterno: et deus pater produxit filium mediante omni illo quod est in scientia eius secundum Augustinum: quomodo ergo est quod verbum non est productum de scientia creature: et dicere quod hec ratio sibi concludit in eodem instanti temporis vel eternitatis duplex signum nature. qui illo modo loquendi vti noluerit dicere potest ad auctoritatem Augustini quod ipsa sic intelligitur: natum est de omnibus his qui sunt in scientia patris. sermo est de scientia essentie diuine et non de noticia creature vel scientia verbi. quia noticia quae est verbum non producitur de noticia verbi de essentia diuina et noticia creaturarum.

33

¶ At dicis: pater prius origine producit lapidem in esse cognito quam filius illum producat. igitur filius lapidem non producit in tali inesse vel bis lapis producitur in ess cognito. Circa hoc argumentum doctor subtilis excessiue se inuoluit: et miror quomodo vir ingeniosus in hoc se tantum implicabat. potest idem argumentum esse paulo clarius de productione lapidis inesse reali si lapis fuisset ab eterno. dicitur: nulla est prioritas ex parte actus intellectus vel voluntatis mediantibus quibus est productio: qui sunt idem in tribus. nec est prioritas ex parte obiecti productis inesse cognito vel reali: quia est idem. sed pater prius producit: hoc est: non capit ab alio potentiam cognoscendi vel producendi lapidis: communicat potentiam sicut essentiam aliis duabus personis. et nulla alia est difficultas

34

¶ Secundo arguitur contra eandem conclusionem: producere creaturam est essentiale in diuinis: quia idem quod velle creaturam esse: quia conuenit omibus tribus. opera trinitatis sunt indiuisa ad extra. producere personam in diuinis est notionale. modo notionale praesupponit essentiale.

35

¶ Tertio arguitur: si productio creaturarum necessario presupponeret productionem in diuinis sequeretur quod productio creaturarum argueret productionem in diuinis: et per consequens philosophi qui creaturarum productionem posuerunt: poterant deuenire ad productionem personarum in diuinis: quod de maximis philosophis minime legimus.

36

¶ Ad secundum dicitur: notionalia presupponunt essentialia ad intra: non autem ad extra: quemadmodum est creatio et productio creature. licet intelligere et velle absolute precedunt notionalia: non tamen intelligere et velle creaturam.

37

¶ Ad tertium dico: quod productio creaturarum sufficienter arguit productionem in diuinis his qui in fide illustrantur: non tamen in lumine naturali. cui ratio adducta in probatione secunde conclusionis videtur apparens: is diceret quod possit philosophus in lumine naturali concludere trinitatem in personis diuinis. vt patet ex argumento assumpto: et ad hoc introducere dictum herme¬ tis trimegesti: monas genuit monadas et ille genuit amorem: sed forte ille fide illustratus est. ingeniosissimi et exercitatissimi philosophi (quorum scripta ad nos deuenere) hanc trinitatem non posuerunt. et per consequens aliorum argumentum in lumine naturali non est magne apparentie.

38

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur: ex impossibili sequitur quodlibet. si esset vna persona tantum in diuinis: illa potest producere omnes creaturas. sic si esset vna persona in diuinis tantum: illa nullam creaturam producere potest. assumere impossibile in antecedenti nichil est probare.

39

¶ Respondetur: impossibile simpliciter infert illatiue quamlibet propositionem: secundum istud vulgare logicorum: ex impossibili sequitur quodlibet: et potest istud probari de quolibet impossibili simpliciter per diffinitionem bone consequentie. Secundo dicitur: arguens interdum capit impossibile ad probandum intentum: vt pote capiendo occultum impossibile: et ex illo manifestum impossibile inferre. sicut Aristoteles quarto phisicorum in materia de vacuo capit vacuum concessum possibile ab aliquibus philosophis: ex quo inferebat Aristoteles ingeniose quod mobile simplex in vacuo positum mouetur in instanti: contra experientiam. sic Iob processit contra secum disputantes qui tenebant quod nemo punitur nisi pro peccatis: et semper maiores pene in hoc mundo maiorem culpam arguunt: quod Iob ad expressum inconueniens deduxit sicut Aristoteles contra antiquos. capta eorum opinione cum vno noto vero non repugnanti eis: si vacuum esset possibile infert expressissimum inconueuiens: quod graue simplex positum in eo subito descenderet. istud consequens ipsi negassent tanquam contra experientiam. tunc Aristoteles per locum intrinsecum ostendit consequentiam / ergo redeundum erat ad impossibilitatem vel falsitatem vacui. dixi per locum intrisecum si conatus fuisset ostendere consequentie valorem per hoc quod ex impossibili sequitur quodlibet: cum secundum eos vacuum esse non erat impossibile: petiuisset principium. etiam ruditer sic hec consequentia probatiue fuisset concessa ab Aristotele: vacuum est et graue est in illo positum ergo istud graue descendit subito consequentiam per locum intrinsecum probat. sed si idem antecedens cepisset: inferendo: graue non descendit subito: licet consequentia esset bona illatiue: et tenens solum per locum extrinsecum ex impossibili sequitur quodlibet: hec consequentia non est probatiua nec per locum intrinsecum tenens. vel sic (et parum distat) admisso vno impossibili: et potissimum occulto impossibli quod non omnes dicunt esse impossibile: et ipso admisso tanquam possibili: omne sequens per locum intrinsecum ad tale positum est concedendum: et nil aliud: sed ad impertinens respondendum est secundum suam qualitatem: tunc si fuisset positum Aristoteli interreparandum cum responderet et teneret gratia disputationis quod est dare vacuum: si ei proposuisses graue simplex potest poni in illo: hoc concessisset tanquam necessarium: et admisisset de inesse illius tanquam non repugnans suppositioni vel potius sibi posito. postea negasset fortasse prima fronte si ei intulisses graue simplex subito descendit in vacuo. audita bona probatione consequentiae: concessisset: consequens est falsum: et etiam antecedens. dixisset se non tenere positionem nisi gratia disputationis quousque audiret bonam probationem eius: et si ei intulisses postpositum admissum: graue simplex non mouetur in illo vacuo: negasset illam consequenter respondendo. et si dixisses ex impossibili sequitur quodlibet sed per te Aristoteles impossibile est dare vacuum. ergo consequentia bona. risisset arguentem inquiens. sustineo illud iam tanquam possibile: quemadmodum multi gratia scolastice exercitationis tenent tanquam veras positiones quas falsas credunt omnino sic est in proposito. hoc admisso quod esset solum vna persona in diuinis sicut philosophi putarunt et hebrei: cum illa habeat intellectum et voluntatem sufficientes ad producendum: potest producere et per consequens henricus gandensis male opinatur quod pater producit filio et spiritus sanctus tanquam rationibus proximis et requisitis ad producendum: et quod compleant causalitatem partris: cum eadem causalitas sit ita perfecta in patre sicut in tribus personis. nec est superfluitas aliarum duarum personarum in diuinis: sed summa necessitas. cum pater liberali necessitate intelligendo essentiam producit filium cui essentiam et voluntatem communicat. et pater et filius amando illam essentiam spiritus sanctus amorem producunt de necessitate. et cum eadem essentia: intellectus essentialis: et voluntas: sit in vna et in tribus: potentia producendi res ad extra est omnino in vna sicut in tribus: sed necessarium est esse tres personas in diuinis. hoc potissimum fide creditur: licet manuductiones in lumine naturali dari possunt.

Back to TopNext

On this page

Quaestio 1