Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Ecundo circa hanc primam distinctionem quaeritur: an mundus incepit esse: capto mundo pro toto vniuerso deo secluso.

¶ Pro solutione pono duas conclusiones. quarum prlor est: mundus habuit originem probatur hec conclusio in lumine naturali vtcumque. hoc posuit pithagoras: et epicurus vt Plutarchus dicit in ii. lib. in placltis philsophorum. astrologi hoc comunius posuerunt. et Maro. iI. Georgicorum inquiens non alios prima crescentis origine mundi illuxisse dies alium vehabuisse tenorem crediderim. licet Aristoteles in topicis exemplificando de probleumate neutro exemplificat de perpetuitate mundi quia vidit in diebus eius probleuma: tamen a certo proposito de hac materia loquens posuit contradictorium huius conclusionis. sed in hoc apparenter multum repugnauit sibi. probatio: constanter negauit infinitum tam magnitudine quod multitudine iii. phisi. et primo de celo: et infiniti fuerunt homines secundum: et anima est immortalis vt in xliii. dis. iiii. diximus. ergo nunc est infinitus animarum numerus iiii. politi. xiii. dicit homines a principio fuisse paucos. etiam philosophia fuisset infinities complete tredita ante dies eius. sed istud non concludit. stat quod scientia habuit originem: vel frequenter periisset. aliter peremptorie hec conclusio probatur. Genesis i. In principio creault deus celum et terram: hoc est naturam celestem et corruptibilem. et Ioannis. i. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso tactum est nichil. et Apocalipsis. iiii. Tum enlm creasti omnia et propter voluntatem tuam et erant et creata sunt. et secundi Machabeorum. vii. peto nate vt respicias ad celum et terram et ad omnia que in eis sunt: et intelligas quia ex nichilo fecit illa deus et in articulofidei. factorem celi et terre.

¶ Secunda conclusio: decens erat quod mundus haberet principium et originem. probatur. ita factum est a deo ex precedenti conclusione. et deus nichil indecens facit: cum sua voluntas est indeuiabilis et prima regula ceterarum regularum regulatiua. Secundo arguitur ad idem: ex mundi machina constructa ostenditur bonitas sapientia et magnitudo opificis. non fecit tugurium: non vrbem solum: sed elementa magna cum mixtis in eis tot varios celos eccentricos et concentricos cum tot variis motibus vt vix vllum creatum ingenium (et si angelicum) pro millesima parte capere queat. in hoc cognoscitur opifex vniuersi. Sed dicis. fide id credimus. si fecisset eundem mundum ab eterno: bonientas sapitia et magnitudo fuisset ita bene nota. Preterea. tertio arguitur: ex mundo fabricato ostenditur deus non egere creatura: et quod in se solo est beatus. poterant multi putare licet fecerit mundum ab eterno hoc fecit pro suo bono et tanquam ei conduceret quo ad aliquam perfectionem accidentalem: propterea non fecit ipsum ab eterno. Insuper ostenditur quod mere contingenter et libere mundum creauerit. multi magni viri et theologi putant omne quod est de necessitate est. et si mundus fuisset ab eterno dixissent de necessitate est. in hoc ostenditur quod omnis creatura indigeat manutenentia dei. Ex isto patet: licet deus fuit in tempore possibili quando nulla creatura fuit: in nullo tempore deus fuit quin in illo creatura fuit: nec deus fuit aliquando quin creatura fuerit: et hoc proprie capiendo tempus. sed capiendo pro tempore vero vel imaginario aliter est dicendum.

¶ Contra istas conclusiones simul arguitur: indecens est deum ab eterno fuisse ociosum: sed hoc fuit ponendo deum ab eterno fuisse an orbem conditum: igitur.

¶ Secundo arguitur. deus semper fuit dominus. ergo semper erant creature. non solum in omni tempore vero: sed imaginario. cape mentem arguentis. tenet consequentia: deus non est dominus sine creatura: quia non est dominus sui antecedens patet per Augustinum. xii. de ciuitate dei. c. xv. dicentem. non audeo dicere deum aliquando dominum non fuisse. et paulo post dicit: semper fuerunt angeli.

¶ Ad primum conceditur maior: sed nego minorem. nullus dicitur ociosus nisi quem expedit et decet operari. si homo dormiat secundum rectam rationem vel mentem a contemplatione ad tempus seponat: non propterea vocatur ociosus. Secundo: deus continuo operabatur se intelligendo et fruendo: et in hoc erat sua beatitas infinita. et pater produxit filium ab eterno: et ambo mutuo spiritus sanctus et creaturarum idee erant in mente diuina ab eterno. ita intuebatur creaturam non existentem sicut existentem. omnia possibilia distinctissime ab eterno vidit. sua essentia est ei obiectum primarium et omnium representatiuum. et creatura est solum obiectum terminatiuum intellectus diuini que equaliter terminat siue sit siue non sit. accipito analogiam de illo bono romano dicere solito: nunquam minus solus sum quod cum solus sum ergo deum esse solum non arguit eum ociosum.

¶ Ad secundum argumentum concedo: quod semper deus fuit dominus: hoc est omni tempore vero. et sic in quolibet tali fuerunt angeli. sed capiendo tempus pro tempore vero et imaginabili: ante orbis conditi principium: deus non fuit dominus. dicit Augusti. v. de trinltate. c. vltimo. deus nouiter ex temporfit dominus

¶ Tertio arguitur: quod est perfectio simpliciter conuenit deo ab eterno: sed creare est perfectio simpliciter: patet: non minoris perfectionis est creare quam posse creare. actus non est perfectior potentia. ix. methaphisice. sed posse creare est perfectio simpliciter. si deus non posset creare: non esset perfectus simpliciter.

¶ Quarto arguitur: argumento maximini contra generationem in diuinis: aut deus potuit et voluit producere mundum ab eterno: et si sic: conclusiones ambe sunt false: aut nec potuit nec volult: aut voluit: sed non potuit. ergo fuit impotens: aut potuit. sed non voluit. ergo fuit inuidus. si ego possem benefacere alicui sine iactura mea et non id faciens reputarer improbus. sic est de deo. igitur.

¶ Ad tertium responsum est in distinctione secunda quaestione ii primi sententiarum.

¶ Ad quartum dicitur: deus poterat producere mundum antequam ipsum produxit: et non voluit ante producere: est agens liberum: et libere sua voluntate se ad hoc determinauit. nec sequitur propter ea quod sit inuidus. in deo non cadit inuidia: vt patet per diffinitionem eius. et si homo omittens bene facere alteri in casu peccet: non autem deus: quia homo est obligatus: deus autem nulli obligatur. inferior non potest legem imponere superiori.

¶ Quinto arguitur: ante creationem mundi verum erat dicere deus est: ergo deus erat in tempore. tenet consequentia. sic explicamus sensum istius: deus est: deus est in instanti: vel tempore praesenti: vel modo. et Aristoteles primo periharmenias verbum consignificat tempus.

¶ Sexto arguitur: tempus non incepit esse nec primus motus localis. ergo nec totus mundus habuit originem consequentia liquet. antecedens patet. da primum motum localem: et sit circuitio primi mobilis gratia exempli. bene sequitur: nunc motus est: ergo prius motus erat: omne quod nunc mouetur prius mouebatur. vi. phisicorum similiter arguitur de tempore quod primum dicis.

¶ Ad quintum concedo quod in mente diuina verum erat dicere deus est: sed non sequitur quod verum erat dicere quod deus erat in tempore: capiendo tempus pro aliquo extrinseco. vt in iiii. phisi. capitur. nec bene explicatur conuertibiliter per illam. licet inter nos sic vulgariter explicemus. ad illud quod est assumptum a philosopho alibi respondimus

¶ Ad sextum: nego quod tempus et motus localis non incepit esse. huiusmodi res successiue quo ad ess et fieri inceperunt per vltimum instans non esse. argumentum nichil aliud probat nisi quocumque instanti intrinseco temporis vel motus dato verum est dicere: prius erat: quod concedimus.

¶ Septimo arguitur: vel deus voluntate antiqua antequam produxit mundum voluit producere mundum: vel voluntate noua. si secundum: ergo in deo cadit mutatio quod naturalis philosophia refugit. si primum: ergo deus voluit ab eterno producere mundum. quia si in aliquo tempore vero vel imaginario voluit primo produce¬ re mundum: sequitur in deo mutatio.

¶ Octauo arguitur: non est possibile quod deus esset solus ante mundum: sed deus fuit sine principio: ergo et mundus sine principio. maior patet. vel deus erat in vna portione determinata imaginaria vbi hic mundus est: vel in toto loco in quo hoc mundus est: vel in vacuo imaginario infinito. non duo prima: cum nichil creatum erat: non erat ratio quod esset potius vbi hic mundus est: vel portio huius mundi quam in alio loco possibili. non tertium. tunc deus adhuc est in loco imaginario infinito. et vbicumque deus est potest creare locum: ergo deus potest creare locum infinitum: quod non est concedendum

¶ Ad primum: concedo quod deus voluit producere mundum antequam ipsum produxit volitione antiqua. deus voluit ab eterno producere mundum: vt ly ab eterno determinet hoc verbum voluit. falsa est vt determinet hoc complexum producere mundum vel sic: deus ab eterno voluit producere mundum: sed non voluit producere pro eterno in priori denotatur eternitas volitionis in secunda denotatur eternitas voliti. vnde eadem voluntate qua deus vult rem non esse dum non est vult eam esse post quam est: ita quod non cessat primum velle quamuis non sit amplius velle vt non sit vt dicit Aug. xii de ciuitate dei. c. xvii. sic dicit. in deo non alteram precedentem altera subsequens mutauit aut sustulit voluntatem: sed vna eademque sempiterna et immutabili voluntate res quas condidit vt et prius non essent elegit quamdiu non fuerunt: et vt posterius essent quo modo esse ceperunt: quo fit: licet velle producere mundum sit necessarium: tamen non necessario est velle producere mundum. prior pars patet. velle producere mundum est dei voluntas quae necessario est. secunda pars patet. deus contingenter erat velle producere mundum quaelibet creatura contingenter est a deo. potuit tamen deus nolle producere mundum. sicut in simili: ab eterno praedestinauit deus Iacob quem poterat non praedestinare.

¶ Et si dicas: quicquid deus poterat fieri: de necessitate fuit: sed nolle producere mundum potult esse deus. igitur de necessitate fuit conceditur maior: sed distinguitur minor. vel subiectum supponit pro eoquod fuit: et sic ipsa est falsa. vel pro eo potuit esse et sic concedo. et ex hoc non sequitur conclusio illata. sed hanc concedo: quod potuit esse nolle producere mundum de necessitate fuit deus. et est omnino simile sicut in materia de futuro contingenti de prescientia dei. deus contingenter prescit antichristum fore: et tamen illa prescientia fuit ab eterno: et prescientia dei respectu antechristi fore est res necessaria: quia deus: quia quicquid est deus de necessitate est deus. ex his non sequitur quod sit vlla mutatio in deo. exemplum in me. ego volo nunc cras hora tertia lege re in iiii. sententiarum. et continuo illud velle pro illo tempore: an propterea mutor. etiam sole agente naturali semper stante in eodem loco: si nunc producatur vnum illuminabile ei applicatum: ipsum illuminabit sine vlla mutatione in sole. quo fit: deus immutabiliter vult a. creaturam esse: sed non ineuitabiliter et necessario: patet primum: quia non est mutatio in deo quod prius vult a. creaturam et postea nult. sed pro tempore quo voluntas diuina vult creaturam esse creatura est: nec oportet aliam causam quaerere quare deus vult nunc a. esse potius quam in alio tempore: aliam inquam a. voluntate dei quae est prima causa sic volendi. indisciplinati est omnium quaerere rationem iiii. metaphi. principiorum demonstrationis non est demonstratio: sed in illis tanquam in principiis notis standum est: sic in contingentibus: alioquin esset processus in infinrum.

¶ Ad octauum negetur maior: dico enim quod deus ante creationem mundi erat in loco imaginario vbi totus iste mundus est et in spacio imaginario infinito extra hunc mundum et in illo adhuc est: secundum illud salomonicum: tertii Regum. viii. Si enim celum et cesi celorum te capere non possunt: quanto magis domus hec quam edificaui tibi. Et de cristifera vlrgine canit ecclesia. Uirgo dei genitrix quem totus non capit orbis. et que sequuntur: hoc patet ex distinctione. xxxvii. primi.

¶ Nono argultur. sit hoc instans in quo prima creatura: scilicet a. est producta: arguitur sic. a. nunc est: et prius non erat. ergo datur tempus prius hoc instanti vel tempore.

¶ Et confirmatur hec ratio. Non esse. a. creature diutius durauit quam suum esse: quia esse stat solum per breue tempus vel instans. non esse fuit ab eterno.

¶ Ad nonum: admisso casu: concedo has propositiones. A. in hoc tem pore vel instanti est et prius non erat. secunda est negatiua non ponens tempus. sed ex toto illo antecedente non sequitur. ergo prius erat. Hoc est: tempus prius erat. illic ex negatiua non pregnanti. nec impossibili infertur consequens contingens. modo talis illatio est nulla.

¶ Ad confirmationem respondetur: non curando de affirmatiua cuius subiectum supponit necne: sed ad intentionem argumenti nego quod non esse perlongius tempus durauit quam esse istius. a. per longius tempus possibile vel imaginarium: concedo. Sed ex ililla concessione nihil habere potes.

¶ Undecimo arguitur: res habet esse essentie antequam habeat esse existentie extra suam causam: et hoc esse habet ab eterno: igitur creature non creantur in tali esse. maior patet. alias non esset maior ratio quare vna res potest esse quam figmentum vt chimera.

¶ Et confirmatur hoc per Auicennam. viii. methaphisice dicentem: quod res fluunt a deo non solum vt a creante: sed vt intelligente eas.

¶ Respodetur: opinio est domini henrici Gandem. quotlibeto. viii. questione nona: quod res possibilis habet esse essentie ante quod producatur. Et sic dicitur a ratitudine. si large capiatur res vt dicitur de reor reris: sic conuenit figmentis que non habent tale esse. dicit cum res est a deo cognita est exemplata: et per hoc habet verum esse reale quod est esse quidditatiuum et esse essentie. antequam res habeat esset existentie: oportet quod hoc esse essentie et quidditatiuum habeat. in omni creatura dicit est compositio ex esse essentie: et esse actualis existentie tanquam ex eterno et temporali constituentibus vnum. quia vnum est in potentia ad reliquum: scilicet essentia ad existentiam: et secundum esse actualis execuentie conuenit rei creari de nouo. Non autem secundum esse esentie et quidditatiuum quod est ab eterno quo distinguitur primo res a figmentis et impossibilibus que non sunt exemplata a deo.

¶ hec opinio est ita insulsa et insipida vt eius recitatio est eius sufficiens eiectio et explosio. propterea relicta: dico esse essentie et esse existentie conuertuntur. res / essentia / et existentia / sunt idem. nec modua beati Thome de esse essentie nec esse quidditatium Henrici vllomodo mihi placent.

¶ Ad Auicennam dico: ipse non intendit quod res habeant vllomodo aliquod esse reale antequam sint: sed flu¬ unt a deo ad bonum sensum: hoc est intelliguntur a deo et b eo producuntur alique in esse existentie nihil est producibile nisi possibile. capio possibile prime intentionaliter: et non quodlibet tale: sed quod deus efficaciter vult esse figmenta sunt impossibilia vel non sunt possibilia ergo non creabilia. Nec aliam causam querere oporte Si Auicenna aliud intelligeret negaretur primo vbi

¶ Decimo tertio arguitur. Omne quod fit: fit ex subiecto supposito. primo phisicorum. et septimo metaphisice. in primo phisicorum probat philosophus quod materia est ingenita: alioquin esset processus in infinitum. Similiter de tempore probare nititur. vlii. phisicorum. et xii. methaphisice.

¶ Respondetur: Aristoteles capit conclusiones falsas probandas: et nihil probat. Non potest falsum probari esse verum Argumenta in materia vel foma peccant vt notum est ex fide.

¶ Quartodecimo arguitur. per illud quod scribit Ecclesiastes primo capite sui libri inquiens. Nihil sub sole nouum. Nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est.

¶ Respondetur: eccls loquitur sicut contionator et disputator. Nunc loco stulti. nunc loco prudentis loquitur. et non ponit illud assertiue de suo: sicut recte dicit glosa marginalis hunc passum exponens / iudas non pluries reuertetur. nec christum pluries tradidit. Oppositum dicere est heresis: nedum in lege dei: sed inter philosophos

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2