Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 1
Utrum Filius generetur de substantia PatrisAlensis 1. g. 42. n. 4. art. 2. D. Thom. i. p.. 41. art. 3. Richarl. hic g. 3. Henr. sum. art. 5. g. 3. D. Bonav. hic art. 1. q 2. Capreol. g. 1. Gabr g. 2. art. 2. Greg.. 2. art. 1. Vasq. 1, p. d. 162. Suar. 1. part. traor. 3. lib. 6. c. 6. Vide Scot. 9. Met. g. 10. 11. 13.et 1. Physic.. 20. et 5. Phyeie. g. 1. et 2. Durand. d. 5. g. 2. Mayron. g. 6. Baccon. 4. q. 5.
Secundo quaero de secunda parte distinctionis: Utrum Filius generetur de substantia Patris? Quod non, quia 7. de Trin. cap. 6. "Tres personas e eadem essentia non dicimus"; substantia autem videtur uniformiter se habere ad quamlibet personam, ergo nulla persona est de alterius substantia.
Item, constructio alicujus cum suo genitivo non notat majorem distinctionem constructibi- lium quam praepositio cum suo casuali, quando additur eidem constructibili; ergo non major distinctio notatur hic: Filius essentie Patris, quam Filius de essentia Patris; sed non conceditur, quod sit Filius essentie Patris, quia tunc essentia generaret Filium; ergo.
Item, oum dicitur, Filius est de substantia Patris, aut ly de notat distinctionem, aut non; si sic, propositio falsa est, quia essentia non distinguitur realiter a Filio; si non, igitur haec est vera: Pater est de essentia Filii, vel de essentia Patris, quod non conceditur.
Oppositum 15. de Trin. c. 19. Augustinus tractans illud ad Colos. "Transtulit nos in in regnum Filii charitatis sue", quod dictum est ait: "Filii charitatis sue", nihil aliud est quam Filii substantiae suae; ergo est de substantia Patris.
Praeterea, ad hoc est auctoritas Augustini contra Maximinum, et ponitur in littera: "nullo modo verum Filium Dei cogitatis, si hunc de substantia Patris esse negatis".
Item, Filius in creaturis non est, nisi gignatur de substantia Patris, ideo in inanimatis non est paternitas, nec filiatio, quia generatum est de materia aliena, sicut ignis generat ignem de materia aeris; ergo non est vera filiatio nisi ubi vera substantia Patris, vel aliquid de substantia Patris est materia respectu Filii; sed Filius in divinis est vere Filius Patris; ergo de substantia Patris est tanquam de materia.
In ista (a) questione dicitur, quod sicut in substantia creata generabili, aliquid est potentiale, quod supponitur generationi ut materia, et aliquid inductum per generationem ut forma, et ex eis est productum quod est genitum: ita correspondent proportionaliter quasi tria indivinis consimilia. Persona quippe est quasi compo-'' situm, et relatio quasi forma, et' essentia quasi materia; est igitur Filius genitus de substantia Patris, sicut quasi de materia.
Istud probatur per rationem Augustini contra Maximinum, quae ponitur in littera, Filius enim nullo modo est de nihilo, neque negative, ut aliquis dicitur loqui de nihilo, quando non loquitur, neque affirmando ly de nihilo, ut ly de sit nota materialitatis, vel quasi materialitatis, quia nihil non potest esse materia alicujus, neque affirmando ly de, originaliter sive ordinaliter, id est, post nihil, quos tres modos intelligendi aliquid esse de nihilo ponit Anselmus, Monol. c. 8. Si nullo modo Filius est de nihilo, ergo de aliquo, ergo cum non de alio quam de substantia Patris, patet quod est de substantia Patris.
(b) Et si respondeatur (sicut videtur Magister respondere in littera) quod est de substantia Pa- tris, id est, de Patre qui est substantia:
Arguitur, quod ista expositio non sit sufficiens, quia tantum exponit de, ut notet rationem principii originantis vel efficientis. Et posito, quod hoc modo sit de Patre, adhuc restat questio, utrum de aliquo vel nihilo, sicut de materia vel de quasi materia; et cum non sit de nihilo sic, quia hoc modo creatura est de nihilo, ergo de aliquo, et stat argumentum.
Ad hoc etiam a ducitur auctoritas Augustini 7. de Trinit. cap. 3. quod "Filius est sapientia genita vel nata".
Si arguitur (c) contra istam positionem, quod actus purus non potest esse quasi materia respectu generationis, quia nullo modo est in potentia.
Preterea, per rationem Magistri, cum sit una essentia trium personarum, generaretur Filius de essentia trium.
Respondent ad primum distinguendo, quod aliquid est in potentia ad aliquid duobus modis: uno modo ad aliquid quod est absolutum, et differt ab ipso re vel intentione, et vadit de potentia ad actum per motum, et per transmutationem rei vel rationis. Alio modo aliquid est in potentia ad aliquid, quod est rationis tantum, et differt ab ipso sola ratione, nunquam vadens per transmutationem quamcumque de potentia ad actum, sed semper naturaliter est conjunctum actui. Primo modo in creaturis materia est in potentia ad formam tanquam ad differens re ab ipsa, et transiens de potentia in actum per realem transmutationem; et similiter forma generis est in potentia ad formam differentiae, tanquam ad aliquid differens ratione vel intentione ab ipso, et transiens de potentia ad actum per transmutationem rationis; nullo tali modo divina essentia est in potentia ad aliquid, et de ista potentia habet veritatem medium in argumento, quia illa repugnat actui puro. Non sic est de potentia secundo modo, quia de natura formae divinae, inquantum est actus purus, est etiam quod sit secundo modo in potentia ad plures respectus.
Breviter igitur productio divina summe differt a productione naturali, quia in ista itur per transmutationem ad perfectionem, et ibi distat potentia ab actu; in ista autem nequaquam. Differt etiam ista specialiter a productione naturali, quae est generatio, quia illa est de imperfecto substantialiter, ista vero est de perfecta substantia, in quo plus convenit cum productione, quae est alteratio, quia in illa subjectum quod est in potentia secundum quid, est aliquid existens in actu. Sed differt in hoc, quia subjectum in alteratione est in potentia ad aliquid reale absolutum realiter differens ab ipsa; in productione autem divina nequaquam, et in hoc divina productio convenit plus cum productione speciei ex genere; sed differt, quia in hac productione, genus est sicut subjectum et materia, et est in potentia ad aliquid absolutum ut ad differentiam, quae tamen sola intentione differt ab ipso; hic autem subjectum est in potentia ad aliquid respectivum, quod differt ab ipso sola ratione. Et ita licet ista productio speciei ex genere sit magis similis divinae quam alia, in multis tamen differt, quia productio speciei ex genere procedit ab esse incompleto ad esse completum, assumendo complementi determinationem per differentiam, ut secundum aliud et aliud reale descendat in aliam et aliam speciem, et erit tantum genus unum commune secundum rationem. In productione autem divina, subjectum non est aliquid incompletum determinatum per assumptam proprietatem, sed unum et idem re singulare totaliter habet esse per productionem in diversis proprietatibus relativis, quod est commune non secundum rationem, sed secundum communicationem.
Ad secundum dicitur, quod non est de substantia inquantum est trium, sed ut est Patris substantia.
Huic opinioni (d) additur ab aliis, quod essentia divina dicitur generari subjective, quod enim subjicitur generationi, potest dici subjective generari, per Philosophum 5. Physic. ubi arguit, quod generatio non est motus, per hoc argumentum, "quod movetur est, quod generatur non est; ergo quod generatur, non movetur". Accipit autem quod movetur pro subjecto motus, non pro termino. Si enim acciperet quod generatur pro termino generationis, non pro subjecto, argumentum non valeret, quia dum motus est, terminus motus non est, ergo oportet quod accipiat ibi quod generatur pro eo quod subjicitur generationi. Idem probatur per Commentatorem ibid. comm. 8. et 9.
Pro ista opinione adducuntur rationes tales. Illud vere dicitur generari subjective sive esse subjectum generationis, quod manet idem sub utroque termino generationis; essentia autem divina manet eadem in Patre, et Filio; ergo ipsa erit vere subjectum ipsius.
Confirmatur ratio, quia in eodem est terminus et transmutatio, sicut dispositio et forma ad quam disponit; ergo cum in essentia sit relatio, quae est quasi terminus generationis, in ipsa etiam erit ipsa generatio.
Praeterea, omni potentie activae correspondet aliqua potentia passiva; ergo fecunditati Patris quasi activae correspondet aliqua potentia quasi passiva, de qua potest producere.
Ultimo arguitur sic: Si ignis generaret ignem de substantia sua, adhuc substantia ignis generantis ita esset in potentia ad formam ignis generandi, sicut modo est materia aliena de qua generatur. Sic igitur in proposito, essentia Patris de qua Pater generat, erit quasi materia respectu generationis.
Contra (a) istam opinionem arguo primo sic: Essentia est formalis terminus productionis; igitur non quasi materia. Probatio antecedentis, Joan. 10. Pater, quod dedit mihi, majus est omnibus; majus autem omnibus non est, nisi aliquid infinitum, hoc non est nisi essentia, ergo illam dedit. Hoc etiam vult Augustinus 15. de Trin. c. 26. Sicut Filio, (inquit) prestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate nature de Patre generatio, ita Spiritui sancto prestat essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate nature de utroque processio. Non autem conceditur formam aliquam dari producto sive communicari vel praestari per generationem, nisi illa forma communicata sit formalis terminus talis productionis. Probatur etiam illud antecedens per rationem:
Primo (b), quia nulla entitas formaliter infinita simpliciter perfectior termino formali productionis habetur per productionem; essentia est formaliter infinita, relatio autem non, ergo si relatio esset formalis terminus productionis, persona non haberet essentiam per productionem.
Secundo (c), quia in creaturis natura est terminus formalis generationis, non autem proprietas individualis vel hypostatica, sicut patet 2. Physic. ubi dicitur quod generatio est naturalis, quia est via in naturam, scilicet in formam; natura igitur sive essentia, est per se terminus generationis, et non nisi terminus formalis.
Tertio (d), quia alias ista generatio non esset univoca, quia ratio formalis termini ejus, non esset ratio convenientiae generantis cum genito. Consequens est inconveniens, sicut tangetur dist. 7.
Similiter (e) alias non esset ista productio generatio, sed magis esset mutatio ad relationem, quia productio ponitur in genere vel in specie ex suo termino formali, sicut patet ex 5. Physic. sicut alteratio ponitur in genere qualitatis, quia ibi est forma accidentalis, quae est formalis terminus alterationis; ergo si formalis terminus hujus productionis esset relatio, ista productio poneretur in genere relationis et non esset generatio. Probo (f) consequentiam primi Enthymematis: Primo, quia illud quod est materia in generatione, est in potentia ad terminum formalem, et quod est quasi materia, est quasi potentia; essentia nec vere, nec quasi est in potentia ad seipsam, ergo, etc.
Similiter probatur (g) eadem consequentia, quia una persona tantum uno modo habendi habet essentiam, saltem istis duobus modis non habet eam, scilicet ut terminum formalem productionis, et cum hoc, ut quasi materiam et subjectum generationis. Probatio istius, quia si haberet eam ex vi productionis ut terminum formalem, haberet eam circumscripto omni alio modo; ergo non habet eam ut quasi materiam subjectam generationi, non enim habet Deitatem aliquo modo, quo circumscripto haberet eam perfecte, et esset verus Deus. Videtur etiam sequi, quod haberet bis essentiam, et per consequens quod sit bis Deus, (quia habere essentiam est esse Deum,) et quod habeat prius eam naturaliter quam habeat eam, si ratio quasi materiae praecedit aliquo modo rationem formalem termini generationis.
Item, secundo (h) essentiae, ut de ea generatur Filius, necesse est assignare aliquod esse, quia principiare aliquod verum ens in quocumque genere principii non convenit alicui nisi realiter enti; quaero, quod esse convenit essentiae, ut ipsa est de quo per impressionem generatur Filius? Aut praecise esse ad se esse, scilicet quod est essentiae ut essentia, et tunc Filius est de essentia ut essentia; et hoc modo est trium personarum. Aut ut convenit sibi esse in aliqua subsistentia, et tunc quaero in qua? Aut in ingenita, et sic cum in intellectu ejus quod est esse de quo aliquid producitur, includatur hoc quod est esse illud in quo forma inducitur, et in intellectu ejus quod est esse in quo includatur habere illud quod est in eo, et per consequens esse formaliter per ipsum; ergo si essentia ut est in Patre, sit, de qua Filius generatur, et per impressionem, secundum eos sequitur, quod ipsa ut in Patre erit illud in quo notitia genita imprimitur, et ita essentia ut in Patre erit formaliter verbum sive noscens notitia genita, quod est inconveniens. Si autem essentia ut in alia subsistentia a Patre est de qua generatur Filius, et inquantum est de qua praecedit aliquo modo terminum generationis; ergo ante terminum generationis sunt duae subsistentiac, quod est inconveniens.
Si autem dicas (i), ut est de qua generatur Filius, nullam habet existentiam in persona, sicut et materia inquantum est de qua generatur genitum non habet esse in aliquo supposito, sed tantum habet esse in potentia in supposito generando. Hoc nihil est, quia (ut dictum est) principianti realiter aliquod ens in quocumque genere principii oportet tribuere aliquod reale esse, et ideo materiae ut principiat compositum, licet sibi non competat esse compositi, quod est ejus participative, tamen convenit sibi esse suum proprium, quod esse est prius naturaliter quam sit pars compositi. Ita igitur hic oportet essentiae, inquantum est de qua generatur Filius, dare esse vel in supposito, vel esse essentie secundum se, et sic stat argumentum.
Si dicatur (k) aliter, quod in- quantum est Patris, est illud de quo generatur Filius, et tamen per generationem inquantum quasi actu informatur notitia genita, est actu alterius suppositi, hoc improbatum est in argumento, quia in intellectu ejus quod est esse de quo per impressionem includitur esse in quo, et ita esse formaliter tale secundum impressum illud.
Similiter (l), tuno communicatio essentiae alteri supposito praecederet secundum intellectum productionem, ita quod communicatio non fieret per productionem, sed fieret quasi ante terminum productionis, sicut illud quod est quasi materia generationis, praeintelligitur aliquo modo ipsi termino. Similiter (m) licet aliquid quod non est de se alicujus suppositi in actu, per generationem fiat actu alicujus suppositi, sicut materia, quae non est alicujus suppositi, fit per generationem aliquid suppositi, tamen quod illud quod est unius suppositi fiat alterius suppositi preecise, per hoc quod est materia, videtur impossibile absque actione quae fit ad ipsum.
Praeterea tertio (n), quando ad productionem effectus concurrunt activum et passivum, prior est naturaliter respectus activi ad passivum quam utriusque ad productum. Probatio hujus, quia oportet causas diversas ejusdem prius naturaliter approximari ad invicem quam producant effectum, et patet per exemplum de igne calefactivo, et ligno calefactibili, et calore genito.
Item, isti respectus activi ad passivum et ejusdem ad productum, on omnino e equo conveniunt activo, neo ille espectus ad productum est prior; ergo est posterior. Antecedens hujus Enthymematis quantwm ad utramque partem simul probatur, quia activum agit in passivum se solo in ratione cattse, ec producit productum nisi alio concurrente in atione concasantis.
Et si omnino neges prioritatem respectus ad respectum, non potes negare, quin necessario sit respectus activi ad passivum non posterior respectu utriusque ad productum; igitur si in Patre est fecunditas activa, et aliquid quasi materia concurrens ad productum, prior est respectus Patris ut productivi ad illud quasi materiam, quam sit utriusque eorum ad Filium, aut saltem erit necessario concomitans. Et ex hoc ultra, cum res non praeexigat naturaliter, nec necessario similiter requirat illud quod est praecise ens rationis, sequitur quod ista relatio que naturaliter preeexigitur, quasi activi ad passivum, sit realis, et ita in Patre erit relatio realis prior relatione ejus ad Filium, vel saltem alia ab illa, quod videtur inconveniens.
Item quarto ad principale: Potentia prima causativa effeotiva se sola effective causat, excludendo omnem aliam causam ejusdem generis, et alterius generis in ratione causae materialis. Et ratio est, quia causalitas causae materialis non dicit perfectionem simpliciter, et ideo licet reduotio fiat ad aliquod principium in illo genere, illud tamen non est simpliciter primum, sed totum illud genus reducitur ad aliquod primum in alio genere, quod non includit imperfectionem, puta ad aliquid in genere efficientis. Patet etiam hoc antecedens per hoo, quod potentia creativa per se sine alio principio materiali producit productum. Ex hoc infertur a simili, quod productiva potentia prima seipsa sola producit, et sine alio principio produotivo concurrente, et ita sine alio quasi materia; similis enim ratio videtur de principio productivo et creativo, quia si poneretur aliquod principium quasi materiale, non esset inquantum tale est, summae perfectionis, et ita videretur reducendum in ratione principii ad principium productivum active.
Si arguatur, quod omnis causalitas secunde cause reducitur ad consimilem causalilatem in prima causa, sicut efficiens ad Deum ut ad primum efficiens, et finis etiam ad Deum ut ad ultimum finem, et forma ad exemplar sive ideam in Deo; ergo ita erit de causa materiali.
Respondeo quod non est simile, quia materia includit imperfectionem, quia semper est ei annea privatio, et ideo per se a nullo ponebatur principium, unde Theologia, que est de Deo sive naturatlis sive supernaturalis, non determinat de causa materiali secundum Commentatorem 1. Physic. comm. 1.
Item quinto secundum Augustinum contra Maximinum lib. 3. c. 15. "Spiritus sanctus non est de nihilo, sed inde est unde procedit". Ita igitur concedit Spiritum sanctum non esse de nihilo, sed de substantia Patris et Filii, siout concedit Filium esse de substantia Patris. Et simili modo relatio Spiritus sancti est in Deitate, sicut relatio Filii, sed essentia non se habet respectu relationis Spiritus sancti, quasi materia receptiva ejus, ut videtur secundum istam opinionem, quia ponit Verbum generari per impressionem in illud de quo gignitur; Spiritum sanctum autem quasi per expressionem, vel ex sufflatione sui de voluntate formata de qua producitur. Quod enim producitur per expulsionem de aliquo, non habet illud de quo pro materia in productione sui, quia omnis materia cujuscumque productionis et producti est in qua recipitur forma producti, quod non est in expulsione de illo; igitur Spiritus sanotus non est de nihilo, nec tamen de aliquo sicut de quasi materia suae productionis; igitur propter hoc quod est Filium non esse de nihilo, vel relationem ejus fundari in essentia, non oportet essentiam, ut est de qua Filius generatur, esse quasi materiam respectu generationis Filii.
Item ad idem, Filium esse de substantia Patris necessario requiritur ad hanc generationem, qtantum ad existentiam realem generationis, sed ad istam existentiam non necessario requiritur substantiam Patris esse quasi materiam; ergo, etc. Patet major per Augustinum contra Maiminum, nullo modo verum Dei Filium cogitatis, si hunc esse de substantia Patris negatis. Probatur minor: Nullum ens precise rationis necessario requiritur ad hanc generationem ut eistentem, substantiam Patris esse quasi materiam precise dicit ens rationis circa substantiam, alioquin circumscripta negotiatione intellectus erit ex se quasi materia; ergo vel materia realiter, vel similitudo realis ad materiam.
Item, nihil convenit illi essentie in quo materia distinguitur a forma, sed quodlibet conveniens sibi, vel est proprium forme, vel commune forme et materie; ergo in nullo erit ita quasi materia sicut quasi forma. Antecedens patet, quia esse idem in generanle et genito, non est proprium materie, imo anima est eadem in corde generante et parte genita; materia nunquam est eadem in causatis, quia sufficienter actuatur per unicam formam; in propagante materia geniti fuit aliquid, sed non fuit materia sub forma propagantis. Non enim quia eadem est materia generati et corrupti, ideo est eadem generantis et geniti.
Item, incompossibilia simpliciter non possunt esse actus simpliciter ejusdem, bene tamen potest esse idem aclus incompossibilium, sicut anima partium organicarum, hoc est contra relationem accidentem essentie.
Item, compositum per hoc constituitur, quod potentiale actuatur actu compositi et determinatur; igitur essentia referetur et determinabitur.
Confirmatur, quia sicut qualitas non est actus alicujus nisi secundum quod actuatum est quale, ita relatio nullius est actus nisi secundum quod aliquid ipsa refertur, essentia non refertur.
Item, illa ratio que est in tertia dubitatione in fine, quod suppositum diceretur relatum secundum illud fundamentum, sicut secundum deitatem Pater est similis Filio, tamen hec relatio non est actus fundamenti, ut est formaliter distincta secundum te.
Ideo tenendo (a) cum Doctoribus antiquis, qui omnes a tempore Augustini usque ad istum, non sunt ausi in divinis nominare materiam, nec quasi materiam, cum tamen omnes concorditer dicant cum Augustino, quod Filius generatur de substantia Patris.
Dico primo, quod Filius non generatur de essentia Patris, sicut de materia vel quasi materia. Secundo, quod sine glossa vere et proprie Filius est de substantia Patris. Primum declarari potest sic: Generatio in creaturis duo dicit productionem et mutationem, et istorum rationes formales aliae sunt et sine contradictione separabiles ab invicem; productio autem formaliter est ipsius producti quod est compositum 7. Metaph. et accidit sibi quod fiat cum mutatione alicujus partis compositi. Mutatio formaliter est actus mutabilis, quod quidem de privatione transit ad formam, concomitatur autem mutatio productionem in creaturis, propter imperfectionem potentiae productive, que non potest dare esse totale termino productionis, sed aliquid ejus presuppositum transmutat ad aliam partem ipsius, et sic producit compositum. Si enim generans creatum esset perfectum agens, et non exigeret materiam, de qua vel in quam ageret, sed posset producere effectum per se et ex se, tunc esset productio sine mutatione; igitur sine contradictione possunt separari et realiter separantur, comparando ad potentiam productivam perfectam. Hoc apparet etiam in creatione, ubi propter perfectionem potentiae productivae ponentis primo totum in esse, vere est ratio productionis, inquantum per eam terminus productus accipit esse; sed non est ibi ratio mutationis, inquantum mutatio dicit aliquid substratum aliter nunc se habere quam prius, ex 6. Physic. in creatione autem non est aliquid substratum.
Ad propositum, cum in divinis nihil imperfectionis sit ponendum, sed totum perfectionis, et mutatio (de ratione sui) dicat imperfectionem, quia potentialitatem, et hoc in mutabili et concomitanter etiam dicit imperfectionem potentie activae in mutante, quia talis necessario requirit causam concausantem ad hoc ut producat; cum igitur non sit ibi aliqua imperfectio, nec qualis est potentiae passive, nec etiam aliqua imper- fectio potentiae activae, sed summa perfectio, nullo modo ponetur ibi generatio sub ratione mutationis, nec quasi mutationis, sed tantum generatio ut est productio, inquantum scilicet aliquid per eam capit esse, ponetur in divinis, et ideo generationi ut est in divinis, non assignabitur materia nec quasi materia, sed tantum terminus, et hoc vel totalis sive primus, id est, adaequatus, qui primo producitur in esse, vel terminus formalis, secundum quem terminus primus formaliter accipit esse.
Secundo dico (b), quod negata omni materialitate et quasi materialitate, vere tamen Filius est de substantia Patris, sicut dicunt auctoritates adductae in littera, ubi per ly de, non tantum notatur efficientia vel origo, si enim tantum efficientia, tunc creaturae essent de substantia Dei; nec notatur per illud de tantum consubstantialitas, quia tunc Pater esset de substantia Filii; sed notatur simul originatio et consubstantialitas, ut scilicet in casuali hujus praepositionis de, denotetur consubstantialitas, sic, quod Filius habet eamdem substantiam et quasi formam cum Patre, de quo est originaliter, et per illud quod construitur in Genitivo cum isto casuali, notetur principium originans, ita quod totalis intellectus hujus sermonis: Filius est de substantia Patris, est iste: Filius est originatus a Patre ut consubstantialis ei. Et isto modo exponit Magister auctoritates in littera adductas, non praecise per substantialitatem, nec per originem praecise, sed per utrumque, sicut communiter apparet de Patris substantia, hoc est, de Patre, qui est eadem substantia. Per primum originatio, per secundum consubstantialitas habetur. Et quod ista sit intentio Augustini in auctoritatibus ejus contra Maximinum, quae ponuntur in littera, apparet ex fine auctoritatum. Nam in una auctoritate ponit Augustinus: Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et Filium cum Patre homoousion confitere. IIoo igitur intelligit per Filium csse de substantia Patris, Filium sic esse de substantia Patris, ut sit homoousion cum Patre.
Item in alia auctoritate dicit: Si vero de Patris substantia, tunc est eadem substantia Patris et Filii.
Ad intellectum ergo hujus affirmativae qua dicitur: Filius est de substantia Patris, secundum intellectum praedictum, dico quod intellectus iste vere salvat, quod Filius non sit de nihilo, vere etiam salvat, quod Filius est de substantia Patris, sicut requiritur ad filiationem.
Primum declaro, quia creatura genita non est de nihilo, quia aliquid ejus praeexistit ut materia; igitur cum forma sit aliquid compositi, et aliquid ejus perfectius quam sit materia, si forma alicujus praeexisteret, et materia de novo adveniret, et informaretur illa forma praeexistente, ipsum productum non esset de nihiloquia aliquid ejus praeextitisset, imo aliquid ejus perfectius quam materia, quae praeexistit communit er; igitur si Filius non dicere tur esse de nihilo, quia essentia ejus secundum ordinem originis, prefuit in Patre, et hoc si illa essentia esset quasi materia generationis Filii, multo magis nec Filius esset de nihilo, si illa essentia prius origine existens in Patre, sit quasi forma communicata Filio.
Secundum declaro, scilicet quod istud de, sufficiat ad rationem filiationis, quia in animatis, ut est paternitas et filiatio, videamus quis sit ille actus, per quem generans dicitur formaliter Pater. Ille utique est actus decidendi semen, et si esset perfectum agens, ita quod tunc quando decidit semen, posset immediate decidere prolem, vere esset Pater, et multo perfectius, quam modo sit ubi requiruntur tot mutationes intermediae. Sed nunc, in isto actu decidendi semen, illud quod erat substantia ejus, vel aliquo modo aliquid ejus, non est materia, sed est quasi terminus formalis productus sive communicatus per istum actum, sicut esset proles si immediate decideretur a Patre; igitur quod aliquid substantiae generantis sit terminus actionis suae, qua est Pater, hoc vere salvat productum simile in natura esse de substantia ejus, sic quod ipsum de vere sufficit ad rationem Patris et Filii, et quod illud decisum ut terminus sit materia sequentium transmutationum, hoc accidit ipsi de ut convenit Patri et Filio; igitur Pater eternus non decidendo aliquid sui, sed totam essentiam suam communicando, et hoc, ut formalem terminum illius productionis, verissime producit Filium de se, eo modo quo esse de, pertinet ad Patrem et Filium. Et licet esset ibi essentia de qua, sicut de quasi materia, illud de non faceret ad rationem Patris, sicut nec in creaturis, si generans haberet suum semen pro termino formali et pro materia sue actionis, non esset Pater inquantum suum semen esset materia subjecta suae generationi vel actioni, vel inquantum esset terminus illius actionis, quemadmodum etiam si Pater creatus immediate decideret a se Filium, vere esset Pater, quia illud quod esset de se, vere esset terminus actionis, nullo autem modo materia.
COMMENTARIUS. (a) Ideo tenendo cum Doctoribus antiquis. Ilic Doctor intendit declarare qualiter ista propositio sit vera: Filius generatur de substantia Patris. Et primo declarat quid sit generatio, ut mutatio et generatio, ut productio tanlum, et haec littera clara est. Et hoc idem supra expositum est dist. 2. part. 2. quest. 3. et sic patet quomodo Filius non generatur de substantia Patris, ut de materia vel ut de quasi materia, quia quod sic generatur, habel materiam, que est subjectum mutationis vel quasi mulationis.
(b) Secundo dico, quod negata omni materialitate et quasi materialitate, ista est simpliciter vera: Filius generatur de substantia Patris. Ubi per ly de non tanlum notatur efficientia vel origo, quia tunc creaturae essent de substantia Dei, quia effective sive originative sunt immediate a Deo; nec per ly de tantum notatur consubstantialitas, quia tunc Pater esset de substantia Filii, quia sicut Pater est con- substantialis Filio, ila Filius est consubstantialis Patri; sed nolatur simul origo et consubstantialitas, ut scilicet in casuali hujus prepositionis de, denotatur consubstantialitas cum dicitur de substantia, sic quod Filius habet eamdem substantiam cum Patre, et per illud quod construitur in Genitivo cum isto casuali, nolatur principium originans. Hoc casuale intelligitur per ly Patris; casuale preposilionis de, est substantia, cum dicitur de substantia. Et sensus hujus proposilionis: Filius est de substantia Patris, est, iste Filius est originatus a Patre, ut consubstantialis ei. Et sic patet ista littera.
Tertio principaliter (a) ad solutionem difficultatis hujus quaestionis,videndum est quomodo relatio et essentia possunt esse in eadem persona, quin essentia sit materiale respectu relationis, cum nullo modo relatio sit materiale respectu ejus. Et sunt hic quatuor difficultates:
Ad quod dico primo sic: Quod sicut quidditas creata est, quo aliquid est ens quidditative, et hoc non est imperfectionis, competit enim quidditati ex ratione quidditatis.
Secundo, ipsa quidditas, (b) puta humanitas, quia est imperfectae actualitatis, ideo divisibilis est per illud quod contrahit ipsam ad individuum, puta per proprietatem individualem, quaecumque sit, dicatur A, et recipit ab A aliquam actualitatem, sicut et unitatem sive indivisibilitatem, quam habet in individuo et non habet ex se, ita quod illud contrahens ut A non tantum est formaliter in Socrate, quo Socrates formaliter est Socrates, sed est aliquo modo formale respectu naturae, et natura est aliquo modo potentiale respectu ejus, unde natura contrahitur et determinatur per ipsum d.
Tertio humanitas in Socrate est aliquis actus, et precise accipiendo humanitatem et A, distinguendo contra se; humanitas est perfectior actus quam sit ipsum A, licet A sit magis proprius actus, et aliquo modo actus naturae inquantum determinat naturam. Applicando hec tria ad divina, relinquatur illud quod est imperfectionis.
Quoad primum (c), Deitas de se est, qua Deus est Deus, et qua subsistens sive persona, cujus proprinm est A, est formaliter Deus, quia esse quo, hoc modo non est imperfectionis in creatura, sed competit quidditati, unde quidditas es t.
Quoad secundum (d) est dissimile qnia Deitas ipsa per proprietatem personalem non determinatur, nec contrahitur, nec aliquo modo actuatur, quia hoc erat imper fectionis et potentialitatis in natura creata. Similiter Deitas de se est haec, et ita sicut habet ultimam unitatem de se, ita et actualitatem. Est igitur proprietas personalis ita proprius actus personae, quod tamen non est actus ipsius naturae divinae, aliquo modo perficiens vel informans eam,
Quoad tertium est (e) aliquo modo simile, quia relatio etsi sit proprius actus personae, et essentia non sit proprius actus personae, sed aliquis actus, tamen essentia est formaliter actus infinitus; relatio autem non est actus infinitus ex ratione sua formali; ergo relatio, licet sit proprius actus personae, non tamen actuat essentiam. Cujus contrarium est in creaturis, ubi A, quod est in Socrate actus actuat aliquo modo naturam, quae est actus perfectior.
Sed quomodo (f) possunt isti duo actus concurrere ad constitutionem unius, si neutrum sit actus alterius?
Oportet enim unum esse in alio, quia si non, igitur utrumque est per se subsistens, et ita non erunt in eodem per se subsistente. Similiter unitas, qualitercumque distinctorum non videtur secundum Aristotelem esse nisi per rationem actus et potentie.
Respondeo (g), unitas compositi necessario est ex ratione actus et potentiae, sicut assignat Philosophus 7. et 8. Met. c. ult. sed persona in divinis non est composita, nec quasi composita, sed est simpliciter simplex, et ita vere simplex, sicut est essentia ipsa secundum se considerata, nullam habens compositionem, nec quasi compositionem in se, et tamen formalis ratio essentiae divinae non est formalis ratio relationis, nec e con- verso,sicut dictum est supra d. 2. q. 1. de Trinitate.
Qualiter autem stat (h), quod ratio relationis in re non sit formaliter eadem rationi essentie, et tamen in eodem concurrentes non constituunt compositum vel compositionem, hoc est, quia ista ratio est eadem perfecte illi; propter enim infinitatem unius rationis quidquid potest esse cum ea, est idem perfecte sibi. Perfectio enim identitatis excludit omnem compositionem et quasi compositionem, quae identitas est propter infinitatem, et tamen infinitas non tollit formaliter rationes quin haec formaliter non sit illa. Non est igitur ex istis quasi compositum,et ideo nihil est ex eis quasi compositum ex actu et potentia, sed est unum simplicissimum ex istis, quia una ratio est perfecte, imo perfectissime eadem alteri, et tamen non est formaliter eadem. Non enim sequitur, sunt perfecte eadem, etiam identitate simplicitatis; ergo sunt formaliter eadem, sicut tactum est dist. 2. in qucestione preallegata, et tangetur inferius distinct. 8. Et eadem perfecta identitas excludit omnem aggregationem, quia idem non aggregatur cum seipso.
Et quod additur, quod unum oportet esse in alio, concedo, ut relatio est in fundamento suo, sive radice; sed hoc non est ut actus in potentia, sed ut identice contentum in pelago infinito.
Aliter potest dici, quod omnes iste sunt vere: Deitas est in Patre, Paternitas est in Patre, Pater est in Deitate, sive in natura divina, Paternitas est in Deitate, et tamen nullum inest ibi, ut actus in potentia. Nam prima est vera, ut natura est in supposito habente esse quidditativum ea, quia hoc convenit quidditati, unde quidditas est, sed non propter hoc est forma informans suppositum, etiam in creaturis.
Secunda est vera, ut forma hypostatica est in hypostasi, nec informat ipsam, tam enim quidditas quam forma hypostatica, etiam in creaturis, licet sit forma suppositi, non tamen forma informans, sed ibi quasi pars. Hic autem quasi una ratio formalis concurrens cum alia formaliter ad idem simplex, sed habens in se plures formales rationes. Tertia est vera, ut suppositum est in natura, quod patet, licet non ut informans.
Quarta est vera eodem modo' in, quia quomodo totum est in primo aliquo, eodem modo pars est per se, sed non primo in eodem. Patet exemplum de esse in loco; igitur si Pater est primo in natura t suppositum nature, Paternitas per se erit in eadem natura eodem modo essendi in, licet non primo. Ultra hoc, prior responsio dat modum in, qui est relationis in fundamento, qui non reducitur ad esse forme in materia, nisi ubi fundamentum est limitatum,in tantum, quod non habet perfecte per identitatem in se ipsam relationem.
Secunda difficultas (a) est, quomodo relatio posset esso distinguens personam et essentiam non distinguens, quin relatio habeat rationem actus, quia actus est distinguere, 7. Metaph.
Respondeo, concedo relationem esse actum personalem, non actum quidditativum, quia personaliter distinguit et non quidditative. Essentia autem est actus quidditativus et quidditative distinguens; actus autem quidditativus est simpliciter perfectus, quia infinitus, non sic autem est actus personalis de se formaliter infinitus.
Et si dicatur, quod actus distinguens est actus ejus quod non distinguit, falsum est, nisi illud quod non distinguit, distinguatur per actum distinguentem, sicut in creaturis humanitas 'distinguitur in Socrate et Platone per A et B, et ideo ibi actus distinguens etiam individualiter, est actus ejus quod non distinguit, quia actus ille distinguens distinguit illam naturam quae non distinguit. Non ita est hio, quia proprietas personalis non distinguit essentiam, nec contrahit, nec determinat.
Tertia difficultas est (b), quomodo potest esse relatio nisi requirat propriam rationem fundamenti ? Fundamentum enim videtur esse prius relatione et quasi perfectibile per eam, none converso. Relatio enim non videtur perfici a suo fundamento, quia tunc praesupponeretur suo fundamento; ergo cum essentia sit fundamentum istarum relationum, videtur esse quasi materia illarum.
Respondeo, quod in creaturis ordo generationis, et ordo perfectionis sunt contrarii, sicut patet, 9. Metaph. quod illa (c), quae sunt priora generatione sunt posteriora perfectione, et ratio est, quia creaturae procedunt de potentia ad actum, et ideo de imperfecto ad perfectum, et ideo prius pervenitur via generationis ad imperfeotum quam ad perfectum. Sed eundo (d) ad simpliciter primum, oportet quod ipse sit simpliciter primum, et origine et perfectione, etiam secundum Philosophum ibidem, quia totus ordo originis et perfectionis reducitur ad aliquid primum perfectionis, sicut ad primum originis totalis. In divinis igitur simul debent intelligi concurrere ordo generationis et ordo perfectionis.
Sicut igitur (e) in creaturis, si concurrerent isti duo ordines semper uniformiter, non quaereremus primo materiam qae substaret formae, et secundo formam; sed quaereremus primo formam, quae nata esset dare actum materie, et secundo quaereremus materiam, quae nata esset recipere esse per illam formam, vel suppositum quod natum esset subsistere per illam formam: ita in divinis, incipiendo a primo signo nature, omnino primo occurrit essentia divina, ut est esse per se et de se, quod non competit alicui naturae creaturae, quia nulla natura. creata habet esse prius naturaliter aliter quam in spposito. Ista autem essentia secundum Augustinum 7. de Trin. Est qua Pater est, et qua Filius est, licet non sit qua Pater est Pater, et qua Filius est Filius. Isti igitur essentiae (f) abstractissime consideratae, ut priori omnibus personalibus, convenit esse per se, et in isto priori occurrit non ut aliquid receptivum alicujus perfectionis, sed ut infinita perfectio potens in secundo signo naturae communicari alicui, non ut forma informans materiam, sed ut quidditas communicatur supposito, tanquam formaliter existenti per eam, et ita pullulant (ut quidam dicunt) relationes ex ea, et personae in ea et ex ea, non quasi (g) quaedam formae dantes essesibi, vel quasi quaedam supposita in quibus recipiat esse, cum sit simpliciter ens, sed quibus suppositis dat esse, ut quo formaliter illa supposita sunt, et quo sunt Deus, et ita relatio illa pullulans cum sit per se subsistens, ipsa pullulat non ut forma essentiae, sed ut nata esse Deus ipsa Deitate formaliter, licet non ut in- formante ipsam, sed ut existente eadem sibi perfectissima identitate.
Nullo autem modo e converso, relatio est essentie, ut quo formaliter essentia est determinata vel contracta, vel aliquo modo actuata per ipsam, quia haec omnia repugnant infinitati essentiae, ut primo occurrit sub ratione actus infiniti. Concedo tunc, quod essentia est fundamentum istarum relationum, sed non fundamentum quasi potentiale recipiens istas, sed fundamentum quasi per modum formae, in qua istae formae natae sunt subsistere, non quidem per informationem, sicut similitudo est in albedine, sed sicut subsistens dicitur esse in natura, sicut Socrates dicitur subsistere in humanitate, quia Socrates humanitate est homo. Non enim ex ratione fundamenti habebit rationem potentie vel quasi potentialitatis essentia divina, sed precise habebit rationem formae, ut qua relatio fundata in ea simpliciter est Deus.
Exemplum hujus (a) potest accipi in creaturis, ponendo ibi quaedam per impossibile. Augmentatio enim modo fit per hoc quod alimentum adveniens corpori corrumpitur, et materia ejus recipit formam carnis, et sic informatur ab anima. Ponatur quod eadem materia manens nata sit recipere aliam partem formae, sicut ponitur in rarefactione, tune materia remanet una quae prius fuit formata, et nunc nova forma informatnr; ipsa tamen formaliter est vere mutata, quia de privatione transit ad formam. Ponamus ex alia parte, quod anima eadem primo perficeret unam partem corporis ut cor, postea adveniret alia pars corporis organici perfectibilis ab anima, ipsa perficeret istam partem advenientem de novo, et tamen non mutaretur, quia non esset in ea primo privatio, et postmodum forma. Privatio enim est carentia in apto nato recipere, anima enim primo non informans et postea informans, non est nata aliquid recipere, sed dare; in utroque igitur istorum exemplorum vere esset prolictio alicjus prolti, sed in primo mutatio, in secundo non.
Aptius exemplum videtur, si ponamus materiam cordis animati posse eamdem communicari diversis formis, puta manus et pedis, et hoc virtute activa cordis animati producentis composita ista ex materia sua communicata, et ex formis istis; hic vere esset productio totorum habentium eamdem materiam, et esset cum mutatione illius materiae. Sed si ex alia parte ponamus animam propter sui illimitationem in ratione actus et formae posse communicari multis, et virtute anime in corde ipsam communicari manui et pedi productis a corde animato, hoc esset productio multorum consubstantialium in forma absque mutatione illius formae. In utroque exemplo, ponantur producta esse per se subsistentia, et non partes ejusdem, quia partem esse est imperfectionis. Hoc posito secundus modus in utroque exemplo, qui est de communicatione formae ipsi producto, perfecte repraesentat productionem in Deo; non primus modus in utroque exemplo, qui est de communicatione materie,et adhuc hoc addendo in positione, quod anima in corde et manu et pede, non sit forma informans, (quia componibilitas inoludit imperfectionem) sed sit forma totalis, qua ista subsistentia sint et animata sint.
Ita intelligitur Deitas non communicari quasi materia, sed relationibus subsistentibus, si persone ponantur relative, communicatur Deitas per modum formae non informantis, sed qua relatio vel relativum subsistens est Deus; nec igitur essentia informat relationem, nec e converso, sed esb perfecta identitas, sed essentia habet modum formae respectu relationis, sicut natura respectu suppositi inquantum ipsa est qua relatio subsistens est Deus; e converso autem nullo modo relatio est actus essentiae, quia sicut dicit Damascenus: Relatio non delerminat naturam, sed hypostasim, ita non est actus naturae, sed hypostasis. Similiter quando relatio informat fundamentum, suppositum dicitur relatum in se secundo modo, secundum illud fundamentum, sicut Socrates est similis secundum albedinem vel albedine; Pater autem non est Pater Deitate, secundum Augustinum 7. de Trin. c. 4. et 6. Igitur hic non est talis modus relationis ad fundamentum qualis est in aliis, quia hic fundamentum non actuatur per relationem, sed illa est tantum actus suppositi, vel est suppositum. Dico igitur breviter, quod relatio et essentia ita sunt in persona, quod neutra est, forma informans alterum, sed sunt perfecte idem, licet non formaliter. Ut tamen non sunt formaliter eadem, relatio nullo modo perficit essentiam, nec est terminus formalis receptus in essentia; sed essentia hoc modo est forma relationis, quia est qua relatio est, et similiter qua est Deus. Essentia etiam est formalis terminus generationis sicut in creaturis, nam est formalis terminus generationis, non autem actus individualis.
Contra istud objicitur (b), quia terminus formalis generationis communicatur; igitur praesupponit illud, cui communicatur. Essentia autem non praesupponit relati- onem, sed e converso; ergo essentia non communicatur relationi.
Et potest esse quarta difficultas, quia aliquid ibi communicatur, et illud erit ibi formalis terminus, et illud praesupponit illud cui communicatur; essentia autem non potest praesupponere relationem cui communicetur; ergo e converso; et ita relatio communicatur essentie, et tunc relatio erit terminns formalis productionis, et essentia quasi materia.
Respondeo, productio, quia est alicujus termini primi, id est, adaequati includentis aliquid in ratione formalis termini ipsius productionis, et aliquid in ratione subsistentiae in tali termino; ideo contradictio est respectu productionis hec separari, scilicet terminum formalem et rationem subsistentie, inquantum scilicet productione habent esse, licet absolute prioritas esset unius ad alterum, etiam quantum ad separari sine contradictione, considerando ipsa absolute non inquantum per productionem habent esse, licet etiam esset ibi prioritas perfectionis, qua alterum esset altero perfectius, quia natura perfectior est ratione subsistentie, etiam in creaturis; et ex hoc sequitur, quod natura est terminus formalis productionis, quia nulla entitas simpliciter perfectior formali termino productionis, potest esse per productionem.
Tunc ad formam (c) argumenti dico, quod communicatum inquantum productione communicatur, non praesupponit illud oui communicetur, neo e converso; quia ista communicatio non est alicui jam existenti sicut est in alteratione, sed est alicui ut sit; ideo nec natura communicatur ante productionem suppositi, quia tunc communicaretur non producto; nec etiam e converso, suppositum est antequam natura communicetur, licet absolute communicatum sit prius ratione propria suppositi, prioritate perfectionis, et etiam prioritate essendi, sive invicem in creaturis, prime prioritati correspondet hic, quia in Deo essentia est formaliter infinita, relatio autem non.
(a) Ad argumenta pro opinionibus. Ad primum de Augustino contra Maximinum; patet quomodo Filius nullo modo est de nihilo, sed est vere de substantia Patris. Sed si quaeras: posita originatione et consubstantialitate, adhuc quaeritur sicut de materia vel de quasi materia, de quo est Filius. Respondeo quod non est ibi materia, et ideo non est ibi de aliquo sic; et cum dicitur ultra, igitur de nihilo, non sequitur, sed sequitur, ergo de nulla materia.
Sed dices, tuno est creatura, dico quod falsum est, quia creatura est post nihil, id est, post non esse sui et cujuscumque in ea, non ita Filius; non tantum quia suum esse est eternum, sed etiam quia sicut est secunda persona, sic prius origine est suum esse formale in prima persona.
Ad aliud Augustini de Trin. 7. c. 4. hoc nihil valet ad propositum, sicut in questione praecedente ex- positum est. Quod vero alii arguunt essentiam subjective generari, ex falso inferunt falsum. Ad argumenta eorum: Ad primum dico, quod hic non sunt termini aliqui correspondentes generationi ut mutatio est, quia nihil hic, quasi aliquo modo prius sub privatione, et postea sub forma; generationis vero termini sunt privatio et forma, ut generatio est mutatio. Generatio autem ut est productio tantum habet ipsum productum, non autem generatio ut sic, habet terminum a qo, nisi loquendo de principio productivo, et sic termi,ni generationis sunt producens et productum; et ex hoc non sequitur quod aliquid sit quasi subjectum, sed sequitur ex hoc, si generatio est univoca, quod aliquid sit commune gignenti et genito; et hoc concedo, sed non commune ut materia, sed ut forma vel actus in utroque. Cum arguitur post de generatione et termino, patet responsio quod relatio non est in essentia sicut forma in materia; sed si persona est ibi relativa, tunc relatio est in essentia sicut proprietas suppositi est in natura. Esse autem in aliquo, ut suppositum vel ratio suppositi in natura, nihil infert de esse in, ut forma in materia, licet quando natura est imperfecta, proprietas individualis aliquo modo informet naturam, sicut dictum fuit in tertio articulo solutionis in prima difficultate.
Sed objicitur eo modo quo generatio precedit Filium secundum modum inlelligendi, in quo est ? non in essentia ut in Patre, quia ut in ipso est, non habetwr per generationem; non ut in Filio, quia precedit Filium aliquo modo et est in aliquo, quia non est per se subsistens, quia tunc esset persona, non prima; igitur secunda persona precederet Filium. Respondeo, in quo est creatio passio ? est eadem questio, imo difficilior, quia hic potest dari quod est in essentia dupliciter, et lanquam in fundamento, et tanquam proprietas persone in natura, in qua est illa persona, et utrumque sine potentialitate essentie. Nec secundus modus est difficilior, quam de relatione, qia generatio passiva est proprietas eadem cum filiatione, tantum alio modo grammaticaliter concepta.
Cum tertio arguitur, quod omni potentie activae correspondet potentia passiva, eto. respondeo, primae potentiae activae non correspondet aliqua potentia passiva, sicut patet de potentia creandi, et hoc loquendo proprie de potentia passiva, ut in quam vel de qua aliquid proprie producitur; potentiae tamen activae correspondet aliqua passiva, quam ipsi vocant potentiam objeciivam, quae est potentia producibilis, et hoc modo concedo, si Pater est fecundus active, quod Filius est producibilis, sed ex hoc non sequitur aliqua potentia quasi materiae, sicut nec sequitur in creatione.
Cum ultimo arguitur de igne, dico quod si ignis generaret de se et communicaret genito suam formam, ut formalem terminum generationis, non autem esset substantia sua in potentia ad formam ignis generandi, sed ipse ignis esset perfecte productivum, tunc enim non requireret aliquam causam concausantem. Ita est inproposito primum principiu, neo aliud principium in eodem genere principii, nec in alio requirit concausans secum ad principiandum.
Cum arguitur ad principale per Augustinum 7. De Trinit. c. 6. respondeo quod Augustinus subdit ibidem: "Quasi aliud sit ibi essentia, et aliud persona". Similiter concedo quod non proprie dicitur aliquam personam esse de essentia absolute, sed addendo cum substantia aliquam personam originantem, bene dicitur quod aliqua persona originata est de substantia illius personae, ita quod haec: Filius est de essentia divina, non est ita concedenda, sicut haec: Filius est de substantia Patris, quia per secundam exprimitur consubstantialitas et originatio, propter genitivum constructum cum casuali praepositionis, per primam autem non notatur aliquid originans.
Ad aliud dicendum, quod licet Augustinus dicat Filium esse Filium substantie Patris 15. de Trin. c. 19, et Doctor quidam dicat illam esse propriam, tamen videtur probabilius, quod quandocumque relativum construitur cum aliquo in tali habitudine casuali, in qua aliquid natum est terminare illam relationem ut correlativum, tunc construitur cum illo praecise ut cum correlativo. Exemplum, Pater construitur cum suo correlativo in habitudine genitivi, simile in ha. bitudine dativi, majus in habitudine ablativi, secundum communem sermonem; et ideo videtur, quod cum quocumque construitur tale relativum expresso in tali habitudine casuali, illud notatur esse correlativum hujus relativi; non enim dicimus: iste canis est filius hominis, quia est filius, et est hominis ut domini, ita quod ly hominis construatur cum ly canis, ex vi possessoris vel possessionis, sed videtur-significare, quod construatur cum ly canis, in ratione relativi, ut patris. Ita igitur ista: Filius essentie, videtur accipi essentia, ut correlativum ejus relativi, cum quo construitur, et tunc auctoritas Augustini. de Trin. 15. c. 19. debet exponi sicut ipse exponit: Filii charitatis sue, id est, Filii sui dilecti. Et tunc ad argumentum illud, cum arguitur quod ad illam, est de essentia, sequitur ista, quod est essentie: nego consequentiam, quia consequens notat relationem esse inter Filium et essentiam, sicut suum correlativum quod non notat antecedens, sed tantum consubstantialitatem in essentia cum origine notata in illo, quod construitur cum essentia.
Ad ultimum dico, quod de non tantum notat identitatem, sed notat identitatem sui casualis, et hoc in ratione forme cum dis'inctione illius, quod additur suo casuali ut principii originantis, sicut dictum est prius.
Ad argumenta in oppositum, ad aliud de 15. de Trin. responsum est. Ad illud contra Maximinum, patet etiam ex dictis. Ad ultimum de Filio in creaturis quod est de substantia Patris, patet responsio ex dictis in solutione quaestionis; quia illud de, quod pertinet ad rationem filiationis, non dicit circumstantiam causae materialis, sed magis sufficit, si illud de quo est Filius, sit ut forma communis Patri et Filio, et sio non subjectum generationis, sed terminus formalis' ejusdem.
On this page