Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliqua creatura sit simplex
D. Thom. 1. p. q. 3. art. 4. et q. 50. art. 2. ad. 3. Alens. 1. p. q. 4. m. 3. et q. 5. m. 3. D. Bonav. 2. dist. 3. 1. p. art. 1. q. 2. et htc art.1. q. 2. p. 2. Altisiod. sum. c. 1. p. 2. Richard. hic art. 2. q. 2. art. 3. q. 2. Suar. Met. disp. 31. sect. 13. num. 24. Vide Scot. 9. Met. q. 20. et de primo princ. c. 4. concl. 9. et 8. Physic. . 1. cor. et q. 3.
Et arguitur quod sic. Compositum componitur ex partibus, et ille non ex aliis; igitur partes illae in se sunt simplices.
Oppositum hujus est 6. de Trin. cap. 5. ubi dicit Augustinus quod "nulla creatura est in se simplex".
Hic dicitur (a) quod quaelibet creatura est composita ex actu et potentia, quia nulla est pura potentia, quia tunc non esset nec purus actus, quia tunc esset Deus; ergo quaelibet creatura est composita ex actu et potentia.
Praeterea, quaelibet creatura est ens per participationem; ergo est composita ex participante et participato.
Contra istam conclusionem arguo sic: Quia si in quolibet sit compositio ex re et re, accipio illam rem componentem, et quaero si est simplex, aut composita; si simplex, habetur propositum; si composita, erit processus in infinitum in rebus.
Concedo igitur (a) quod aliqua creatura est simplex, hoc est, non composita ex rebus; tamen nulla creatura est perfecte simplex, quin aliquo modo sit composita vel componibilis.
Et quomodo composita, declaro sic, quia habet entitatem cum privatione alicujus gradus entitatis; nulla enim creatura habet entitatem secundum totam perfectionem, quae nata est esse entitatis in se, et ideo caret aliqua perfectione, quae est nata competere entitati in se, et ideo privatur, sicut talpa dicitur esse caeca, quia nata est habere visum secundum rationem animalis, non secundum rationem talpae, secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de privatione. Componitur igitur non ex re et re positivis, sedex re positiva et privatione, id est, ex entitate aliqua quam habet, et ex carentia alicujus gradus perfectionis entitatis, cujus ipsum non est capax, tamen ipsum ens est capax, sicut talpa,secundum se non est nata videre, sed secundum quod animal, nata est videre; nec tamen ista compositio ex positivo et privativo, est in essentia rei, quia privatio non est de essentia alicujus positivi.
Ad istam tertiam (b) sequitur compositio actus et potentiae objectivae, quidquid enim est ens, et caret aliqua perfectione entis, est simpliciter possibile; et terminus potentiae simpliciter, cujus terminus non potest esse ens infinitum, quod est necesse esse, est etiam quaelibet creatura componibilis ; quod patet de accidente, quod est componibile cum subjecto. In substantia enim patet tam de forma quam de materia. De substantia etiam per se generabili et corruptibili patet, quod est receptiva accidentis. Nulla igitur substantia esset non receptiva, nisi propter perfectionem sui; sed perfectissima Intelligentia est receptiva accidentis, quia capax est suae intellectionis et volitionis, quae non est substantia sua. Probatio, quia tunc esset formaliter beata se ipsa, cujus oppositum probatum est dist. 2. q. 1. tum quia quaelibet Intelligentia potest intelligere infinita, quia omne intelligibile; ergo si intellectio sua esset sua essentia posset habere essentiam infinitam, quia haberet unam intellectionem infinitorum ; tum quia intellectio sua non dependeret ab aliquo objecto, nisi a quo dependet suum esse, et ita nihil inferius se; nec etiam se posset intelligere in genere proprio, sed tantum in objecto superiore movente, imo nihil posset aliqua Intelligentia intelligere nisi in Deo.
Ad argumentum (e) principale Augustini, concedo quod nulla creatura est vere simplex, quia composita modo praedicto ex positione et privatione, actu et potentia objectiva, et componibilis alii creature.
Et per idem patet ad argumenta pro opinione prima. Non enim est actus purus, qui caret aliquo gradu actualitatis, sicut non est lux pura quae caret aliquo gradu lucis, licet cum illa luce impura non misceatur aliqua alia entitas positiva, sed tantum carentia perfectioris gradus lucis.
Ad secundum de participare dico, quod participare est idem quod partem capere ita quod duplicem relationem importat, et partis ad totum, et capientis ad captum. Prima est realis, nec tamen sumitur ibi pars proprie pro eo quod est aliquid rei, sed extensive, prout omne minus dicitur pars majoris; omne autem finitum tale, est simpliciter minus tale, si aliquod tale est natum esse infinitum ; quaelibet autem perfectio simpliciter nata est esse infinita ; ergo ubicumque est finita, ipsa est minor alia perfectione simili, et ita pars extensive.
Tripliciter tamen pars capitur ; aut pars capitur sic: quod totum captum est pars capientis, sicut species participat genus quantum ad partes essentiales generis non subjectivas; aut sic, quod pars capti est pars capientis ; aut tertio modo sic, quod pars capti sit ipsum totum capiens. Primis duobus modis,relatio capientis et capti potest concedi esse realis. Tertio modo non. Iste autem tertius modus est in proposito, quia omnis perfectio limitata, quae tamen non determinatur ex se ad limitationem, quae est pars capta, est ipsa tota limitata ; bene autem ibi distingui potest suppositum capiens et natura capta, sed non est sic distinctio realis.
On this page