Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Spiritui Sancto competat duplex processio

⁋ Preterea diligenter annotaudum est: quod gemina est processio spiritus sancti: eterna.

⁋ Distinctionum. xiiii. xv. xvi. questio vnica. Irca hanc quartandecimam distinctionem et duas sequentes: Queritur vtrum spiritui sancto competant duplex processio.

⁋ Respondetur affirmatiue. Probatio vna est eterna

⁋a de qua supra dictum est) per quam spiritussanctus eternaliter procedit a patre e filio. Alia est temporalis: qua creaturis datur.

⁋ Spiri tussanctus multiphariam visibiliter apparuit: vtpote in specie columbe super Christum baptizatum in Iordane. Matthei. iii. in specie nubis lucide. in transfiguratione. Matthei. xvii. in specie flatus sufflante Christo post resurrectionem: et dicente. Accipite spiritumsanctum: quorum remiseritis pec⁋ cata et cetera. Io. xx. in specie ignis siue in linguis igneis. Actuu. ii.

⁋ Secunda conclusio. spiritus sanctus a se mittitur. patet: quia est deus: et diuinaessentia. modo opera trinitatis ad extra sunt indiuisa.

⁋ Tertiam conclusio. licet patri non conueniat mitti: et spirituisancto e filio conueniat. non tamen propterea pater est maior aliis personis. prior pars patet: quia pater a nullo est: ergo non conuenit ei quod mittatur.

⁋ Secunda pars patet: quelibet per sona in diuinis est deus: ergo est per fonarum equalitas.

⁋ Quarta conclusio. spiritus sanctus es missus interdum visibiliter: vt in specie ignis / in die pentecostes: in linguis igneis: et in specie colun be. interdum inuisibiliter in castas mentes.

⁋ Contra ista arguitur sic. spiritus et filius dei est vbique: ego est in peccatoribus: et in omnibus creaturis. ar tecedens inferius patebit. distinctione. xxx vii.

⁋ Respondetur: deus triphariam est in rebus: modo generalissimo in omnibus: modo speciali in bonis per gratiam: modo specialissimo per vnionem hypostaticam cum humanitate assumprta. et deus specialiter datur creature: quando eius donu scilicet charitas datur: et hoc est deum dari in suo effectu

⁋ Circa has distinctiones dubitatur: quare pater habeat epitheton quod dicatur fortis. filius quod dicatur sapiens. spiritus sanctus quod dicatur bonus

⁋ Secundo dubitatur: an ista in quibus apparuit vere an erat columbe / nubes / et tales res: an solum apparitiones.

⁋ Respondetur: quod propter hereticos ponuntur diuinis parsonis illa appopriata. quia enim inter mortales inueniuntur patres ee filiis debiliores: putarent aliqui patrem in diuinis esse filio impotentiorem: propterea consulto adiectum est epitheton fortis: patri Et quia filii non solent esse ita sapientes sicut patrer inter homines: et ne id idem de filio in diuinis existimarent / adiectum est in filio epithetum sapientis. Et quia spiritus in modo loquedi in superbam parte capitur: dicimus enim Alexandrummacedonem fui se alti spiritus: propoterea additur sanctus vel bonus.

⁋ Ad secundam dubitationem non dubitamus: an erant vere res: sed querimus an erat columba apparens: an realiter colunba.

⁋ Respondetur: vtrumque est deo possibile: nec de altero sufficienter constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1