Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Distinctiones 33 et 34
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestiones 1 et 2 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestiones 1-2 : Utrum synderesis sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 1
Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personisQUAESTIO I. Utrum (a) prima causalitas respectu omnium causabilium de necessitate sit in tribus personis ?
August. 1. de. Trin. c. 4. et 5. Dionys. 2. de divinis nom. c. firmiler, de sum. trin. D. Thom. 1. p. q. 45. art. 6. ubi Cajet. et. alii. Henr. quodl. 6. q. 2. Richard. hic art. kg. o. D. Bonav. 2. d.16. dub. 1. litterz. Mayron. 2. d.1.q. 1. Argentin ibid. JEgid. part. 1. distinct. 1. Carthus. d. 1. g. 4. Vide Scot. 4. Met. q. 4. de primo princ. c. 3. in Theorem.8 & Non potest probari Deum actu, et quodl. 8. art. 1.
Circa creationem, in hoc secundo (ut dictum est in lectione, tractat Magister de Deo, quantum ad causalitatem ejus primariam, et hoc specialiter circa causalitatem triplicis cause, quam habet respectu creaturs.
Quaero primo circa hoc: Utrum prima causalitas respectu omnium causabilium, de necessitate sit in. tribus personis? Et intelligo respectu omnium causabilium in quocumque esse, et hoc de necessitate, ita quod non possit esse nisi sit in tribus personis.
Quod non, Richardus de Trin. lib. 3. eap. 16. Si fantum esset una persona, adhuc esset in ea plenitudo potente et. sapientiae; ergo posset producere omne possibile.
Item, actio est suppositi, ergo plurium suppositorum — plures actiones; igitur trium Dnersona- rum non potest esse una actio; igitur nec una potentia activa vel causalitas respectu omnium causabilium, quia cujus est potentia, ejus est actus, 1. de Somno et vigilia.
Praeterea sicut se habet principium operationis ad principium, ita operatio ad operationem. Hzc propositio patet in potentia sensitiva, intellectiva et volitiva et actibus earum, sed principium creationis est aliquid essentiale, quia commune tribus, et tale est prius, aliquo modo, notionali sive personali; igitur et actio actione.
Posita triplici ratione pro parte falsa, nunc arguit ad oppositum, et ponit sententiam Henrici, requiri ad creaturarum producti- onem, productiones ad intra praeedere tanquam rationes formales producendi, quia notitia in Patre est tantum simplex, sed in Filio est dispositiva ad opus. Item amor in Patre et Filio, est tantum simplicis complaceentiae, at in Spiritu sancto est affectativus ad opus; et quia ad producendum creaturas, non sufficiunt illi actus simplices, oportet in Deo antequam creet esse actus notionales. Pro hae in additione ponuntur tres rationes, sed contra eam adducit Scotus sex rationes claras.
Contra, personae divine plus conveniunt quam substantia, et virtus in creatura; sed ista non possunt separari in operatione, ergo nec ille. |
Primum est, quod licet tota notitia quae est in Filio, sit realiter in Patre, quia nihil cognoscit Filius, quod non cognoscat Pater, et amor, qui est in Spiritu sancto, sit in Patre et Filio, quia nihil amat Spiritus sanctus, quod non ament Pater et Filius; tamen notitia, quae est in Filio ut in Filio, habet quamdam rationem specialem, quam non habet ut est in Patre. Similiter amor, qui est in Spiritu sancto, ut in Spiritu sancto, habet quamdam rationem specialem, quam non habet, ut in Patre et Filio. Notitia enim ut in Patre, tantum habet rationem notitiie simplicis; in Filio autem habet rationem notitie dispositivie. Filius autem in divinis, nihil aliud est quam ars vel notitia declarativa eorum, quae Pater cognoscib in simplici intelligentia, et dispositiva et ordinativa eorum, quae producenda sunt, et modorum operandi. Amor etiam in Patre et Filio, habet rationem amoris simplicis complacentiae, sed in Spiritu sancto, habet rationem affectativi, et quasi impulsivi ad opus. Hzec autem distinctio notitiae et amoris in divinis, potest accipi secundum proportionem duplicis notitiae et amoris, quae percipiuntur in nobis. Nam artifex primo intuetur simpliciter et simplici intuitu formam operis. Secundo ordinat et disponit de faciendo, et modo faciendi, et haec est notitia dispositiva, qua concipitur ex priori. Similiter ex parte voluntatis, quando offertur artifici forma operis, complacet sibi primo simpliciter in ea. Secundo afficitur ex complacentia ad productionem ejus, et ex tali affectione dicitur amor affectativus, qui oritur ex primo. Sic imaginandum est secundum illum, in divinis, scilicet quod in Patre, est quasi notitia simplex, non dispositiva, de productione rei et modo producendi, sed in Filio est notitia habens rationem hujus notitie dispositiv:ze. Similiter in Patre et Filio est amor simplicis eomplacentis in rebus intellectis, sed in Spiritu sancto est amor habens rationem affectativam et inclinativam ad opus.
Secundum, quod dicit opinio ista, est quod ad hoc quod producatur effectus, non sufficit notitia simplex ex parte intellectus, sed requiritur notitia dispositiva, nec etiam sufficit volitio simplex ex parte voluntatis, sed requiritur amor vel volitio affectativa. Ex quo sequitur tertium, scilicet quod productio extrinseca creaturarum praesupponit in essentia divina istas personas, ut quasdam rationes formales essentiae per quas creature immediate producuntur, et praesupponit productiones, sicut. per quas istae rationes formales acquiruntur.
Unde hse est conclusio hujus opinionis, quod productio extrinseca creaturarum praesupponit intrinsecam, sicut causam per quam habet formale principium productivum immediate. Sieut enim expresse vult Doctor iste, questione prenotata, sine Verbo et amore productis, actus essentiales notitie et amoris in divinis non essent perfecti et sufficientes ad producendum, perficiuntur autem per Verbum et amorem productum; et ideo isti duo termini producti, scilicet Verbum et Amor perfieientes actus essentiales intelligendi et volendi in tribus personis, sunt immediate rationes formales, et immediata principia producendi creaturas.
Pro ista opinione videtur idem Doctor ibidem innuere tres rationes. Prima est talis: Illud quod produeitur per cognitionem simplieis notitiae et amorem simplicis complacentiae, sicut per immediata principia producendi, producitur necessario necessitate naturalis determinationis ad producendum et modum producendi. Hoc patet, quia talis notitia et amor modo naturalise habent ad suum eflectum producendum, et ad unum determinatum modum producendi non minus quam calor ad calefaciendum. Unde et Philosophi, qui non posuerunt in Deo nisi talem notitiam et talem amorem, posuerunt mundum procedere necessario a Deo, necessitate naturalis determinationis ad producendum, et ad unum modum producendi tantum, ita quod non posset non producere, nec alio modo producere quam produxit, ut patet per Avicennam 9. Metaph. ergo ad hoc quod Deus produxerit mundum non de necessitate, oportet quod ipsum produxerit tanquam per immediata principia, non per coenitionem simplicis notitie et amorem simplicis complacentis, sed per notitiam dispositivam seu consiliativaam de producendo et modo producendi, et per volitionem electivam, et libere inclinativam in opus, quasi per actus supervenientes prioribus actibus pradictis; sed talis notitia dispositiva, et talis amor affectativus, sunt Verbum, et Spiritus sanctus in divinis; ergo mundus producitur per Verbum et amorem productum, sicut per immediata principia producendi ipsum.
Secunda ratio talis est: Sieut se habet forma naturalis ad producendum effectum suum natura-! liter, sic forma intellectualis et volitio concomitans ipsam ad producendum effectum intelligibiliter et artifielaliter; sed forma naturalis non est immediatum principium operis, secundum quod est perfectio ejus in quo est, sed solum inquantum induit respectum ad opus. Sed sapientia intellectualis essentialis et amor essentialis, non induit istum respectum, nisi ut sunt in Verbo et Amore produeto; igitur verbum, et amor productus in quocumque artifice, sunt immediatum. principium operandi artificialiter.
Ubi advertendum, secundum istum Doctorem, quod sapientia intellectualis ut essentialis, est quasi forma naturalis agentis, seeundum quod est perfectio ejus in quo est, sed ipsa sapientia, ut induit rationem verbi est quasi ipsa forma naturalis, ut habens respectum et ordinem ad effectum. Unde secundum ipsum, Verbum ex ipsa ratione verbi, habet respectum et ordinem ad ipsas res creandas, quod non habet sapientia essentialis inquantum hujusmodi.
Tertia ratio talis est: Sapientia speculativa et amor sibl correspondens, non sunt immediatum principium operandi, sed solum sapientia practica et amor sibi correspondens, ut patet in artifice rationali, quia notitia universalis, qua considerat operabile in universali, et secundum principia sua communia, non est sibi ratio operandi, sed notitia quaedam particularis accepta de universali. Sed sapientia in divinis ut est essentialis perfectio, est solum speculativa habens ut sic, ideas speculativas, et ut rationes cognoscendi tantum; sapientia vero personalis, qua Verbum est, non est tantum speculativa ad cognoscendum, sed practica continens in se ideas, ut sunt principia operandi; ergo Verbum, et amor sibi correspondens, sunt immediatum principium operandi et producendi in divinis. Confirmatur haec ratio per illud primae ad Corinth. 2. Predicamus Christum Dei virtutem et. Dei sapientiam; virtus autem habet rationem scientiae practices. Secundum hoc etiam dicitur Verbum potentia operativa Patris, inquantum scilicet habet rationem scientice practices.
Contra istud (c) primo videtur sequi, quod Pater formaliter non, creat; nihil enim formaliter agit quod non est in actu, secundum, illud quod est proxima ratio agendi; Pater autem non est formaliter in actu Verbo vel Spiritu sancto. Secundum autem istam positionem, Verbum et Spiritus sanctus sunt proxima ratio agendi et causandi, sicut intellectio et volitio sunt remote rationes causandi; igitur Pater non causat formaliter et proxime.
Et si dicas (d), quod omnes: creant, quia omnes habent unum, verbum intellectu suo communi, quo verbo perficitur intellectus. essentialis, licet istud verbum sit a Patre solo dicente vice omnium, et omnes habent unum amorem in voluntate communi, licet ille amor spiretur a Patre et Filio simul vice omnium trium.
Contra (e) istud sic arguo: quaero quomodo Pater habet istam notitiam genitam? Non formaliter, secundum Augustinum 7. de Trin. c. 1. quia secundum eum ibidem: Pater non est sapiens sapientia genita, sed habet sicut correlativum, scilicet ut producens habet productum. Sed sic habens non est in actu formaliter eo quod habet; ergo nec formaliter agit actione illa respectu cujus habitum sive illud quod habetur, non est formalis ratio agendi.
Videtur (f) etiam ultra sequi, quod Filius et Spiritus Sanctus non creent, quia communiter formalis ratio agendi non agit illa actione, respectu cujus dicitur formalis ratio agendi.
Et si (g) dicatur, quod Filius creat, et Spiritus sanctus creat, neufra tamen persona videtur proxime creare, quia neutra est in actu per alteram formaliter; et omne agens proxime per intellectum et voluntatem, est in actu, tam notitia quam volitione, necessariis ad talem actum.
Praeterea (h) secundo, quaero quid intelligis per sapientiam dispositivam vel daisponentem, et amorem affectantem ? Aut enim ista sunt appropriata Verbo et Spiritui sancto, aut sunt propria. Si appropriata; ergo secundum veritatem sunt communia tribus, et ita duae persona non sunt proximae rationes formales creandi, si sunt propria, cum dicunt respectum rationis ad creaturas, quia secundum ipsum, dispositio dicit respectum rationis ad disposita, ergo aliquis respectus rationis est proprius alieui persone divinae, quod est improbatum dist. 18. 1. libr. de dono, et dist. 21. primi de verbo.
Praeterea quod (i) dicit de ideis praetieis, quod non sunt in Patre, sed in Verbo, ac si una persona non sufficeret ad productionem, videtur esse contra Augustinum, 15. de Trin. eap. 13. Ideo Verbum hoc vere veritas est, quia quidquid est in ea scientia, de qua genitum est, et in. pso est, quod autem. in ea non est, nec in ipso est. Et paulo post: Novit omnia Deus in seipso, novit et in Filio. Et post: Omnia, quae sunt in eorum scientia, unusquisque eorum simul videt. Ex quibus et aliis verbis ibidem positis, videtur velle manifeste, quod nihil actualius est in Verbo quam in intellectu Patris, et per consequens non est ibi distinctius quam in intelligentia Patris.
Praeterea quod (k) dicitur ibi Verbum esse ad perficiendum intellectionem essentialem, videtur; falsum. Quia illud, quod est ratio agendi alicui actione non manente in agente, non perficitur illa aetione, sicut calidum inquantum calidum non perficitur calefactione, quas recipitur in passo, sed secundum istum intellectio essentialis est ratio gignendi Verbum, et ista gignitio non est actio formaliter immanens ipsi Patri, quia terminus gignitionis non est formaliter Patris; ergo intellectio essentialis (qusze est ratio gignendi Verbum, secundum eum) non perficitur Verbo producto.
Quod etiam dicit (I) de notitia, universali quod sit speculativa, improbatum est supra in prooemio primi de scientia Theologica, utrum sit speculativa vel practica, quia conclusiones practice resolvuntur in principia practica, et non in principia speculativa, sicut conclusiones speculativa in principia speculativa, et non in principia practica.
Quod etiam (m) dicit, quod ideo posuerunt Philosophi Deum necessario producere aliud a se, quia negaverunt ineo sapientiam praecedentem dispositivam vel disponentem et amorem affectantem esse productum, non videtur verum, quia volitio essentialis, sive ut in tribus, sive ut in Filio, sive ut in Patre, non est necessario alterius a se; nihil enim aliud a se vult voluntas divina necessario, etiamsi per impossibile non esset principium productum ad intra, quia tunc necessario dependeret ad creaturam, quod est inconveniens maximum.
Dividit quaestionem in tres articulos. Quoad primum docet quod causalitas respectu realiter existentium, necessario est in tribus personis. Primo, quia productio contingens supponit necessariam. Secundo, objectum secundarium supponit primarium; ergo intellectus et voluntas Dei sicut prius amant seu operantur circa essentiam, quam circa alia, prius producunt circa eamdem. Tertio habitudo natur: ad suppositum videtur esse intimior habitudine ad acetum seeundum. Explicat tres personas esse unum principium creaturae, sicut Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, et sicut Pater non potest producere Spiritum sanetum, donec producat Filium, sic Pater et Filius non possunt producere creaturam, donee producant Spiritum sanctum, cui communicant omnem suam fecunditatem, et ideo simul eum eis creat. de quo latius Doetor Quodl. 18. artic. 1.
Ad solutionem (n) quaestionis tria sunt videnda. Primo, quod prima causalitas respectu creaturarum est necessario in tribus personis divinis, et hoc respectu earum ut causatarum, quantum ad verum esse sive quantum ad esse simplicer.
Secundo propter illud, quod additum est in quaestione de causabilibus secundum quodcumque esse, videndum est de causalitate respectu omnium causabilium, quantum ad esse secundum quid, ut esse cognitum vel esse volitum.
Tertio, propter illud quod additur in quaestione (scilicet quod non possit aliter esse quam in tribus) videndum est si, per impossibile, poneretur una persona absoluta, utrum posset esse in ea perfecta causalitas respectu omnium eausabilium ?
Quantum (0o) ad primum dico, ! quod illa causalitas perfecta necessario est in tribus, quod probatur tripliciter.
Primo, quia principium duarum productionum, necessariae videli y cet et contingentis, necessario, est prius principium necessarie quam contingentis; non enim po-! test effectus necessarius praesupponere contingentem, sed bene ea contra. Sed aliquid in divinis est. prineipium productionis intrinseese quae est necessaria, et. aliquid est principium productionis extrinsece qua est contingens; igitur prius necessario est in Deo aliquod principium productionis necessarie et ad intra, quam in eo sit aliquod principium productionis contingentis et ad extra. In illo autem priori, completa productione ad intra, communicatur tribus personis omnis fecunditas, quae eis non repugnat, et per consequens communicatur eis illud quod est principium produetivum causationis ad extra, igitur in illo instanti, in quo est proximum principium in Deo ad produeendum aliud contingens ad extra, illud communicatur tribus.
Item, prius (p) naturaliter est primum objectum praesens poten- tiae respicienti tale objectum ut primum, quam secundarium objectum sit praesens. Et hoc maxi.me verum est, quando solum primum objectum ex natura rei, et ex se est objectum, et secundarium objectum non ex se est objectum illius potentis, sed fit per actum istius potentiae in tali esse, hoc modo: primum objectum intellectus diviniet voluntatis divinae, est sola essentia divina, et. omnia alia sunt tantum secundaria objecla et producta aliquo modo in tali esse objecti per acetum intellectus divini; prius igitur naturaliter est. essentia divina praesens intellectui suo (ut primum objectum) quam aliquid aliud. Sed intellectus divinus habens essentiam ut objectum sibi praesens, non tantum est potentia operativa circa illud, sed etiam potentia productivae notitie adaequate illi intellecLui, ut principio productivo, et illi essentiae cujus est. ut objecti; igitur tunc est productiva Verbi infiniti, et per consequens Verbi ceniti in natura divina. Similiter, voluntas habens essentiam illam actu intellectam ut objectum sibi prseessens, non tantum est potentia operativa, qua scilicet formaliter habens eam amet ipsum objectum, sed etiam potentia productiva amoris adaequati infiniti, et per consequens person spirate in natura divina. Prius ergo naturaliter quam intellectus et voluntas divina habeant vel respiciant aliquod aliud objeetum secundarium, habetur completa ratio productionis personarum divinarum intrinseca- rum, et per consequens ille persona prius producuntur, quam aliquod aliud objectum praesentetur, et per consequens multo magis prius quam aliquod aliud objectum causetur.
Praeterea tertio (q) habitudo nature ad suppositum, prior est habitudine ejus ad actum secundum, quia agere praesupponit esse, et habitudo naturae ad suppositum. pertinet ad esse. Et formaliter talis habitudo naturae ad suppositum est essentialis et in quid, illa autem habitudo, quae est naturae ad agere non videtur ita essentialis; natura igitur divina, prius habet esse in illis personis quam sit principium productionis extrinsecae.
Prima ratio, si concludat prioritatem aliquam, non tamen quod productio contingens necessario preoexigat necessariam, quia ista proprietas non est propter. dependentiam contingentis ad necessariam, sed propter principium quo contingens, quod est commune utrique.
Similiter secunda ratio accipit, quod intellectus habens essentiam divinam praesentem, prius quam objectum secundariwm, est ratio gignendi: hoc sic est verum, quod, ut est ratio gignendi, non requiritur objectum secundarium, tamen. ita. diceretur e converso, quod objectum secundarium, licet. praeexigat objectum primwm esse praesens potentiae, non tamen praeexigit quod eo praesente secunda persona gignatur, vel prima persona gignat, quia in una persona ipsum praesens sufficit ad. praesentationem secundarii.
Similiter ad. tertium, actio praesupponit naturam in aliquo supposito, non tamen necessario in multis vel non in aliquo, quando natura est agens.
Sic igitur iste rationes concludunt, sicut. exponitur in tertio articulo, non quod ex ratione harum productionum sit ordo, et ideo illa ad extra non proprie dicitur praesupponere vel praezigere intrinsecam, sed ordo est ex fundamento communi, cui intrinseca est immediatior, et ideo prior.
Dico, quod ratio hujus non est, sicut positio prima innuebat, scilicet quod Verbum, et Spiritus sanctus sint rationes formales proxime creandi, vel quod aliquo modo ceompleant - causalitatem Patris, imo eadem causalitas et eque perfecta est in Patre sicut in tribus. Ista ergo primitas talis est in tribus personis respectu creatura, qualis est dicta dist. 19. primi lib. in Patre et Filio, respectu Spiritus sancti. Non enim hoc ponitur ibi quasi imperfectior fecunditas sit in una persona quam in duabus, sed quia prius communicatur fecunditas illa Filio quam Spiritus sanctus spiretur, et tunc in illo instanti originis quo Pater producit Spiritum sanctum, iila fecunditas qua producitur, est in Patre et Filio; ex hoc sequitur quod tunc producitur Spiritus sanctus a duobus in quibus est illa una fecunditas.
Ita hic prius naturaliter communicatur natura divina tribus suppositis divinis, secundum rationes istas prius positas quam creatura possit immediate pro- duci, et ideo in illo primo instanti, in quo creatura est immediate produecibilis, causalitas illa una est in tribus personis respectu creaturarum producendarum. Et hee est sententia Augustini 5. de Trin. cap. 14. quod sicut Pater et Filius ad Spiritum sanctum sunt unum principium, sic omnes tres sunt unum principium creaturze ad ipsam. producendam.
Quoad secundum articulum de esse secundum quid seu diminuto, id e t, esse cognito vel volito creaturarum, an sit a tribus. Seotus antequam respondeat, ostendit, si (ut Henrieus voluit) essent in intellectu Patris ide: praectiez,, ante productionem ad intra, sequeretur triplex absurdum. Primum, quod Spiritus sanctus esset amor creaturae, et sic creatura esset necessaria, vel Spiritus sanetus contingens. Secundum, Verbum gigneretur de Verbo. Tertium, daretur relatio realis personae divin: ad Deum, contra dicta 1. d. 30. q. 2. Quod vero tales idez non sint necessariae in Deo ad intelligendum creaturas, solide probat Doctor 1. d. 35. quodque non intelligantur creature ante Verbum productum habet 1. d. 1. q. 2. et d. 10. ad ult. et quodl. 14. 8 Hic intelligendum, et Quodl. 8. art. 3. et 1. d. 12. ad ultim.
Quantum ad (r) secundum articulum principalem, videtur quod PD si in intellectu Patris sint ides practiese, sicut est argutum contra opinionem:primam; ergo Verbum est genitum de creatura, ut est idea in intellectu Patris; quod etiam confirmatur per Augustinum 15. de Trinit. cap. 14: Natum est de omnibus his, quae sunt in scientia Patris.
(s) Sed contra istud arguitur, quia tunc Spiritus sanctus non spiratur tantum ut amor essentia divinae, sed ut amor omnis amabilis intellecti, et ita ex vi productionis sua esset amor creature, sicut essentiae divina; vel ergo Deus necessario amaret creaturas, vel Spiritus sanctus non necessarilo produceretur, quorum utrumque est falsum.
(t) Item, non tantum Pater novit creaturas formaliter, sed etiam novit Filium formaliter; igitur si de omnibus ut notis Patri gignitur Verbum, de Verbo ut noto Patri veignitur Verbum, et ita Verbum eignitur de Verbo.
Item. Verbum gignitur actu memoriae paterne, non intelligentiae, ex distinct. secunda primi lib. quest. 7. in memoria autem paterna, ut praecedit quasi intelligentiam, lapis non habet esse intelligi-s bile. Non enim est prius intelligibile quam intellectum, sed tantum essentia divina prius est actu intelligibilis, et ipsa quasi facit omnia alia intellecta, mec prius intelligibilia quam intellecta, quia tunc secundum aliquam distinctionem pracederent intelligere, quod est falsum; igitur tantum sunt virtualiter in. memoria, quia essentia est ibi formaliter.
Si dicatur, quod ipsa prius relucent ut intelligibilia quam actu. intelligantur, hoc negandum est de relucere actu, solummodo verum est de virtualiter relucere, quia essentia divina actu relucet.
Item lapis in esse intelligibili vel intellecto, non est formaliter ex se necesse esse, quia tunc in illo esse, non esset objectum secundarium, sed primum, quia Deus; igitur productum ab ipso, ut sic, non esset formaliter ex se necesse esse.
Item, intellectus divinus vilesceret, si moveretur a lapide; igitur similiter si gignatur ab illo notitia in ipso.
(u) Item, nulla relatio realis alicujus personae divine videtur esse ad aliquid aliud extra ipsam, ut ad creaturam, ex dist. 30. primi. Sed geniti ad illud de quo gignitur, si est distinctum realiter, est relatio realis; ergo Verbum non est zcenitum de lapide ut noto Patri.
Hic ponit duo instantia nature, per comparationem objecti ad inteilectum et voluntatem divinam. Ut enim eomparatur essentia divina ad illas potentias, est primum instans, in quo ille potentis? operantur et produeunt, et sic completur origo ad intra. Seeundum instans est, ut comparantur illae potenti? ad creaturas, in quo est originati? creaturarum. Aliter ponit signa nature 1. d. 5. q. 2. etd. 7. ibi enim considerat essentiam ut communicabilem in primo signo; in secundo signo, ut communiceatam personis; in tertio, ut dantem esse creaturis. Sed hie ponit signa ex comparatione objecti primarii et secundarii, ad intellectum et voluntatem. Explicat duos ordines originis, Scilicet ad intra et ad extra, et quomodo Pater prius origine producit lapidem in esse intellecto quam Filius.
Quantum (a) ad hoc igitur dico sic, quod duo ordines possunt 1intelligi in divinis, scilicet ordo natura et ordo originis, qui sunt alterius rationis; et in quocumque eradu unius ordinis, potest totus alius ordo assignari.
Exemplum in creatura, ubi est ordo natura, ordo originis, et ordo durationis, qui sunt alterius et alterius rationis, et. totus unus ordo potest assignari in uno gradu alterius ordinis. Accipiatur enim unum instans durationis, in illo instanti possunt assignari omnia ordinata secundum originem et naturam. Accipiatur etiam unum instans naturae, in eo possunt assignari omnia ordinata secundum originem. (b) Simpliciter tamen in divinis ordo nature primus est, ita quod simpliciter procedendo in primo instanti naturee, debet assignari totus primus ordo originis; et si in secundo instanti naturae assignetur ordo oricinis, non est primus ordo oricinis, sed secundus, quod intelligo Se
Ordo naturas accipitur, comparando objecta ad intellectum et voluntatem divinam, quia comparando essentiam suam ad intellectum et voluntatem ejus, quae est primum objectum intellectus sui et voluntatis suae, est primum instans naturae; et comparando alia objecta, quae sunt secundaria ad intellectum et voluntatem divinam, quae non sunt ex se objecta, sed producta per intellectum et voluntatem in esse objecti, est secundum instans naturae.
In primo (c) igitur instanti natura, stando in illo, habetur persona perfecta, habens memoriam perfectam essentiae divinae, id est, habens intellectum, cui essentia divina est prasens in ratione objeceti actu intelligibilis; et ista persona, ista memoria essentia divina, potest formaliter operari, et formaliter producere, sicut dietum est in primo libro, et prius aliquo modo intelligitur ista persona operari ista memoria quam producere, et in illo priori intelligitur ista persona in se perfecta, et vere beata in actu intellectus, intelligendo essentiam. divinam sicut objectum suum. Eadem etiam persona producendo ista memoria, producit notitiam adaequatam huie obiecto, et cum hoc objectum sit infinitum, producit personam formaliter infinitam per se subsistentem. Illi autem persons communicatur voluntas ut actus primus, non habens adhuc terminum adaequatum productum; ista una voluntate persona prima et secunda operantur circa essentiam divinam tanquam objectum, amando eam infinite, et tunc sunt in se perfectse, et vere beate in essentia divina. Prater hoc autem ista eadem voluntate una in eis, isiee persone producunt amorem adaequatum huie objecto cognito sub ratione amabilis, et ita produeunt amorem infinitum, et ita spirant personam divinam, quia nihil est formaliter infinitum nisi quod per identitatem est Deus.
Stando (d) igitur praecise in primo instanti nature, comparando essentiam divinam ad intellectum et voluntatem, habetur totus ordo originis primus, quia scilicet dus persone perfecte originantur; et tota perfectio divinarum personarum ad intra in intellectu divino et voluntate habetur in primo instanti naturae, ut sunt potentiae operativa circa illam essentiam, quia tota perfectio simplicitercujustibet persons, est in intelligendo et volendo essentiam divinam, quia in intelligendo et volendo eam sunt beatae formaliter; hoc ergo quantum ad primum instans natura.
Sequitur secundum (e) instans natura,in quo comparatur intellectus et voluntas divina ad aliud objectum secundarium. Et quia in illo instanti objectum illud non est ex se actu intelligibile. sed fit actu intelligibile per intellectum, ideo non habet esse in memoria divina ut. memoria est, sed producitur actu intelligenti, in tali esse objecti. Sicut in nobis intentiones secundae producuntur per intellectum, et non sunt in memoria ut memoria est; et sive poneretur quod haberent esse per memoriam, sive quod producerentur per intelligentiam in esse cognito, saltem prius natura quam habeant esse in memoria vel in intelligentia, tam memoria quam intelligentia est in tribus personis, et ita inquantum memoria vel intelligentia est in istis tribus personis, erit ratio producendi ista in esse.
Non igitur Verbum prima productione producitur de. lapide, ut est in memoria Patris, quia vel lapis non habet ese in memoria Patris, ut memoria est principium producendi Verbum, vel si habet esse in memoria, non tamen prius naturaliter quam ipsa intelligatur in tribus; et ita potest probari, quod prima causalitas, respectu causabilium in esse cognito, necessario sit in tribus personis, sicut fuit probatum in secunda ratione ad primum articulum, qua aeque valet ad istum articulum.
De hoc quod dicit, producitur actu intelligentiae, dubium est, saltem non est ut formaliter intelligibile nisi actu intelligentiae, licet ibi producatur quasi actione memoriae, non intelligentiae.
Exemplum de secundis intentionibus, forte non est simile, quia. comparatio objecti facta per intellectum. videtur esse intellectus conferentis ut cause, non sic objectum absolutum objicitur intellectui virtute alterius objecti excellentis existen- tis in. memoria. Non enim fi intentio secunda actu intellecta virtute. rei relucentis in memoria, sicut hic lapis fit intellectus virtute essenticae divine in ejus memoria relucentis. Tolle enim actum comparativum, ponendo tantummodo absolutos quoscumque, lapis erit notus; intentio autem secunda sine actu comparativo nunquam erit.
Similiter intentio secunda fit per. intelligentiam in vero esse suo et. non in esse cognitio, ideo prius est quam in cognitione, quia cognoscitur actu reflexo. Lapis autem non fit i» suo esse misi tantum diminuto, ideo prius cognoscitur actu etiam recto quam sit. De hoc dist. 10. primi libri, quod memoria non tantum est principium notitiae objecti. relucentis in ipsa formaliter, sed etiam virtualiter, et ita illud primo est formaliter in notitia producta vel quasi.
In secundo tamen (f) instanti naturae, potest assignari quidam ordo originis, quia prius origine Pater intelligit lapidem quam Filius, quia Pater intelligit a se, Filius non a se, sed hoc habet a Patre, et Spiritus sanctus a Patre et, Filio.
Sed iste secundus ordo originis, non est originatio simpliciter, qua scilicet personae divinae producuntur in esse nature divine simpliciter, sed est quasi originatio secundum quid, sive consequens personas jam productas.
Exemplum hujus in creaturis: si sit origo Socratis a Platone per se secundum humanitatem, ordo originis in istis, in habendo humanitatem, est primus ordo originis simpliciter. Ordo autem eorum in habendo risibilitatem, est alius ordo originis quasi secundum quid, quia sicut in primo instanti naturs Soerates habet humanitatem a Platone, ita in secundo habet risibilitatem ab eo, et si prius naturaliter ambo haberent humanitatem quam risibilitas produceretur, ambo causarent simul risibilitatem, et tamen quod hoc causarent, unus haberet ab alio.
Ita dico in proposito, (g) quod Verbum esse notitiam infinitam cenitam, est ipsum esse infinitam notitiam infinitae essentize, et hoc est per originationem ipsius a Patre in primo instanti nature; sed Verbum esse notitiam lapidis, vel habere notitiam lapidis a Patre eignente, hoc est quasi originare Verbum secundum quid, sive secundum aliquid adveniens Verbo enti simpliciter. Hoc enim non est ipsum gigni simpliciter sub ratione persone divino, quia nec sub ratione notitie simpliciter infinite, et formaliter infinitae essentiae ut objecti per se. Licet enim concomitanter notitia illa infinita, quae est infinitae essent, ut objecti per se, sit notitia lapidis,quatenus tamen est lapidis, non habet a lapide formaliter intinitatem, et sicut dictum est de producto in esse intellecto, consimiliter dici potest de esse volito.
Intellige, quod. prius origine non. tantum. dicit a se vel non ab alio, sed a quo alterum. Licet igitur Pater. intelligit lapidem a se, si tamen inquantum. intelligens lapidem, non sit a quo est Verbum, nec simpliciter, nec. ut. intelligens. lapidem, Pater non est prior origine perfecte Filio, inquantum intelligens. lapidem. Hoc suppositum non videtur verum, quia essentia ut in Filio, non minus est perfecta ratio intelligendi omnia quam in PaIre; igitur si Pater ipsa sola novit omni, similiter est de Filio.
Item, si essentia potest. Filio esse ratio cognoscendi omnia; igitur est. Tunc ultra, licet scientia lapidis in Patre, posset esse ratio scientiae lapidis in. Filio, tamen essentia quasi provenit lapidem intellectum a Patre, quia efficacius movet.
Item, lapis formaliter notus. tantum est in intelligentia Patris, illa autem non est ratio gignendi.
Item, illud Augustini decimoquinto de Trinit. capit. 1^. exponitur de his omnibus, supple virtualiter, quia de essentia quae est virtualiter omnia illa.
Et si arguatur (h) contra istud, quia Pater prius origine producit lapidem in esse cognito quam Filius illum producat; igitur vel Filius non producit illum, vel idem bis producitur, vel saltem produceretur postquam intelligitur esse productum, praeintelligitur enim in illo priorioriginis esse productum a Patre.
(i) Respondeo, Pater producit lapidem prius origine quam Filius, hoc est a se, et Filius non a se, et tamen Filius eadem productione producit lapidem, et in eodem instanti naturz; et tamen in eodem instanti naturae possunt assignari omnes gradus ordinis originis, et ideo non sequitur, quod sit bis productus nisi prius naturaliter, et in priori instanti naturae produceretur a Patre quam a Filio, quod nonest verum. Nam in illo instanti nature, in quo Pater producit lapidem in tali esse, Filius habet eamdem naturam, et per consequens omnem fecunditatem productivam, quae sibi non repuenat, et ita virtutem producendi lapidem, et ante illud instans, ordine nature non praeintelligitur lapis productus in esse cognito.
Et si dicas: (Kk) saltem prius origine praeintelligitur productus a Patre quam a Filio; igitur non potest produci a posteriori origine, igitur nec a Filio, quia Filius non potest producere Filium, quia ante originem vis generativa, ut in Patre habet terminum adsquatum sibi.
Respondeo (l) et dico, quod non est ita in originatione secundum quid, sicut in originatione simpliciter. Originatio enim simpliciter ponit originatum in esse simpliciter, et ideo quod in esse reali praecedit originationem simpliciter, praecedit et originatum simpliciter, et ideo non potest esse ab ipso orivcjinato, et inde est quod Verbum non potest producere aliud Verbum. Sed in originatione secundum quid, originans non producit originatum in aliquo esse simpliciter, et ideo potest stare cum hoc quod productio ejus praecedat sic aliquod originatum, quod tamen simpliciternon praecedat illud originatum.
Sed hoc non videtur sufficere, quia semper videtur dubium, quomodo Verbum potest producere lapidem in esse cognito, et quomodo lapis possit produci a Verbo, cum prius origine producatur a Patre in tali esse, et tamen Verbum non potest producere Verbum; igitur nec lapidem in esse cognito, si ista sit ratio ibi. quare Verbum non potest producere Verbum, quae ponitur communiter, scilicet. quia praeintelligitur jam terminus adaequatus illius virtutis vel vis generativse, ut in Patre.
Respondeo, (m) ista propositio: Omnis potentia praehabens origine terminum adaequatum, antequam sit in alio, est illi principium producendi, non est vera, nisi addatur, quod habens illud principium communicatum, non possit esse realiter ante terminum illum, vel nisi addatur, quod ab illo habente illud principium, ille terminus non est secundo producibilis. Ita est in productione simpliciter, quod Verbum habens memoriam eamdem eum Patre, non potest esse prius realiter quam Verbum simpliciter sit productum, nec etiam est aliquod Verbum producibile a Verbo habente memoriam illam, non sic autem est in productione creaturarum in esse intelligibili.
Sed ista responsio (n) destruit positionem quamdam, quae ponitur a multis dist. 1. primi lib. quae ponit, quod Filius non potest generare; non enim illa est tota ratio, quia scilicet. memoria ut in Patre, habet terminum adsquatum, sed oportet addere, quod habet terminum adzquatum illi principio, non producibilem ab eo, cui communicatur tale principium, quia si esset producibile ab eo eui coramunicatur tale principium, tunc communicaretur ei tale principium in ratione principii ad producendum, et ita eo posset producere.
Quaerendo autem ultra, quare Verbo habenti eamdem memoriam cum Patre, non communicatur ipsa memoria in ratione principii productivi, videtur quod oporteat probare per aliud quam per terminum adaequatum rationi illius principii, ut in Patre.
Quoad tertium articulum, ostendit, etsi per impossibile non esset productio ad intra, adhuc posse esse productionem ad extra, quia quando duo effectus ordinantur inter se, major est utriusque dependentia a causa quam alterius ab altero, et ideo, ablata dependentia hae posset stare dependentia illarum.Cum ergo productum ad int:a, et productum ad extra, habeant inter se ordinem et esse a producente, si per impossibile, alterum non esset alterum, posset esse et dependere a suo producente.
Quantum (a) ad tertium articulum, intellieendum est quod in creaturis, si comparetur causa ad duos effectus ordinatos, essentialior est ejus comparatio ad effectum utrumque quam unius effectus ad alterum; propter dependentiam enim eorum ad causam eamdem, ordinate dependent ad invicem, et non e converso; propter dependentiam unius ad alterum, dependent ordinate ad causam eamdem; igitur si per impossibile destruatur ibi ordo effectuum inter se ordinatorum, non propter hoc adhuc est negandus ordo et dependentia utriusque ad causam, quia propter minus impossibile, non est concedendum majus impossibile, nec propter minus necessarium, est negandum majus necessarium.
Exemplum, si ponatur ignem habere istos duos effectus ordinatos, scilicet calefacere et ignire, si essentialius se habeat ignis ad utrumque quam ignire ad calefacere, quamvis ignire praesupponat calefacere, si ponatur per impossibile ignem non posse calefacere, non propter hoc negandum est ipsum posse ignire, et ideo obligans seipsum ad tenendum antecedens, non est oblicatus ad tenendum consequens. Non enim teneret ista consequentia, si ignis non possit calefacere; igitur nec ignire, nisi per hanc propositionem affirmativam intellectam: potens ignire, potest calefacere, quae destruitur ex positione, ubi ponitur perfecta ratio ipsius ignis. Nam posse ignire, potest stare cum opposito ejus, quod est calefacere, et ita illud quod est immediatius igni, quam sit calefacere, quod est ignire, potest stare cum opposito ejus quod est calefacere, quia cum non calefacere ponitur stare ignire, et ita illa positio destruit talem consequentiam, quia destruit illam propositionem per quam tenet talis consequentia.
Ita ad propositum applicando, potest dici quod aliquid est in Deo principium productionis intrinseee, et aliquid in eo est principium productionis extrinseez, ita quod iste productiones ordinata sunt ad idem principium, et quodammodo magis necessarius est ordo utriusque productionis ad causam quam alterius ad alteram. Si igitur per impossibile ponatur aliquod principium non esse principium productionis prioris, quod ponitur ponendo unam personam esse absolutam, et negando productionem intrinsecam, non propter hoc videtur esse negandum illud principium productionis extrinsecae, quia adhue haec posito, habetur tota ratio principii productionis extrinsecae, et tantummodo negatur ille ordo productionis ad productionem, qui non stat, sed destruitur per positum.
Et ideo si arguatur, (b) ista persona non potest producere intra, igitur nec extra, neganda esset, consequentia ab obligato ad antecedens. Non enim illa consequentia tenet, nisi per hanc propositionem, potentia ad aliquid producendum extra praesupponit productionem intra, qua destruitur per hypothesim, et ideo videtur quod causalitas per- fecta ex sui ratione, inquantum scilicet, dicit. comparationem ad productum extra vel 8d productionem exitrinsecam, non requirat habitudinem ad productionem intrinsecam, licet idem fundamentum necessario sit ratio et causa utriusque productionis intrinseca ct extrinseco, et prius intrinsecs quam extrinseca.
Ex hoc videtur (c) quod Philosophi non posuerunt habitudinem In eis, licet enim viderent necessariam habitudinem creationis vel productionis extrinsecae ad efficiens vel producens, non tamen viderunt necessariam habitudinem creationis vel productionis extrinsecae ad productionem intrinsecam; et ideo licet negarent illam productionem intrinsecam, concederent illam productionem extrinsecam.
Ad quaestionem (d) igitur principalem, patet quod necessitate causalitas perfecta respectu causabiium extra est in tribus, et hoc respectu omnium causabilium in quocumque esse causabili, sive simpliciter sive secundum quid, Ita quod non posset non esse in tribus. Tamen, si per impossibile esset una persona absoluta, consequenter esset dicendum quod in illa persona absoluta simpliciter, esset talis causalitas perfecta, et ita causalitas perfecta ex ratione istius termini, non videtur necessario includere quod ipsa sit in tribus, sicut nec ex ratione istius termini, includit rationem productionis ad intra, licet illa in re necessario praesupponatur sibi, sicut nec posse ignire ex ratione sui, necessario includit posse calefacere, licet in re praesupponatur.
Ad argumenta (e) principalia. Ad Richardum patet, quod con-, cludit pro tertio articulo qusstionis.
(b Ad secundum dictum est in! simili distinct. 19. primi lib. ubi dictum est, quomodo Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti; et melius quoad propositum dist. 4. primi lib. ubi dictum est de veritate hujus Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus, et tactum est supra distinct. 20. primi lib. de potentia, quomodo est eadem in tribus personis.
(g) Ad tertium dico, quod licet aliquod essentiale sit principium productionis alicujus ad extra, non tamen est principium statim applicabile ad acetum, nisi ut intelligitur in tribus, quia sicut dictum est distinct. 12. primi, illud quod: est principium activum ordinatorum, non intelligitur esse in potentia proxima ad actum remotum, nisi ut est sub actu priori. Sicut. anima nunquam intelligitur; esse in potentia proxima ad' actum — volendi, nisi ut est actu intelligens, quia quando est! in potentia proxima volendi aliquid, actu intelligit illud, quia nihil est volitum nisi cognitum; et ita licet: quodlibet essentiale ad se praecedat aliquo modo notionale, tamen non oportet omne essentiale sub omni respectu ad extra, posse praecedere quodcumque notionale.
Ad primum argumentum in oppositum dico, quod personae divi- s na necessario conveniunt in omni operatione ad extra plus quam substantia et virtus, quia persona divina unam operationem habent, qua sunt simpliciter unus operator; tamen si per impossibile illa virtus esset in una persona absoluta, nihil perfectionis deesset sibi quin perfecte posset producere omne producibile.
On this page