Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 1
Utrum Spiritus sanctus sit genitusAlensis 1. p. g. 43. m. 2. Henr. sum. art. 37. q. 7. et uodlib. 5. q. 9. D. Thom. 1. p. q. 27. art. 4. Richard. hic q. 3. D. Bonavent.. 2. Major. q. 1. Suarez 1. p. tr. 3. lib. 11. c. 5. Vasq. 1. p. d. 113. Vide Scot. 5. Phys.. 6. ubi de distinctione molus, e mobili et termino. Bacon. hic.
Circa istam decimamtertiam distinctionem, in qua Magister agit de processione Spiritus sancti, prout distinguitur contra generationem Filii, quero: Utrum Spiritus sanctus sit genitus, sive utrum productio Spiritus sancti sit generatio vel distinguatur ab ea? Quod sit generatio, probo, quia generatio in creaturis per hoc distinguitur ab aliis mutationibus, quod est ad substantiam, vel per hoo quod ea producitur aliquid in esse substantie; spiratione autem producitur Spiritus sanctus in esse divino, sicut generatione producitur Filius; ergo productio Spiritus sancti est generatio.
Confirmatur ratio, quia mutationes et motus distinguuntur per terminos formales eorum, secundum Philosophum quinto Physicorum; sed formalis terminus spirationis Spiritus sancti, est idem cum formali termino generationis, quia essentia communicatur utrobique; ergo spiratio est generatio.
Praeterea, quecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem; igitur quae eidem sunt univoca inter se sunt univoca; generatio et spiratio sunt univocae productiones, comparando ad idem tertium ut ad Patrem, quia (sicut dictum est supra dist. 7.) utraque productio est univoca in se; igitur istae due erunt univoce productiones inter se, et ita unius rationis.
Praeterea, differentia realis non dependet a differentia rationis, quia est perfectior; sed differentia principiorum istarum productionum sunt natura et voluntas, quae differunt tantum secundum rationem, quia differentia realis absolutorum non videtur posse stare cum simplicitate divina; ergo distinctio istarum productionum, quee praeexigit istam, tantum erit rationis.
Probatur etiam minor aliter dupliciter. Primo, quia alias inter intelligere et intellectum in Deo erit relatio realis, et ita distinctio realis. Consequentia probatur, quia ubicumque intellectus ex natura rei distinguitur ab intelligere, intellectus recipit intelligere, vei est ratio recipiendi ipsum, et ita ibi erit relatio realis recipientis ad receptum.
Et confirmatur, quia si intellectus in Deo non sit ratio recipiendi intelligere, non magis proprie dicitur Deus intelligere intellectu quam voluntate; it etiam potest argui de relatione prioris, quia principium est prius illo, cujus est principium.
Secundo probatur minor, quia absolute intellectus est principium q0 respectw intellectionis, et in eliciendo et recipiendo; igitur eodem addito utrobique intellectus infinitus erit sic principium respectu intelligere infiniti, et ita crit ibi relatio realis.
Contra, Augustinus 5. de Trinitate, cap. 14. "Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, non quomodo natus, sed quomodo datus".
Hic sunt multae viae (b) ponendi et multi modi, quibus distinguuntur istae productiones. Uno modo ponitur, istas productiones distingui per terminos formales vel to- tales, qui sunt personae productae.
Et confirmatur ista positio per illud Philosophi 5. Physicorum, ubi dicit quod motus distinguuntur per terminos, ut videtur, quia alius terminus est alterius motus, et licet istae productiones non sunt motus, nec mutationes, sunt tamen quasi viae quaedam ad personas; igitur per istas distinguunlur.
Contra, emanationes non habent esse per terminos; igitur nec distinctionem. Antecedens patet, quia habent ex se esse formaliter. Consequentiam probo, quia ab eodem habetur esse et distinctio.
Item illud de 5. Physicorum est ad oppositum, non enim motus distinguuntur penes terminos, nisi quia forme fluentes sunt ejusdem rationis cum formis terminantibus; sed hic nonest fluxus ejusdem rationis cum termino, nec etiam via quasi fluxus est ejusdem rationis cum terminis formalibus, quia terminus formalis est essentia, illa autem productio,quae est quasi via, est relatio.
Alio modo (a) ponitur istas productiones distingui per hoc, quod una productio est ab una persona, alia a duabus personis.
Contra hoc, quia si idem sit principium formale producendi aliquid propter esse ejus, in hoc supposito vel in illo non erit principium alterius rationis, quia albedo in lapide et in equo est principium immutationis visus, ejusdem rationis, ita etiam si eadem albedo esset in duobus ut in uno, esset principium immutationis unius rationis; istae autem productiones ita distinguuntur, quod non sunt ejusdem rationis; ergo oportet istius distinctionis assignare aliam rationem, quam unitatem vel dualitatem suppositorum agentium.
Item, secundum istam viam (b) possunt poni infinitae persone in divinis. Posset enim poni quarta persona a tribus, et quinta a quatuor personis, nec esset aliqua ratio Trinitatis in personis divinis, si tantum esset distinctio per unitatem suppositi agentis et pluralitatem, et non esset distinctio per rationes producendi.
Item, omnis distinctio (c) reducitur ad aliqua primo diversa, quae essent distincta, si per impossibile essent ab omnibus aliis separata; ergo ista distinctio est per aliqua talia, quae essent distincta, omnibus aliis per impossibile praetermissis, quae etiam seipsis sunt primo diversa; talia non sunt unitas vel pluralitas suppositorum agentium, si non sit aliqua alia distinctio in principiis agendi; ergo, eto. Circumsoripto enim omni alio ab unitate vel dualitate suppositorum, non videtur quod ista unitas vel pluralitas sit prima ratio distinguendi productiones.
Aliter ponitur (a) istas productiones distingui, quia una est cum alia et cum opposito ejus, ita quod ratio distinctionis relationum disparatarum est distinctio oppositarum relationum, quatenus scilicet una relatio disparata secum compatitur duas alias relationes oppositas, sicut vis spirativa stat cum generatione activa et passiva, et ideo distinguitur ab utraque illarum.
Contra istud potest sic argui, sicut contra opinionem praecedentem; non enim assignat ista positio quare non possent esse infinitae personae, quia semper posterior relatio posset stare cum oppositis relationibus prioribus.
Praeterea, non esset primo diversitas inter hanc productionem et illam, nisi per hoc quod ista productio esset cum una et sua opposita; et alia non stat cum sua opposita, et ita ista non esset prima ratio distinctionis, quia prima ratio distinctionis est aliqua ratio primo distinctorum. Contra istam viam (b), et aliam praecedentem simul arguo sic: Quaero, quare spiratio activa potest stare cum generatione activa et cum generatione passiva, et generatio activa non potest stare cum generatione passiva ? Nulla est ratio, nisi propter indistinctionem spirationis activae a generatione activa; ideo enim aliquid est compossibile vel incompossibile alicui, quia ipsum est tale in se, et non e converso, quia veritas negativae firmatur et fundatur super veritatem affirmativee; ideo enim homo non est asinus, quia, homo est ho- mo 2. Periherm. in fine, et 4. Metaph. prius igitur est aliqua distinctio generationis activae et spirationis activae, propter quam est incompossibilis generationi passivae generatio activa, et non spiratio activa, quam sit ista compossibilitas vel incompossibilitas; ergo ista compossibilitas et non compossibilitas, non est prima ratio distinctionis productionum.
Preterea (c) istae productiones distinguuntur, quia altera est per modum nature, altera per modum voluntatis; haec autem distinctio productionum non tantum est a suppositis producentibus, nec quia una stat cum aliqua et altera non stat cum illa, sed sumitur ex distinctione principiorum productivorum, qua habent oppositos modos principiandi; ergo, etc. Respondet sic opinans, quod productio ibi est una per modum nature et altera per modum voluntatis, non quia una persona producatur naturaliter et alia non, sed quia productio una est similis productioni naturali, et alia est similis productioni voluntariae. Naturale enim agens producit non praesupponens aliam productionem, et hoc in communi loquendo, licet per accidens unum naturale agens praesupponat aliquid producens prius ipso, ita enim productio Filii est per modum naturae, quia non presupponit aliam productionem. Productio voluntatis praesupponit aliam productionem, illam videlicet, que est per modum naturae et intellectus, et ita productio Spiritus sancti est per modum voluntatis, quia Spiritus sanctus produ- citur simili modo illi productioni, quae proprie dicitur esse productio voluntatis, scilicet praesupponendo aliam productionem.
Ista expositio (d) non videtur secundum intentionem Sanctorum, attribuentium istas productiones proprie intellectui et voluntati, quia si tantum debeant intelligi distingui per hoc quod una praesupponat aliam productionem, et alia productio nullam praesupponit, non videtur ratio ex productionibus, quare Filius sit magis Filius, vel Verbum ex vi productionis sue quam Spiritus sanctus, nec quod Spiritus sanctus ex vi productionis suae magis sit amor quam Filius, quod videtur absurdum.
Item, multae alie productiones possunt esse, vel presupponentes vel non praesupponentes aliquam productionem, sicut productio per modum artis videtur aliam productionem praesupponere, scilicet productionem Verbi interioris in mente artificis; ergo Spiritus sanctus posset dici produci per modum artis, quod est falsum. Et preter, haec sicut est argutum dist. 2. et 10. ex quo a Deo proprie est intellectus et voluntas, et utrumque est sufficiens productivum cum objecto sibi praesente, vere producetur persona per actum intellectus, ut principii productivi, et ita persona per actum voluntatis, ut principii productivi, et non tantum metaphorice propter talem similitudinem extraneam, scilicet produci alia presupposita vel non praesupposita.
Aliter dicitur (e), quod istae emanationes distinguuntur per relationes oppositas, scilicet prioris et posterioris,quia una est prior alia. Contra, ista distinctio non est prima, oportet enim dare aliquam aliam causam, quare una est naturaliter prior alia; nec est alia ratio, nisi vel quia ista est productio talis et illa talis, vel ex parte principiorum productivorum, vel ex parte suppositorum agentium. Preterea, relatio non distinguitur primo et per se a relatione per relationem, quia relatio non refertur primo; ergo cum istae emanationes sint relationes, non distinguuntur primo ab invicem per alias relationes,scilicet per relationes prioris et posterioris, et patet quod istae relationes sunt aliae a relationibus originis, quia sunt inter alia extrema. Nam relatio originis est inter producens et produ ctum, relatio prioris et posterioris est inter originem et originem.
Aliter dicitur (f) quod emanationes distinguuntur penes principia formalia elicitiva, quae ponuntur esse relationes personarum agentium, puta vis generativa et spirativa. Sed istud est improbatum dist. 7. sive intelligatur de principio elicitivo, sive de principio determinativo. Et praeter hoc quomodo di- stinguantur illae relationes, ut per eas distinguerentur relationes oppositae. Ille enim videntur minus distinctae quam oppositae, quia ille ossunt concurrere in eadem persona, puta in Patre; istee non possunt, quia nulla eadem persona duobus modis producitur. Manifestius est igitur istas emanationes distingui quam relationes oppositas ex parte productivi; igitur assignare istarum distinctionem per illas, est assignare distinctionem magis manifestam per distinctionem minus manifestam, et etiam non per intrinseca, quia relativa non sunt intrinseca suis correlativis.
Aliter ponitur (a), quod distinguuntur penes principalia distincta secundum rationem, puta penes naturam et voluntatem, quae habent principiare distinctas emanationes, et tamen ipsa in essentia non distinguuntur nisi sola ratione, sicut probatur in quaestione de attributis dist. 8.
Contra istud (b), distinctio realis non praeexigit necessario distinctionem rationis; sed distinctio istarum emanationum necessario praeexigit distinctionem principiorum elicitivorum; igitur illa si est realis, non est tantum per illam, quae est rationis tantum. Major istius rationis ab aliquibus negatur, et ponitur instantia de ideis, que differunt tantumratione, et creature realiter differunt, et tamen distinctio creaturarum rea- lis necessario praesupponit distinctionem idearum rationis.
Contra istud (c) arguitur, et primo probatur major; secundo excludetur ista instantia. Major probatur secundum istum intellectum, quod differentia rationis in causa, non est propria ratio distinctionis realis in effectu. Quia si sic, sit A causa, et diverse rationes, sub quibus causat, sint B. C; causata sint D. E, tunc sic: si B. C sunt rationes propriae ipsius A inquantum causat D, E, ergo A inquantum est sub B, est propria causa ipsius D, nam si non, non est magis illa differentia ratio causandi distincta quam si ipsa differentia non inesset, quia neutra ratio est propria approprians causam ad hunc effectum. Qui igitur concedit, quod A inquantum est sub B et C causat D et E, habet concedere quod utraque ratio sit propria ratio causae respectu sui effectus; sed illud consequens est falsum, quod A inquantum est sub B, est causa ipsius D, quia A inquantum est sub B, quod est tantum ens rationis, tantum habet esse in intellectu, quia ens rationis non causatur ab objecto, nisi inquantum cognitum, et ut sic, non habet esse nisi in intellectu, quod est ens diminutum, ex 6. Metaph. nihil autem secundum quod ens diminutum est, est propria ratio entis veri et propria causa entis perfecti. Et istud probatur, quia omne causans verum ens, oportet quod habeat aliquod esse existentiae inquantum est causa; ens autem diminutum, quod scilicet est ens cognitum, non ha- bet esse realis existentize; ergo nec inquantum tale potest esse causa propria alicujus realis entis.
Et si dicas (d), quod licet non habeat esse existentiae sui, tamen habet esse existentie intellectus in quo est, quia esse intellectus participat, inquantum habet esse in ipso intellectu.
Contra (e), ex hoc sequitur quod nulla causatio competit enti cognito, inquantum tale, nisi virtute existentiae actualis ipsius intellectus, in quo habet esse existentiae actualis secundum quid, et tunc ultra voluntas non erit principium spirandi, nisi inquantum participat rationem intellectus, et tunc intellectus divinus erit magis ratio spirandi quam voluntas; et ita sequitur ultra, quod intellectus respectu generationis Verbi, erit duplex principium, scilicet immediatum inquantum est principium productivum, et mediatum inquantum ipsum est principium operativum, per cujus operationem ipsum habet esse inquantum productum, sicut cognitum inquantum cognitum, habet esse participatum ipsius cognoscentis. Quod si non attribuas (f) talem actionem realem ipsi intellectui existenti, sed objecto habenti esse diminutum in intellectu, sequitur quod actio realis erit ipsius, quod nihil minus est tale, si illud non esset omnino; nam non repugnat alicui, quod sit ens cognitum, licet nullum verum esse reale habeat.
Si dicatur hic (g) quod intellectus divinus nihil cognoscat nisi intuitive, et ita illud quod habet esse cognitum in hoc intellectu inquantum tale, habet vere esse existentiae, non autem illud quod habet esse cognitum intellectione et cognitione abstractiva, qualis est intellectio mea de rosa nonexistente modo, quae non est intuitiva.
Contra (h) illa ratio quae ponitur propria principio, scilicet Deo inquantum principiat, ponitur causari per actum intellectus in objecto cognito; intellectus au. tem divinus nihil causat in essentia divina, ut existens est, sicut concedunt illi de opinione opposita, quia nulla est ibi differentia rationum in essentia, ut est existens, sed tantum ut cognita est; et per se patet, quia quidquid est in essentia, ut existens est, esset in ea, si per impossibile non esset intellectus negotians circa ipsam.
Praeterea secundo (i), essentia divina (ut in Filio et Spiritu sancto) habet naturaliter prioritatem aliquam ad intellectionem simplicem istius essentiae. Sicut enim ipsa (ut est in Patre) nata est movere intellectum Patris ad simplicem sui intellectionem, ita etiam (ut in Filio) nata est movere quemcumque intellectum ad sui intellectionem simplicem, quia secundum Augustinum 15. de Trinit. omnia videt Pater in Filio sicut in semetipso; sed si essentia (ut in Filio) talem habet prioritatem circa talem intellectionem simplicem sui; igitur ipsa (ut in Filio) naturaliter praecedit omnem rationem, quam potest intellectus negotians fabricare circa ipsam; igitur nulla ratio fabricabilis circa eam naturaliter praecedit eam (ut in Filio) alioquin esset circulus in prioritate naturali, quia et ratio causata per intellectum naturaliter praecederet esse ejus in Filio, et e converso.
Si autem dicas (k), quod essentia in Patre praecedit naturaliter omnem rationem producibilem circa ipsam, sed (ut in Filio) sequitur rationem jam productam per actum intellectus paterni, et tunc non est circulus ejusdem ad idem secundum eadem extrema, sive secundum existentiam in eodem, quia essentia secundum existentiam in uno supposito praecedit et in alio sequitur.
Preterea tertio (l) principaliter arguitur, et contra istam responsionem sic primo: Unius causae in uno ordine causandi est una per se ratio causandi; ergo multo magis in divinis, ubi est primitas principiandi, oportet ponere unam rationem per se principiandi; ergo ratio principiandi generationem Verbi, erit aliqua una realis ratio per se. Res autem et ratio non faciunt unum per se, quia nec passio aliqua consequens rem ex natura rei potest facere unum per se cum subjecto, cujus est effectus; ergo nec multo magis ratio, quia non sequitur rem ex natura rei, sed tantum consequitur eam per actum intellectus; ergo alterum istorum erit praecise principium quo ipsi Patri producendi, non ratio sola, quia ipsa non est formaliter infinita. Probatio, quia nulla. relatio realis est formaliter perfectio infinita. Probatio, quia tunc persona aliqua in divinis non haberet omnem perfectionem infinitam formaliter; ergo nec multo magis ens rationis potest esse formaliter infinitum, et per consequens nec est principium producendi quo, suppositum infinitum; ergo sola res, cui attribuitur illa ratio, est principium producendi suppositum infinitum, sed in quocumque est principium quo, respectu alicujus productionis, ei est principium producendi, si illud suppositum conveniat tali productioni, conveniens autem suppositum in divinis ad producendum talem personam in divinis est, quod non habeat talem naturam productione ista, nec aliqua productione priore ista, talis autem est Pater; ergo sola res erit sibi principium quo producit, et nullo modo ratio ista.
Preterea quarto (m) in divinis quod non est formaliter idem alicui, non est vere idem sibi, nisi vel utrumque sit formaliter infinitum vel alterum, vel saltem utrumque sit vere idem alicui formaliter infinito. Sed iste rationes, quae ponuntur quasi appropriantes principium productivum duarum personarum, non sunt formaliter eaedem, quia tunc non essent distinctae rationes, nec sunt vere eaedem alicui formaliter infinito, quia tunc essent in isto ex natura rei, sicut sapientia est in divinitate Dei formaliter ex natura rei, nec altera istarum est formaliter infinita, sicut probatum est in precedenti ratione; ergo nulla istarum est vere eadem alteri aliquo modo; ergo eo modo quo ambo sunt ibi, ita sunt vere distinctze, quod videtur obviare summae simplicitati, qualitercumque ponatur entitas earum, quia nihil potest poni ibi esse secundum quamcumque entitatem, quod sit non simpliciter idem alteri, propter simplicitatem illius essentiae.
Illam instantiam excludo (n), primo, quia videtur esse ad oppositum. Si enim distinctio creaturarum necessario praesupponeret distinctionem idearum, ac per hoc Deus sub ratione unius ideae esset causa et propria ratio respectu unius ideati, hoc ideo esset, quia esse diminutum Dei, scilicet esse cognitum, esset simpliciter perfectius et prius naturaliter esse perfecto ideati, quia ideata sunt respectu Dei artificialia; et esse cognitum artificis vel exemplaris, in quo artificiatum habet esse, est simpliciter prius ipso esse essentiae ipsius ideati. Sed illa ratio omnino deficit in personis divinis, quia esse cognitum essentie non potest esse prius naturaliter perfecto esse essentiae in se; et ideo licet illa prima major falsa esset, ad cujus probationem appositae sunt quatuor rationes in agente artificiali, non tamen esset falsa in productione naturali, ubi esset communicatio ejusdem naturae, sicut est in proposito, quia ibi non videtur, quod aliquod esse cognitum posset naturaliter precedere naturale esse ipsius naturae.
Praeterea (o), instantia illa sumit falsum de ideis, quia illa distinctio rationis in Deo non necessario praesupponitur ipsis ideatis distinctis, nec Deus sub rationibus idearum est propria causa diversorum ideatorum, sicut pa- tebit inferius dist. 35. de ideis, et 45. de voluntate.
Alia est opinio ad quaestionem, quae ponit quod essentia sub ratione una omnino indistincta, est principium istarum productionum, quia sicut duo limitata possunt esse principia duorum actuum, ita, idem illimitatum continens in se virtualiter ipsa plura, potest esse principium proprium eorumdem actuum et sub ratione una, nulla existente distinctione in eo, sed ex sola illimitatione sui ipsius, ut indistinctum est, sicut patet de Sole respectu multorum generabilium in istis inferioribus.
Et confirmatur ista positio, quia oportet ponere essentiam divinam immediate habere sapientiam et bonitatem, et esse quodammodo quasi radicem et principium illarum perfectionum attributalium, et sine omni distinctione in ipsa essentia, alioquin procederetur in infinitum; igitur ita videtur posse poni immediatum principium duarum productionum.
Contra hoc (a), quia actio volendi in nobis non est formaliter libera, sed ipsa voluntas, quia actio illa est quaedam qualitas, et quaedam forma naturalis in se, et non aliquid intellectuale habens inclinationem ad opposita. Ita igitur in divinis ipsa productio Spiritus sancti, ut ipsa jam posita est in esse, non videtur formaliter esse libera, sed praecise libertas videtur esse in principio hujus productionis, inquantum est hujusmodi; ses si nulla distinctio praecedat productionem Filii et Spiritus sancti, prima distinctio, quae est hujus productionis, et illius est, ut sunt posita in esse ab illo principio; ergo non est una productio in divinis per modum intellectus sive nature, et alia per modum libertatis, quia nullum principium prae- cedit, quod ex se aliter se habeat ad hanc productionem quam ad illam; et illae productiones, in quibus est distinctio primo, omnino in se uniformes sunt in naturalitate, ut jam positae sunt esse. Assumptum de volitione, licet posset multis viis probari, patere tamen potest per hoc, quia quidquid generat ipsa volitio, generat naturaliter. Unde habitus appetitivi virtute actuum appetitus, ita generantur naturaliter ex eis, sicut habitus intellectivi generantur naturaliter ex intellectionibus.
Ex alio etiam apparet, quia tunc formaliter posset aliquis gaudere et tristari libere, inquantum scilicet gaudium et tristitia sunt passiones consequentes velle et nolle, quia illae, quae sunt immediatae causae istarum passionum, ponerentur formaliter libere. Consequens tamen de passionibus videtur satis manifestum inconveniens, quia non videtur esse in potestate voluntatis gaudere, nisi quia in potestate ejus est velle illud ad quod sequitur gaudium, et ita nec tristari, nisi quia in potestate ejus est nolle illud ad quod sequitur tristari, et ideo tristatus de adventu alicujus rei nocivae sive displicibilis, si vult amovcre tristitiam, oportet quod. desinat nolle illud quod noluit, non autem expedit ad hoc deliberare, ut stante nolitione et eventu noliti non sequatur tristitia.
Preterea secundo, si essentia, (ut omnino indistincta) esset principiumduplicis productionis; ergo cum intellectus sub ratione infiniti sit sufficiens principium producti- vum et sufficiens ratio principiandi verbum infinitum, et voluntas sub ratione infiniti sit principium productivum amoris infiniti, et antequam intelligatur intellectus infinitus et voluntas divina infinita formaliter distincta, praeintelligitur essentia ut essentia infinita; ergo per ipsam, ut praeintelligitur, erit duplex productio intrinseca. Iterum etiam quando posterius intelligitur ibi intellectus formaliter infinitus et voluntas formaliter infinita, erunt duae persone infinitae productae virtute illorum duorum principiorum; ergo erunt quatuor personae productae infinitae. Quod si dicatur nunquam ibi esse infinitum intellectum, nec infinitam voluntatem ex parte rei, sed tantum esse ibi illam unam naturam omnino indistinctam ex natura rei, et ex ejus ratione esse tres personas, et intellectum et voluntatem esse ibi praecise per considerationem intellectus, et ita non esse ibi principia productiva personarum realium ex natura rei distincta.
Contra, si aliqua sint ibi distincta per actum intellectus, sint A et B, tunc quaero, aut illa ex natura rei sunt distincta, aut non. Et si sic, contradicis tibi ipsi; si non, sed per intellectum, ergo intellectus sub ratione intellectus et non sub ratione naturae distinguit. Aut igitur ante distinctionem istorum est ibi intellectus sub ratione intellectus, et habetur propositum, quod est ibi ex natura rei; aut non, sed ipse intellectus sub ratione intellectus, est ibi productus per actum intellectus negotiantis et distinguentis, et tunc erit quaerere de illo intellectu quo actu producitur; aut ex natura rei, aut ex intellectu ut intellectus est, et procederetur in infinitum; vel ubicumque stabitur, ibi erit intellectus inquantum intellectus et ex natura rei; vel prima distinctio, quae ponetur, ibi erit ex natura rei, cujus oppositum ponis.
Praeterea, Deus est ex natura rei formaliter beatus et non formaliter in relationibus rationis; beatitudo autem ejus est formaliter in intellectione et volitione; ergo intellectus et voluntas, que sunt principia istorum, sunt ibi ex natura rei.
Confirmatur ista ratio per Philosophum, 12. Metaph. qui probat, quod "si Deus non sit actu intelligens, nihil honorobile inerit ei, se habebit enim, ut dormiens",; ergo secunduIm ipsum non est perfectus ex natura rei, nisi ibi esset formaliter intellectus ex natura rei, et per consequens est ibi intellectus distincte ex natura rei, quia non potest intelligi actualis intellectio formaliter sine intellectu formaliter.
Praeterea, si intellectus non est ibi formaliter ex natura rei, sed fundamentaliter; ergo intellectus formaliter non est perfectio simpliciter, quia non est ibi melius habere ipsum formaliter quam non habere ipsum. Imo, per te, in essentia illa quae optima est, non habetur formaliter, sed tantum opposito modo habendi; ergo non potest concludi .ibi esse intelleotum, quia est perfectio simpliciter, sed magis videtur sequi oppositum. Quid igitur dicit Anselmus Monol. 15. quod quidquid est in Deo, melius est ipsum quam non ipsum? sicut est de sapiente; et Augustinus 15. de Trinit. cap. 4. "Neque enim divinorum librorum auctoritas tantmmodo esse Deum predicat, sed omnis, qte nos circumstat natura, proclamat habere se prestantissimum conditorem, qui nobis mentem rationemque naturalem dedit, qud viventia on viventibus, predita sens non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impoten/ibus potentia, injustis justa, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris preferenda videamus. Ac per hoc qtoniam rebus creatis Creatorem sine dubilatione preponimus, oportet eum et sitmme vivere, et cuncta sentire atque intelligere; et parum post: Justissimum, speciosissimum, optimum et beatissimum fateamur", etc. quere ibi Augustinum. Quae consequentia esset illa, si ratio naturalis dictat beatum esse meliorem misero? ergo Deus est beatus, si ipsum quod est in creaturis melius est suo opposito, hoc est, propter ejus realitatem, et in Deo ex natura rei non est aliquo modo realitas illa, sed tantum fundamentum cum opposito modo formalitatis hujus. Quod autem intellectus, qui probatur ibi esse ex natura rei, sit infinitus, probo: Intellectus enim ut intellectus, essentiam divinam comprehendit, ut objectum formaliter infinitum; nihil autem comprehendit objectum formaliter infinitum, nisi ipsum comprehendens sit formaliter infinitum, ergo, etc.
Praeterea, intellectus divinus intelligit simul infinita intelligibi- lia secundum Augustinum 12. de civit. Dei, cap. 18. "Ita nec numeros propter infinitatem nescit omnipotens Deus, et si usque ad quamdam summam numerorum scientia Dei pervenit et celeros ignorat, quis hoc vel dementissimus dixerit?" Et subdit parum post: "Infinitas itaque numeri quamvis infinitorum numerorum non sit numerus, non tamen est incomprehensibilis ei, cujus sapientie non est numerus".
Et si dicas, intellectus non est formaliter infinitus inquantum intellectus, sed inquantum est idem essentiae divinae infinitae, et ideo non habet inquantum intellectus, quod sit principium productivum alicujus personae infinitae, et ita non erunt duae personae divinze.
Contra hoc arguo, quia hoc modo posset dici, quod paternitas est formaliter infinita, quia est idem essentie infinitae, et tunc non esset magis inconveniens Filium non esse formaliter intelligentem quam ipsum non esse formaliter Patrem, quod est manifeste absurdum.
Probatur etiam ex alio, quia illa quae non sunt formaliter infinita in divinis, (si accipiantur in abstracto), non predicantur de se invicem etiam per identitatem, sicut nec formaliter. Haec enim non conccditur: Paternitas est innascibilitas, cujus ratio dicta est dist. 8. quest. de Attributis, quia illa abstractio tollit illud quod fuit causa veritatis, scilicet identitatem extremorum, quia ut precise sumuntur, neutrum est formaliter infinitum; et ideo neutrum, ut praecise abstractive sumptum, includit quod sit idem alteri, sed ista est vera: Intellectus est paternitas, et intellectus est filiatio, licet non sit formalis praedicatio; ergo intellectus habet infinitatem formalem, qualem non habet filiatio, vel paternitas vel innascibilitas.
Respondeo, potest dici quod sicut distinguendo res ab invicem, aliqua res est infinita a se et in se, sicut Pater et prima persona in divinis aliqua res est in se infinita, sed non a se, sicut Filius et Spiritus sanctus; aliqua autem res est ex se finita et in se simpliciter finita, sicut creatura. Ita considerando aliqua, quae non sunt formaliter eadem, potest aliquid accipi tanquam infinitum in se et omnino a se, sicut essentia divina, quae est radix et fundamentum, quae infinitatem a nullo habet. Unde Joannes Damascenus cap. 12. esse Dei est velut pelagus substantie infinitum et indeterminatum, aliquid autem est infinitum per se et in se, sed non omnino a se tanquam prima radix et fundamentum omnis infinitatis, sicut attributa divina, quae secundum eumdem Damascenum cap. 5. dicunt aliquid quasi circa essentiam, et bene possunt esse talia formaliter infinita et in se et per se, sed radicaliter in essentia sicut in fundamento, cui sunt eadem; ulterius aliquid est, quod nec in se formaliter est infinitum, nec idem formaliter infinito, sicut personales proprietates. Sed que ratio, quare ista non habent formalem infinitatem aliam ab essentia, sicut intellectus habet, hoc alias poterit patere.
Ad argumenta pro opinione ista nunc ultimo improbata, cum dicitur, infinitum ex se omnino indistinctum potest esse principium distinctorum, verum est, ubi illa distincta non requirunt ex ratione sui distinctionem priorem in principiis; talem autem requirit productio libera et naturalis, quia ad illa non potest esse prima distinctio, sed praeexigitur aliqua distinctio in principiis, quae aliquo modo habent principiare naturaliter et libere personas divinas. Et per hoc patet ad confirmationem illam, quae adducitur ibi, quod essentia habet sapientiam, bonitatem et omnes alias perfectiones attributales ante omnem considerationem intellectus, et hoc absque omni distinctione praesupposita in essentia.Verum est, quia illee perfcctiones attributales non requirunt oppositum modum principiandi, nec distinctionem in principiis, ita enim essentia naturaliter est intellectus, sicut est voluntas. Similiter illa attributa non sunt proprie principiata ab essentia divina, licet essentia divina concedatur aliquo modo habere rationem perfectionis radicalis et fundamentalis respectu eorum.
Ad quaestionem respondeo, quod productiones se ipsis formaliter distinguuntur. Generatio enim formaliter se ipsa est generatio, et spiratio se ipsa formaliter spiratio. Et ex rationibus formalibus eorum, impossibile est generationem esse spirationem, circumscripto per impossibile quocumque alio, ita quod non oportet quaerere quibus distinguuntur. quia tota ratio formalis unius est non eadem toti rationi formali alterius. Hoc apparet per Augustinum 15. de Trinit. cap. 27. ubi dicit: "Sic enim videbis quid distet nativitas Verbi a processione doni"; et paulo post: "Voluntatem de cognitione procedere, non tamen esse cognitionis imaginem", etc. Quaere totum, ubi vult ex processionum distinctione, concludere distinctionem personarum procedentium; similiter 5. de Trinit. cap. 9. et 14. "Cur Spiritus sanctus non sit Filius, cum tamen a Patre exeat?" Et solvit dicens: "Exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus"; solvit ergo ibi quaestionem de distinctione personarum per distinctas earum emanationes.
Et si objicitur, quod emanationes non sunt a se; ergo non distinguuntur a se. Consequentia probatur, quia a quo aliquid habet entitatem, ab illo habet unitatem, 4. Metaph. quia dicuntur ad convertentiam ens et unum.
Respondeo, differentiae specificae non sunt effective, et tamen sunt se ipsis primo distinctae formaliter, ab eo tamen sunt distinctae effective a quo habent esse effective. Distingui autem primo formaliter non est distingui per aliquod inclusum in uno aliquo, et in aliquo convenire, sed se toto formaliter distingui, etiamsi per impossibile omne aliud a ratione sua circumscribatur. Ita dico, quod si diffe rentie ultime opposite essent, se totis distinguerentur, et se totis essent primo diversae formaliter. Ita dico in proposito, quod si per impossibile istae personae distinctae vel productiones possent esse imprincipiatae, se totis essent formaliter distinctae, ita quod nihil formaliter inclusum in una, esset formaliter inclusum in altera, et tamen sicut principiata sunt ita principiative seu originative, distinguuntur a suis principiis, intellectu scilicet et voluntate, quae non .tantum distinguuntur ratione, sicut argutum est contra penultimam opinionem; sed intellectus formaliter non est voluntas ex natura rei, et cum infinitas addita alicui non variet rationem ejus formalem, intellectus infinitus non est formaliter voluntas infinita. Et licet non necesse sit distinctionem illam formalem reducere ad aliam, inquantum est formalis, tamen quod est formale in principiatis, reducitur ad istam distinctionem principiorum.
Ad argumenta principalia (a.) Ad primum dico, quod videtur concludere contra eos, qui ponunt quasi subjectum generationis esse essentiam divinam. Nam cum in creaturis generatio sit naturalis ex inclinatione principii passivi, non autem ex ratione principii activi; quia si voluntas mea generaret ignem de materia illa, generatio passiva esset naturalis propter inclinationem potentie passivae ad formam, licet principium activum esset liberum. Ita videtur si divina essentia esset quasi subjectum in divinis respectu proprietatum personalium, aeque naturaliter inclinaretur essentia ad proprietatem Spiritus sancti sicut et Filii, et per consequens productio Spiritus sanoti, scilicet passiva, esset aeque naturalis sicut et Filii, licet ab alio principio activo esset haec productio et illa. Sed contra me non concludit, quia nego ibi esse generationem sub ratione mutationis, et omnino quodcumque passivum respectu actus, sicut patuit dist. 5. sed praecise pono ibi generationem sub ratione productionis, cujus termini sunt producens et productum. Praecise igitur dicetur illa generatio naturalis, quia illa habitudo inter producens et productum, est naturalis, et naturalitas hujus habitudinis est ex parte naturalitatis ipsius producentis, quia producit principio naturaliter inclinato ad agendum, et hoc modo non spirat Pater.
Alio modo dicitur, quod generatio sumitur uno modo pro generatione substantiae, vel alio modo specialiter pro productione vivi ex vivo, et hoc modo dicitur animal generari et non ignis; et ibi communiter concurrit ex parte agentis, inclinatio naturalis sive forma naturalis, quae est principium generandi, et hoc modo ultimo videtur esse generatio in divinis. Prima responsio est melior.
Ad secundum dico (b), quod quando comparantur duo ad tertium illimitatum secundum illud, secundum quod comparantur ad tertium, non sequitur ex unione eorum in tertio unio eorum inter se. Exemplum, si ego sum cum Deo hic, et Papa sit cum Deo Romae; ergo ego sum simul cum Papa. Non sequitur, quia Deus est illimitatus secundum presentiam, quia est praesens omnibus locis. Ita etiam non sequitur, ego sum cum aeternitate, et Abraham fuit cum aeternitate, ergo ego sum vel fui simul cum Abraham, quia Deus eternus, et aeternitas ejus sunt illimitata. Ita dico in proposito, quod Pater habet in se duplicem fecunditatem perfecte, utraque autem productio correspondet praecise uni fecunditati, et ideo Pater respectu duarum productionum est illimitatum vel quasi indeterminatum comparatum ad determinata, et ideo non sequitur quod si utraque productio sit univoca in tertio tali, quod illae productiones sint univocae inter se.
Contra istud arguitur sic: Siproductiones non sunt univoce, sed sunt alterius rationis; ergo ct termini productionum erunt alterius rationis, ex 5. Phys. igitur cum in terminis productis requirant talem distinctionem formalem, termini non erunt univoci alicui tertio; ergo ex opposito si termini sunt univoci alicui tertio, et productiones erunt univocae inter se.
Praeterea, intellectus et voluntas, prout sunt potentiae operativae, requirunt distinctionem formalem in objectis, et si respectu objectorum essent potentiae productive, talem producerent distinctionem in objectis; ergo cum termini producti requirant talem distinctionem formalem, termini non erunt univoci.
Preterea (c), productum per intellectum ex vi productionis suae, est notitia genita, productum autem per modum voluntatis est amor procedens; sed notitia ut notitia, et amor ut amor, videntur alterius rationis formaliter; ergo, eto.
Ad primum dico, quod illa propositio de motibus et terminis, quae adducitur ad propositum, non est vera, nisi quando aliae duae sunt verae, scilicet quod forma fluens secundum quam est motus, est ejusdem rationis cum forma terminante, et motus est ejusdem rationis cum forma fluente.
Ad propositum igitur applicando, productio ista non est fluxus aliquis, neque forma fluens, neque est ejusdem rationis cum forma, que est terminus formalis productionis, quia formalis terminus productionis est aliquod essentiale; productio autem est relatio formaliter, et ideo non oportet ex distinctione productionum, concludere distinctionem formalem terminorum. Exemplum hujus quod dictum est de motibus, patet ex 5. Phys. quia idem ubi potest acquiri per motum rectum et per motum circularem, qui sunt omnino alterius speciei, sicut probatur ex 7. Phys. quia non sunt comparabiles; sed haec forma secundum quam est fluxus in motu, si est ejusdem rationis cum termino, non est ex hoc distinctiva rationis motuum. Ista responsio taota est supra dist. 2. quest. de productionibus, pro argumento Commentatoris.
Et si objicias, saltem primi termini, scilicet termini formales, erunt non univoci, ex quo productiones non sunt univocae, et ita personae,quae sunt primi termini, erunt non univocae inter se, et ita neque erunt univocae in tertio.
Respondeo, productio non includit formaliter essentiam divinam; persona autem includit formaliter eam, quia persona non est tantum proprietas sive relatio, sed hypostasis subsistens in natura divina, sicut Socrates non tantum includit proprietatem individualem, sed etiam naturam humanam. Licet enim primi termini sint ejusdem rationis cum productionibus quantum ad hoc, quod primi termini includunt relationes, et productiones sint relationes, non tamen sunt ejusdem rationis quasi adaequate, quia primi termini non tantum includunt relationes, sed etiam absolutum. Et tunc non oportet eas tantum distingui, sicut productiones distinguuntur, quia quae includunt aliqua distinctiva, non oportet tantum distingui sicut illa, ut dictum est supra dist. 8. quaestione illa: Utrum Deus sit in genere? quia differentiae sunt primo diversae, non tamen includentia eas sunt primo diversa.
Ad aliud de potentiis, dico quod ut sunt potentiae operativae non requirunt distinctum objectum formale, imo illud idem quod est primum objectum formale intellectus divini, est etiam primum objectum et formale voluntatis divine, ita quod utraque potentia beatificatur in eodem objecto primo, secundum eamdem rationem formalem primi objecti. Nulla enim perfectio quasi radicata in ipsa essentia divina est primo beatificativa intellectus vel voluntatis divine; sed ipsa essentia divina sub omnimoda prima ratione, ut scilicet est fundamentum omnis perfectionis in divinis, ita quod argumentum est ad oppositum, quia sicut non requiritur distinctio formalis in objectis ut sunt potentiae operative, ita nec in potentiis ut sunt productivae.
Ad tertium dico (d) quod non est ad propositum, quia tenentes in divinis generationem esse equivocam, in se haberent dicere eam in se equivocam esse propter aequivocationem termini producti a producente. Similiter habent dicere spirationem in se esse aequivocam propter differentiam spirantis a spirato; non igitur sufficeret eis ad istam conclusionem quod genitum et spiratum essent equivoca; argumentum autem in se, si quid probet, non probat nisi distinctionem geniti et spirati, vel formalium terminorum generationis et spirationis, et ita non propositum eorum.
Sed contra arguo sic (e), non tantum notitia ut notitia, et amor ut amor, sunt alterius rationis, sed etiam notitia ut notitia actualis, est alterius rationis a memoria, et amor ut amor, est alterius rationis a voluntate, ut est actus primus; ergo si concedatur distinctio formalis in terminis productionum, scilicet notitie et amoris, et quod producantur isti termini, scilicet notitia et amor virtute memoriae et voluntatis, oportet concedere distinctionem formalem principii productivi, a termino formali producto, et ita aequivocationem in unaquaque productione.
Respondeo, potest dici quod illud assumptum, scilicet quod genitum ex vi productionis suae, scilicet generationis suae, sit notitia actualis, potest distin- gui de primitate originis et primitate adaequationis. Si intelligatur de primitate originis, potest negari, quia tunc non essent tres personae uniformiter Deus; essentia enim in Patre intelligitur esse in eo, quasi principium et fundamentum cujuslibet perfectionis. Et tunc si in Filio praeintelligitur notitia ante essentiam, Filius tunc non haberet essentiam ante quodcumque aliud in se, sicut non ante notitiam, et ita non esset uniformiter Deus cum Patre.
Quantum igitur ad istam primitatem, (licet non sit originis, correspondet tamen primitati originis plurium perfectionum in una creatura) potest dici quod primum in quacumque persona est essentia, quia quando aliquid continet in se plures perfe tiones communicabiles, communicans illud unum, communicat omnes perfectiones in eo, eo ordine quo nate sunt esse in illo uno. Exemplum tam in distinctione rerum quam non rerum, tamen ex parte rei, primi quidem, si ignis generaret totum ignem, et produceret tam materiam quam formam, prius origine communicaret materiam quam formam, eo ordine, scilicet quo illa sunt in generante. Exemplum secundi, ignis est substantia corporea, inanimata, et elementum, sicut tunc sunt ista per ordinem in igne generante, ita communicantur simili ordine igni genito, et tamen primus terminus secundum adaequationem est ignis ut ignis, quia hoc est quod principaliter intendit ignis generans, et in quo perfectissime sibi assi- milatur ignis genitus, scilicet ignis ut ignis.
Ita potest dici in proposito, quod ly essentia divina in qualibet persona sit omnino primum, quasi fundamentum cujuslibet perfectionis essentialis; prima tamen persona appropriate habet memoriam, et virtute illius principii productivi, producit prima productione adaequata secundam personam; et secunda persona quasi adaequata principio productivo producitur, ut notitia actualis; et Spiritus sanctus quasi adequatus suo principio productivo producitur, ut amor actualis.
Sed adhuc videtur (f) stare argumentum, quia univocatio vel equivocatio magis videtur concludi ex primitate adaequationis quam ex primitate originis. Licet enim Sol sit substantia, et vermis sit substantia, non propter hoc dicitur generatio univoca vermis a Sole, quia non assimilat sibi terminum in forma specifica; ita igitur hic videtur equivocatio, ex quo primus terminus productus adaequatus non est omnino univoce ejusdem rationis cum principio productivo.
Respondeo, et dico quod non est equivoca productio, si principium productivum non est ejusdem rationis cum termino formali producto, loquendo de termino formali primo producto et de principio primo productivo; sed requiritur, quod illud quod est principium productivum non communicetur ejusdem rationis genito, et quod illud quod est terminus formalis in producto, non sit ejusdem rationis in producente. Opposita (g) autem istorum sunt in proposito,quia memoria est formaliter in notitia genita actuali,et notitia est formaliter in persona generante, licet neutrum illorum sit prima ratio agendi, et prima ratio terminandi productionem.
Exemplum hujus est: si asinus generaret asinum, licet forma specifica non sit primum principium producendi asinum, et ideo propter hoc non est univoca generatio nec equivoca, quia illud quod est per se formalis terminus generationis, est ejusdem rationis in generante et genito, licet non sit ibi prima ratio producendi seu generandi. Quod autem aliquid ejusdem rationis primo sit in isto ut producente, et primo in illo ut in termino producto, non requiritur ad generationem univocam. Ia potest poni eemplum de carne animat generante carnem animatam naturaliter virtute caloris naturalis, ubi tamen ipsa anima vel quecumque alia forma detur, non est necessario primum principium producendi in producente, et primus terminus formalis in producto, ideo hoc saltem non requiritur ad univocationem in generatione.
Ad tertium dico, quod generatio activa et spiratio activa non sunt idem formaliter, nec primi termini formales ipsarum, scilicet notitia actualis et amor actualis, sunt idem formaliter, et tamen primi termini producti illis productionibus, sunt univoci inter se et producenti, quia persone producte habent omnino eamdem perfectionem absolutam inter se et eamdem cum producente.
Ad tertium principale dico, quod antecedens de distinctione principiorum sola ratione falsum est. Ad primam probationem cum arguitur, quod oppositum non staret cum simplicitate divina, responsum est prius sepe dist. 2. et 8. ubi intentio habita est de non identitate formali absque distinctione reali.
Ad secundam probationem, cum arguitur quod aliter esset relatio realis inter intellectum et intelligere, respondeo, intellectus est potentia operativa et productiva primo modo, scilicet inqantum est principium operativum; nec intellectus nec suppositum cujus est actio, habet relationem realem ad operationem realem que nata est esse in ipso, sed hoc accidit in nobis, quia est ibi distinctio realis seu differentia inter ipsum et operationem ad quam est; ut autem est principium productivum, licel ipsum non habeat relationem realem ad productum, quia idem est producto, nec ad productionem, propter idem, tamen producens ipso, habet relationem realem ad productum propter distinctionem eorum realem, et hec sufficit ad hoc quod productio sit realis. Sed talis relatio non requiritur inter intellectum et intelligere, ad hoc quod operatio intellectus sit realis. Sed nec ipse intellectus, nec operans eo habet relationem realem ad intelligere, quia non est distinctio realis hujus et illius; nec hoc, quod intellectus dicitur Patri esse principium ad intelligendum, notat relationem realem ipsius intellectus ad intellectionem, que inest Patri secundum hoc principium, quia hoc magis videtur de gignitione quam de intellectione, quia gignitio majorem distinctionem requirit; nec tamen cum dicitur, intellectus est Patri principium dicendi, notatur relatio realis intellectus ad dicere.
Et cum arguitur, quod tunc non magis intelligeret intellectu qtam voluntate, consequentia non valet. Nec tamen dicitur ita intellectu intelligere, quia fit relatio realis intellectus vel Patris secundum intellectum ad intelligere, sed tanlum quia ista sit aliqua perfectio Operativa, secundum quam ata est competere Patri talis operatio. Nec sequitur, quod non magis intelligat Paler intelleclu qttam voluntate, quia hec operatio, que est intelligere, nata est primo compctere intellectui, non autem est nata competere voluntali, nec est alia ratio, nisi quia intellectus est intellectus, et voluntas est voluntas, cuicumque enim principio operativo ex eo quod tale, sive sit res per se, sive unitive. contineatur in aliq0, nata est competere propria operatio.
Contra, conceditur in Patre intellectum esse sibi principium intelligendi, sed esse principium importat relationem aliquam; et si est ex natura rei principium, est ex natura rei relatio, et per consequens realis. Respondeo, quidquid competeret alicui, si esset res realiter, hoc idem deberet ei competere et non alteri, ubi est ratio vel secundum rationem; hoc modo est in Patre intellectus espectu intelligere, quia principium est omnino idem realiter cum intelligere.
Ad aliam rationem de cequalibus et eodem addito, quod adhuc debet tenere consequentia, et ita est in proposito. Respondeo, sicut dicitur in consequentiis, et si consequentia teneat eodem addito, adhuc tenebit, et verum est addito non destrente rationem consequentie, sicut est cum dicitur homo, ergo animal, omnis homo, ergo omne animal, respectu cujscumqe predicali, vel e converso negative. Ita in proposito dico, quod inequalitas intellectionis et intellectus, est propter limitationem etremorum propter quanm, vel qua alterum excedit alterum additum e ulroque etremo; additum autem infi- nitum utrique extremo, tollit ab utroque extremo limitationem, et ideo inequalitatem, et ideo tunc non sequitur, quod sint inequalia, imo eque perfectionis est intellectus infinitus, et intelligere infinitum.
Et si objiciatur contra hoc quod infinitas non tollit omnem inequalitatem, qtia albedo infinita adhuc excederet in perfectione nigredinem infinitam.
Dico quod infinitas addita alicui limitalo ex se est infinitas secundum quid, qualis scilicet potest competere rationi talis limitati, qwia non dicit infinitatem vel illimitationem, nisi ratione illius cui additur, quia hoc non potest esse formaliter simpliciter infinium. Infinitas autem addita alicui perfectioni simpliciter, cui scilicet non repugnat infinitas simpliciter, est infinitas simpliciter in illa ratione, et ideo est simpliciter infinitas. Intelligere autem et intellectus sunt ex se perfectionis simpliciter formaliter, nec ex se limitationem includunt, et ideo infinitas addita utrique dicit infinitatem simpliciter, non tantum in istis rationibus, sed concomitanler in entitate, veritate et bonitate, omni perfectione simpliciter, universaliter, quia omnis perfectio simpliciter, mutuo et unitive se includit, et ideo intelligere infinitum simpliciter equaretur intellectui infinito, et e converso.
On this page