Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus Pater genuerit Dei Filium voluntate

QUHESTIO UNICA. Utrum Deus Pater genuerit Dei Filium voluntate ?

Alensis 1. p. q. 42. m. 5. art. 1. Richardus hic q. 2. D. Bonavent. art. 1. 0. 2. D. Thom. 1. p. . 41. art. 2. et quest. 2. de potentia urt. 3. Gregor. hic q. 1. art. 3. Capreol. q. 1. Henr. quodl. 1. q. 4. et sum. art. 58. qust 2. Suarez 1. p. tract. 3. tib. 6. c. 4. Vasquez 1. p. d. 160 Vide Scot. 2. Met. qust. 4. 5. 6. Mayron hic quest. 1. Baccon. ibid. Durand. d. 5. quest. 1.

Circa istam distinctionem sextam quaero: Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate ? Quod sic, Richardus 6. de Trinit. cap. 17. post alia tractata de productione personarum dicit ultimo : "Vultis super his, que superius jam diimus, audire verbum abbreviatum? ingenitum velle habere de se sibi conformem atque condignum, idem mihi videtur quod gignere Filium, et tam genitum quam ingenitum velle habere condilectum, idem videtur quod producere Spiritum sanctum". Sed si Patrem velle habere conformem est gignere; ergo sicut voluntate vult habere conformem, ita voluntate genuit.

Ex eadem auctoritate arguitur aliter sic: Eodem modo concedit, quod velle Patris se habet ad gignere, sicut velle ut est Patris et Filii se habet ad spirare; nuno autem Spiritus sanctus spiratur voluntate formaliter, ut est Patris et Filii, ergo, eto.

Item Augustinus contra Maximinum lib. 3. c. 1. et ponitur dist. 20. "Pater si non genuit sibi Filium equalem, aut non voluit, aut non potuit; si non voluit, igitur invidus fuit." Ex hoc sic, invidia non pertinet nisi ad illa quae voluntate subtrahuntur et voluntate possunt communicari, sicut non sum invidus si non facio te sapientem, quia non possum facere sapientian in anima tua ; igitur Pater voluntate generat Filium sibi aequalem, quia secundum auctoritatem praedictam, esset invidus,si non generat Filium aequalem.

Item 5. Metaph. c. de Necessario: "omne involuntarium est triste" ; sed nihil est triste in divinis; ergo nihil involuntarium; ergo Filius voluntate generatur.

Item Verbum est amor, patet, et est productus, quia nihil nisi natum secundum Hilarium, habet Filius; principium autem amoris producti est voluntas, igitur, etc. Si dicatur quod concomitanter est amor, quia primo est notitia producta :

Contra, quia idem est principium respectu primi termini formalis, et cujuscumque concomitantis illum terminum.

Contra, Damascenus lib. 1. cap. 8. Generatio est opus nature, et Magister in littera, et est Augustini ad Orosium: Preire scientiam voluntas non potest; ergo cum Filius sit scientia vel sapientia Patris, non generatur voluntate.

In ista questione videntur esse due difficultates; una, qualiter Pater generat Filium volens. Alia quomodo salvetur, quod Pater non generat Filium voluntate, ut principio productivo.

Quantum ad primum (a) dicitur, quod non generat volens, sed tantum necessitate naturali, sicut ignis calefacit, licet actu generandi quasi jam posito, voluntas Patris quasi complaceat in illo. Hoc arguitur sic: Intellectio Patris praecedit aliquo modo volitionem Patris; sed intellectio Patris ut Patris, videtur esse gignitio Verbi vel Filii, ergo gignitio Filii ut Filii praecedit quamcumque volitionem Patris. Prima propositio est evidens ex 5. de Trinit. c. 27. Probo secundam, quia ejusdem potentiae non sunt duo actus, quia potentiae distinguuntur per actus 2. de Anima; gignere autem Filium sive dicere Verbum, (quod idem est in Deo,) est potentiae intellective et intelligere similiter; ergo dicere est formaliter aliquod intelligere, et non nisi Patris ut Patris; ergo intellectio Patris ut Patris est gignitio.

(b) Ista ratio innititur minori falsae, scilicet de identitate intelligere, et gignere vel dicere, et ex ipsa sequitur conclusio falsa, scilicet quod Pater non proprie volens dicit. Primo ergo ostendo falsitatem minoris. Secundo, quod illud consequens falsum sequatur. Tertio, respondebo ad probationem minoris falsae. Quarto, quomodo debeat vitari illud conscquens falsum, et oppositum teneri quod est principale in isto articulo.

(c) De primo contra illam opinionem de identitate intelligere et dicere arguo sic: intelligere est perfectio simpliciter, dicere non; ergo non sunt idem formaliter. Probatio primae ; Pater quantum ad intellectum est formaliter beatus intellectione, et quantum ad voluntatem volitione; non est autem beatus nisi perfectione simpliciter, ergo intelligere est perfectio simpliciter. Probatio secundae, quia si dicere esset perfectio simpliciter, tunc Filius et Spiritus sanctus non essent simpliciter perfecti, quia non dicunt, accipiendo hoc modo dicere, quod est exprimere Verbum. Secundo sic (d), quia sicut in oreaturis ratio actionis et ratio factionis formaliter distinguuntur, quia actio est ultimus terminus,factionis autem est alius terminus productus per ipsam factionem; ita in divinis operatio qua formaliter Pater operatur, videtur distingui a productione qua formaliter producit, et hoc videtur, quia operatio habet objectum quasi praesuppositum; productio autem habet terminum pro- ductum per ipsam, ergo intelligere quod est operatio Patris, non est formaliter dicere quod est productio Filii a Patre.

(e) De secundo quod est confirmatio primi, scilicet quod illud consequens falsum sequatur ex illa falsa minori, arguo sic: Sicut in intellectu nostro habente naturaliter primam intellectionem, quae non est in potestate nostra, potest postea voluntas nostra complacere in illa intellectione jam posita; sed proprie loquendo, non elicimus illam actionem volentes, sed eam elicitam volumus esse: ita sequeretur si formaliter dicere esset intelligere, quod Pater non gigneret formaliter volens, licet Patri ipsa gi gnitio quasi aliquo modo posterius complaceret.

De tertio ad argumentum illud de distinctione potentiarum per actus, dici posset quod illud verum est de actibus adequatis, et aliter non, quia potentia illimitata eadem manens potest habere plures actus.

(f) Aliter dicit quidam Doctor, quod intellectus ut intellectus, habet illum actum qui est intelligere. Secundo autem habet istum actum qui est dicere, secundum quod jam factus est in actu per intelligere, sed illud est improbatum distinct. 2. ubi argutum est, quod ille actus intelligendi primus non est ratio formalis gignendi verbum.

Aliter respondeo sic (g): quod actio in creaturis uno modo accipitur pro actione de genere actionis; alio modo pro actu secundo, qui est qualitas absoluta, sicut ex- positum est prius dist. 3. q. ult. in responsione ad tertium argumentum principale. Unius ergo potentiae tantum est unus actus, loquendo de hoc actu tantum vel illo tantum ; unius tamen potentiae potest bene esse duplex actus, quorum unus sit de genere Actionis, alius de genere Qualitatis, sicut intellectus noster pro actione de genere Actionis habet gignere verbum, habet tamen alium actum de genere Qualitatis, scilicet illam notitiam genitam ; ita in proposito, intellectus divinus habet unum actum correspondentem intellectioni nostrae, quae est qualitas, quo scilicet actu intellectus Patris formaliter intelligit; habet etiam actum correspondentem actui de genere actionis, quo scilicet exprimit verbum.

(h) De quarto dico, quod Pater hoc modo gignit Filium volens,, quia Pater in primo signo originis intelligit formaliter, et tunc etiam potest habere actum volendi formaliter.

In secundo signo originis gignit Filium, nec tantum vult illam gignitionem volitione sequente illam gignitionem, sed volitione habita in primo signo originis, qua volitione Pater formaliter vult, praesupposita aliquo modo intellectione, qua Pater intelligit. non autem gignitione verbi; sic ergo dico quod Pater volens generat non tantum voluntate consequente, sed voluntate antecedente.

Quod sic intelligo, quod memoria perfecta est principium producendi Patris, et principium operandi inquatum memoria formaliter intelligit, hoc est, ab ea habet formaliter quo intelligit, aliter non esset memoria perfecta. Non solum autem est principium operandi intra, sed etiam potest extra se intelligere sive producere, quia fecunditas Paterni intellectus non est exhausta usque ad terminum productum. In primo autem instanti Pater habet perfectum intelligere cujuscumque intelligibilis et volibilis a se; ergo in illo signo intelligit generationem Filii, et in secundo signo istantis habet terminum produclum. Nam et in primo signo, etsi nulla persona procederet ab eo, habet intelligere et velle, et in illo priori intelligit actum dicendi, qui est quasi posterior respectu actus intelligendi et volendi. Non igitur Pater tantum complacet voluntate in productione Filii, sicut dicebat ille, sed volens precedit actum generationis Filii, quia Pater quidquid intelligit per essentiam suam intelligit, et quidquid vult per essentiam suam vult. Unde licet intelligere Patris precedat velle, velle tamen Patris prcecedit dicere, ita quod prius Pater est perfectus in se, et beatus per intelligere et velle, quam ista alteri persone communicet per productionem, quia quod non convenit ei in primo instanti, qo est Pater, numquam convenit, eo quod nulla perfectio potest sibi addi productione cujuscmque persone, quia nulla persona habet nisi quod est sibi communicatum ab illo; velle igitur sicut intelligers prcecedit dicere, sic spirare sequitur dicere aliquo modo, scilicet ordine originis.

Quantum ad secundum articulum videtur quod Pater non producat Filium voluntate tanquam principio productivo, quia principium productivum unius rationis in divinis non potest habere duas productiones unius rationis. Nulla enim productio ibi est unius rationis nisi unica, quia adequata; ergo cum Spiritus sanctus produca- tur per modum voluntatis ut principii productivi, Filius non sic producetur.

Sed in isto articulo videtur esse difficultas propter verba Augustini, qui videtur attribuere gignitionem voluntati in nobis, ut principio productivo 9. de Trinitate, cap. 7. "Verbum amore concipitur" ; et eodem lib. cap. 2. "Notitia lacita digneque amata Verbum est" ; et "11. de Trinitate, cap. 3." "voluntasque ipsa quomodo foris corpori objecto formandum sensum admovebat, formatumque jungebat, sic aciem recordantis animi ad memoriam convertit" ; et in eodem lib. cap. 4. "Voluntas vero illa, que hac atque illac fert atque refert aciem formandam, conjungitque formatam", et dicit multa consimilia; ergo vult quod voluntas habeat rationem convertentis aciem ante gignitionem, et retinentis eam in actu. Ita igitur videtur in Trinitate, cujus imago est in anima, quod voluntas habeat ibi aliquam rationem principii respectu productionis vel gignitionis, vel rationem alicujus superioris, applicantis principium proximum ad actum suum, sicut in nobis.

Hoc etiam arguitur in nobis, quia si gignitio nostra esset mere naturalis, nullo modo esset in potestate voluntatis, et ita semper haberemus idem verbum de eodem objecto fortius movente intellectum.

Quantum ad istum articulum (a) etsi aliqui distinguant quod ly voluntate, potest teneri adverbialiter, ut sit sensus, voluntate genuit, id est, voluntarie genuit, et tunc est vera, aut potest teneri ablative, et tunc notat causam et principium elici- tivum respectu gignitionis, et tunc est falsa.

Quidquid sit de ista distinctione, non vide r dicendum quod Pater Filium generit voluntate, ita quod voluntas sit principium proximum vel remotum.Quod non proximum, probatum est, quia principium unius rationis non est nisi principium unius productionis. Quod etiam non remotum, patet, quia sicut voluntas ut est principium operativum, aliquo modo posterius operatur quam intellectus, ita, ut est principium productivum, aliquo modo posterius producit quam intellectus, et ita non erit causa superior, neque prior productione, que est proprie intellectus.

Propter istas tamen (b) auctoritates Augustini intelligendum est, quod in nobis non est tantum unicus actus intelligendi, accipiendo actum de genere qualitatis, neque unicus actus gignendi, accipiendo actum pro actione de genere actionis, quia si esset tantum unicus actus iste, et tantum unicus ille, et ille et iste essent idem, tunc voluntas nostra nullam causalitatem haberet in ratione actus intelligendi, qui est de genere qualitatis, neque in ratione actus gignendi, qui est de genere actionis. In divinis igitur, cum non sit in Patre nisi unicus actus intelligendi, respectu illius actus voluntas Patris non habebit aliquam rationem principii vel causae. Cum etiam non sit nisi unicus actus dicendi, respectu illius voluntas non habebit rationem principii, quia voluntas sicut operando, ita et producendo vel prin- cipiando sequitur aliquo modo intellectum.

Actus igitur dicendi praecedit omnem principiationem voluntatis,. potest tamen voluntas ut complacens, non ut principians, habere actum respectu illius gignitionis, ex hoc quod voluntas, ut operans in Patre non praesupponit gignitionem, sed tantummodo intellectionem illam, qua Pater formaliter intelligit. In nobis autem verae sunt auctoritates Augustini, quod voluntas movet aciem ad actum cognoscendi, et tenet eam in cognitione, quia posito primo actu nostro sive de genere Qualitatis, sive de genere Actionis, possumus habere alios actus posteriores ex imperio voluntatis; in Patre autem voluntas non admovet intelligentiam Patris, ut formandam a memoria Patris, quia in Patre non est nisi unica intellectio formaliter, que praecedit aliquo modo productionem verbi, neque admovet memoriam ipsi objecto ut gignatur Verbum.

Contra istud arguitur (c) quod Augustinus non tantum intelligit in nobis, sed etiam in Deo, quia Augustinus nunquam videtur assignare actum volendi voluntati, (ut est tertia pars imaginis) nisi illum qui est conjungere parentem cum prole, et hoc modo habet causalitatem aliquam respectu gignitionis prolis; ergo ista pars, (ut est pars imaginis) nihil repraesentabit in prototypo, nisi voluntas divina habeat aliquo modo sic conjungere.

Respondeo, etsi frequenter assi- gnet voluntati actum illum, (ut est pars imaginis) tamen aliquando sibi assignat alium, videlicet dilectionem ejusdem objecti, quod est objectum memorie et intelligentiae, sicut apparet 15. de Trinit. c. 20. "Unde potest, inquit, sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci" ; quae auctoritas posita est supra dist. 3. q. ult. ibi enim expresse ponit Trinitatem in memoria, intelligentia et voluntate, ut habent actum circa objeotum idem, scilicet veritatem increatam. Similiter lib. 14. c. 8. ponit Trinitatem in mente, inquantum meminit sui, intelligit se et diligit se, utrumque etiam actum tangit simul 15. de Trinit. cap. 3. "mens et notitia qua se novit, et amor quo se notitiamque suam diligit". Et bene (d) concurrunt isti duo actus in voluntate nostra, quia ipsa amans objectum, amat etiam notitiam objecti ejusdem, et ex amore objecti movet intelligentiam ad intelligendum illud, copulans ipsam memoriae de qua ipsa formetur, et tenens eam in tali conjunctione, et per hoc in actuali intellectione unius objecti. Istorum autem duorum actuum voluntatis, in nobis principalior est ille, qui est dilectio objecti, quia ille est causa quandoque dilectionis actus; actus tamen alius, scilicet dilectio actus, est universalior, quia respectu etiam objecti mali diligimus actum cognoscendi, licet non objectum, sicut dicit Augustinus 9. de Trinit. "neque enim vitiorum notitia nobis displicet, sed vitia ipsa nobis displicent, definio intemperantiam, et hoc est verbum ejus, placet mihi definire, licet non placeat mihi incontinentia". Vo- luntas igitur in nobis, (ut est pars imaginis) repraesentat voluntatem in Deo, non quantum ad istum actum copulandi, qui est voluntatis nostrae sed quantum ad alium actum, inquantum scilicet voluntas nostra est principium producendi actum circa idem objectum, quod fuit memoriae et intelligentiae nostrae; quia voluntas in divinis est. principium producendi amorem adaequatum essentiae divinae, quae est objectum primum memoriae divinae, intelligentie et voluntatis, et ille amor productus est Spiritus sanctus, cui correspondet in nobis dilectio producta, quae dilectio frequenter ab Augustino vocatur voluntas. Sed voluntas proprie in nobis, quae est potentia, non correspondet Spiritui sancto, sed vi spirativae, quae est in Patre et Filio; et hoc secundum illum actum, quo voluntas in nobis est principium producendi amorem objecti intellecti, non autem primo inquantum habet producere amorem notitiae genitae, nullo autem modo inquantum est causa superior notitie genitae. Siquidem vis spirativa est principium producendi Spiritum sanctum in divinis, qui est amor essentiae divinae, et etiam amor notitie genitae, licet forte secundum aliquem ordinem; sed non est vis illa spirativa aliquo modo principium productivum notitiae genitee, quia etsi Pater in primo signo originis sit volens et in secundo gignat, tamen voluntas Patris non habet rationem principii respectu illius gignitionis verbi. Sic igitur patet, quomodo Pater volens generat Filium, et tamen non volunta- te ut principio formali elicitivo generationis.

Tamen quantum ad intentionem Augustini de dilectione copulante parentem cum prole, dicit quidam Doctor quod illa dilectio copulans (loquendo respectu actus sentiendi) est inclinatio facta in potentia per speciem sensibilem. Unde ista quinque quae ponit ille Doctor, videlice, objectum sensibile, speciem, inclinationem factam, potentiam sentiendi et actum sentiendi, probat per unam auctoritatem Augustini 11. de Trinit. c. 2. cum enumerat Augustinus quaedam ad suum propositum facientia in fine sic: Sensum, inquiens, "detinet oculorum animi intentio". Ecce, ait ille, tertium; quod enim detinet sensum, non est nisi illa excitatio per dictam inclinationem. Vocat autem eam Augustinus secundum eum, intentionem animi causantis, quia per ipsam fit sensus animi intentus ad percipiendum objectum. Sed istud non est ibi ad intentionem Augustini, quia ibidem distinguens ea ab invicem, de intentione dicit, quod tertium solius anime est; igitur secundum eum illa intentio quae erat tertium, non est illa inclinatio vel excitatio per speciem. Similiter illud tertium attribuitur voluntati illi, de qua dicit inferius, quod voluntas hac atque illae refert aciem mentis, etc. quod non videtur verum de inclinatione, sed tantummodo de voluntate et potentia anime.

Ad argumenta principalia. Ad primum cum dicit Richardus, hoc mihi videtur, etc. non hoc videtur Augustino, quod velle Patris sit formaliter gignere, quia dicit 8. de Trin. cap. 14. quod "Spiritus sanctus procedit quomodo datus, non quomodo natus", id est, per modum voluntatis libere, non per modum naturae, et ideo oportet exponere Richardum, quod ipse intelligat concomitanter.

Ad aliud, dico quod invidia non solum est in subtrahendo illa bona, que possunt communicari actu voluntatis immediate, sed quaecumque volens potest communicare et non communicat; Pater autem volens, licet non sicut principio elicitivo vel productivo, generat, ut dictum est, et ideo tenet argumentum Augustini de invidia.

Ad tertium, dico quod nihil est ibi involuntarium, et ideo generatio Filii non est involuntaria, concedo, sed tamen non sequitur ultra, ergo est voluntate ut principio elicitivo; multa enim facimus, sive voluntate precedente, sive concomitante, quorum principium immediatum, non est voluntas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1