Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus sit summe simplex?
Alensis 1. . g. 5. m. 2. D. Thom. 1. p. guest. 3. art. 7. et 8. D. Bonavent. 2. part. art. 1. . 1. et 2. Richard. art. 3. q. 1. Durandus qust. 4. Suarez 1. p. tracl. 1. lib. 1. cap. 4. et in Met. dip. 30. sect. 3. et 4. vide Scot. 5. Met. quaest. 1. et 9. Mel. quest. 10. et de primo princ. cap. 4. concl. 10. et 6. Physic. qust. 1. et 2. ubi de compositione quantitativa.
Circa istam distinctionem octavam quaeruntur quinque, videlicet quatuor pertinentia ad tertiam partem distinctionis, et unum quod pertinet ad secundam partem distinctionis. Et primo quaero : Utrum Deus sit summe simplex et perfecte talis? Quod non, quia simplicitas non est simpliciter perfectionis; ergo non est ponenda in Deo ut essentiale. Probo antecedens, quia si esset simpliciter perfectionis , ergo quaelibet res habens eam, esset simpliciter perfectior non habente, et ita materia prima esset perfectior homine, imo generaliter in corruptibilibus et generabilibus compositiora sunt perfectiora.
Item, perfectionis est formae posse dare esse, licet imperfectionis sit dependere a materia; ergo si prima ratio separetur a secunda, quia non videtur esse contradictio in tali separatione, potest esse Deitas forma dans esse, licet ipsa non dependeat ab ipso cui dat esse, et ita potest ibi poni sine imperfectione compositio materiae et formae, vel saltem componibilitas Dei ut formae.
Item, quod uni est non substantia, nulli est substantia, ex primo Physicorum ; sed sapientia in nobis est accidens, ergo in nullo est substantia vel non accidens; sed in Deo est sapientia secundum eamdem rationem secundum quam est in nobis, igitur est ibi accidens, et ita compositio subjecti et accidentis.
(a) Ad quaestionem respondeo, et primo probo simplicitatem divinam per media quaedam particularia. Secundo ex mediis communibus, scilicet ex infinitate et necessitate essendi. Primo modo procedendo, ostendo primo simplicitatem oppositam compositioni ex partibus essentialibus; secundo oppositam compositioni ex partibus quantitativis; tertio oppositam compositioni ex subjecto et accidente.
(b) Primum sic : Causalitas materie et forme non est simpliciter prima; (necessario enim praesupponit causalitatem efficientis priorem) ergo si primum esset compositum ex materia et forma, praesupponeret causalitatem cause efficientis; non autem hujus, quia idem non efficit se conjungendo materiam suam cum forma; ergo alicujus efficientis prioris; ergo Deus non esset primum efficiens, cujus oppositum probatum est dist. 2. q. 1. Probatio primae propositionis : causalitas materiae et formae includit imperfectionem, quia rationem partis; causalitas efficientis et finis nullam imperfecti- onem includit, sed perfectionem; omne autem imperfectum reducitur ad perfectum sicut ad prius se essentialiter, ergo causalitas materiae et formae non est simpliciter prima. Idem probo sic: materia de se est in potentia ad formam, et hoc passiva et contradictionis quantum est de se; ergo non est ex se sub forma, sed fit sub forma per aliquam aliam causam reducentem ipsam materiam ad actum forme; ista autem causa reducens non potest tantum dici forma inquantum forma, quia sic non reducit materiam, nisi actuando formaliter ipsam materiam ; ergo oportet ponere aliquid reducens effective ipsam materiam ad istam actualitatem; ergo si primum esset compositum ex materia et forma, esset aliquod efficiens per cujus efficientiam esset materia ejus sub forma, et ita ipsum non esset primum efficiens ut prius.
Tertio sic : omnis entitas una causata habet aliquam unam causam a qua est ejus unitas, quia non potest poni unitas in causato sine unitate in causa; unitas igitur compositi cum sit causata, requirit aliquam unam causam a qua sit illa entitas causata; illa causa non est entitas materiae, nec formae, quia utraque est entitas diminuta respectu entitatis compositi, igitur praeter illas, scilicet materiae et formae, oportet ponere aliquam aliam, illa erit efficiens; et ita redit idem quod prius, quia omni composito ex materia et forma erit aliquid prius.
Secundum (c), videlicet carentiam compositionis quantitativae, videtur Philosophus probare 8. Physic. et 12. Metaph. quia primum est potentiae infinitae ; potentia autem infinita non est in magnitudine, et hoc probat, quia major potentia est in majori magnitudine, et ita infinita potentia non potest esse in magnitudine finita, nulla est autem magnitudo infinita; ergo nec aliqua infinita potentia in magnitudine. Sed istud (d) argumentum videtur deficere, quia qui poneret potentiam infinitam esse in magnitudine, diceret ipsam esse ejusdem rationis in qualibet parte magnitudinis et in tota magnitudine, et ita in majori et in minori, sicut anima intellectiva est tota in toto, et tota in qualibet parte corporis, nec major in majori, et minor in minori corpore, nec major in toto corpore quam in parte; et si animam istam consequeretur infinita potentia intelligendi, ipsa potentia esset in magnitudine finita, et ita in parte sicut in toto, et in parva parte sicut in magna. Ita diceretur in proposito, quod potentia infinita in magnitudine finita esset ejusdem rationis in toto et in parte. Declarando ergo rationem Aristotelis, dico quod conclusio sua est ista : quod potentia infinita non est in magnitudine finita extensa per accidens ad extensionem magnitudinis; et hoc probat ratio sua hoc modo : quecumque potentia est extensa per accidens, caeteris paribus,major est et efficacior in majori magnitudine,licet non sit major, id est, formaliter intensior, quia parvus ignis potest plus habere intensive de calore quam magnus, si sit multum rarus et alius densus, ideo additur in majori, ceteris paribus.
Exemplum de calore in igne (), qui licet sit aequalis intensionis in parte et in toto, tamen major ignis majoris est potentiae, id est, efficacioris est potentiae in toto quam in parte ; et ex hoc sequitur quod omnis talis potentia extensa per accidens quamdiu est in magnitudine finita, potest intelligi crescere in efficacia per augmentum magnitudinis, sed quamdiu intelligitur posse crescere in efficacia, non est infinita secundum efficaciam;et ex hoc sequitur quod omnis talis potentia extensa per accidens, quamdiu est in magnitudine finita, est intensive finita et non infinita, quia infinitas intensive non potest esse sine infinitate in efficacia, et ex hoc sequitur quod potentia infinita in efficacia non est in magnitudine finita, nec etiam potentia infinita intensive. Et tunc ultra, cum non sit aliqua magnitudo infinita, patet quod non est aliqua talis potentia infinita in magnitudine.
(f) Sed quid hoc ad propositum, quod omnino talis potentia non sit in magnitudine ? Respondeo conjungendo huic illam conclusionem, quam prius probavit Philosophus, quod scilicet tale potens est sine materia, sequitur propositum, quia omni extensione aliquid extenditur; vel si extensio erit aliquid per se existens, aliquid esset forma informans extensionem, extensa per accidens, ergo si potentia ista infinita ponatur in magnitudine, quaero quid est illud quod est extensum ipsa magnitudine, vel ipsa extensione magnitudinis? non ipsa potentia infinita, sicut probatum est, nec ipsa perficit ipsam sicut forma materiam, quia non est in materia, ex conclusione praeostensa ; ergo oportet ponere materiam extensam ista magnitudine; quae materia perficeretur potentia infinita, sicut materia nostra vel corpus nostrum extenditur magnitudine per se extensa, et perficitur per animam intellectivam non extensam; sed nulla materia est in habente talem potentiam ex preostensa conclusione a Philosopho ; ex illa igitur immaterialitate praeostensa per Philosophum et modo ostensa in ista conclusione, habet ista ratio efficaciam.
Tertia conclusio specialis probatur ex istis, quia enim Deus non est materialis, nec quantus, ideo non est capax accidentis alicujus materialis convenientis rei materiali, sicut est qualitas rei materialis ; ergo tantum est capax illorum, quae conveniunt spiritualibus, puta intellectionis et volitionis, et habituum illis correspondentium ; sed talia non possunt esse accidentia illi naturae, sicut probatum est dist. 2. quod intelligere ejus et velle sunt substantia ejus, et habitus, et potentia.
Primo ex ratione necesse esse, quia si primo sit compositum, sint componentia A et B, quaero de A si sit formaliter ex se necesse esse, aut non, sed possibile esse ? Alterum enim horum oportet dare in quacumque re sive natura, ex qua aliud componitur. Si est ex se possibile esse, ergo necesse esse ex se componitur ex possibile esse, et ita non erit necesse esse eX se. Si autem A est ex se necesse esse, igitur est ex se in ultima actualitate, et ita cum nullo facit per se unum. Similiter si A est ex se necesse esse, compositum erit necesse esse per A, et pari ratione erit necesse esse per B, et ita erit bis necesse esse; erit etiam compositum necesse esse per aliquid, quo sublato nihil minus erit necesse esse, quod est impossibile.
Secundo ostendo generaliter propositum per rationem infinitatis, et primo, quod Deus non sit componibilis per hoc, quod omne componibile potest esse pars alicujus totius compositi, quod est ex ipso et alio componibili ; omnis autem pars potest excedi; contra rationem autem infiniti est posse excedi, ergo infinitum non est componibile, sed Deus est infinitus, ergo non est componibilis.
Et confirmatur ratio, et quasi idem est, quia omne componibile caret perfectione illius, cum quo componitur, ita quod illud aliud componibile non habet in se omnem perfectionem, et omnimodam identitatem cum illo, quia tunc non posset cum illo componi; nullum autem infinitum caret eo cum quo potest aliquo modo esse idem, imo omne tale habet in se secundum perfectam identitatem, quia alias posset intelligi perfectius, puta si haberet illud in se, sicut compositum habet, et istud infinitum non habet; contra rationem autem infiniti est simpliciter, quod ipsum possit intelligi perfectius, vel aliquid perfectius eo. Et ex hoc sequitur ulterius, quod sit omnino incompositus, quia si sit compositus, aut ex finitis aut ex infinitis. Si ex infinitis, nullum tale est componibile, ex probatis. Si ex finitis, ipsum non erit infinitum, quia finita non reddunt aliquid infinitum in imperfectione, sicut modo loquimur.
Ad primum (b) argumentum dico, quod simplicitas est simpliciter perfectionis, secundum quod excludit componibilitatem vel compositionem ex actu et potentia, vel ex perfectione et imperfectione, sicut dicetur in sequenti quaestione. Non tamen sequitur, quod omnis creatura simplex sit perfectior creatura non simplici, quia aliquid quod est simpliciter perfectionis, potest repugnare alicui nature limitatae, et ita illa non esset simpliciter et perfecte talis natura, si haberet illud quod repugnat sibi, sicut canis non esset simpliciter canis perfectus, si esset sapiens, quia repugnat sibi sapientia. Similiter alicui nature limitate potest repugnare aliqua perfectio simpliciter, et aliqua non; et tunc non sequitur illam naturam esse perfectiorem cui competit talis perfectio, quam cui repugnat, maxime quando illi cui ista repugnat, convenit alia perfectio simpliciter, quae forte est simpliciter perfectior illa alia repugnante.
Exemplum, actualitas est perfectio simpliciter, et simplicitas est perfectio simpliciter; composito autem convenit major actualitas, licet non major simplicitas, materiae autem licet conveniat simplicitas, non tamen tanta actualitas quanta competit composito. Simpliciter autem actualitas est perfectior simplicitate, et ita simpliciter perfectius potest esse illud cui convenit actualitas sine simplicitate, quam illud cui convenit simplicitas sine actualitate.
Sed hic videntur duo dubia. Unum, quomodo perfectio simpliciter erit perfectio ubicumque sit, cum de ratione simpliciter perfectionis sit, quod ipsum sit "simpliciter melius, quam non ipsum in unoquoque", secundum Anselmum Monol. 15.
Ad primum dico (c), quod illa descriptio debet sic intelligi, quod perfectio simpliciter est melius, non tantum suo contradictorio; (ita enim quodcumque positivum est melius, et simpliciter perfectius sua negatione, imo nulla negatio est perfectio aliqua formaliter.) Sed intelligitur sic esse melius ipsum quam non ipsum, id est, quolibet suo incompossibili, et tunc debet intelligi hoc quod dicitur, in quolibet est melius, considerando quodlibet precise inquantum suppositum, non considerando in qua natura illud suppositum subsistat; considerando enim aliquod inquantum subsistit in aliqua natura, potest aliqua perfectio simpliciter esse non melior sibi, quia incompossibilis ut est in tali natura, quia repugnat tali nature, tamen ei inquantum praecise subsistens non repugnat; sed si hoc modo consideretur illam habere, erit simpliciter perfectius ens, quam si haberet quodcumque sibi incompossibile.
Ad secundum (d) dubium dico quod requirit declarationem quis, sit ordo perfectionum simpliciter, et modo breviter supponatur, quod aliquis ordo perfectionis sit inter eas,ita quod una ex ratione sui est perfectior alia praecise sumpta; licet quando quaelibet est in summo, sint tunc omnes aeque perfectae, quia infinitae, quaelibet tunc est infinita, de hoc alias dicetur.
Ad secundum principale dico, quod dare. alicui esse formaliter, necessario ponit limitationem, quia sic dans esse, non includit per identitatem illud cui dat esse, neo potest separari a sic dare esse imperfectio, quia nec limitatio, neo etiam dependentia omnimoda; licet enim separaretur ab eo dependentia ad materiam, semper tamen manet dependentia ad efficiens, virtute cujus forma informat materiam.
On this page