Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Distinctiones 33 et 34
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestiones 1 et 2 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestiones 1-2 : Utrum synderesis sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 2
Utrum Deus possit aliquid creareAlensis 2. part. quast 6. m. 2. art. 1. et E D, Thom. 1. part. quaest. 49. art. 1. et 2. D. Bonavent. hic art. 1. quaesl. 1. Richard. art. 1. quast. 1. et 2. Durand. quast. 4. Henric. sum. art, 2. quast. 23. Vasquez 1. p. d. 172. Occham hic quaest. 4. JEgid. quodlib.6. quas. 4. Vide Scot, 5. Mel. quaest. 2. et 7. Mel. quaestione 8. 9. in Theorem. aemp; Causa naturaliter est, et S Creans non est nisi. Mayron. Aic 250.14; quast. 2. Biel. ibid. quest 3. Anton. Andreas ibid. quaestione 2. Carthus. ibid. Thomas de Argent. q. 1.
Videtur (b) quod non, quia Si aliquid producitur, quod non prius producebatur, hoc est, quia aliquid aliter se habet nunc quam prius; istud in proposito non potest poni passum, quia non praefuit; igitur oportet agens aliter se habere nune quam prius, et per consequens mutari; sed primum agens non potest mutari, igitur, etc.
Si dicatur, quod agens sine sui mutatione potest producere noyum effectum; contra, quia agens dat esse, ideo productum vel passum recipit esse, et non e contra, quia productum recipit esse, ideo producens dat esse; igitur in agente oportet naturaliter praecedere aliquam habitudinem novam ad productum, et non e contrario; igitur et mutationem, qua non est ponenda in Deo, igitur nec creatio.
Item, causa (c) semper aque determinata ad agendum, aeque videtur agere semper et effectum producere, quia non videtur ratio quare nunc debeat aliquid producere, et non alias, si fuit alias ita determinata ad ascendum, sicut modo. Sed si creatur aliquid nunc, aliter aliquo modo se habet nunc quam prius, et per majorem determinationem caussa ad ipsum nunc quam prius; ergo causa illa ali quando est, magis determinata ad producendum effectum quam aliter, et sic non aeque semper, et per consequens mutata.
Praeterea, secundo de Generatione: idem manens idem, semper natum est facere idem; ergo non erit aliqua variatio in effectu, nisi prius naturaliter ponatur in causa.
Praeterea (d) si nulla ponatur mutatio ex parte caussae, ut modo dieatur magis approximata vel minus approximata quam alias, vel eum nec possit esse aliquod impedimentum ex parte ejus, non videtur ratio, quare nunc agit et prius non egit.
Et si dicas quod voluntarie agit, et ideo potest agere quando vult, contra hoc, non videtur ratio quare voluntarium agens aliquando agat, et non alias, nisi quia expectat majorem opportunitatem acendi tunc. quam alias. Hoc autem assignari non potest in primo movente respectu sui effectus; ergo nec quia voluntarie agit, potest agere quando vult.
Explieat definitionem creationis, et quod philosophi eam admittant, si nihilum dicatur procedere secundum ordinem naturz, non durationis. Explicat etiam duplicem prioritatem naturs, positivam et privativam, decelarans creaturam ex se essentialiter non habere esse vel non esse, quod intellige etiam de esse essentiz, ex d. 36. primi. Rejicit rationem qua ZEgidius probat creationem, probans eam dari unica ratione, quia alias Deus nihil ageret mediate, si non faceret aliquid immediate et per se. Hoc autem repugnat, cum sit agens primum, ex 1. d. 2. q. 1. et omne pr:eter ipsum sit possibile, ex 1. d. 3. q. fin.
- Respondeo (a), creare est aliquid de nihilo producere in eflectu. De autem, licet possit multipliciter sumi, sicut patet per Anselmum Monol. cap. 8. uno tamen modo accipitur, u£ notat ordinem. Tamen ut notat ordinem adhuc est multipliciterdictum, quia potest notare ordinem naturae vel durationis. Si primo modo, concedunt Philosophi, Deum posse creare, et aliquid de nihilo producere, ut patet per Avicennam 6. Metaph. cap. 29. quaere litteram ejus. Et intelligo (b) illud de prioritate naturae sic: prius natura potest aliquid dici positive, quia ipsum inest alicui, et prior est entitas ejus quam illa qua dicitur posterius natura inesse illi, sicut est de animali et rationali in homine, de substantia et accidente in composito per accidens, de materia et forma respectu compositi per se. Alio modo prius natura dicitur esse unum alio quasi privative, quod scilicet non inest ei cui dicitur primo convenire, sed inesset ei, nisi per aliud impediretur, sicut si dicatur in materia prius naturaliter esse privatio quam forma, non quidem quod ista duo sint simul in materia, ita quod privatio prius insit quam forma. Sed privatio pro tanto potest dici prior natura, et prius natura in materia quam forma, quia privatio semper inesset materis, nisi ab aliquo agente reciperet formam, ita quod ad habendum privationem sufficit sola materia eum negatione vel privatione caus: extrinsecs; ad habendum autem formam requiritur causa extrinseca. Nec tamen privatio est de ratione materia, sicut nec forma, nec ambo sunt simul in materia.
Ita intelligo (c) in proposito, quod creatura non habet ex se non esse, nec. habet ex se esse, nec quod simul sint in ea esse et non esse, quasi simul sint esse et non esse, nec aliquo modo habet non esse, quando est. Sed quantum est ex se, haberet non esse, nisi causa extrinseca suum non esse impediret, dando sibi esse, quia ex sola ratione creaturae non haberet esse, circumscripta omni causa extrinseca dante esse, quia nullo modo haberet esse, nisi per causam extrinsecam produceretur in esse, ita quod magis proprie dicendum est creaturam non habere esse ex se formaliter, quam habere non esse ex se formaliter, quia formaliter prout ex se affirmatur, nec habet esse ex se, nec non esse.
Pro ista (d) opinione sic intellecta arguitur: Agens perfectius minus praesupponit in agendo quam agens imperfectius, sicut natura minus praesupponit in agendo quam ars, quia natura praesupponit ens in potentia, et ars ens in actu. Sed Deus est agens perfectius quam natura vel ars; igitur minus praesupponit quam natura aut ars in sua actione, et ita minus quam ens in potentia quod est praesuppositum a natura, et ita nihil, et per consequens potest creare.
Istam rationem (e) adducunt aliqui ad secundum membrum, prout de notat ordinem durationis, sed ibi omnino non valet, quia etsi Deus nihil praesupponat in producendo de quo produceat,non tamen sequitur quod possit producere novum sic, sicut nec de natura et arte sequitur ex virtute argumenti, quod quia natura non presupponit in actione sua ens in actu; igitur potest producere aliquid omnino novum secundum esse in actu, non sequitur. Sed (f) nec ad istud primum membrum valet, quia secundum Philosophos, quaecumque Intelligentia est agens superior quam agens naturale,. et tamen non conceditur consequenter ab eis, licet Avicenna concedat, quod Intelligentia possit creare, sive aliquid de nihilo producere. Ideo aliter (g) arguo ad istud membrum sic: Deus potest immediate aliquid causare et efficere;igitur potest creare, et aliquid de nihilo facere; igitur potest aliquid immediate facere. Imo antecedens est manifestum, quia Deus est primum efficiens ex secunda distinct. 1. lib. igitur potest aliquid immediate facere. Imo si nihil potest immediate facere, tunc nec etiam mediate potest facere aliquid, quia est primum efficiens, et ita nullum effectum producet. Consequentiam probo sic, quia si potest efticere aliquid, igitur illud non habet esse ex se necessarium formaliter, et habet esse a causa; igitur habet esse post non esse, secundum intellectum istius membri. Immediate etiam producit nullo alio prsesupposito, quia si aliquid aliud prassupponeretur, iliud aliud esset effectum ab eo, sicut patet ex distinct. 8. primi; igiiur istud non esset immediate effectum ab eo. Habemus igitur a primo antecedente ad istud conse- quens, quod producit aliquid ordine naturae de non esse ad esse, nullo prasupposito; secundum ergo istum intellectum creat. Ista ratio videtur innui ab Avicenna 6. Metaphysicae cap. 2. ubi prius. Quaeere eam ibi.
Ponit sententiam Philosophorum negantium creationem in tempore esse possibilem, quam refutat, 1. dist 8. q. fin. ubi num. 13. et dist. 39. et 43. probat Deum omnia ad extra contingenter causare, et consequenter nihil necessario facit ab aeterno, quia etiam secundum Philosophum, sola necessaria sunt cxterna. Adducit aliam rationem, sed facile solubilem a Philosophis, de quo agit 1. d. 2. q. 1. num. 28. et 4. d. 48. q. 2.
De secundo (3) membro, prout ly de notat ordinem durationis, negatur communiter creatio a Philosophis, quia dicunt Deum necessario producere quidquid immediate producit, et nullo praesupposito; quod autem mediate producit, producit aliquo praesu pposito, de quo producit, quia tunc producit per causas secundas, et ifa nec mediatum, nec immediatum effectum contingenter producit de nihilo, sic accipiendo de.
Sed contra (b) istud probatum est distinct. 8. primi lib. et tactum est distinct. 39. ejusdem, quod Deus causat omnia, qua sunt ad extra contingenter, et ex hoc sequitur, quod non necessario, et, per consequens nec sempiternum, quia Philosophus 9. Metaph. videtur concelere omne necessarium esse sempiternum et e contra. Idem etiam videtur innuere primo de Celo et Mundo, contra Platonem, qui concessit aliquid sempiternum esse, et tamen possibile non esse.
Sed instabis huic (c) rationi, quod non oportet ubi est contincentia in effectu, quod ibi inferatur possibilitas ad novitatem. Deus enim contingenter vult A, ex dist. G 8. 1. lib. et tamen non potest de novo non velle A, quia tunc esset mutabilis.
Respondeo (d) novitas potest esse in productione divina propter: novitatem producti, licet non sit, novitas in ipso producente, quia, in productione prima novitas est ex parte producti, sicut patebit | respondendo ad primum argumentum principale. Sed circa velle, non potest esse novitas vel mutatio ex parte voliti, nisi esset aliqua novitas ex parte actus volendi, quia actus volendi idem et eodem modo se habens, non potest esse alicujus noviter voliti. Volitum enim non habet esse volitum, nisi per actum volendi, et ita non est novum in esse volito, nisi per novum actum volendi.
Sic (e) igitur videtur aliqualiter sequi quod si Deus possit aliquid contingenter causare, potest etiam contingenter causare aliquid novum, quia non est ratio quare non possit causare non sempiternum contingenter, sicut potest contincenter causare sempiternum, ex quo non causat necessario. Quod enim oporteret causatum esse sempiternum, videtur sequi ex necessitate causationis vel ex immutabilitate ipsius causantis, quorum neutrum infert sempiternitatem; igitur possibilis est novitas inferri.
Arguitur etiam ad istud membrum,.quia si aliquid sit novum, quaero a qua causa sit novum? Sit illa causa A, tunc arguo, aut A eodem modo se habens produxit hoc novum, aut aliter. Si eodem modo, habetur propositum, quia ab eadem causa non mutata, potest esse aliquis effectus novus. S1 ab A, aliter se habente, quaero a quo movente aliter se habuit ad hune novum effectum producendum? non est processus in in( initum; ergo stabitur tandem quo! aliquid erit novum a causa uniformiter se habente.
Et confirmatur ratio, quia si potest esse a primo movente hac pars motus nova, qua nunquam profuit, quare non potest ita aliquid totum esse novum, cujus nihil unquam praefuit?
Sed ista ratio (f) eum sua coniirmatione contra Philosophos parum valet, et leviter solveretur ab eis. Conelusio tamen vera est, quod ab aliquo agente non mutato, potest esse productum, quod omnino sit novum.
Ponit sententiam Henrici dicentis, creationem non esse de nihilo existentis, sed de aliquo essentiae, ponit enim essentiam dari creature per omnipotentiam Dei. Hanc refutat Seotlus 1. d. 43. quia eo ipso quod res est in esse intelligibili per intellectum, eum non repugnet sibi esse, nec necessario sit, est possibilis.
In isto (a) tamen membro secundo, scilicet intelligendo de! prout dicit ordinem durationis, 3 distingui potest de nihilo, quod potest accipi pro nihilo omnimodo, vel pro nihilo secundum esse existentiae, aliquo tamen secundum esse essentiae. Et ponitur ab aliquibus, quod licet Deus possit creare de nihilo secundo modo, non tamen primo modo, quia non potest aliquid producere, quod non est ex parte sui possibile, secundum Avicennam 2. Metaph. Nihil autem non est possibile ex parte sui, quia non est ratio aliqua, quare unum nil non esset possibile, et aliud mhil esset possibile.
Confirmatur ista (b) ratio, quia in ommi creatura est compositio ex actu et potentia, et ubieumque ista sunt, pracedit ordine naturae possibilitas vel potentialitas; igitur potentialitas in quacumque re creata, sic praecedit naturaliter, et est prior natura actualitate; et tunc ista potentialitas non est nihil, sed est alicujus entis secundum aliquod esse, non esse existentiae, igitur secundum esse quidditativum. Et hoc ponitur secundum illum modum, qui recitatus est dist. 43. primi, ibi enim ponitur, quod per potentiam activam Dei ad se, producitur primo res in esse possibili passive ad se, et tunc ultra potest produci in esse existentiae, non tamen nisi prius natura fuerit producta in esse quidditativo, et in esse possibili passive.
Contra istud (c) est argumentum ibi dist. 43. quia non producitur res aliqua in esse possibili per omnipotentiam, sed per intellectum, quo producitur in esse intelligibili; et quando est in esse intelligibili, non repugnat sibi esse, nec est ex se formaliter necessarium; igitur est possibile.
Similiter (d) sicut argutum est dist. 36. primi, contra illud esse essentia, si illud esse esset verum esse, productio in illo esse vere esset creatio, quia ad aliquid esse simpliciter de nihilo, igitur illa productio est simpliciter alia a productione rei in esse possibili, quia si res non sit possibilis antequam sit in esse essentiae, et producitur in isto esse, igitur aliquid producitur in aliquo esse aliqua productione, quod non est possibile ex parte sui.
Sententia Doctoris, creationem esse de nihilo essentiae et existentiae, sed non de nihilo esse intelligibilis; tamen ipsum esse intelligibile, producitur de nihilo omnis esse, de quo Seot. 1. d. 3. quaest. 4. et dist. 36. et 3. dist. 6. quaest. 1.
Quantum ad (a) istum articulum dico, quod de nihilo, id est, non de aliquo secundum esse existentis, potest Deus creare, et per consequens de nihilo, id est, non de aliquo secundum esse essentis, quia, ut probatum est dist. 30. primi, nunquam esse essentiae separatur realiter ab esse existentis. Tamen non potest aliquid creari, id est, produci ad esse simpliciter de nihilo, id est, nullo modo ente, nee simpliciter, nec secundum quid. Nihil enim creatur, quod non prius habuit esse intellectum vel volitum, et in esse intellecto fuit possibile formaliter, sicut dictum est in prima ratione contra illam positionem, et tunc fuit quasi in potentia propinqua, ut posset esse objectum omnipotenti2, et poni in esse simpliciter. Potest tamen aliquid produci, licet non creari, de simpliciter nihilo, id est, non aliquo secundum esse essentiae, nec secundum esse existentiae?, nec secundum aliquod esse secundum quid, quia creatura producitur in esse intelligibili, .non de aliquo esse, nec simpliciter, nec secundum quid, nece possibili ex parte sui in isto esse. Istud tamen produci, non est creari, quia non terminatur ad esse simplieiter, sed secundum quid.
Ad primum (b) argumentum principale dico, quod causa potest primo et immediate aliquem effecium novum producere, absque omni novitate in ipsa. Quod patet per exemplum, si ponatur Sol semper esse in se sque luminosus, et creetur aliquod medium perspicuum approximatum, de novo illuminabit illud, ita quod nihil novum erit in Sole ad hoc quod ab ipso sit nova illuminatio; etsi posset ex se ponere medium perspieuum et sub lumine, sicut causat in ipso lumen, ita poneret in esse hoc totum, scilicet medium illuminatum sine aliqua novitate in seipso.
Et si dicas, hoc non posset, si esset agens naturale et uniformiter se habens, quia tunc semper uniformiter produceret; igitur exemplum non valet ad propositum ostendendum.
Respondeo, verum est, quod istud exemplum quoad hoc valuit, quod non oportet propter novitatem effectus ponere novitatem in causa, tamen non valuit quoad hoc quod effectus possit esse novus a causa naturaliter agente et totali, quia tale agens semper uniformiter ageret, si tale esset respectu effectus; agens autem liberum potest eadem volitione antiqua, effectum novum producere pro tune, pro quando vult effectum novum esse. Non enim est necesse si sempiternaliter, vult, et non potest de novo velle; igitur vult pro sempiterno, sicut non est necessarium in me, quod si nunc volo aliquid, quod pro nune velim illud, sed possum velle illud esse pro cras, et eadem volitione stante sine omni mutatione a parte voluntatis mese, possum illud novum causare cras pro quo volo illud.
Et quando (c) arguitur contra istud, per illam rationem quod oportet habitudinem novam aliquam naturaliter praecedere in producente ad productum, et non e contrario, dico sicut dictum est dist. 35. primi et alias frequenter, quod ad absolutum in causa, immediate sequitur absolutum in effectu, et in effectu primo consequitur respectus ad causam, et tunc si aliquis est respectus cause ad effectum, ille respectus ad effectum est ultimus, et aliquando nullus.:
Cum (d) igitur dicis quod quia causa dat esse, ideo effectus recipit esse, et non e contrario. Dico quod si intendas per ly quia reduplieationem relationis in causa, vel aliquam realitatem novam in causa, sive relativam, sive absolutam, propositio est falsa. S1 autem (e) intelligas reduplicare actum primum causas, qui praecedit naturaliter causatum, illo modo propositio est vera; absolutum enim in causa fpraecedit naturaliter causatum.
Et si dicas, (f) quod non tantum, quia est absolutum causat, quia similiter tale est, scilicet absolutum, quando non causat.
Dico quod in illo instanti in quo causat, adhuc causat ut prius naturaliter ipsa causatione, et ut sic nihil intelligitur nisi absolutum a quo ponitur ipsum causatum in esse, et. ideo nihil potest accipi cum hoc causa hujus quod est causari, nisi illud sit prius, nec respectu hujus instantis, nec respectu alterius. Fallit autem imaginatio, quia semper videtur i quod causa sit indeterminata usque ad illud instans, quando causat, et tunc quod aliqua relatio determinans ipsam ad effectum, primo requiratur a parte ejus, quod falsum est. Illud enim idem absolutum, quod in causa praecessit, tam natura quam duratione ipsum effectum productum vel causatum, est etiam in ea in illo instanti prius naturaliter quam causet, et secundum illud absolutum secundum quod prius fuit causativum, est nunc causans, et non secundum aliquid additum, neque absolutum, neque respectivum.
Ad secundum (g) patet per idem, quia caus asque determinata ad' producendum aliquod productum, quantum est ex parte sui, potest quandoque producere et quandoque non producere. Quia siccuw in naturalibus, causam determinari ex parte sui, est ipsam "habere formam qua causet, ita in liberis, causam esse determinatam est ipsam habere volitionem respectu volibilis; et sicut ibi forma haberi potest antequam effectus causetur, s) tunc est impedimentum extra vel absentia passi, ita quoque hic potest volitio haberi, antequam volibile habeatur, et prius natura et duratione.
On this page